SECTIO XXXXI.

SECTIO XXXXI.

Propositiones quædam absurdæ circa Indos cum earum censuris.

PROPOSITIO PRIMA.

430
*FVit, qui dixerit Indos, ad quos præ
dicatio Euangelij nondum peruenit, non perire. Circa quam viri docti meritò iudicarunt esse errorem in fide, quia æterna salus nequit sine fide à quoquam obtineri: quod à Concilio Tridentino ita definitum iuxta Scrip
Concilium Trident.
turæ Sacræ manifestam doctrinam Seßione 6. Cap. 8. vbi sic habetur: Cùm verò Apostolus dicit (Rom. 4.) iustificari hominem per fidem, & gratis, ea verba in eo sensu accipienda sunt, quem perpetuus Ecclesiæ Catholicæ consensus tenuit & expreßit, vt scilicet per fidem ideò iustificari dicantur, quia fides est humanæ salutis initium, fundamentum, & radix omnis iustificationis, sine qua impoßibile est placere Deo, & ad filiorum eius consortium peruenire (Hebr. 11. v. 6.). Quod autem in patrocinium præfati erroris adduci potuit ex illis Christi verbis Ioan. 15. v. 22. Si non venissem, & locutus fuissem eis, peccatum non haberent: nunc autem ex
Ioan. 15. v. 22. & 23.
cusationem non habent de peccato suo: nullius momenti est, quia de peccato infidelitatis est sermo, iuxta communem Patrum, & Sacrorum interpretum expositionem; sicut & de peccato odij Iudæorum in Christum, præsertim Scribarum & Pharisæorum, de quibus id præsertim videtur accipiendum, pro quo & sequitur statim: Qui me odit, & Patrem meum odit v. 23. Sicut & de peccato inuidiæ, iræ, blasphemiæ, & aliorum.
431
*Circa censuram autem prædictam, quòd
scilicet assertio præfata sit error in fide, dubitari potest an mens ita iudicantis fuerit, vt non sit aperta hæresis, sed minùs aliquid, iuxta communem Theologorum sensum, qui errorem ab hæresi diuersum arbitrantur, de quo & à me dictum Tomo 1. Problematum in Prolusione Apologetica nu. 288. & videri alicui posset sic dicendum iuxta eorum sententiam, qui existimant definitiones Concilij, pro quibus non est formatus Canon, non eamdem vim habere ac illæ, pro quibus Canones extant, & ita contra priores sentientes non esse hæreticos in toto rigore, sed errantes in fide: cùm enim anathema in alios dicitur, hæretici manifestissimè declarantur. In casu autem nostro pro definitione prædicta circa necessitatem fidei non est formatus Canon. & licet in margine citatur Canon. 9. reuerà non apparet in eo verita
Canon Concilij Trid.
tis propositæ confirmatio, sic enim ille: Si quis dixerit sola fide impium iustificari, ita vt intelligat nihil aliud requiri, quod ad iustificationis gratiam consequendam cooperetur, & nulla ex parte necesse esse eum suæ voluntatis motu præparari atque disponi: anathema sit. Sic ibi. Et in margine citantur Cap. 1. & 2. & de 8. nihil.
432
*Sed videtur proculdubio dicendum ma
Esse hæresim.
mifestam esse hæresim, quia ex Scriptura id habetur compertum, & pro eo non solùm citatis locis, sed alibi etiam militat Apostolus præsertim Cap. 10. ad Romanos; quando enim ita est, non est opus Canone id ampliùs declarante. Et in præfato id haberi ex eo ostenditur, quòd anathema dicitur in eum, qui solam fidem dixerit ad iustificationem esse necessariam: ergo iuxta Concilium & fides, & prætereà aliquid ad iustificationem, & consequenter ad vitæ æternæ consecutionem necessarium est: vbi euidenter supponitur fidem esse necessariam: qua cùm careant infideles, neque iustificationem, neque illius fructum, vitam inquam æternam possunt obtinere.
433
*Pro eôdem apertissimè facit id, quod in
eodem Concilio habetur Cap. 4. citatæ Sessionis dictæ, in qua sic dicitur: In statum gratiæ, & adoptionis filiorum Dei, per secundum Adam IESVM Christum, Saluatorem nostrum: quæ quidem translatio post Euangelium promulgatum, sine lauacro regenerationis, aut eius voto fieri non potest, sicut scriptum est: Nisi quis renatus fuerit ex aqua, & Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. Ioan. 3. v. 5. Vbi dici nequit pro hoc non extare Canonem: nam licet in dicta Sessione non extat, quia in illa de Baptismo in speciali non agitur, extat tamen Seßione 7. quæ est de illo, & ordine quintus, tenoris sequentis. Si quis dixerit Baptismum liberum esse, hoc est, non necessarium ad sa
Canon. Concilij Trident.
lutem, anathema sit. Sic Concilium. Vt non videatur de hoc posse dubitari, etiamsi dicamus opinionem dictam de formatis Canonibus ad vsum S. Tribunalis posse aliquantulùm deseruire, quod, vt credo, praxis numquàm comprobabit, cùm definitiones Conciliorum, & specialiter Tridentini, communiter vt fidei dogmata recipiantur. Et vt aliquantulum probabilitatis modus ille dicendi habeat, oppositum S. Tribunalis iudicibus licebit, & expediet amplecti, cùm ad tuendam fidei puritatem conuenientior habeatur.
PROPOSITIO II.

PROPOSITIO II.

434
*FVit & alius, qui de Indis, (& idem de
de Gentilibus alijs) asseruit in die extremi iudicij ad illud non aduocandos, quia neque iudicandi tunc, cùm sint iam alias iudicati, iuxta illud Christi Ioan. 3. v. 18. Qui autem non credit,
Ioan. 3. v. 18.
iam iudicatus est. Cui assertioni congruum posse assignari sensum docti aliqui censuerunt: vt scilicet Gentiles iudicandi non sint iudicio discussionis, licet sint iudicandi iudicio condemnationis, iuxta distinctionem, de qua Scholastici in 4. dict. 47. & de qua specialiùs P. Suarez Tomo 2. in 3. p. Disputat. 57. Sect. 5. vbi manifestè ostendit circa infideles etiam futuram discussionem, seu | disceptationem, quæ solet in caussis criminalibus ante sententiam præcedere, dum reus arguitur, & conuincitur, vt sententiam se mereri suis condignam delictis non possit non plenè conuictus iudicare. Siue autem hoc iuxta explicationem dictam, siue iuxta aliam apud Catholicos Scriptores extantem, expediatur, nihil profectò est in eo, quod negotium possit facessere, si constet præfatam propositionem proferentem nihil aliud significare voluisse. Licet autem Christi
Expositio verborum Christi.
verba diuersimodè ab Interpretibus exponantur, illa satis dilucida & facilis videtur expositio, vt dicamus intelligenda illa iuxta ea quæ præcesserant, scilicet, Qui credit in eum, non iudicatur, id est, non condemnatur: cùm ergo additur, Qui autem non credit, iam iudicatus est, in eodem sensu accipiendum, vt scilicet iudicatus idem ac condemnatus sit, in Dei scilicet reprobatione, vt præclarè D. Augustinus Tract. 12. in Ioannem, vbi ita
D. August.
scribit: Quod addit: Iam, inquit, iudicatus est: nondum apparuit iudicium, & iam factum est iudicium. Nouit enim Dominus qui sunt eius: nouit qui permaneant ad coronam, qui permaneant ad flammam &c. vnde non immeritò P. Maldonatus cir
P. Maldon.
ca præsentem locum adducta distinctione præfata de iudicio discussionis & condemnationis sic subdit: Quæ distinctio, si benè hic locus intelligatur, necessariu non erat. Sic ille.
435
*Sed aliud videtur propositionis auctor
indicare voluisse, scilicet infideles non esse cum alijs ad extremum iudicium aduocandos: cùm enim eo ipso quòd infideles sint, & more infidelium vixerint, iam iudicati sint, non est cur debeant ad iudicium cum fidelibus aduocari. Contra quod varia Sacræ scripturæ testimonia producuntur, scilicet Matth. 25. v. 31. & 32. Cùm au
Matth. 25. v. 31. & 32.
tem venerit Filius hominis in maiestate sua, & omnes Angeli cum eo, tunc sedebit super Sedem maiestatis suæ: & congregabuntur ad eum omnes gentes. 2. Cor. 5. v. 10. Omnes nos manifestari oportet ante
2. Cor. 5. v. 10.
Tribunal Christi, vt referat vnusquisque propria corporis, prout geßit, siue bonum, siue malum. Roman, 14. v. 11. Omnes enim stabimus ante Tribunal Chri
Rom. 14. v. 11.
sti: Scriptum est enim: Viuo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu: & omnis lingua confitebitur Deo. (Isaiæ 45. v. 23.) Apocalip. 20.
Isa. 45. v. 23.
v. 10. & 11. & vidi thronum magnum candidum, & sedentem super eum, à cuius conspectu fugit terra & cælum, & locus non est inuentus eis. Et vidi mortuos, magnos & pusillos, stantes in conspectu throni, & libri aperti sunt &c. Lucæ 10. v. 14. Verumtamen Tyro & Sidoni remißius erit in iudicio, quàm vobis. Ioan. 19. v. 37. & iterum alia scriptura dicit (Zachar. 12. v. 10.) Videbunt in quem transfixe
Zachar. v. 10.
runt.
436
*Propter hæc assertio dicta iudicata est
Et illius censuræ.
temeraria & erronea. Primum, quia est contra omnes Doctores Scholasticos in 4. dist. 47. ex quibus D. Bonauentura, Supplementum Gabrielis, Durandus, Palacius, Sotus & D. Thomas in Additionibus ad 3. p. q. 89. arti. 5. Secundum autem propter aperta scripturæ loca, & adductis addendus alius ex Ioel. 3. v. 1. Congregabo omnes gentes,
Ioel. 3. v. 1.
& deducam eas in vallem Iosaphat, & disceptabo cum eis. Pro quo & voces Ecclesiæ illæ: Tuba mirum spargens sonum, Per sepulchra regionum. Coget omnes ante thronum. Liber scriptus proferetur, In quo totum continetur, Vnde mundus iudicetur. Vbi obijci potest generalitatem locutionis non vrgere, vt tamquàm fidei dogma admitti debeat, quia quæstio problematica est an paruuli, qui scilicet nullum actuale habuere peccatum, sint in iudicio congregandi, licet enim sint multi, qui affirment, quos adducit & sequitur P. Suarez Disput. 57. citata Sect. 6. sed obiectio non vrget, quia cùm de comparitione in iudicio agitur, de ijs expressè procedit scripturæ sacræ attestatio, qui actuale habuere peccatum, vt ex allatis potest euidenter comprobari. Et ita P. Suarez suprà Sect. 5. in principio affirmat hoc esse certissimum, quia videlicet dogma est ad fidem spectans, cùm pro eo scriptura sacra adeò manifestis militet testimonijs: vbi discrimen illud ex Canonibus adiectis Decretis locum non habet, cùm
Erronea quatenus hæretica.
de Conciliorum auctoritate non agamus. Et ita quòd erronea sit iudicata præfata assertio, ita accipiendum est, vt error non sumatur iuxta subtilem illam distinctionem à Theologis frequenter vsurpatam, sed quatenus error in fide, illi oppositam importat falsitatem, vnde nequit cum illa constare. Quo pacto locutum Concilium Tri
Concilium Trident.
dentinum Seßione 6. in Proæmio sic dicens: Cùm hoc tempore, non sine multarum animarum iactura, & graui Ecclesiasticæ veritatis detrimento, erronea quædam disseminata sit de iustificatione doctrina &c. Vbi erronea doctrina pro hæretica vsurpata, cùm constet plures in ea hæreses Nouatores miscuisse.
437
*Sed videtur mitiùs cum prolatore præ
dictæ assertionis agendum, iuxta ea quæ ex varijs Auctoribus habet P. Maldonatus num. 32. Nam Origenes & Euthymius existimant solos congregandos esse Christianos, quia ceteri iam iudicati sunt. Id quod etiam Beda videtur sentire, dum infideles non esse iudicandos arbitratur. Sed doctus Pater eorum recensitis placitis sic subdit: Scriptura vbique omnes homines staturos esse dicit ante tribunal Christi &c. Censet ergo illius standum auctoritati, nec curandum de vnius aut alterius eidem non consono prorsus asserto. Et Venerabilis quidem Beda de iudicio discussionis potest explicari, in quo alios consentientes habet; & licet minùs sit verosimilis explicatio, ob auctoritatem eam amplectentium nequit cum censuræ Theologicæ inustione reprobari; pro qua P. Valentia Tomo 4. Disput. 11. Quæst. 4. Puncto 2. & Cardinalis Toletus in eum locum Annotat. 27.
Cardinalis Toletus.
vbi Patres pro ea adducit, licet ille cum D. Ioanne Chrysostomo satis verosimilem aliam explicationem amplectatur, in Commentario aliam & subtilem quidem & facilem, & ita hoc loco proponendam, exhibeat. Ait ergo peccante primo homine sententiam damnationis in omnes homines fuisse prolatam, à qua vt eos eriperet. Redemptor Christus aduenit: Qui ergo credit, vt par est, non iudicatur, id est, liber euadit per Christi gratiam à sententia æternæ damnationis: qui autem non credit, vt decet, iam iudicatus est, sententia inquam post Adami peccatum in omnes homines pronuntiata, damnationis inquam, de qua Concilium Tridentinum in Decreto de
Concilium Trident.
peccato originali Seßione 5. §. 5. vbi illud: In renatis enim nihil odit Deus: quia nihil est damnationis ijs, qui verè consepulti sunt cum Christo per Baptismnm | in morte &c. Vbi verba Apostoli videre licet
Rom. 8. v. 1.
Rom. 8. v. 1. Nihil ergo nunc damnationis est ijs &c.
PROPOSITIO III.

PROPOSITIO III.

