*Nihilominùs secundùm ea loquendo
Sed plura sunt contra ipsos.
quæ communiter accidunt, & ex quibus solet in
ordine ad conscientiæ grauamen resolutio desumi; prædicta mensarum expositio non videtur licita ob multa, quæ in illâ non tolerabilia concurrunt. Nam
Primò sine delectu ludentes admittuntur.
Secundò excessiuæ ludo exponuntur
quantitates, vnde grauia in familias præiudicia
resultant. Et quidem cùm in Castellâ statutum
lege sit ne quis vltra duos Regales ludo exponat; quod in Indiis posset ad octo, aut etiam ad
duos octiregales extendi: quomodo non absurdissimum sit, & notabiliter deforme; vt in domo eius, qui administrandæ iustitiæ, & legum
obseruationi præficitur, immensæ ludo quantitates exponantur. Licet enim leges dictæ non
videantur vsu receptæ, ostendunt tamen grauia
inconuenientia in earum transgressione.
Tertiò
quia ludus per maiorem noctis partem protenditur, vnde vxorati minùs serò in suas se domos
recipiunt, cùm grauissimâ earum molestiâ, & litium interminabilium occasione.
Quartò. Lucrum Gubernatorum esse immoderatum solet,
vt satis notum. Vnius ex minoribus huius Regni
ciuitatis Prætor, cùm per biennium ob litem illi
intentatam abfuisset: indoluit ex animo quadraginta mille octiregalium se lucrum propter interceptum ludum amisisse.
Quintò. Nam cùm
ij, qui ludere quæstuosiùs possunt, viri potentiores sint, vt ad ludum afficiantur, viuere vt libuerit permittuntur: neque illi solummodò, sed
quicumque ad eos possunt pertinere.
Sexto. Quia
cùm Magistratus communiter vxorati sint, & filias maiusculas habeant, tot intrantium congressu
periculis exponuntur, & illæ vt aliquid à ludentibus accipiant, ad eos accedere non verentur,
& ab ipsis indecenter contrectari.
Sextò. Quia
Ecclesiastici ad ludendum admittuntur, & modum illi circa substantiam & conditiones ludi
transgrediuntur.
Octauò. Nam importunis precibus solent plures ad ludendum adduci
: quo euentu, si perdunt, obligatio restituendi subest,
iuxta probabilissimam sententiam, quam cum
multis amplectitur P. Thomas Sancius
Tomo 1.
Consiliorum. Libro 1.
Cap. 8.
Dub. 9. & est iuxta
mentem omnium si importunitates cum metu adhibeantur, vt accidere frequentiùs potest; quando ad id per se, aut per alias inuitant magistratus. Pro quo videri potest doctrina Cardinalis
Lugo
Disp. 31.
citata, num. 28. iunctis iis, quæ
habet
Disput. 22.
num. 148. Tandem (vt alia omittam) quia in hoc magna ciuium offensio, &
scandalum intercedit, & valde vilescunt sic agentes, in eorum oculis, vti homines pessimæ conscientiæ, quibus priuata lucra potiora iustitiâ
sunt; & omni communis boni respectu.