Proponuntur nonnulla ex Chronico & Aduersarijs Juliani Petri, circa prædicta cum quibusdam alijs.

294
*ALiqui huius Scriptoris ita narrationi
Quæ Scriptoris Auctoritas.
bus adhærescunt, vt ea quasi penitus explorata, & ferè Canonica recipientes, sine cautione aliqua aut animaduersione, publicæ lectioni proponant: cùm tamen aliqua non eam mereantur fidem, vnde & multis viris doctis constat displicere. Multa habet Diuo Iacobo non parùm gloriosa: si tamen vera, & quia non ita, neque mihi omnia, etsi Iacobo, etsi erga Patronum & cognominem corditus affecto, poterunt arridere.
Euangelium S. Ioannis, quod Iacobus in Hispania
prædicauerat, vt à Fratre acceperat, accipitur ab Hispanis, mißis ad hoc legatis. Sic in Chronico nu. 36. Non equidem D. Iacobus Euangelio Fratris egebat, indiuiduus Christi cum Fratre comes. Quod quidem D. Barnabæ non ita congruit, & ita Euangelium D. Matthæi secum tulit prædicaturus Gentibus, quod & cum eius corpore est repertum, & ipsius manu conscriptum, vt in saeris eius habetur Officijs. Prætereà quando in Hispaniam ibi prædicaturus profectus est, nondum Frater suum conscripserat Euangelium: de profectione enim sic ille scribit nu. 5. Vt traditio
constans est ab Apostolorum hucusque ducta temporibus, multorum etiam veterum, Torquati, Thesiphontis, Honorati, Melantij, Dextri, M. Maximini, Isidori, Bedæ, aliorumque testimonijs, anno Domini 36. satis honorifica caussa, Sanctus Apostolus Zebedæi filius Hispanias adijt &c. Atqui S. Ioannem quamplures post annos suum scripsisse Euangelium, Scriptorum omnium tum veterum, tum an|tiquorum vna vox est, in quibus & Isidorus & Beda ab ipso Iuliano citati, vt videri potest apud P. Maldonatum Præfatione in Euangelistas Cap. 4. vbi & pro certo statuit Euangelistas eo scripsisse ordine temporis, quo sunt ab Ecclesia collocati, circa quod solus Beza hæretico spiritu blaterauit, contendens omnium primum fuisse Diuum Lucam. Circa hoc ergo sua est etiam Ecclesiæ traditio, de qua citatus Pater.
295
*Pergit & nu. 7. sic ait: TransluliTranstuli quoque
Non vocatum Epheso.
de Latino in Hispanum quamdam historiam allatam huc de S. MARIA de Columna Cæsaraugustana; quomodò vocatus fuerit Epheso S. Iacobus à B. Petro, & venerit in Hispaniam ad prædicandum &c. Vocatio ista Epheso omni caret fundamento, neque historia illa eam meretur fidem, dum nihil pro eius auctoritate producitur, vt assentiri eidem contra communem sensum debeamus, in officio Mozarabum habetur hymnus, in quo distributio Prouinciarum inter Apostolos continetur, & in eius fine sic dicitur:
Magni deinde Filij tonitrui
Adepti fulgent prece matris inclytæ
Vtrique vitæ culminis insignia
Regens Ioannes dextra solus Asiam,
Et Læua fiater positus Hispaniam.
Non ergo Ephesus Iacobo, sed Ioanni tradita, vt
Ioanne prior in illa, Asiaticarum principe prædicaret. Deinde ipse Apostolus ita locutus Ramiro Regi, quando ipsi apparuit ante memorabile illud prælium del Clauijo: Numquid ignorabas, quòd Dominus noster IESVS Christus alias Prouincias alijs fratribus meis Apostolis distribuens, totam Hispaniam meæ tutelæ per sortem deputasset, & meæ commisisset protectioni &c. Tunc sic. Ergo cùm Hispania tota per sortem à Christo Domino fuerit D. Iacobo deputata, post acceptum spiritum sanctum non aliò debuit diuertere, sed ad suam Prouinciam statim euolare. Vnde qui vocationem aliam peculiarem in eius videntur honorem confingere, honori ipsius potiùs videntur detrahere, dum in eius obedientia non breuem prætexunt tarditatem, ac noui imperij necessitatem inducunt, ac petentium legationem. Nescit tarda molimina spiritus sancti gratia, à D. Leone dictum, & de spiritu sancto in die aduentus ipsius clamat Ecclesia sancta: Hodie spiritus sanctus in igne discipulis apparuit, & tribuit eis charismatum dona: misit eos in vniuersum mundum prædicare &c. Et quidem profectionis in Hispaniam iustissimi defensores laborant non parùm vt spatium sufficiens pro ea, prædicationis, & reuersionis inueniant, vt ea possint cum Apostoli sancti morte componere: vbi nihil de Epheso in eorum mentem venit, ex quo difficilior redderetur. Est ergo assertio illa ab eorum mente penitus aliena, & ita neutiquam sustinenda.