438
*INdis solam à Deo infligendam pœnam
damni asseruit quidam. Quam assertionem docti magistri in rigore temerariam & erroneam censuerunt, quia certum est nullum adultum sine Dei gratia viuere, quin labatur in peccata mortalia, quibus pœna sensus respondet, ignis inquam, iuxta illud Christi Matthæi 25. v. 41. Discedite à me maledicti in ignem æternum. Additum tamen videri sic proferentem non seriò locutum, sed quadam improuida loquendi facilitate, & exaggeratione, vt indicaret Indorum ignorantiam esse tantam, vt eorum pœna sit ea leuior, quæ Hispanis infligitur ob sua peccata damnatis.
439
*Quidquid de hoc vltimo sit, quod ex
Admittitur & explicatur.
circumstantijs iudicandum, & propositione secundùm legitimum tenorem accepta, censura rectè procedit, vbi de Indis agitur sine status distinctione, si videlicet infideles, siue Christiani sint, & sua propter peccata damnari contingat. Quamuis fundamentum censuræ, quod adducitur, ad solos infideles videatur pertinere, & id supponere, quod non est admittendum, infidelibus inquam Dei gratiam non conferri, qua possint mortalia peccata vitare, quod à Nobis est validis fundamentis impugnatum Tomo 1. Theologicorum Problematum. num. 125. & seqq. & Sect. 15. Problem. 2. Ea autem veritate supposita, etiam est censuræ locus. Et in primis quod ad temeritatem attinet, satis est compertum, cùm sit contra mentem omnium Theologorum. Quoad errorem verò ex eo ostenditur quòd Christus, vt vidimus, omnibus, qui ad sortem electorum non spectant, ignis æterni pœnam intentat, operantibus inquam iniquitatem, vt de paruulis ratio specialis habeatur: Discedite à me maledicti &c. Ne autem quis respondere posset pœnam dictam immisericordibus tantùm intimatam, quod tamen sine fundamento rationabili diceretur; occurrit Dominus ipse Matth. 13. Zizaniorum exponens parabolam.
Matth. 13. v. 20. & 21.
Et sic loquitur vers. 20. & 21. Messores autem Angeli sunt. Sicut ergo colliguntur Zizania, & igni comburuntur; sic erit in consummatione sæculi. Mittet Filius hominis Angelos suos, & colligent de regno eius omnia scandala, & eos qui faciunt iniquitatem: & mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus, & stridor dentium. Pro eodem est illud D. Ioannis Baptistæ Matth. 3. v. 10. Omnis ergo arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, & in ignem
Idem Cap. 3. v. 10. & 12.
mittetur. Et inferiùs v. 12. Cuius ventilabrum in manu sua, & permundabit aream suam, & congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili. Vbi quidem de adultis est sermo, vt constat ex priori comparatione de arbore non faciente fructum bonum, & ex comminatione futuræ iræ in eos, qui eam ob peccata sua non poterunt declinare. Est ergo hæc veritas irrefragabilis.
440
*Ex quo habetur non posse rationabiliter dici Indorum peccata tantùm fuisse aut esse venialia, dum in priori illa ignorantia aut hebetudine perseuerant: propter venialia enim, vt verior sententia tenet, non remissa, quia neque remissum originale, æterna sensus pœna non debet infligi, de quo dictum citato Tomo nu. 1543. & licet stare queat vt quis ea tantùm sit præditus libertate, vt venialia tantùm committere peccata queat, vt vidimus Parte 6. nu. 160. quod & Indis posse applicari ibidem dictum: id tamen generaliter de omnibus nequit nisi irrationabiliter pronuntiari. Et in eo casu dicendum pœnam sensus futuram æternam, propter dicta nu. præced. ex quo etiam falsa conuincitur præfata assertio negans illam Indis propter ignorantiam & hebetudinem. Nec vitatur erronea assertionis qualitas, dum generaliter de omnibus sic asseritur, quia verba Christi grauia reproborum esse peccata significant adductis locis, quia inter eos magna assignatur diuersitas, dum electis contraponuntur, ouium scilicet, & hædorum, tritici & palearum, & iustorum & operantium iniquitatem: quod quidem discrimen ex solis venialibus nequit stabiliri. Vnde operarij iniquitatis alibi ex eo tales dicuntur, quod grauia comperientur perpetrasse peccata Lucæ 13. v. 27. Discedite à me
Lucæ 13. v. 27.
omnes operarij iniquitatis. Vbi de iudicio extremo sermo est. In eo autem quòd hædi dicuntur, notabilis diuersitas in modo viuendi innuitur, quam Sacri Scriptores expendunt, ex quibus D. Ioannes
D. Ioan. Chrysost.
Chrysostomus homilia 54. in Matthæum ita scribit: Hædos autem homines peccatores dicit: quia in capris naturaliter hæc insunt vitia: libido præ ceteris animalibus, superbia, rixa. Semper enim se percutientes incedunt: & modò humero pulsante, interdum cornu percutiunt. Item multùm trahuntur concupiscentia gulæ, propter gulam namque suam per Saxa & præcipitia ambulant, & super præcipitia se suspendunt &c. Videatur etiam circa paleas homilia 11.
PROPOSITIO IV.

PROPOSITIO IV.

441
*FVit illa dicentis neminem Indorum pos
se saluari, quia intellectu carent & capacitate ad discernendum quid sit bonum, & quid sit malum. Circa quod piè censum, quia existimata sunt verba ex iracundia profecta, iniuriosa nationi, cum stulta exaggeratione exiguæ Indorum capacitatis. Id autem attentis circumstantijs ita censeri potuit, cùm tamen assertio secundùm se sumpta manifestus error sit, etiamsi staret id, quod assertio præ se fert: nam capacitate deficiente, more puerorum tractandi essent, & ita eis Baptismus conferendus, cuius receptione salus ipsis æterna indubitatò contingeret. Hoc autem non ita esse constat ex dictis, quia peccare possunt, vnde & cognitionem boni ac mali habent, licet imperfectam dum lex per instructionem non accedit, ea enim suffragante capaces esse ad multa deprehenditur, pro quibus incapaces habebantur. Neque pluribus circa hoc opus.
PROPOSITIO V.

PROPOSITIO V.

442
*IEsvm Christum in cruce non esse mor
tuum pro Indis error est in fide, & ita sine controuersia iudicatum, cùm casus absurditatis huiusmodi contigisset: siquidem de fide est | Deum esse vniuersalem Redemptorem, vt Scriptura clamat, & præsertim Diuus Paulus Rom. 5. vbi contrapositionem illam Christi & Adæ maiestate sententiarum, & profunditate sapientiæ cælestis exequitur, & illa est inter alias clausula doctrinalis, & resolutoria v. 18. Igitur sicut per vnius
Rom. 5 v. 18
delictum in omnes homines in condemnationem: sic & per vnius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitæ. Quod in ordine ad sufficientiam accipiendum. Iuxta quod & clamat Ecclesia Diui
D. Leo.
Leonis verbis Sermone 1. in Natiuit. Dom. Sicut nullum à reatu liberum reperit, ita liberandis omnibus venit.
443
*Est & circa hoc damnatio Propositionis
Iansenij Ordine Quintæ ab Innocentio X. & Alexandro VII. circa quam illi sic: Quintam. Semipelagianum est dicere Christum pro omnibus omnino hominibus mortuum esse, aut sanguinem fudisse, falsam, temerariam, scandalosam; & intellectam eo sensu vt Christus pro salute dumtaxat prædestinatorum mortuus sit, impiam, blasphemam, contumeliosam, diuinæ pietati derogantem, & hæreticam declaramus, & vti talem damnamus. Hucusque damnatio. Nationes ergo Indorum ad Christi redemptionem pertinent, quod negari nisi hæreticè, non posset, etiamsi reprobatas generaliter quispiam plusquàm temerè blateraret. Cùm ergo reprobatæ dici nequeant, quibus singulari prouidentia Deus lucem Euangelicæ veritatis inuexit, necessariò fatendum est ad redemptionem Christi pertinere. Vnde in Oratione pro S. Francisco
Xauerio Indiarum Apostolo sic vox Ecclesiæ: Deus, qui Indiarum Gentes Beati Francisci prædicatione & miraculis Ecclesiæ tuæ aggregare voluisti &c. Cuius aggregationis proximæ caussæ Sacramenta sunt, per quæ virtus Passionis Christi ritè conuersis applicatur. Et applicationem huiusmodi fructum æternæ salutis in ipsis habere, innumeris eam consecutis, in Bulla Canonizationis egregiè comprobatur.
444
*Est autem in præfatæ Propositionis
damnatione notandum, eam quatenus asserit Christum pro omnibus non fuisse mortuum hominibus, non videri vt hæreticam damnari, sed vti falsam, temerariam, & scandalosam, cum tamen illa manifestus in fide error videatur. Vnde P. Suarez Tomo 1. in 3. p. Disputat. 4. Sect. 3. vers. Vt veram sententiam, ita scribit: Dicendum primò
Christum Dominum quod in ipso est, sufficienter per sua opera satisfecisse, tam pro originali lapsu humani generis, quam pro vniuersis peccatis hominum, quæ quouis tempore commissa sunt aut committentur. Hoc vnum est ex fundamentis nostræ fidei definitum in Concilio Tridentino Seßione 6. vbi Cap. 1. docet captiuitatem generis humani, in secundo verò redemptionem per Christum & Can. 21. definit Christum datum nobis esse in Redemptorem & Legislatorem. Sic ille addẽsaddens ScripturęScripturæ Sacræ plura & manifestissima testimonia. Qui & Disp. 41. Sect. 1. sic ait: Dico ergo primò: Christus omnibus hominibus sufficienter meruit remißionem peccati, tum originalis, tum etiam actualis. Est de fide ad Roman. 5. sicut per vnum hominem peccatum &c. Sic & alij.
445
*Circa quod dicendum cùm Pontifices
Propositionem dictam prioribus illis censuris reprobant, eam ex vi illarum vt contrariam fidei declarare. Id probatur attenta sola etiam priori censura de illius falsitate: Nam Pontifices èex Cathedra decernentes affirmant Propositionem dictam esse falsam: Atqui de fide est eos, cùm sic decernunt, errare non posse: ergo & de fide est hanc particularem esse de fide, vtpotè in illa generalitate contentam. Pro quo videri potest P. Suarez Disput. 5. de fide Sect. 8. Vnde & eam negans cum pertinacia ad hæresim necessaria, hæreticus erit. Quòd autem hæretica non sit dicta, & ea censura secundùm intellectum, de quo ibi, sit ipsi reseruata. non ideò factum, quòd reuera talis non sit, sed quia illi secundùm intellectum dictum aliæ erant censuræ adijciendæ, & quod ad hæresim pertinet manifestiùs expromendum. Vnde censuræ priores non ita proferuntur, quasi ad diuersam Propositionem, vt ijs, quæ ad eam pertinent finitis, ad aliam fiat transitus; alioquin de sequenti dicendum esset falsam, temerariam, & scandalosam esse, cùm reuera talis sit; cùm tamen nihil eorum proferatur. Addo censuram hæresis ideò secundùm intellectum de reprobis adiectam vt specialiùs damnatio Pontificia contra errorem Auctoris, de quo agebatur, militaret.
PROPOSITIO VI.

PROPOSITIO VI.

