*
DIco septimò. Episcopi Indiarum peccare
grauiter possunt, si patrocinium subditorum
nōnon suscipiant, quando illi, Indi præsertim, humanis sunt auxilijs destituti, eò quòd Magistratus
sæculares, aut circa remedium necessitatum negligenter se habeant, aut ab eisdem opprimantur. Pro
hoc & Auctores, & textus adducit D. Solorz.
lib. 3
c. 7.
n. 55.
& seqq. & in Politicâ
lib. 3.
c. 7
pag. 547. §.
Pertenece, & seqq. vbi cùm afferat specialem casum
Episcopi, qui
èex carcere extraxit quendam,
quẽquem vrbis Gubernator inauditum, & indefensum, & absque
SacramentorũSacramentorum receptione morti tradere volebat, subdit ijs circumstantijs verificatis, non dubitaturum se eam excusationem admittere (quod & tenet D. Villaroel
part. 2.
q. 14.
art. 2. sed non circa
eos, qui ab Audientijs sunt Regiis
cōdemnaticondemnati, pro
quibus stat præsumptio.
Artic. autem 3.
n. 72. circa
miserabiles personas, licèt probabile censeat, negatiuè tamen resoluit, nolens Episcopos se eorum
caussis immiscere.) Verùm facultatem à iure con
Quale illud futurũfuturum.
cessam Episcopis ad huiusmodi patrocinium, non
esse per
attributionẽattributionem iurisdictionis, sed quoad
protectionẽprotectionem, instando, vrgendo, & armis
nōnon materialibus, sed spiritualibus vtendo; vt Magistratus compellant ad ea,
quęquæ officij sui sunt, quando
negligẽtianegligentia, aut præcipitatio in graue cernitur
ReipubReipublicæ aut
priuatorum etiam detrimentum redundare. Vnde
in Hispaniâ recursum ad Episcopos
nōnon practicari
boni Auctores docent; licèt pro Indiis
illũillum concedat Bobadilla in Politicâ
lib. 2.
c. 17.
n. 110.
& casu
Quid pro Indijs speciale,.
84. vbi ait in casu ei simili, de quo dictum, posse
Episcopum ordinare Prætori, vt vinctum soluat.
Non ergo permittit in carcerem violenter irrumpere, &
vinctũvinctum extrahere cum periculo conflictûs
Regalium Ministrorum, & eorum, qui Episcopi
monitis, aut præceptibus obsequentur. Si ergo aliquid tum faciendum, industriâ potiùs, quàm armatâ manu libertas est iniustè oppressi procuranda. Sicut ergo peccare Episcopus potest patrocinium negligens, & oppressis subuenite desistens;
pro quo apud
SalomonẽSalomonem Prou. 24.
v. 11.
& 12. admonitio illa generalis habetur
: Erue eos, qui ducũturducuntur
ad mortem, & qui trahuntur ad interitum, liberare non
cesses;
si dixeris, vires nōnon suppetunt, qui inspector est cordis
ipse intelligit, & seruatorẽseruatorem animæ tuæ nihil fallit, reddet́reddetque
homini iuxta opera sua. Sicut inquam in eo peccare
potest, ita & plusquàm sibi est conueniens vsurpando. Medio ergo tutissimus ibit, medium
quidẽquidem
prudentia, non zelus immoderatus, ostendet. Pro
quo est elegans sententia apud non veterem,
sapientẽsapientem tamẽtamen, & Religiosum
AuctorẽAuctorem, ex præclaro
Moderatore haustum; sic magni operis molitores
admonente:
Memores tamẽtamen vbique prudentiæ, ac modi
essent;
quia vt languor ac mollitia num suam cœpta percoquunt;
ita calor ac zelus præferuidus sæpè opprimunt.