296
*Neque verosimilius quod additur: &
soluens Ioppe per Mediterraneum anno 36. omnem regionem illam peragrauit, exscenditque in portu Tarraconensi, & ibi docere cœpit. Tum multis discipulis & oratoribus ad Petrum mißis, inde venerit Cæsaraugustam, &c. Cùm enim tota Hispania ei fuerit à Christo demandata, quid opus Oratoribus erat, vt Cæsaraugustam tenderet Euangelij splendoribus illustrandam? Id enim quod de Oratoribus dicitur, ad eum videtur sensum aduocandum, iuxta ea, quæ de legatione missa ad D. Petrum habet scriptor idem. n. 9. vbi pro ijs, quæ dudum dicta & probata sunt, eiusdem Auctoris assertio manifesta succurrit, sic enim post narratam legationem ille: Visis eius miraculis (Petri) conuersi sunt, & venerunt cum B. Iacobo, quem ad tam honorificam mißionem (vt Christus eum designauerat) libenter illicò miserunt. Sic ibi. Missio autem illicò inducta præsentiam indicat: ergo non Ephesi tunc degebat. Quod & petitio Legatorum apertè declarat, sic enim de illa præmissum: Rogantes Petrum & reliquos Apostolos, vt
statim Iacobum mitterent: qui venientes Hierosolymam dederunt suas epistolas Petro, & visis eius miraculis &c. Id ergo rogarunt, quod Epistolæ continebant, vt scilicet statim Iacobum mitterent; cui vrgenti petitioni aduerbio statim expressæ, illud aliud respondet iam nuper exhibitum Illicò. His addendum S. Braulionem expressè negare aditam Ephesum ab Apostolo ante aduentum in Hispaniam. Additionum num. 9. Quæ ergo scriptor dictus suis illis in narrationibus sine vllo delectu proponit, ex diuersis fatetur epistolis à se translatis, ignoratis auctoribus extracta fuisse, vnde earum nutat auctoritas, vt non sit etiam mirum aliqua non sibi benè cohærentia aliquoties admisceri.
297
*Alia ex chronico prætermitto, & ad
Auctoris Aduersaria deuenienti occurrit. nu. 37. singulare illud: Ex Annalibus Hispanorum (inquit) Hebræorum collegi mulierem illam deprehensam in adulterio coniugem fuisse senio confecti Manasse Hierosolymitani, & vocatam esse Susannam, cuius meminit Epiphanius Hæresi. 79. fuisse feminam sanctißimam Claudiam, & Diuum Iacobum venientem in Hispaniam secutam esse, ibique demansisse, ac demum iam senem ad Dominum migrasse. Sic ille. Et digna profectò narratio, quæ tales haberet auctores, Hebræos inquam. Res quidem illa cùm ita notoria fuerit, non ad Hebræorum tantùm solummodò notitiam, sed aliorum etiam necessarium videtur deuenisse. Cur non ergo & in Annalibus fidelium Hispanorum, qui prædicante Apostolo sunt conuersi, collocata? & vt talis aduentus honestari posset, vir Manasses senio confectus inducitur, vt credi facilè posset eum post absolutionem illam adulteræ vxoris à Christo impensam breuem vitæ terminum habuisse. Quod vt ita sit, aduentus tamen illius Apostolum sanctum sequentis, indecorus ipsi potuit non immeritò iudicari. Nec apparet credibile id fore ipsum permissurum: Hispaniæ siquidem peragraturus Prouincias, vt Filius tonitrui, & fulminis ocyor alis, & tamquàm scintillæ in arundineto discurrens, non erat adulteræ, iam sanctæ accommodata Societas. Neque quidquam tale in alijs deprehensum Apostolis extra Iudæam Euangelizantibus, quia id Gentiles offendere, eisque malam suspicionem indere potuisset, vt ait P. Cornelius in Cap. 9. 1. ad Corinth. v. 5.
298
*Ex quibus etiam apparet quàm sit in
Alia item de Maria Magdalena.
uerosimile illud, quod præmiserat. n. 26. vbi sic locutus: Syrophenissa mulier, mater Mariæ Magdalenæ, de qua septem dœmonia Christus eiecit secundùm aliquos, & Christum comitata est. Vocata fuit & Maria Susanna in Baptismo, à Iacobo primùm ibi prædicante baptizata: quæ secutæ sunt Ia|cobum in Hispaniam ad prædicationem venientes, & reuertentem Hierosolymam comitatæ sunt. Sic ibi. Et pro Magdalena idem habet Heleca. num. 16. apud Biuarium. Quod quidem inuerosimile dixi, ob rationes dictas, si addamus id, quod dictum ex eôdem. nu. 292. pro quo & ille. n. 167. scilicet S. Iacobum ex Hispania reuersum Ierosolymam, priùs Gallias, Angliam, Hiberniam, & Germaniam obijsse; quibus in peregrinationibus dicto modo assumptis, inconueniens & incommoda non potuit non esse ille mulierum comitatus. Sed & illud absurdum prorsus effatum, eiecisse scilicet Christum ex Maria Magdalena septem dœmonia secundùm aliquos. Eiecisse enim Euangelica veritas est, cùm ita apud D. Marcum inueniamus: Surgens autem manè, primo sabbati,
Marci 16. v. 9.