446
*ASseruit quidam clarè sibi à Deo di
ctum præceptum Confessionis Indos non obligare, quod & ipse valde conueniens esse proferebat; quia Clerici publicè asserebant experientia ducti eos numquam veritatem confiteri. Vnde & addebat idem de Hispanis sub Parochorum iurisdictione degentibus, qui similiter confitentur. Et censere se aiebat veros non futuros Christianos Indos donec Sacramentaliter & integrè confiteantur: & ita ad maius vitandum malum, sacrilegiorum inquam frequentium, nunc temporis ad confessionem neutiquàm obligandos, sed quando posteà Prælatis maioribus visum fuerit rectam in ipsis dispositionem inueniri. Modò autem ipsis consulant vt confiteantur qui voluerint, & ita confitebuntur, qui in fide benè fundati fuerint, & qui secus fecerint, suam indispositionem ostendent.
447
*Circa quod ita iudicatum est: assertio
nem quidem duplicem habere sensum posse. Primum, an Indis dum in fide non videntur sufficienter instructi, tollenda sit Confessionis obligatio, & ea ipsorum relinquenda voluntati, ita vt annuæ illius præceptum auferatur. Et sic asserere, visa est propositio temeraria, scandalosa, & perniciosa: cùm enim de fide sit post Baptismum mortaliter peccantibus necessarium esse Pœnitentiæ Sacramentum, & aliàs constet Indos Baptismo etiam accepto fragiles valde ad lapsus graues remanere; illis Ecclesiæ præceptum auferre, quod diuini determinatio & declaratio est, est pariter remedium tollere, quod peccantibus est à diuina pietate prouisum. Item. Indorum indoles seruilis est, vt debeant ad bonum compelli, spontanei non facturi. Ipsis ergo tollere id, ad quod alij obligantur Christiani, est eos velle destruere; numquàm enim ad perfectum nisi per imperfectum peruenitur. Et quòd Indi ad Confessionem afficiantur, vt eam tandem ritè obeant, numquàm obtinebitur, nisi consuetudine ab ipsis paulatim comparata, & ita præceptum adimplen|do, vnde id eorum non est relinquendum voluntati.
447
*Quod autem ad inconueniens Sacrile
giorum attinet, non vrget: nam potiùs ex consideratione maioris mali sequitur Indis Confessionis inculcandum esse præceptum: minus enim malum est aliquos ex theriaca venenum facere, & sacrilegè aliquoties confiteri, quàm adeò perniciosum errorem haurire, vt Sacramentum Pœnitentiæ rem meri consilij existiment, cùm sit vnicum peccati remedium. Quòd si prædicta ratio alicuius esset momenti, pariter suadendum ne sit matrimonium, quia maius est malum adulterium, quàm fornicatio: nec Religiosa vota, quia maius est peccatum sacrilega castitatis violatio. Remedium autem aliunde petendum, ex eo scilicet quòd ij qui debent sint ministri, & Pastoris Officium vt tenentur exequantur; præceptum siquidem Ecclesiæ non est culpandum, & remedia quærere Ecclesiæ præcepta tollendo, hæreticis proprium est, & ita clamitant contra Clericorum cælibatum, vota Religiosa, ieiuniorum præcepta, & ciborum delectum &c.
448
*Secundus sensus, vt Indi ad Confessio
nem non obligentur, sed id ipsorum relinquatur voluntati. Quæ propossitio est apertè hæretica, Lutherana, ex professo damnata in Concilio Tridentino Seßione 14. Cap. 2. cuius verba sunt: Est autem hoc Sacramentum Pœnitentiæ lapsis post Baptismum, ad salutem necessarium, vt nondum regeneratis ipsa Baptismus. Et Canone 1. Si quis dixerit in Catholica Ecclesia Pœnitentiam non esse verè & propriè Sacramentum pro fidelibus quoties post Baptismum in peccata labuntur ipsi Deo reconciliandis, à Christo Domino nostro institutum, anathema sit. Et Canone 6. Si quis negauerit Confessionem Sacramentalem, vel institutam, vel ad salutem necessariam esse iure diuino &c. anathema sit. Hæc Concilium.
449
*Quia verò reus circa sensum interroga
Et in eo locutum reum.
tus respondit se in eo remittere consultationi circa id faciendæ, à Theologis inquam doctis auctoritate Sacri Tribunalis, quia in eo nihil poterat resolutoriè proferre: iudicatum est iuxta posteriorem sensum fuisse locutum: quia cum ait ne Indos obligent ad Confessionem, si hoc secundum non intenderet, certum est fore vt diceret declarandum Indis eos non posse saluari, nisi peccata confiteantur, sed non compellendos, neque puniendos. Dici autem ab ipso se circa sensum consultationi remittere, est id censere dubium, quod est ab Ecclesia definitum, & ita non esse certum Confessionem Sacramentalem esse de iure diuino necessariam. Et dubius in fide infidelis est.
Cap. 1. de Hæreticis.
Sic docti Patres.
450
*Circa quæ nihil est quod non debeat cum
Admittitur resolutio.
veneratione tanti magisterij recipi, sunt enim & doctè & exactè ventilata. Et cùm illa fuerint ante annos plures sic dicta, his profectò temporibus potiùs suscipienda, circa eos, de quibus reus dictus loquebatur, maiori iam Euangelij lumine collustratos, vnde magis temeraria, scandalosa, & perniciosa illa futura doctrina. Temeraria inquam, quia sine vllo prudenti patrono, & contra communem fidelium sensum. Scandalosa item, quia multorum malorum origo, & conscientiarum laxamentum exitiale. Perniciosa, quia animarum salus in certum discrimen adducitur: cùm enim Indi remedio sint Sacramento destituti, & contritio moraliter impossibilis, iuxta eam, quam in ipsis ille, de quo agimus, ineptitudinem recognouit, nulla illis relinquitur pro exitu felici securitas. Et quidem dum præfatus assertor ait monendos Indos vt confiteantur, & stet iuxta eumdem aliquos ita facturos; euidenter sequitur non esse ad Sacramenti huius receptionem ineptos, aliàs ineptior esset admonitio. Cùm ergo id stare in aliquibus possit, meritò circa omnes obligatio præcepti vrgenda est, quia aut apti prorsus sunt, aut si quipiam inepti, beneficio sedulæ instructionis, pro qua Parochis obligatio non admittens excusationem incumbit, potest eorum ineptitudo superari.
451
*Licet autem hæc ita sint, non leuis re
stat difficultas: nam si Indi ad Confessionem tenentur iuxta Ecclesiæ præceptum, tenebuntur pariter suis Parochis confiteri vbi Confessarius alius non est: id autem illis est difficillimum, & inde oritur vt in Confessionibus occultantes peccata mentiantur. Timent enim illos, nec sibi penitus persuadere possunt propter peccata audita, si grauiora sint & fœdiora, non esse à Parochis asperè & seuerè tractandos. Vnde existimare aliquis posset eos pro implendo annuæ Confessionis præcepto, quod iuxta modificationem temporis humanum est, ad integritatem Confessionis non teneri, quia humana præcepta non obligant cum summa difficultate, iuxta receptam scriptorum sententiam. Et multò videtur vrgentius, vt non teneantur, si id securè cauere possint, eo anno confiteri. Pro quo facit eorum sententia, qui af
firmant infirmum nimis fatigatum in recitatione peccatorum posse absolui dimidiata Confessione. Eos adducit, & sequitur Leander Tomo 1. Tract. 5. Disput. 5. Quæst. 32. Cui defatigationi æquanda proculdubio illa, nisi fortè maior sit, quam Indi suis confitentes Parochis patientur. Item si pœnitens cognoscit Confessarium reuelaturum aliquod peccatum, debere ipsum tacere, apud eumdem videri potest. Quæst. 49. cum Auctoribus pro eo congestis. Et quidem P. Suarez Disp. 23.
P. Suarez.
(non 22. vt per errorem apud citatum scriptorem) Sect. 2. n. 2. Tomo 4. in 3. p. cognitionem pœnitentis non requirit, sed timorem. Sic dicens: Vnde si ego timeam Confessorem non seruaturum sigillum &c. Et sic alij. Cùm ergo Indi timeant, illis etiam hæc suffragatur doctrina. Vbi dici nequit timorem esse vanum, & sine fundamento: nam licet respectu aliorum talis sit, respectu tamen Indorum secus videtur sentiendum, cùm ægrè illis persuaderi possit ita se habiturum erga illos Confessarium, ac si nihil audijsset. Et quamuis illi sibi persuadeant Confessarium eorum peccata nulli detecturum, quod ad tractationem pertinet non ita eueniet, in qua est etiam violatio sigilli, iuxta receptam grauium scriptorum doctrinam. Licet etiam graue peccatum sit tale aliquid de Confessario sibi aliquem persuadere; id certè in Indis non ita euenit, sine reflexione circa malitiam huiusmodi operantibus, & ibi trepidantibus timore, vbi non est timor, vt vates Regius loquitur. Neque in casu præsenti certa persuasio necessaria sit, sed sufficiet timor dictus, pro quo sufficit dubia cogitatio.
452
*Qui discursus videri posset non impro
babilis, si commodè posset ad praxim aduocari, quod tamen numquàm accidet. Nam ad Confessionem dicto modo faciendam peculiaris est necessaria instructio, cùm supra capacitatem Indorum sit, immò & aliorum quamplurium, aut etiam omnium fidelium, qui Theologica circa hoc non sunt instructi notitia. Si autem instructio accedat, & dicatur eis posse quædam peccata Parochis occultare, detectis alijs, discrimen istud non potest eorum incapacitati committi, & timeri magno cum fundamento potest idem facturos, dum alijs non Parochis accidat confiteri, si timorem aliquem sine fundamento habeant, vt frequenti est experientia nimis quantùm exploratum. Integritas ergo Confessionis est Indis prædicanda, & vt Parochis suis, dum alij non suppetunt, quod tamen curandum, sicut pro Monialibus Apostolicæ Sedis est prouidentia dispositum, integrè confiteantur: quod feliciter cadet, si Parochi ipsi paterna, immò & materna pietate succurrant, vt noxium illum timorem eximant ad vnicum animarum remedium accessuris.
453
*Quia verò assertio, de qua agimus, Hi
Quid circa Hispanos.
spanos etiam complexa, videndum an in illis doctrina, de qua n. 451. locum habere queat: nam alia, quæ de Indis dicta sunt, ad eos maiori cum ratione spectare compertissimum est. Et posse illos aliquando quædam reticere peccata communis sententia est, & exempla statuunt in eo, qui occidisset fratrem Confessarij, aut habuisset rem cum matre, sorore, aut alia propinqua illius: & si illud confiteretur, statim conijceret Confessarius eum esse reum. Sic illi apud Leandrum suprà citata Quæst. 49. & idem de similibus dicendum, & in quibus verosimilis pro occultatione ratio possit occurrere. Vt si odia, detractationes graues, infligendi damna intentiones, quæ Parochus ad se pertinere verosimiliter possit coniectare. Vnde si bona fide in hoc procedatur, & cum animo id fiat ritè, rectè, & integrè alteri confitendi, non videtur in eo graue esse peccatum; immò aliquando graue esse posset in tali Confessione peccatum, eo quòd Confessario occasio peccandi grauiter tribueretur. Item si inter Parochum & Paræcianum graues inimicitiæ fue
Notanda doctrina.
rint, neque Paræciano commodum sit alium Confessarium adire, debet ille accedente Confessionis tempore animum inimicalem deponere, & Paræciano se exhibere placatum, ita vt intelligat se posse confessurum accedere: qui & ab inimicitia cessare penitus debet: sed quia his non obstantibus non videtur conuenienti modo Confessio facienda, licentiam pro illius dilatione postulare potest, quam & dare Parochus iuxta Cap. Omnis vtriusque sexus, de quo dictum Sect. 37. Quòd si scandalum sit futurum ex non adimpletis Ecclesiæ præceptis, confiteatur iuxta dicta, & Eucharistiam accipiat, pro qua est sufficienter dispositus per Confessionem, qua omnia sunt mortalia, (licet non omnia directè, sed tantùm quæ in Confessione sunt patefacta) remissa.
PROPOSITIO VII.

PROPOSITIO VII.

454
*REgem Hispaniæ esse Vicarium Eccle
siæ & Pontificis, & posse discernere Censuras, ac degradare Episcopos fuit qui assereret. Quam assertionem doctus Magister censuit temerariam, & in materia Canonica scandalosam. Et probatio desumpta ex Canonico iure, Cap. Benè quidem 96. dist. & toto titulo, in quo statuitur sæculares Principes non posse Ecclesiastica negotia tractare Cap. Felix 15. q. 7. in quo decernitur ad degradationem Episcopi omnes Prouinciæ Episcopos congregandos, & saltim duodecim, præter Metropolitanum, vt latè explicat Panormitanus Cap. Non potest de sent. & re iudic. Quòd qualitatem contra fidem non habeat, ex eo ostenditur, quòd dicens Regem esse Vicarium Ecclesiæ fatetur eum ex se talem non habere auctoritatem, sed ab Ecclesia acceptam: Vicarius enim dicitur, qui alterius vicem, non suum gerit officium: asserere autem Papam de plenitudine potestatis posse Regi, quamuis merè laicus sit, conferre facultatem ad discernendas Censuras, & Episcopos degradandos, communiter Doctores admittunt, dum absolutè id merè laicis committere posse concedunt, quia Papa non est iuri communi subiectus, & quod ad degradationem Episcoporum attinet, non est potestati Episcopi essentialiter adnexum, aut Ordinem requirens, sed ad iurisdictionis pertinens potestatem.
455
*Iuxta hæc temeritatis censura proptereà
videtur asserta quòd receptissimæ doctrinæ, & generali Doctorum sensui effatum prædictum aduersetur, nullus siquidem Regem Papæ esse Vicarium affirmauit. Et est quidem verissimum vix quemquam quando propositionis talis censura prodiuit, ita asserentem inueniri potuisse, si de titulo Vicarij loquamur. Sed tamen Legati, aut Delegati titulum fuerunt qui admisere non pauci, vt dictum Tomo 1. Thesauri Tit. 1. nu. 159. Tit. 2. nu. 126. Tit. 4. nu. 100. & Tomo 2. Tit. 12. nu. 272. & 273. & quod ad rem ipsam attinet, idem est, nam Legati Vicarij sunt, cùm non suum, sed legantis nomine eius exerceant officium, & fungantur potestate: immò Legatus plus videtur quàm Vicarius. Videatur Cardinalis Tuschus Tomo 5. Lit. L. Conclus. 158. & seqq. Iuxta hoc ergo non videtur assertio dicta temeraria, licet nobis semper visum fuerat cum temperamento loquendum, nec penitus acquiescendum illis, qui in amplificationibus huiusmodi arbitrantur obsequium se præstare Regibus sublimi sua sorte contentis & magis in Ecclesia filios desiderantibus esse, quam præsules, concessa sibi ab ipsa moderatè vtentibus potestate. Sed quidem
censura dicta eatenus videtur procedere, quatenus alia in assertione contenta comprehendit; sic enim meritò temeraria dici potest, nulla suffragante Doctorum, nisi fortè Scriptore aliquo obscuri nominis, cuius non sit habenda ratio.
456
*Quare autem scandalosa haberi debeat,
An & cur scandalosa.
Magister dictus non explicat, sed exponi potest iuxta dicta Tomo 1. Theolog. Problem. in Prolusione Apologetica nu. 276. ex eo scilicet quod occasionem præbeat in aliquem errorem contra fidem | prolabendi, dum existimare quis potest Reges in spirituali & Ecclesiastica potestate Episcopis esse maiores, & ita Angliæ Reges non ita condemnandos, dum talia videntur exercere. Et licet id dicantur habere quatenus Vicarij Papæ, id non ita facilè intelligitur à communiter audientibus, nec nominis agnoscentibus proprietatem. Et vt sint qui agnoscant, aut credunt ita esse ob auctoritatem dicentis, aut non credunt, circa rei benè instructi veritatem. Si Primum, occasio illis porrigitur ingentis hauriendæ falsitatis, quam & ipsi alijs conentur persuadere; vel malè de Pontifice sentiendi adeò exorbitantia concedente. Si secundum, ex se assertio suam non amittit qualitatem, non enim propositio scandalosa esse nequit, eo quòd apud eum proferatur, qui nullum sit scandalum subiturus, sicut nec malè sonans, seditiosa, & sic aliæ. Præterquam quòd scandalosam propositionem aliter etiam accipi posse constat ex proscriptione multarum Propositionum Alexandri VII. auctoritate promulgata,
omnes namque in duplici Edicto contentæ scandalosæ dicuntur; cùm tamen non omnes peccandi occasionem videantur ministrare, sicut illa de Indulgentijs à Paulo V. reuocatis adhuc vim habentibus ex noua nescio qua concessione. Et quidem P. Suarez Disput. 19. de Fide. Sect. 2. n. 19. qualitatem prædictam conuenire ait omni generi damnabilium propositionum, de quibus disseruerat, vnde non mirum est si Pontifex sub ea fuit acceptione locutus, iuxta quam etiam citatus magister. Et P. Suarium sequitur P. Salelles Tomo 1. de materijs S. Inquisitionis. Regula. 99. num. 121. P. Palaus Tomo 1. Tract. 4. Disputat. 3. Puncto 1. num. 8.
457
*Potest autem generalis illa ratio scan
dali ex eo declarari, quòd licet occasionem peccati non præbeat, præbet saltim erroris, quo pacto explicat Petrus Marchantius in Tribunali Sacramentali pag. 317. vers. Respondeo secundò, & etiam P. Palaus. Sicut etiam explicari potest iuxta modum loquendi scripturæ, & satis etiam in communi vsu receptum, iuxta quem scandalizare dicitur ille, qui aliquid profert, quo audientes offendantur, dum eis displicet, vtpotè dissonum, & à ratione alienum, ac suo iudicio penitus reprobandum. Sic Matth. 15. v. 12. Pharisæi audito
Matth. 15. v. 12.
verbo hoc scandalizati sunt, id est offensi, quia vt ex D. Ioanne Chrysostomo ait P. Cornelius existimant Christum loqui contra delectum ciborum lege præscriptum, & ita legem abrogare. Videatur etiam P. Cornelius ibi, & Matth. 11. v. 6. Abulensis item Quæst. 42. in citatum Cap. 15. exemplum adducit eius, qui audiens quempiam loquentem contra fidem, licet eum nesciret conuincere, iudicaret, & meritò, esse malum hominem: scandalosa ergo propositio hoc pacto non talis dicitur ex eo, quòd peccandi præbeat occasionem, licet aliàs id habere possit, sed ex respectu illo offensionis audientium. Et quidem in casu, de quo agimus, iure optimo potest scandalosa propositio iuxta explicationem prædictam vsurpari. Audientes namque Regem posse excommunicare, suspendere, interdicere, degradare Episcopos & sic alia, meritò offenderentur, monstrosum id in Christi Ecclesia reputantes.

