*Quæ obiectio non est profectò leuis, pro
cuius enodatione videtur dicendum non semper
Ecclesiam iurisdictionis defectum supplere, cùm
videtur agi iuxta opinionem reputatam probabilem, si reuera improbabilis sit, & leuia habeat
fundamenta, & multò magis, si grauiore nota
digna sit, licet plures habeat defensores. Quod
quidem valde est rationi conforme, & quod experientia constat, dum Sedes Apostolica multoties declarat nullitatem Confessionum, quæ iuxta opiniones probabiles reputatas, & quæ non
paucis, nec contemnendis placuerant Auctoribus, sunt exceptæ, absolutionis forma subsecuta. Vt quæ factæ in absentia Confessarij, de
quibus Clemens VIII. & virtute Bullæ Cruciatæ à Regularibus, de quibus idem Ponti
fex, & etiam Vrbanus VIII. de quo ex professo in Thesauro
Tomo 1.
Tit. 5.
num. 328.
&
seqq. Similiter factæ virtute communicationis
priuilegiorum, de quibus Vrbanus idem in citata
superiùs Bulla,
Cùm sicut accepimus: sententiam enim talem temerariam vocat, vnde Confessionibus iuxta illam factis nulla potuit inesse virtus ab Apostolicæ Sedis auctoritate supplente defectum, & ita iterandæ
|
illæ, licet iuxta probabilia fundamenta, talia illis
visa, eorum processerint auditores. In quibus &
alijs casibus nequit argui ex inconuenientibus,
quæ ex nullitate dictorum Confessionum oriri
possunt, quia maiora reputantur à Sede Apostolica inconuenientia illa, quæ ex validatione Confessionum talium sequerentur
: esset enim magnam illis auctoritatem præbere, cum grauissima
iniuria veritatis, cuius integritati debet semper
Ecclesiæ vigilantia & zelus attentissimus militare. Cùm ergo sententia, de qua agimus, talis fuerit, vt tandem sit ab Ecclesia proscripta, quis credat eam quoad valorem in praxi fuisse approbatam? Quod quidem non accidit quando ex errore
communi proceditur, quia tunc nulla opinioni
tali confertur auctoritas, sed Confessarius talis vt
simplex sacerdos habetur, qui iurisdictionem haberet, etiam si opinionum omnium abiecto respectu ad Confessiones se malitiosissimè audiendas ingessisset. Stet ergo non solùm deinceps audiendas Confessiones à reprobatis ab Episcopis
fore nullas, & ad impletionem præcepti minimè
sufficientes, sed etiam fuisse, quia tales pronuntiantur à Pontifice, pro eo tempore, quo ab Auctoribus damnatæ sententiæ sunt vti validæ pronuntiatæ; vnde illis ab Ecclesia non potuit valor
sufficiens accrescere, ne illa sibi contraria videatur. Et quoad Indias idem sanè dicendum, in quibus etiam approbatio requiritur Ordinarij, iuxta
formam à Pontificibus constitutam. In quibus
maior circa hoc cura adhibenda est, quia excitatæ
turbæ, maiori cum præiudicio constant, ob eam,
de qua agitur, Neophytorum in Christianis moribus promotionem, & maiorem à remediorum
fonte distantiam, ac communi ædificationi inimicabiles semper simultates.