PROPOSITIO VIII.

458
*Cùm inter duos Religiosos orta fuisset
quæstio, an Indus, qui Indæ promiserat se cum ea matrimonium contracturum, ad promissionem implendam posset compelli, pro quo & esset obligatus, eorum alter dixit, si nollet, non posse compelli: secus alius, addens nec Deum tota sua potentia, nec Concilia, nec quamcumque aliam potestatem validam esse vt Indus non posset ad promissionem implendam compelli: & quòd si alteri nuberet, matrimonium non futurum, sed pellicatum, aut concubinatum. Circa quod doctus èex nostris consultus olim dixit, si ita proferens sibi vellet, vt non compellendus in foro conscientiæ sit, certum esse sponsalia in foro conscientiæ obligare. Si autem de exteriori, cum distinctione loquendum: aut enim sponsalia fuerunt iurata, vel non? si primum, assertio dicta nullam mereri censuram affirmat, quia Alexander III. Cap. Ex litteris Siluani de sponsalibus, statuit vt sic contrahens moneatur id, quod promisit, adimplere: quòd si monitiones non id obtineant, per censuras compellendum. Et licet verum sit Lucium III. qui Alexandro successit videri contrarium decidisse Cap. Requisiuit eod. tit. num. 4. Couarrubias tamen in Lib. 4. Decretalium Cap. 4. num. 5. duos hos textus conciliat, vt scilicet prior procedat quando non occurrit caussa pro non implendo iuramento, nec grauia inconuenientia ex illius implemento timentur: posterior autem quando magnum timetur scandalum, & grauia inconuenientia: & quia regulariter loquendo euenire solent, à compulsione abstinendum. Si autem iurata non sint, audacia est & temeritas, quia Innocentius III. Cap. Prætereà el. 1. eodem tit. decernit vt moneantur, & si hoc non sufficiat, dissimulandum cum talibus, ne fortè deterius inde contingat.
459
*Deum non esse potentem vt Indus quod
Aliæ pro eâdem.
promisit non adimpleat, blasphemiam esse hæreticalem. Siquidem de fide est habere eum dominium supra omnes creaturas, & ita illius etiam iuris, quod Inda aduersum Indum habet, magis est dominus Deus, quàm Inda ipsa, & per consequens illi poterat ius tale adimere, nulla ipsi facta iniuria. Quòd autem neque Concilia, neque quæuis alia potestas nequirent facere vt Indus promissionem dictam non adimpleret; si illi ante pubertatem contaxerant, & iam eam attigerant: propositio est temeraria & erronea, omnes enim Doctores affirmant posse teclamare, vt expressè decisum ab Alexandro III. Cap. De illis, de desponsat. impub. Si autem post annos pubertatis, non meretur censuram, etiamsi nulla alia caussa sit præter Indi voluntatem. Contra quod ratio est satis apparens, ex eo quòd Papa nequit iuri tertij præiudicare; vt si ego Petro debeam centum aureos, nequit Papa præcipere vt eos non soluam. Addit tamen citatus Pater se pro certo habere posse caussam occurrere, quæ licet se sola non sit sufficiens ad sponsalia dissoluenda iuxta ea, quæ hucusque sunt decreta per Iuris dispositiones, sit tamen ad hoc vt Papa dispenset, est enim valde recepta Canonistarum opinio Papam posse dispensare in matrimonio rato non consummato. | Et de facto dispensat in Cap. De illis de despons. impub. iam citato, vbi caussam sufficientem esse iudicat matrimonia fuisse inita ante annos pubertatis, & vbi ad eos peruentum est reclamasse. Et ita poterit alia occasio occurrere, in qua ob caussam sibi benè visam possit Papa in matrimonio similiter statuere per modum dispensationis.
460
*Quòd autem si cum alia contrahat, non
sit futurum matrimonium, sed concubinatus, est error in fide, oppositum siquidem est in specie determinatum in Cap. Sicut ex litteris, & Cap. si inter virum, de sponsalibus, & ita habet praxis, & Cap. Sicut ex litteris loquitur etiamsi sponsalia de futuro sint firmata iuramento. Hæc præcitatus.
461
*Circa quæ id quod de certa obligatione
in foro conscientiæ dicitur, ita reuerà est: vnde Couarrubias suprà nu. 3. ait opinionem Glossæ in citato Cap. De illis, quam & secutus est Conradus Lagus ab eodem adductus, esse erroneam, dum dicit sponsos, qui promiserunt coniugalem consensum sine iuramento non esse compellendos à iudice matrimonium contrahere. Quod quidem in obligatione iuxta conscientiæ forum videtur fundari, vnde & sic addit: Secundò hinc constat perperàm dubitasse Abbatem in Cap. Requisiuit de sponsalibus, an peccet sponsus, qui ex sponsione non vult coniugalem contractum, quem promisit, perficere: est enim hæc dubitatio iuris naturalis, diuini, & humani principijs maximè aduersa. Sic ille,
qui censuram prædictam ex doctrina contra Abbatem proposita videtur deduxisse, cùm enim de veritate illa dubitari nequeat, inde sequitur promissionis violatorem obnoxium pœnæ remanere. Videatur P. Thomas Sancius Lib. 1. de Matrim. Disput. 27. vbi vti omnino certum id statuit adductis quamplurimis ex Theologis & Iurisperitis. Non videtur autem Couarrubias censuram dictam in toto Theologico rigore sumpsisse. Vnde nec Doctores communiter eam præferunt. Videri etiam potest P. Ægidius Disput. 2. de Matrim. nu. 12. & Disput. 22. nu. 1. P. Gaspar Hur
tadus Disput. 1. de Matrimonio nu. 21. P. Sa verb. sponsalia §. 3. Petrus de Ledesma de Matrimon. Quæst. 43. Arti. 1. Difficult. 3. Conclus. 1. vbi asserit esse certissimum, sed contraria sententia communi Scholasticorum stylo præmissa. Videtur ergo temeraria, quia contra omnes, & cui ex Iurisperitis vix vnus aut alter ex veteribus contradicit. Fundamentum autem vt erronea dici
Explicatum fundamentum.
possit ex eo desumi potest, quod de fide sit contractum mutuo assensu celebratum in re graui obligare sub mortali: est enim principium iuris naturalis, iuxta quod obligatio iustitiæ decurrit, in Scriptura sacra toties commendata: vnde illa Apostoli conclusio Rom. 13. v. 7. Reddite ergo omnibus debita. Atqui ex eo per euidentem consequentiam elicitur sponsalitium contractum obligare sub grauis peccati reatu, quia verus contractus est, & circa grauissimam versatur materiam. Quando autem ita accidit, consequentiam qui negat, erroneam suæ assertioni inducit qualitatem, iuxta grauium Scriptorum sententiam, pro qua videri possunt citati nu. 456.
462
*Iam quod attinet ad conciliationem illo
rum textuum circa pœnam infligendam, benè quidem Couarrubiæ doctrina procedit, licet absolutè proferat non esse adhibendas censuras, si sponsus (& idem propter eamdem rationem de sponsa dicendum) ita sit obstinatus, vt liberè consentire coniugio nolit: neque discrimen illud de inconuenientibus apud ipsum extat, sed illa semper ex huiusmodi non moderata coactione, & consequenter libertatis perfectæ defectu oriri, & ita timenda semper arbitratur, ac proptereà standum decisioni Cap. Requisiuit. Verum nihilominus est sententiam magistri, cum quo agimus, esse quamplurium, pro qua P. Thomas Sancius suprà Disput. 29. nu. 4. & seqq. eos & referens & secutus. Iuxta illos ergo sponsus censuris vrgendus, quòd si pertinax, absoluendus, ne libertas pro matrimonio requisita violetur. Et similiter sentiendum quamuis sponsalia non sint iurata, idem P. Thomas affirmat. Et ita quod de adhibenda censura citatus nuper asseruit propositioni, de qua nu. 458. sine difficultate admittendum. Id autem quod de non iuratis addit, dum audaciam & temeritatem futuram esse pronuntiat, ad censuram Theologicam non spectat, sed ad violantem promissionem, audacter enim & temerè agit, dum suæ non stat adeò vrgentis coràm Deo & hominibus promissioni.
463
*Quod ad censuram attinet ob negatam
Deo potentiam, vt scilicet sit blasphemia hæreticalis, meritò quidem prolatum, sed adducta ratio de iure coniugis, cuius Deus est absolutus Dominus, generaliter nequit adaptari: quia in iure ad gloriam ob diuinam promissionem cum pacto oneroso id non habet locum: repugnat enim Deum illud iustis adimere, licet eius sit dominus, in quo imperfectio nulla, quia fundatur in eius libera dispositione, de quo dictum Tomo 1. Problem. nu. 1286. & nu. 1304. de iure autem vnius rationalis creaturæ erga aliam, id est certissimum, quia est quid adhærens creaturæ nulla Dei supposita promissione sub conditione onerosa, & ita eâ potest destructa destrui, & etiam non destructa facere vt eidem cedat, & etiamsi non cedat efficere vt alius contra ipsum operetur: sicut quis ius habet vt nullus quidquam à se inuito auferat, & tamen Deus iustam reddere potest ablationem. Quod autem ad Concilia &
humanas potestates attinet, rectè censura procedit, si de sponsalibus ante pubertatem agatur: si autem post pubertatem, quod nullam dicitur mereri censuram, sensus videtur esse non extare humanam potestatem, qua possint sponsalia legitimè celebrata dissolui. Vbi quod additur de Pontificia potestate in casu possibili, probabile est, de quo alibi disquirendum. Apparenti autem illi rationi de iure tertij non tollendo, pro quo frequenter dum de regulis Cancellariæ agitur, si loquamur de diuina potentia quid sit certum, respectu cuius humana iura non currunt: si autem de humana fatendum ita regulariter esse: nihilominus casus plures possunt occurrere, in quibus & ius & res in quibus habentur, auferri possint, per dominium altum Reipublicæ. Quidquid autem de hoc sit, in casu nostro nihil tale accidit, dum enim sponsus fidem datam non seruat, nullus ibi interuenit iuri sponsæ contrarius: quòd autem non adhibeatur stricta coactio, iuris detractio non est, sed prudentissimus operandi modus in fauorem sponsæ cedens, cui inuitum | sortiri coniugem non potest non infaustum & infortunatum accidisse.
464
*Censura, de qua num. 460. circa valo
rem matrimonij, non obstante violata sponsalium fide, satis exacta est, & cùm error in fide dicitur, id quidem asseritur, quod fidei apertè contrarium est, generali nomine erroris sumpto, iuxta dicta suprà nu. 436. In citatis siquidem textibus Pontifices vt tales procedunt, & cùm eorum decisiones sint manifestæ, nequit illis salua fide contradici. Sunt autem illi Innocentius III. & Gregorius IX. & ad fundamentum simile statuit Ecclesia vt dogma fidei in Concilio Tridentino Sessione 24. Cap. 1. de Reformat. matrimonia filiorum inita contra voluntatem parentum esse valida, damnans cum anathemate oppositam assertionem. Sicut enim sponsus tenetur seruare fidem præstitam, ita & filius obedire parentibus quando in eo, quod præcipiunt, vtiliter negotium eius agitur, quia matrimonium est ipsi conueniens, iuxta varias sententias, de quibus P. Thomas Sancius lib. 4. de Matrim. Disput. 23.
465
*Et hæc quidem de sponsalibus generali
Quid circa Indos speciale.
ter loquendo, de Indis autem specialius aliquid adijciendum. Et in primis in casu proposito non asseritur fuisse sponsalia, quæ mutuam promissionem important, sed tantùm promissionem Indi, circa quod generaliter loquendo receptissima sententia est promissionem non acceptatam non parere obligationem, quod de illa circa matrimonium contrahendum communiter Doctores affirmant. Quæ doctrina pro Indis specialiùs militat, qui de huiusmodi obligationibus plenum nequeunt formare conceptum. Si autem accep
tata sit, non id sufficere pro sponsalium constitutione, nisi acceptans signo aliquo repromissionem indicet, sed tantùm sibi placere significet grauium scriptorum sententia est. Iuxta quod, cùm in casu nostro non constet an mulier consensum præstiterit cum requisitis huiusmodi, & in ea currat Indicæ incapacitatis ratio, ex eo capite cessat obligatio. Videndi P. Sancius Lib. 1. Disp. 3. & 4. & P. Palaus suprà Puncto 2. n. 11. Qui licet in sic promittente obligationem ad implendam promissionem agnoscant, positioni præfatæ non aduersantur, ob rationem dictam exigui Indorum discursus, ex quo fit, vt promissionis efficaciam non calleant, & ita meram sic faciendi ostendunt voluntatem, quæ vim nudi propositi non excedit: si etiam addamus quamplurium grauium scriptorum apud P. Palaum suprà num. 14. opinionem esse expromissione acceptata solùm obligationem sub veniali resultare, iuxta quam in Indis minor censeri debet, & ita nulla, si minor hæc dici possit.
466
*Pro quo & facit quod apud citatos oc
currit, dum dicunt P. Sancius Disput. 5. n. 21. & P. Palaus num. 14. vers. Hæc sententia, etsi ex promissione obligatio sub mortali oriatur, posse tamen promittentem suam promissionem restringere, vt vltra fidelitatem se nolit obligare. Ex quo inferre possumus circa Indos ita esse philosophandum, vt omnis in illis stricta cesset obligatio. Vbi & addendum specialius aliquid, etiam quando ex parte sponsæ est repromissio, posse stare vt o
specialis & notanda doctrina.
bligatio sub mortali non resultet, vt tradit P. Gaspar Hurtadus suprà num. 22. vbi ait non repugnàre fieri mutuam promissionem matrimonij non commutando ius pro iure: quia non repugnat priorem promissionem fieri liberaliter & gratis, & posteriorem etiam liberaliter, aut ex gratitudine, & neutra earum conferri ius iustitiæ in quo casu sponsalia solùm obligarent ex fidelitate & sub veniali, & ex sponsalibus sic factis non oriretur impedimentum publicæ honestatis, quia ex vi eorum sponsa non pertineret ad sponsum, vt aliquid sponsi, neque è contra. Quæ doctrina Indis venit conuenienter adaptanda. Neque eatenus id quod est à nobis dictum num. 461. infirmandum venit, siquidem regulariter loquendo sponsalia cum obligatione iustitiæ celebrantur, & ita in exteriori foro iudicandum, vt citatus scriptor obseruat, quo pacto obligationem esse sub mortali nequit dubitari.
PROPOSITIO IX.

PROPOSITIO IX.

467
*PArochus Indicus asseruit se non teneri
ad Indorum doctrinam bono exemplo maritandam. Quæ assertio vti manifestus error contra scripturam Sacram proscriptus est. Matth. 5. v. 16. Sic luceat lux vestra coràm hominibus, vt videant opera vestra bona, & glorificent Patrem vestrum, qui in cœlis est. Circa quæ sic D. Ioannes Chrysostomus locutus inducitur: Id est, sic illuminate, docete, non vt verba vestra tantummodò audiant homines, sed vt opera vestra bona videant, vt quos illuminaueritis per verbum quasi lux, condiatis per exempla operum vestrorum, quasi sales. Sic ille. Adducitur etiam illud Apostoli. 1. Tim. 4. v. 12.
1. Tim. 4. v. 12.
Nemo adolescentiam tuam contemnat; sed exemplum esto fidelium in verbo, in conuersatione, in charitate,
Tit. 2. v. 7.
in fide, in castitate. Et ad Titum. 2. v. 7. In omnibus teipsum præbe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in grauitate &c.
468
*Ita quidem doctus Magister, in eo qui
dem lapsus, quod D. Ioanni Chrysostomo verba præfata adscripsit, sed Auctoris Operis Imperfecti in Matthæum hom. 11. tanto indigni nomine, cum pluribus circa fidem erroribus scateat, vt docti Interpretes adnotarunt. Et Erasmus quidem in Præfatione ad lectorem immeritò quidem sic fatus: Vt mea quidem sententia, (hoc opus) hac in
parte non cedat Chrysostomo, eruditione inquam, facundia, & notitia diuinarum litterarum. Negare tamen non potuit, quod inferiùs sic est ingenuè protestatus: Ceterùm præterquam quòd interdum in enarrandis Scripturis habet nonnihil Origenicæ libertatis: inspersæ sunt aliquot sententiæ, quæ non multum abhorrent à dogmatibus improbatis: Quarum aliquot indicabo lectori, quo sit in legendo cautior &c.
469
*Licet autem præfata verba non sint Diui
D. Ioan. Chrysost.
Chrysostomi, alia quidem habet homilia. 15. circa sententiam dictam huc conuenienter adsciscenda, sic enim ille: Ego quidem, inquit, lumen accendi: vt verò perseueret ardens, vestri profectò sit studij, non propter me, vosque ipsos modò, verum etiam propter illos, qui eâdem luce potientur, vobisque ducentibus viam veritatis inuenient. Non enim poterunt maledictionibus vestrum obumbrare fulgorem, si tamen vos omni cum diligentia vixeritis, atque ita prorsus quasi qui vniuersum Orbem vestri faciatis imitatione conuerti. Dignam igitur tanta gra|tia exhibete vitam, vt sicut illa cunctis mox regionibus prædicanda est, ita illi etiam conuersatio vestra conueniat. Deinde aliud quoque lucrum cum hominum salute subiungit. Sanè quòd sit prorsus idoneum illos præstare solicitos, atque ad omne virtutis bonum concitare. Non solùm, inquit, corrigitis orbem rectè sanctéque viuendo, verum etiam glorificari Deum ex vestra conuersatione facitis: quemadmodùm si contraria gesseritis, & homines perdetis profectò, & Dei nomen blasphemijs offendetis. Hæc ille, & alia.
470
*Vbi friuola illa est præoccupata respon
sio, si quis dicat præfatam Christi doctrinam ad Apostolos tantùm & Discipulos eam auscultantes fuisse directam, quibus conuersio totius orbis credebatur: quod enim prauis exemplis perditio audientibus inferatur, & nomen Dei blasphemetur, ad omnes spectat, quibus est animarum cura demandata, si præsertim in fide altas radices non egerint, quod ad Indorum Parochos constat maximè pertinere. Alludit autem Doctor sanctus ad Prophetica verba ab Apostolo adducta Rom. 2.
Rom. 2. v. 21. & seqq.
vbi sic ille: Qui ergo alium doces, teipsum non doces: qui prædicas non furandum, furaris; qui dicis non mœchandum, mœcharis: qui abominaris idola, Sacrilegium facis: qui in lege gloriaris, per præuaricationem legis Deum inhonoras (Nomen enim Dei per vos blasphematur inter Gentes sicut scriptum est.) v. 21. & seqq. & Apostolus quidem sublimis & fidelis interpres illud Inter Gentes expressit, quod apud Prophetam non ita extat, sic enim ille: Dominatores eius iniquè agunt, dicit Dominus, & iugiter nomen meum blasphematur. Isaiæ 52. v. 5.
Isaiæ. 52. v. 5.
Constabat siquidem illum de populo agere inter Gentes versanti, vnde & Septuaginta Interpretes ita transtulerunt, quos secutus Paulus. Quando ergo sic res agitur, vt fideles in conspectu Gentilium degant, aut eorum, qui vix à Gentilismi tenebris emerserunt, illud grande malum ex ipsorum deprauata agendi ratione oritur, vt nomen Dei blasphemetur; quæ infelicitas eos præsertim tangit, quibus docendi onus incumbit, vnde non solùm ipsorum redditur inutilis & vana doctrina, sed & blasphemiarum doctores fiunt, quod à D. Ioanne Chrysostomo egregiè perpensum homil.
D. Ioan. Chrysost.
6. in citatam Epistolam, cuius verba inter alia illud: Ecce & duplicem rursus accusationem aliam; neque enim ipsi solùm, ait, contumeliosi sunt, sed & alios ad id præparant. Qui igitur doctrinæ vsus, cùm vos metipsos non doceatis? Sed ijs pugnantia docetis, nempe conuicijs Deum afficere. Sic ille, vt Indorum Parochis, si Christianè non viuant, nulla coràm Deo & hominibus esse possit excusatio. De quo & dictum à Nobis Tomo 1. Thesauri. Tit. 1. Cap. 3. & Tomo 2. Tit. 13. num. 65. & Tit. 16. num. 51. Videndus etiam P. Iosephus Acosta de procuranda Indorum salute Lib. 4. Cap. 1. & 2. qui & Cap. 17. citata Apostoli verba ad Timotheum & Titum adducit, & grauiter ac eleganter expendit.
471
*Est ergo dogma Catholicum Parochos
ad pascendum sibi creditum gregem exemplo vitæ teneri, idque de Indicis potiori ratione procedere non posse nisi ab errante in fide negari, immò nec dubitari. Vbi circa qualitatem obligationis, de qua forsitan locutus Parochus dictus, quæstionis aliquid esse potest. Cùm enim ratione officij videatur incumbere, non videtur esse communis illa charitatis, qua vitari scandalum debet: quòd si iustitiæ, fiet inde Parochum, qui pessimis processit exemplis, licet aliàs integrè administrauerit, ad restitutionem teneri; quæ ex violata commutatiua iustitia debetur, quemadmodum deberetur, si circa administrationem suo Parochus Officio defuisset. Et de iudice ac guberna
tore agens Tomo 1. Thesauri. Tit. 8. num. 13. & 15. obligationem iustitiæ in illis asserui & probaui, vnde quod ad Parochos spectat ita etiam asserendum; & de Indicis vrgentiori profectò ratione. Et quidem Parochus Indicus ita ad doctrinam tenetur, vt illius defectus obligationem restitu
tionis inducat, vt dictum Parte 7. num. 129. Qui defectus tunc etiam, & potiori ratione contingeret, si pro doctrina Catholica falsam aliquam & damnabilem obtruderet. Tunc sic. Vt vidimus num. præced. ex D. Ioanne Chrysostomo, inhonestè viuens ita docet, vt eius doctrinæ vsus nullius momenti est, si doctrinam tradat Christianam, & aliôqui docet contra Deum blasphemias Propheta (immò & Deo ipso per illum) & Paulo clamantibus: ergo defectus est illi doctrinæ, & qui ex illo resultat, effectus tribuendus: neque enim videtur dici posse per exaggerationem locutos, ita vt in eorum verbis proprietas locutionis penitus desideretur; sic enim vti inefficacia & eneruia poterunt à prauè operantibus æstimari; immò & ab alijs, si reuerà nihil in illis ponderis sit pro conscientijs onerandis. Accedit sic viuentem etiam in Sacramentorum administratione deficere, quandoquidem Paræciani ad eum verentur accurrere, quem lupum potius, quàm pastorem experiuntur.
472
*Erunt tamen qui secus sentiant, & nul
lam iustitiæ obligationem agnoscant, vel certè talem, quæ restitutionis onus non importet, quam proculdubiò sententiam Parochi huiusmodi animitus amplectentur. Poterit autem, si zelus Prælatorum inuigilet, res ita componi, vt & Indis id, quod sine legitimo acceptum est iure reddatur, & Parochorum exonerata conscientia, per viam incipiant salutis incedere, à qua tantoperè deerrarunt. Visitent ergo per se, aut per alios, quibus securè possit ea cura committi, & tales inuenientes Parochos, mulctis eos pecuniarijs afficiant, sicut ob doctrinæ defectum fieri debet, consimili applicatione; cùm reuerà defectus doctrinæ sit, iuxta dicta. Pro quo & facit id, quod habet D. Barbosa de Officio Parochi Cap. 15. num. 3. vbi ita
d. Barbosa.
scribit: & poterit Episcopus constito sibi de eius negligentia, vel insufficientia, ex fructibus ipsius Ecclesiæ aßignare partem congruam fructuum alteri, qui hoc ministerium loco ipsius adimpleat, vt ex Concilio Tridentino Seßione 5 de Reform. dicto. Cap. 2. colligit Piasecius. d. part. 2. Cap. 3. num. 16. non tamen poterit comminari pœnam peccati mortalis Parochis doctrinam Christianam non docentibus, sed illos per viam præcepti pœnalis debet obstringere, vt Bergomensi Episcopo rescripsit S. Congregatio Episcoporum sub die 22. Nouembris 1592. Hinc Aloysius Riccius d. Decis. 22. ait fuisse suspensum ab Officio suæ curæ quemdam Parochum per sex menses eo quòd rudimenta Fidei suos Parochianos non docebat. Sic ille. Vbi quod de comminatione pœnæ peccati mortalis dicitur ex eo accidit, quòd ineptus videatur | modus talis præcipiendi, si videlicet ita dicatur:
Præcipimus sub pœna peccati mortalis, nam peccatum mortale non est pœna, sed id, propter quod pœna infligenda est, nec se tenet ex parte iudicis, cùm tamen pœna ex eius se parte teneat: vnde meritò additum per viam præcepti pœnalis obstringendos. Quidquid de illa quæstione sit, an vnum peccatum possit esse alterius pœna, quod ad præsentem caussam est prorsus impertinens. Quòd si quis contendat non esse alienum ab Ecclesiæ vsu præcipi aliquid sub reatu peccati mortalis, quo significatur præceptum ita vrgere, vt eius violatio futura sit peccatum mortale: dicendum in casu præsenti id non habere locum; nam si ita præciperetur, indicaretur noua obligatio sub tali reatu; cùm tamen secluso præcepto tali obligatio sub reatu dicto sit: vnde quod erat opus ad remedium exitialis negligentiæ non in additione præcepti consistebat, sed grauis pœnæ, qualis illa per suspensionem semestrem, aut similis.
PROPOSITIO X.

PROPOSITIO X.

473
*ASseruit quidam impossibile esse pecca
ri mortaliter, quin priùs præcedat cognitio deformitatis actus contra legem Dei, cum subsequente consensu. Ex quo intulit doctus censor, cui propositio commissa est suo pro munere censuranda, eum, qui eam protulit negare peccatum ex ignorantia commissum; immò & dari illud posse; quandoquidem vt peccatum mortale sit, cognitionem malitiæ necessariam protestatur, eo quòd sit contra legem Dei quæuis huiusmodi operatio. Cuius contrarium Scriptura sacra docet, quandoquidem vti grauia peccata condemnat opera:, quibus homines se Deo seruire existimabant. Vnde illud Diui Petri Act. 3. v. 17. Et nunc fratres scio quia per ignorantiam fecistis, sicut & principes vestri. Et hoc circa præ
Act. 3. v. 17.
terita; circa futura autem Christus Ioan. 16. v. 2. Venit hora, vt omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se præstare Deo. Addit & concludit sic
Ioan. 16. v. 2.
censor: Et quod sit peccatum ignorantiæ, non videtur ita ignarus reus, vt id ignoret; neque ita proteruus, vt neget, & videtur potiùs ignorantia & stultitia, quàm hæresis. Sic ille, qui in ea videtur esse planè sententia, vt propositionis auctor, si sua in assertione persistat, hæreticus censeri debeat, vtpotè qui peccatum cum ignorantia factum neget, contra Scripturæ testimonia manifesta.
474
*Sed est exorbitans, & minimè admitten
Defenditur assertio.
da censura: propositio siquidem dicta est verissima, de qua dictum Parte 5. nu. 4. & seqq. Neque ex illa sequitur peccatum esse non posse cum ignorantia factum, cùm præter ignorantiam inuincibilem, quæ à culpa excusat, quia facit inuoluntarium, detur vincibilis, crassa, & supina, de quibus Scriptores: & cùm ex illis operatio con
tingit, etiam est cognitio deformitatis actus contra legem Dei, quia animaduertit quis se non posse cum tali ignorantia operari, & esse id contra legem Dei iubentis eum esse de cognitione solicitum, vnde dum circa id negligit, inexcusabilis redditur. Videatur Cardinalis Toletus circa
Cardinalis Toletus.
citatum Ioannis locum vers. 2. & 3. in Commentarijs, & Adnotationibus, vbi eruditè & grauiter ostendit grauissima peccata persecutorum Christi & Sanctorum persecutionibus caussam præstitisse, quæ in illo etiam, qui videbatur zelus diuini honoris, relucebant, vnde rebelles luci fuerunt, quam poterant, si voluissent, intueri, cumulatis irrefragabilis testimonijs veritatis. Vnde circa id, quod additur citato vers. 3. & hæc facient vobis, quia non nouerunt
Patrem, neque me, ita & subtiliter & quam verissimè scribit P. Maldonatus: Hæc non excusatio, sed aggrauatio potiùs & exaggeratio peccati est. Duplicis enim culpæ accusantur, & quòd hæc facturi essent, & quòd Christum, eiusque Patrem, quem tot miraculis cognoscere potuissent, ignorarent. Sic ille. Benè ergo de illis Dominus Psal. 21. v. 13. Tauri pingues obsederunt
Psal. 21. v. 13.
me. Taurus siquidem vt fortiùs feriat oculos claudit. Quæ doctrina Angelici est etiam Doctoris 3. p. q. 47. Arti. 5. in Corp. & ad 3. iuxta
D. Thom.
quam & Nos in Amphitheatro diuinæ misericordiæ locuti nu. 754. Videantur ibi dicta, sunt enim pij & eruditi, vt credo, non indigna lectoris. Et Propositio quidem dicta ad Indos spectat, licet generalis eius videatur esse doctrina, ob dicta cit. Parte 5. nu. 4.
PROPOSITIO XI.

PROPOSITIO XI.

475
*APud Peruuianos in vsu fuit, vt pueri
speciali ritu femoralibus induerentur: qui Ethnicis cùm esset proprius, conati sunt iam Christiani prouehere, & ipso Sacrosancto Missæ sacrificio, ac Sacerdotalibus benedictionibus ampliare. Parocho ergo stipendium Missam dicturo dabatur, quam parentes pueri, & puer ipse accensum manu tenens cereum ante altare positus, audiebant. Ex huiusmodi Parochis denuntiatus vnus S. Inquisitionis Tribunali, & quæsitum quid de illo sic faciente sentiendum, vnde & consequenter, an, & quam mereatur censuram Propositio licitum statuens ritum huiusmodi. Quibus responsum valde esse superstitiosum & scandalosum opus, nec carere suspicione Gentilici erroris: quandoquidem res profana, & inhonesta est, ac superstitiosa, re adeò sacra, qualis Missæ sacrificium est, abuti, & acsi habitu Religioso, aut sanctitatem præseferente indueretur puer, femorali indumento eum honorem conferre, cùm nihil aliud sit quàm insigne quoddam virilis sexus, & posse cum femina habere congressum. Et quia accusatus de superstitione prædicta inter Indos fuefat educatus, & fama valde turpi laborabat, visum est docto censori vocandum illum ad S. Tribunal, & circa ritum præfatum strenuè examinandum, & si deprehensum fuerit non abhorrere ipsum ab Ethnicorum secta, iuxta criminis qualitatem puniendum: si verò Catholicè sentiens cum corradendi pecuniam modum tantum secutus inueniatur, seuerè corripiendus, eo quod res Ecclesiæ profanet, & remittendus Ordinario, vt puniatur. Hæc ille.
476
*Circa quæ fatendum equidem ritè &
exactè procedere: addendum tamen prædictum Parochum non posse ratione ignorantiæ excusari, quia licet inter Indos educatus parùm circa res sacras instructus videatur, & ob penu|riam Sacerdotum promotus dubitare tamen potuit, cùm res adeò esset insolens, & ita doctos interrogare, & præsertim Episcopum visitantem, aut alium eius loco, vel per epistolam consulere, neque circa hoc, quidquid excusationis obtendere pergat, audiendus, vnde & ipsa ignorantia meritò etiam punienda. Item si ad iudicium adductus, inueniatur de Ethnica superstitione suspectus, iuxta suspicionis est puniendus qualitatem, quia inter sectæ manifestam sequelam, & solum corradendæ pecuniæ modum, medium aliquid esse potest, cùm aliàs dicatur inter Indos educatus. Et tunc ad Iudices S. Tribunalis spectabit, auditis Consultoribus, pœnam arbi
trari. Quod autem de remissione ad Ordinarium dicitur, difficultate non vacat, siquidem DD. Inquisitores de huiusmodi possunt superstitione cognoscere, iuxta generalem facultatem à Sexto V. concessam in Bulla, quæ incipit Cæli, & terræ, cuius tenorem adducit P. Salelles Tomo 1. de materijs Tribunalium S. Inquisitionis Regula 115. n. 105. præsertim cùm qualificata est, qualis præsens, adhibito Sacrosancto Missæ Sacrificio; & minùs quidem sufficeret, si videlicet puer ad Parochum adduceretur, & peteretur ab eo vt femoralia benediceret, crucis signo, & aquæ lustralis aspersione adhibitis: ex quo argui pro casu, de quo est quæstio, satis valido argumento potest.
477
*Si autem demus casum prædictum ad
Sanctum non pertinere Tribunal, circa remissionem etiam superest difficultas: sunt enim qui censeant tales non esse remittendos, sed relinquendos, circa quos Ordinarij constito de tali derelictione poterunt iuxta criminis procedere æqualitatem, vt videri potest apud Dianam Parte 4. Tract. 7. Resol. 111. est illud conforme decisioni Cap. Accusatus de hæreticis in 6. ibi: Non
se intromittant, Sed relinquant suis iudicibus puniendos. Et ita vidi in casu simili, in eo inquam, qui de geminato coniugio fuerat accusatus, quod licet non extiterat, graue tamen aliquid & fraudulentum fuerat pepetratum. Quamuis oppositum sit probabile, & ita si remissio fiat, non est illa vt irrationabilis condemnanda.
478
*Iam de Propositionis qualitate loquen
Propositionis censura.
do, si quis asserat præfatum ritum esse licitum, erronea videtur eius assertio, & proxima hæresi: cùm enim ritus Gentilicus sit, profanus, indecens, inhonestus, nequit vllo pacto stare vt Missæ Sacrificio adhibito eleuari ad aliquam possit sanctitatem, de qua neque illi, qui illum peragunt, vllatenus cogitant: vnde licitum asserere, error in fide est, & contra institutionem Sacrificij ipsius præcisè consideratam iuxta id quod Concilia, & Sancti Patres iam inde ab exordio Ecclesiæ docuerunt: iuxta quod & spe
Concilium Trident.
cialiter locutum Tridentinum Seßione 22. in Decreto de obseruandis & euitandis in Sacrificio Missæ, vbi inter alia illud: Postremò ne superstitioni locus aliquis detur, edicto & pœnis propositis caueant (Episcopi) ne Sacerdotes alijs, quàm debitis horis celebrent; neve ritus alios, aut alias ceremonias & preces in Missarum celebratione adhibeant, præter eas, quæ ab Ecclesia probatæ, ac frequenti & laudabili vsu receptæ fuerunt. Sic Concilium. Cùm ergo constet præfatum ritum esse superstitiosum, ab illo constat pariter esse damnatum; vnde probasse illum, nequit sine manifesto stare errore, quod & poterit etiam quispiam non immeritò hæreticum pronuntiare.
PROPOSITIO XII.

PROPOSITIO XII.

479
*SAcerdos quidam Confessiones Indorum
excipiens, ea quæ audiebat peccata octenni puero referebat. Quod quidem ad Sanctum est delatum Tribunal, & iudicatum grauissimum fuisse peccatum contra sigilli obligationem, sed in genere doctrinæ non habere qualitatem. Circa quod tamen obseruandum occurrit, peccatum dictum ad Sanctum delatum fuisse Tribunal, neque ab eo reiectam accusationem: cùm tamen iuxta dicta Parte 7. num. 34. iuxta communiter receptam sententiam casus huiusmodi ad Ordinarium spectet. Sed quia vt dictum nu. 35. sententia opposita est probabilis, potuerunt Domini accusationem admittere, illis præsertim temporibus, quibus res huiusmodi non adeò erant exploratæ, & necessitas etiam ad hunc procedendi modum compellebat. Deinde licet sigilli violatio simpliciter accepta casus S. Tribunalis non sit, ex circumstantijs poterit talis iudicari, vt meritò possit illius cognitio vsurpari. Et ita dictum à Nobis citato loco num. 37. posse denuntiari Prælatum Religiosum circa punitionem negligentem, eo quòd de crimine tali non ita vt par est sentire videatur.
480
*Et in casu quidem prædicto meritò
de Confessario tali aliqua potuit sinistri sensus haberi suspicio, iudicare scilicet ipsum rem esse nullius momenti puero peccata audita propalare, neque de Sacramento ita dignè sentire, qui vti rem ludicram tractat Confessionem. Hæc ergo Propositio apud illum nullo est pacto damnabilis: Licet Confessario peccata in Confessione audita puero octenni propalare: quæ tamen hæretica est, cùm sit de fide obligatio sigilli; neque ex eo quòd puero dicantur peccata, excusari violatio potest, quia puer illa alijs faciliùs referet, quàm ætate maior obligationis conscius. Immò etiamsi puer nulli sit ea detecturus, eorum siquidem memoriam retinere poterit, & eum de pœnitente conceptum, qui non poterit non illi admodùm displicere. Præterquam quòd sic Indi à Confessione abhorrebunt, qui etiam de secreti custodia securi ægrè ad illius integritatem adducuntur.
481
*Licet autem iuxta dicta nu. 477. non sit
obligatio remittendi reum iudici competenti, quando crimen deprehenditur ad S. Tribunal non pertinere; in hoc tamen casu oppositum videtur dicendum, quia crimen est enorme, & in damnum publicũpublicum vergit, & ita ex illis, de quibus quilibet de populo potest accusare. Pro quo Doctores apud P. Fragosum Tomo 1. Lib. 5. Disp. 12. n. 73. & 74. Neq;Neque Alexander IV. citato Cap. Accusatus, §. Sanè cùm relinquendos iubet suis iudi cibus puniendos eos, de quibus ibi, generalem aliàs obligationem adimit circa crimina, de quibus dictum, inter quæ nullum Dei Ecclesiæ exitialius esse potest. | Neque necessarium est remissionem rei esse personalem, sed cùm ex accusatione appareat crimen ad sanctum Tribunal non spectare, accusator ad iudicem est competentem remittendus, grauiter iniungendo ipsi vt id præstet, ad quod adeò stricta obligatione tenetur. Qui si deprehendatur circa hoc negligens, poterit à S. Tribunali competenti animaduersione puniri, vti mandati transgressor, quod iure potuit imponere, quandoquidem ei remissio competit, quam potest conuenienti modo disponere, & ita circa hoc sufficienti gaudet iurisdictione.

PROPOSITIO XIII.

482
*QVidam asseruit in his Indiarum parti
bus expedire vxorum pluralitatem, quia sic Indorum conuersio erit facilior, & Hispani illas magis subiectas habebunt, sunt enim his in terris valde insolentes, & superbæ, quod communiter significatur nomine libertatis. Ad quæ vir doctus respondit præfatas rationes nomine esse rationum indignas, cùm potius deliria dici debeant. In ordine siquidem ad infidelium conuersionem eadem fuit semper difficultas, quandoquidem apud illos polygamia in vsu erat, vt asserit Innocentius Tertius in Cap. Gaudemus de diuortijs. Et propter eamdem rationem alia multa conuersis deberent concedi lege diuina prohibita, sicut est polygamia. Quod autem ad Hispanos attinet, si vnus homo hisce in partibus vnam nequit mulierem sustinere, quæ illarum est & procacitas & superbia, quomodò plures poterit sustinere? & hoc quidem quantùm ad rationes adductas; nam quod ad pluralitatem attinet vxorum hæretica assertio est, vt constat ex Concilio Tri
Concilium Trident.
dentino, Seßione 24. vbi legem à Christo latam (Matth. 19.) recognoscens sic habet: Hoc autem vinculo duos tantummodò copulari & coniungi Christus Dominus apertiùs docuit &c. & Canone 2. sic Si quis dixerit licere Christianis plures simul habere vxores, & hoc nulla lege diuina esse prohibitum, anathema sit. Idem habetur in citato Cap. Guademus & 32. q. 7. Cap. Si quis fuerit, alibique, sub eademque certitudine Ecclesiam circa hoc non posse dispensare, aut licentiam præbere.
483
*Circa quod dictum à Nobis Tomo 2.
Thesauri Tit. 12. nu. 481. & Parte 6. supra, n. 357. & 358. & iuxta dicta priori loco, probabile est legem à Christo latam non comprehendere infideles, ex quo oritur circa præsentem caussam difficultas; nam si quis conuertatur, qui plures habeat legitimas vxores, post acceptum Baptismum omnes videntur coniugati iure gaudere, quia vt ait Innocentius Tertius in citato Cap. Gaudemus. Baptismus iura matrimonij non soluit:
Cap. Gaudemus de diuortiis.
Cùm per SacramentũSacramentum Baptismi non soluantur matrimonia, sed crimina dimittantur, quæ sunt illius verba. Non ergo videtur hæretica assertio, si quis dicat polygamiam non esse penitus illicitam Christianis. Quòd si Concilij Tridentini obijciatur auctoritas, dici potest ibi de matrimonio à fidelibus inito esse sermonem, non vero de contracto apud infideles, si, vt est dictum, conuertantur. Et licet in Canone damnetur asserens licere Christianis plures simul habere vxores, quod in eo, qui conuertitur, verum haberet, plures siquidem haberet vxores: non videtur ita vrgere, vt supremam censuram mereatur: nam in Decreto idem continetur, quandoquidem ex illo formatus est Canon; & dum in eo dicitur huiusmodi vinculo duos tantùm copulari, probabilem expositionem admittit, vt ad matrimonia infidelium non debeat extendi, ex quo id sequitur, quod discursus iste videtur ostendere, & ita non plus quàm Canon vrgere.
484
*Nihilominùs censura præfata sustinen
Eliditur ille.
da est, quia talis est manifestus Ecclesiæ sensus, & Concilium Tridentinum ita verba Christi intellexit, vt à sacris fuerant Canonibus intellecta, qui in margine citantur, ex quibus satis est celebris Cap. Guademus, in quo Innocentius Tertius ita
Cap. GuademusGaudemus.
loquitur: Quia vero Pagani circa plures in simul feminas affectum diuidunt coniugalem, vtrùm post conuersionem omnes, vel quam ex omnibus retinere valeant, non immeritò dubitatur. Verùm absonum hoc videtur, & inimicum fidei Christianæ &c. Addit irrefragabile aliud ex Christi verbis argumentum Matth. 19. v. 9. Quicumque dimiserit vxorem
Matth. 19. v. 9.
suam, nisi ob fornicationem, & aliam duxerit, mœchatur. Circa quæ sic ille: Si ergo vxore dimissa duci alia de iure non potest, fortiùs & ipsa retenta: per quod euidenter apparet pluralitatem in vtroque sexu, cùm non ad imparia iudicentur, circa matrimonium reprobandam. Sic Pontifex, qui doctrinam Christi vxorum pluralitatem reprobantis generaliter de fidelibus accipiendam esse statuit, siue illi post Baptismum contrahant, siue ante illum legitimè fuerint copulati. Et ita semper Ecclesiæ vsu receptum.
485
*Id autem quod ex citato Capite addu
ctum de Baptismo non soluente matrimonia, sed crimina remittente, quando vnum est in conuerso quolibet; & legitimè celebratum: sic enim esse intelligendum ex eodem Canonis constat Auctore: qui enim sic præmiserat Pontifex, statim id, quod nuper diximus, contra pluralitatem edixit, vnde suimetipsius interpres est. Quod autem etiamsi de vnica loquamur vxore, verba præfata cum moderatione aliqua accipienda sint, ex eo constat, quod eodem habetur in Capite de non conuersa vxore, aut scandalo futura marito: tunc enim ille vt ad alias possit transire nuptias liber pronuntiatur. Quia secundùm Apostolum, (1. Cor. 7. v. 15.) frater, aut soror, non est huiusmodi sub
1. Cor. 7. v. 15.
iectus seruituti. Verba illius sunt. Ita ergo videtur sentiendum, quidquid aliquis forsitan secus senserit, censuram aliquantulùm molliendam arbitratus.
PROPOSITIO XIV.

PROPOSITIO XIV.

486
*REligiosus quidam in Hispania professus
inconsulto Prælato ad Indias nauigauit dimisso habitu, & dicebat se in apostasiæ crimen nequaquàm incidisse, & ita neque in excommunicationem aut suspensionem, immò peccaturum se si non ita fecisset, quia eius corporalis salus in periculo versabatur, quandoquidem cùm esset infirmus, nulla de ipso habebatur cura, saluti autem consulere iure sibi naturali licuisse.
Circa quod P. Iosephus Acosta consultus, vir inintegritate, orandi studio, facundia, doctrina varia, labore aßiduo, consilio, dexteritate tantus, quantum | in India, & in Hispania summi qui suspexerunt, vt de illo habet P. Ioannes Nadasi in Anno dierum memorabilium Societatis IESV, respondit, quod ad factum attinet constare relationem esse penitus falsam, & insignem audaciam ac inuerecundiam falsa vsum sui Generalis subscriptione confictis in litteris, & sic ad audiendas confessiones, & ad ministranda sacrilegè Sacramenta obtentis licentijs cum excommunicatione ob apostasiam incursa celebrando. Esse autem vanam & impudentem rationem in iure salutis tuendæ fundatam ex eo constabat, quod morbus non poterat non exigui esse momenti, vtpotè qui neque nauigationem, neque itinerum laborem impediebat, sed comedebat & bibebat, & quidquid erat ipsi libitum faciebat. Et maiorem quidem impudentiam esse remedium vrgens & necessarium asserere, transitum ad Indias, pecuniarum abundantia & delitiarum comparata. Vnde eius assertionem esse præsumptuosam, & suspectam de sinistro sensu circa Religionem, & votorum Monasticorum obligationem, & grauem temeritatem negasse incursionem in excommunicationem ob apostasiam, cùm generaliter sit imposita cuicumque Religioso Professo habitum dimittenti, vt constat ex Cap. Vt periculosa, Ne Clerici vel Monachi in 6. Sic dictus Pater concludens sibi videri suspectum de errore circa vota Religiosa.
487
*Circa quæ in primis erit fortè qui hæ
reat, dum in facti specie contraria videntur admiscere, dimissionem scilicet habitus, & falsas Generalis litteras: istæ siquidem sine habitus retentione non poterant vsui esse, vt est manifestum. Ad quod dici potest dimissum habitum pro fugæ commoditate, & posteà reassumptum, vel alio modo circa hoc inductam varietatem. An autem Religionis desertor siue retento, siue dimisso habitu, ex communicationem incurrat de qua in citato Cap. Vt periculosa, communis quæstio est,
& sine habitus dimissione non incurri grauissimi scriptores sentiunt, ex quibus P. Suarez Tomo 4. de Religione. Tract. 8. Lib. 3. Cap. 1. n. 17. P. Thomas Sancius Lib. 6. Operis moralis. Cap. 8. num. 20. P. Palaus Tract. 16. Disput. 4. Puncto 16. nu. 10. & seqq. Apud quos plures alij. De incursione autem, si dimittatur habitus, tum illi, tum alij sine dubio statuunt, quando temerè fit, vt ait Bonifac. VIII. citato in Capite, & nulla maior ea potest cogitari temeritas, quàm fuerit illa, circa quam præsens versatur propositio, à præfato Patre luculenter expensa: qui dum ratione apostasiæ incursam excommunicationem affirmat, intelligendus de illa, quatenus habitus dimissionem includit, nisi fortè in ea fuit ille sententia quæ & multorum &
Oppositum probabile.
grauium etiam scriptorum est, vt videri potest specialiter apud P. Sancium suprà n. 19. & dimissionem etiam temporariam sufficere, cùm temeraria est, iuxta dicta communis resolutio est, vt non potuerit prædictus Religiosus eo ex capite verosimiliter excusari.
488
*Iam quod ad censuram attinet, satis illa
Circa Propositionis censuram.
videtur exacta; nam consideratis circumstantijs totum hoc illa assertio complectitur, quod à præfato apostata est gestum, & est vt sequitur: Licet Religioso Religionem deserere, falsis Generalis litteris vti, & ficto recuperandæ salutis prætextu vagari remotissimis in terris, habitu dimisso, aut retento. Quis autem non videat sic asserentem, de Religiosorum votorum obligatione sinistrum præseferre conceptum? Nec dici potest illum tantùm asseruisse peccaturum se, nisi Religiosam domum dimisisset curandæ salutis intuitu: Nam ad finem huiusmodi media præfata conuenientia iudicauit, & ita etiam licita, cùm ipsi non videretur aliter posse finis ille curationis obtineri. Erit tamen forsitan, qui asser
Vt temperari queat.
tionem prædictam graui censura Theologica non esse inurendam arbitretur; quia modus ille loquendi solet esse desertoribus religiosæ obseruantiæ familiaris, dum pro excusatione insigniter mentiuntur, vel graues sibi factas iniurias asserentes, vel Prælatorum declinasse tyrannidem, vel parentum extremas necessitates coëgisse, & sic aliter, vnde & prætextus ille consulendi saluti, pro quo nullum in Conuentu subsidium, potuit similiter vsurpari, idque sine vllo in materia fidei errore, aut eius vehementi suspicione, quem visus est depellere, dum se necessitate coactum id se fecisse testatus est, sic enim de votorum Religiosorum obligatione ritè ac rectè videtur cen
suisse. Quod confirmari potest ex eo quod graues Scriptores asserunt circa eum, qui amasiam suam vocat Deam, scilicet non esse blasphemiam hæreticalem, quia de sensu, iuxta quem soliti sunt homines huiusmodi loqui communiter constat. Sic Lorca, & P. Hurtadus de Mendoza, quos adducit & sequitur Diana Parte 5. Tract. 13. Resol. 20. & Bordonus Tomo 1. Cap. 26. nu. 13. Quæs. 7. Licet alij secus sentiant, pro quo videndus P. Tancredi de Religione, Tractat. 2. Lib. 1. Disput. 3. nu. 13.
489
*Iuxta quæ doctus Pater censendum do
Censura circa aliam similem.
cuit de hisce versibus, cùm ad Sanctum fuissent delati Tribunal: Si yo por Dios padeciera: Lo que padezco por vos, Señora, pues sois mi Dios, Dadme vos lo que me diera El Hacedor de los dos. Illam scilicet assertionem Señora, pues sois mi Dios esse piarum aurium offensiuam; perperàm enim sonat, & est aliquantulùm scandalosa, ex modo loquendi, se eam pro Deo habere iactando. Maiorem autem qualitatem non adhibere affirmat Primò quia in huiusmodi amatorijs carminibus est aliqua maior licentia vtendi similibus exaggerationibus, quia ex materia ipsa colligitur eas non oriri ex errore aliquo circa fidem, neque vt sonant ab ipso credi, sed ex quadam cœca & in ordinata passione, quæ sic loqui compellit ad magnitudinem turpis affectus declarandam. Et in Italicis cantionibus magis habetur in vsu dum Dei, gloriæ, & beatitudinis titulos poëtæ amasijs largiuntur. Secundò, quia de peccatore dici potest practicè & opere ipso Deum sibi constituere creaturam, iuxta illud: Quorum Deus venter est. Philip. 3. v. 19. Tertiò, quia ex duobus prioribus
Philip. 3. v. 19.
versibus clarè apparet mulierem pro Deo non habere, sicut ex postremo, cùm affirmet Deum vtriusque esse factorem: licet hic cum antecedenti, Dadme vos &c. malè sonet, & plus scandalosi sint prioribus: quia licet dici possit peccatorem gloriam suam & beatitudinem in re, quam amat, constituere: hæc autem valde diuersa est ab ea, quam Deus confert, siquidem magis verè & propriè miseria est. Addit forsitan eum esse sensum, vt quemadmodùm Deus ipsi propter | eius amorem patienti seipsum beatificatione præberet, ita & illa seipsam propter eius amorem similia patienti præbeat, vtique ipsius futura beatitudo: qua adhibita explicatione, sensus iste cum præcedente coincidit: quandoquidem sic se præbens illa, non beatitudinis, sed miseriæ magnæ proprietatem haberet Psal. 39. v. 2. Eduxit me de
Psal 39. v. 2
lacu miseriæ, & de luto fæcis. Id est, carnalium cupiditatum, vt exponit Cardinalis Bellarminus.
490
*Et hæc cùm scribo in memoriam venit,
quod Matriti vidi, ibi degens proximus pubertati. Femina quædam ex ijs, quas curiales dicunt, ambitiosè compta in fenestra laxa prostabat, præparata ad capiendas animas, sicut illa, de qua Salomon Prouerb. 7. v. 10. & capta quidem vnius iuuenis, qui eam cùm vidisset per callem transiens, cæpit tundere pectus, ac si eleuari in Missa Sacram Eucharistiam conspexisset, aut tintinnabulum audijsset, tunc pulsari solitum, cùm in fine Præfationis Sanctus, Sanctus, Sanctus, Deus Pater proclamatur: vel aliquam celebrem ac miraculosam imaginem Christi aut Virginis velis paulatim retractis populo panderetur. Circa quod, quia
& accidere aliàs potest, dubitare iuuat, quid debeat de tali agendi exorbitantia censeri, & Blasphemiam quidem posse non solis verbis, sed etiam operum irreuerentia constare, licet in rigore loquendo blasphemia ad sola verba referatur, vt notauit Bordonus suprà Quæs. 13. nu. 22. vnde deturpantes & lacerantes imagines sacras ad blasphemos reuocantur, licet, vt dixi, in rigore tales non sint, pro quo P. Suarez Tomo 1. de Relig.
P. Suarez.
Tract. 3. Lib. 1. Cap. 4. nu. 4. vbi probat blasphemiam tantùm in verbis consistere, affirmans tamen posse aliquod esse signum quod, licet verbale non sit, pro blasphemia possit reputari.
491
*Sicut autem crimen blasphemiæ com
mittitur non solùm quando Deo conuitium obijtur, sed etiam quando creaturæ laus Deo debita soli confertur, ita & de reali blasphemia, eo modo quo talis dici potest, pariter asserendum, 2. Esdræ 9. v. 18. sic habetur: & quidem cùm fecissent sibi vitulum conflatilem, & dixissent: Iste est Deus tuus, qui eduxit te de Ægypto feceruntque blasphemias magnas. Blasphemias vtique & verbo & opere dum quæ Deo erant soli debita, laus inquam, & cultus, vitulo tribuerunt. Pro quo P. Suarez citato nu. 4. Iuxta quæ de iuuene illo diuinum, vt apparuit, cultum feminæ tribuenti philosophandum est: videtur siquidem, cum Scriptura loquendo, magnam fecisse blasphemiam; magnam inquam, quia hereticalem, dum diuinus honor impendi
Facta verbis potiora.
tur creaturæ. Et quidem iniuriæ, quæ facto inferuntur, grauiores verbalibus sunt, quia facta sunt verbis potiora l. de pupillo §. Meminisse. ff. de noui oper. nuntiat. Cap. Dilecti 52. de appellat. Vbi Glossa, & alij.
492
*Dicendum tamen factum huiusmonihuiusmodi si
Facti iam memorati censura.
milem blasphemiæ, de qua nuper, mereri censuram; sicut enim illa est piarum aurium offensiua, & scandalosa, ita & hoc piorum oculorum offensiuum, & scandalosum, & quo ad hoc fidelium omnium oculi sunt reputandi pij, nullus enim erit verè fidelis, licet aliàs non probus, qui non sit offensionem & scandalum tali immoderatione passurus. Non est tamen hæreticale, quia ex circumstantijs id videtur colligi. Et talis quidem sic agens si post feminæ, erga quam ita se gessit, conspectum, aliam videat, idem circa illam faciet, & circa plures eo die, & sequentibus vt occurrent, & fortè pulchriores. His addi potest feminam esse Dei imaginem, sicut est & vir, quod communiter tradunt Doctores, ex qua ineffragabili veritate colligi potest esse adorabilem vt ta
lem, vt de homine generaliter loquendo affirmant aliqui SS. Patres, & graues Theologi, quos adducit P. Suarez Tomo 1. in 3. p. Disput. 54. Sect. 6. vers. Circa confirmationem. Iuxta quem respectum potuit præfatus curialis operari. Sed reuera licet absolutè loquendo ita possit accidere, & ea ratione censura aliquatenus temperari, iuxta circumstantias tamen non videtur excusatio locum habere, quia talis adorationis modus non est in vsu, & cùm ad praxim aduocandus est, id obseruandum, quod citato loco admonet Doctor Eximius ita scribens: Cùm non sit hæc ima
go imposita ad repræsentandum Deum secundùm ea, quæ illi sunt propria, ideò non videtur esse sufficiens ratio vtendi hac imagine ad hunc adorationis modum: quamuis secluso scandalo & periculo, & in homine spirituali ac benè instructo, non poßit intrinsecè malus existimari. Sic ille. Nihil autem tale in præfato adoratore videre licuit, & quod ad scandalum attinet, meo potest exemplo comprobari, qui puer cùm essem, factum exhorrui, cuius post sexaginta & quatuor annos non potuerunt species aboleri.
PROPOSITIO XV.

PROPOSITIO XV.

493
*Asseruit quidam Romam esse quod olim
à Rege vate dictum Psal. 30. v. 14. tamquàm vas perditum ob morum perditionem, dixisse manifestè Deum velle se manum suam protectricem ab ea auertere, & Ecclesiam suam transferre ad Indias, & eius caput Limensem Metropolim constituere. Quod quidem duplicem habere sensum posse viri docti censuerunt. Primò enim de translatione intelligi potest ei simili, quæ tunc accidit quando Pontificia Sedes & Collegium Apostolicum Auenionem se contulerunt tempore Clementis V. Sic autem assertionem esse præsumptuosam, scandalosam, & temerariam; nam perinde est ac dicere Ecclesiam in vniuersa Europa defecturam. Secundò Limensem Antistitem futurum Ecclesiæ caput eo modo, quo hucusque Romanus Pontifex fuit: & hic videtur esse ab assertore huiusmodi intentus, ad eum modum, quo in Hispania aliquandiu Archiepiscopus Hispalensis caput Ecclesiæ Hispaniensis fuit, & posteà Toletanus, & in Ecclesia Græca Sedes Alexandrina Decreto Concilij Nicæni, & postmodùm Constantinopolitana: & sic assertionem esse schismaticam, erroneam, & hæreticam: siquidem perinde est ac asserere Ecclesiam Romanam, & D. Petri in ea successorem defecturum, & eius loco Indicam præualituram Ecclesiam, & alium Pontificem. Addebat ille sicut modò fideles dicuntur credere, quod Romana tenet Ecclesia, ita deinceps futurum, sed Ecclesiæ Romanæ nomine Limanum intelligendum Antistitem, vtpotè qui Papa futurus. Iuxta hæc censent docti illi sensum propositionis præfatæ esse illum post priorem ex|plicatum; Si enim esset prior, non affirmaret ita proferens Limanum Prælatum futurum Papam, sicut Episcopus Auenionensis Papa non fuit, sed Romanus Pontifex, qui ex loci mutatione Episcopalis suæ Sedis non amisit dignitatem.
494
*Iuxta quam intelligentiam non videtur
Vt debeat admitti.
quomodo stare possit secundus ille sensus, pro quo Hispalensis & Toletani Archiepiscopi, & Patriarchæ Alexandrini ac Constantinopolitani exempla adducuntur: illi enim licet specialium Prouinciarum essent Ecclesijs præpositi, non tamen vniuersalis, neque in eos fuit Romanæ Sedis amplitudo translata, vt est manifestum, quandoquidem Romanorum Pontificum series numquàm interrupta à D. Petri primatu perdurauit. Sensus ergo postremò adductus videtur esse propositioni dictæ genuinus, & quomodocumque accipiatur, est proculdubiò temerarius & scandalosus, & alias merens Theologicas censuras: circa supremas autem illas, de quibus citati censores est vlteriùs inquirendum. Et quidem quod ad schismaticæ spectat, non videtur locum habere: tunc enim schisma accidit, quando contra supremum caput aliud insurgit, eamdem affectans dignitatem. In casu autem, de quo agitur, nullus esset Papa præter Limanum Antistitem, qui legitimè eligendus supponitur, Deo sic peculiari prouidentia disponente ob rationem dictam. Nec sequitur in vniuersa Europa Ecclesiam defecturam, quia stante fide in multis eius regionibus, potest in Indijs illius caput existere, & inde illam gubernare, sicut modò ex Romana Vrbe Indias gubernat, vastissimos inquam tractus Europæ tractibus ampliores.
495
*Iam quod ad errorem in fide pertinet,
ex prædicto non videtur posse intellectu deduci: probabile siquidem est Papatum non esse iure diuino, ex institutione inquam Christi, Romanæ Sedi adnexum: Sic enim tenuit Sotus in 4. Dist. 24. q. 2. arti. 3. Alfonsus Mendoza Quæst. 4. Scholastica num. 11. qui plures adducit. Guilielmus Herincx in Summa Theologiæ Scholasticæ & moralis Tomo 3. Tract. 6. Quæst. 2. num. 51. P. Suarez Disput. 10. de fide. Sect. 3. num. 10. ita scribit: Quamuis coniunctio summi Pontificatus, cum Romana Sede, ad primariam huius dignitatis institutionem non pertineat, neque videatur à Christo Domino ante Ascensionem in cœlum ordinata; probabilius tamen & magis pium videtur, Petrum ex ipsius Christi Domini præcepto & voluntate illam instituisse. Sic ille. P. Arriaga Tomo 5. Tractatu de fide Disput. 7. n. 44.
P. Arriaga.
& seqq. in id propendet, nullum pro opposito firmum fundamentum inueniens. Et num. 45. contra P. Tannerum inuehitur, qui ita certum censuit, vt oppositum ad minimum esse temerarium affirmârit, & sic concludit num. 46. vers. 1. Quidquid tamen sit an id efficaciter suadeatur, saltem probabiliter potest defendi vt communior doctrina. Hæc ille: est ergo opposita etiam communis. Iuxta quod asserens in Indijs summum esse posse Pontificem, & Pontificiam dignitatem alicui Ecclesiæ alligatum, sicut modò est Romanæ, in fide non errat, nec censeri debet eatenus hæreticus. Est autem propositio præterdicta valde iniuriosa Romanæ Reipublicæ, & præsertim Ecclesiastico statui, & non nisi ab homine illuso pronuntiata, & fortè non sani cerebri, atque ita grauiter puniendus, vt in eo vulgare verificetur prouerbium insanum pœna reddi cordatum.
496
*Nec omittendum propositionem di
ctam, licet hæretica non sit, posse dici sapere hæresim: hæretici enim Romanæ Ecclesiæ infensi, Romanorum non cessant scelera, amplificatione ambitiosissima, buccinare, pro se adducentes, quod Apocal. 17. habetur de Babylone, quæ mater fornicationum dicitur, & abominationum terræ v. 5. non distinguentes tempora infidelitatis primævæ, & postremæ defectionis sub tempus Antichristi, pro quo multa Interpretes, & præ alijs P. Cornelius, qui non Romanus, Romæ tamen scribens, testis fidelissimus, dignissimusque, qui sic loquens audiatur circa vers. 1. Instant hæretici, & perpetim occlamant, Romæ etiamnum non deesse scelera, ac nominatim lupas & lupanar permitti, ergo illam etiamnum esse Babyloniam meretricem. Roma, inquiunt, est Ruma. (obscœnum nomen) At vbi gentium desunt scelera? Ita ne omnes hæretici sunt integræ vitæ, sceleris puri? Quot Respublicæ honestæ & nobiles tolerant lupas & fornices, vt virginum, & honestarum pudori consulant, ac crimina grauiora auertant? Ecclesia sancta est, at quot in ea sunt impij? Sanè Roma sancta est, & sanctior omnibus Orbis Ecclesijs & vrbibus. Vbi tot Monasteria, tot Basilicæ, tot Apostolorum, SS. Pontificum, Martyrum, Virginum martyria & templa, tot hospitalia, tot nosocomia, tot orphanotrophia, quot Romæ? Vbi tot charitatis opera, tot misericordiæ Sodalitates, tot eleëmosynæ, tot pietatis exercitia, quot Romæ? Vbi tot Prælati sapientes & integri, tot sacerdotes probi & pij, tot Religiosi sancti, tot Virgines Deo dicatæ, quot Romæ? Vbi ciues & populus tam deuotus, tam Christianus, tam ardens zelo Dei, vti videmus Romæ? Verùm hæretici liuore cæci ab his oculos auertunt, & Romæ non nisi lupas & gurgustia quærunt: quærunt, & inueniunt: fur enim furem agnoscit, lupus lupam, leno lenam. Hæ enim longè magis exteris, quàm ciuibus, vti expositæ, ita & cognitæ sunt. Romæ enim est confluxus omnium ex toto orbe nationum: in Vrbe est Orbis. Quid mirum in tanta colluuie esse spurcos & incestos, quibus ni lupas concedas, agnos inuadent. Hæc ille: videndus etiam in Acta Apostolorum Cap. 10. v. 23. vbi & pro Romanæ pietatis exemplis verissimus declamator.
PROPOSITIO XVI.

PROPOSITIO XVI.

497
*QVidam duas habens Indas pro gemi
nato pellicatu, cùm ab eo fuissent ablatæ per superiorem potestatem, dixit illas meliùs sua executuras mandata, quàm quidquid ipsis IESVS Christus imperaret. Et in continenti subiunxit per IESVM Christum iurauit facturas Indas melius, quæ imperaret ille, quàm quæ Deus ipse: eo quòd potentiorem erga id manum haberet, & ita ipsi meliùs parituras. Quod cùm
docto censori iudicandum obtigisset, prudenter asseruit, id quod tale assertum peius continebat, esse adeò illud verum existere, vt in casibus huiusmodi de conscientijs potest tantoperè deprauatis præsumi. Nihilominùs modum loquendi præfatum, præsertim cum iracundia & iuramento esse audacem, impudentem, & piarum aurium offensiuum. Et quod de validiori manu dictum, non habere maiorem qualitatem, quia intelligen|dum iuxta subiectam materiam, de validiore inquam manu, non eo quòd maiorem auctoritatem & potestatem erga illas haberet, quàm Deus; sed quia adeò ipsarum erat deprauata voluntas, & suo amasio subiecta, vt potiùs ipsi obsecuturæ essent, quàm Dei mandatum seruaturæ. Sic doctus ille ex Societate nostra magister.
498
*Cuius censura satis pia est, & erit forsi
Minùs illam videri exactam.
tan qui non ita exactam arbitretur: licet enim ita accidat vt deprauatæ contra Dei præcepta præualeant voluntates, & Indarum sit erga amasios Hispanos nimis ardens & pertinax affectio, qualis & in præfato fuisse videtur: de tali non procedere conuincitur maioris illa potentiæ iactantia; siquidem pellices sublatæ ei fuerant, vnde mutua cessabat prouocatio, & illius vis in ordine ad priorem statum. De alio ergo potentiæ genere procedebat assertio, & ita eius videtur fuisse sensus, validiorem se habere manum ad eas sibi referendas, etiam Dei obsistente potestate. Vnde non fit satis per id, quod de subiecta materia dicebatur: nam etiam secundùm subiectam materiam iuxta sensum dictum, nequit vllo pacto sustineri, validiorem scilicet se habere manum ad recuperandas pellices, quàm Deus habeat ad recupera
Et potiùs hæreticalem.
tionem impediendam. Quæ quidem manifesta hæresis est, quidquid de vehementia passionis fuit, ex qua veniat pœna temperanda, quæ mentem obnubilat, & ita in huiusmodi absurda prorumpit, statim vt ad se redierit detestanda. Quamquam circa hoc ita scribat P. Petrus Marchantius
in Tribunali. Sacramentali Tomo 2. Tract. 2. Titulo 4. Sect. 1. Quæst. 3. in Appendice vers. Dico Sexto: Horrenda est (blasphemia) auribus & omni Christiano sensui, adeoque nec consuetudo, nec indeliberatio excusare potest, cùm vix poßint absque aduertentia dici, nisi amentiam pronuntiantis, aut possessionem Dæmonis quis alleget, ita vt blasphemus non moueat linguam, sed à Dæmone moueatur. Vnde excusationes speculatiuæ, quæ à nonnullis Doctoribus congeruntur ad excusandum blasphemos illos, vtpotè quòd verba illa sint velut interiectiones animi commoti, quòd ex præcipitantia, & praua consuetudine proferantur, à iudicio practico & Christiano reijciendæ sunt. Cùm enim verba illa prout hic & nunc proferuntur & audiuntur, nil aliud præter blasphemiam formalem insinuant, grauem irreuerentiam ingerunt. Deus vtique non irridetur, & vt blasphemi illum condemnat, quidquid sit de intentione eius. Hæc doctus ille Scriptor. Videantur tamen Diana Parte 5. Tract. 5. Resolut. 3. & P. Vincentius Tancredi de Religione Tract. 2. Lib. 1. Disp. 4. nu. 4. apud quos plures alij.
499
*Vbi addendum, licet omnes blasphemiæ
Deo sint præ atrocioribus alijs peccatis odibiles, illas tamen, quæ contra Deiparam proferuntur, solitum esse specialius vindicare: pro quo narratio extat apud P, Antonium Balinghem in Kalendario eius satis horribilis die 21. Iunij nu. 5. vbi ita scribit: In quadam ciuitate non procul à Ianua (Gallis Gennes) primò quidam ciuis ob peccata sua Dæmoniacus factus est, & intra paucos dies adeò creuit eorum numerus, vt quilibet sibi timeret ne etiam Dæmoniacus fieret. Communi igitur consilio ciuium venerunt ad eam ciuitatem vocati viri Religiosi, ac potißimum quidam Abbas Cisterciensis, vt quid agendum pauidis ciuibus esset deliberarent. In dictum est itaque triduanum ieiunium. Tertia verò die conuocatis coràm se Dæmoniacis obtestabatur dictus Abbas in nomine IESV Christi vt significarent cur præ ceteris hanc ciuitatem vexarent, & vt exirent à famulis Christi nomine signatis. Equibus vnus horrendè clamans, Cogitis, ait, nos exire ex vasis nobis rationabiliter conceßis. Nos quidem sumus legio illa Dæmonum, quam IESVS vester ab homine eiectam permisit præcipitare porcos in mare. Nunc
autem vinculis, quibus tenebamur, soluti potestatem accepimus tantùm in blasphematores Virginis MARIÆ. In hac igitur ciuitate tales inuenimus, & inuentos, sicut dignunt est, torquere debemus. Tandem ad secundam Abbatis iußionem exiere, cum magna tamen difficultate. Sic ille. Vide etiam die eadem nu. 4. & die 24. Nouembris nu. 3. Itaque bonus Filius honori Matris consulit, attentissimus vin
dex iniuriarum, quas sacrilegi inferunt sub nomine Christiano. Cur autem legioni dictæ ea sit concessa potestas, non est operosum coniectare, immundissimi enim illi comprobantur spiritus, qui ab homine in porcos transire à puritatis fonte postularunt, idque consequi magnum beneficium censuerunt. Talibus ergo conuenienter in blasphemos erga Virginem potestas indulta est, in illam namque nonnisi immundissimi esse iniurij poterant, speculum sincerissimæ puritatis, non Epicuri; sed Satanico de grege porci, quamquàm & Epicuri aliàs, loti iuxta verum prouerbium à D. Petro adductum in volutabro luti, 2. Pet. 2. v. vlt. vbi de blasphemis sermo. v. 12. In his quæ ignorant, blasphemant. Ignorant quidam te, ô pul
Cant. 1. v. 7.
cherrima inter mulieres, si enim. cognouissent, numquàm, numquàm Dominum, & Domini gloriæ Matrem, conuicijs indignissimis affecissent.
Loading...