apparuit primò Mariæ Magdalenæ, de qua eiecerat septem dæmonia. Cap. 16. v. 9. Licet enim Doctores quidam ex antiquis per septem dæmonia septem vitia sint interpretati, id certe mysticum est, neque iuxta litteram negari potest, quia apud D. Lucam satis habetur expressum Cap. 8. v. 2. sic
Lucæ 8. v. 2.
enim ibi: & mulieres aliquæ (scilicet erant cum illo) quæ erant curatæ à spiritibus malignis & infirmitatibus: Maria, quæ vocatur Magdalene, de qua septem dæmania exierant &c. Eam autem filiam Syrophenissæ dici non posse ex Euangelica videtur narratione compertum: Syrophenissæ siquidem nomen Gentilem indicat, quod & à Diuo Marco clarissimè expositum Cap. 7. vers. 26.
Marc. 7. v. 26.
Erat enim mulier Gentilis, Syrophœnissa genere. Quod & à Diuo Mattheo alijs declaratum verbis, dum eam Chananæam dixit à finibus Tyri etsi donis egressam. Cap. 15. v. 22. Atqui Maria Magdalena Gentilis non fuit, Magdalum enim Castellum in Galilæa erat situm, iuxta Bethsaidam & Capharnaum. Vt aliud irrefragabile argumentum non addamus, ex receptissimo Ecclesiæ sensu, quæ eam Marthæ & Lazari sororem adstruit, & vti vnam & eamdem festiua solemnitate concelebrat.
299
*Ante præfatam etiam narrationem sic
præmiserat nu. 25. In Annalibus Hispanorum est S. Iacobum per partes Iudææ finitimas prædicasse, rogatum à Gaditanis prædicauisse Tyri, & quem secum Gaditanum detulit Epitacium ex Hispania, ibidem constituisse primum Episcopum Tyriorum. Sic ille. Ab Hispania ergo reuersus, & Tyri prædicans, ibi Syrophœnissam baptizauit, sic enim eum dicentem excepimus: A Iacobo primum ibi prædicante baptizata. Si ergo baptizata ibi à reuerso ab Hispania, quomodò id stare potest, quod iam ex eodem datum: Quæ secutæ sunt Iacobum in Hispaniam &c. Et quis iam narrationes huiusmodi vti Oracula emissa Cœlitus amplectatur?
300
*Addamus aliud, quod ad Diuum etiam
Iacobum spectat, quia ad parentes, de quibus sic nu. 66. Duas vxores habuit Aristobulus, vel Zebedæus: Mariam Salomen, ex qua sustulit duas filias: Concordiam, quæ nupsit Petro, Romæ Martyr. 4. Nouemb. an. xii. persecutionis Neronianæ, vt dictum est nu. 65. Alteram Lucinam, & nupsit Andreæ, & Romæ fuit nobilißima & sanctißima Martyr, matrona, quæ in pace quieuit. Hæc concordia habitauit cum suis generis & filiabus, quam Dominus sanauit à validißimis febribus, rogatu Apostolorum. Hæc ille, vbi allusio est ad Euangelicam narrationem Lucæ 4. v. 38. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus, & rogauerunt illum pro ea. Atqui Concordia non erat Simonis Socrus, sed vxor; & Salome, iuxta dicta nuper, Concordiæ mater ex Zebedæo patre. Quomodò ergo sic narranti credatur, quando nec Euangelio consonans, nec sibi, paucarum intercapedine linearum? Præcedenti num. dixerat S. Perpetuam, quæ passa Romæ xi. anno persecutionis Neronianæ, fuisse filiam Zebedæi, & videtur indicare fuisse ex vxore alia, sic concludens: Fuit soror coniugis S. Andreæ Apostoli. Quibus significare videtur non fuisse sororem coniugis S. Petri, aliàs cur id omissum, cùm D. Petrus fuerit ea in cognatione præcipuus? Est quidem similius vero S. Perpetuam D. Petri vxorem fuisse, vt est apud Scriptores obuium, licet non desint, qui eam Concordiam vocitent, quæ fortè binominis fuit. Quidquid de illo fuerit, modò circa dictorum compugnantiam immoramur.
301
*Num. 189. ita scribit: S. Iacobus in agro
Illipulitano conuertit quemdam hominem, qui dicebatur natione Bracharensis, vt illi significauerat virgo, quam resuscitauit, & statim mutuò se cognouerunt. Imposuit illi nomen Petro baptizato, & communicatum & confirmatum, ordinauit Episcopum, & misit Bracharam & 190. sic subdit: Is fuit similis Lazaro, quem Dominus suscitauit: Primus in Hispania Discipulorum S. Iacobi, & creditur iam fuisse beatus, qui cum Christo in cælum intrauit: nam damnatum Iacobus nullo modo suscitasset. Sic ibi, de quo & nu. 99. sic præmiserat: Sunt qui dicant S. Prophetam à Iacobo suscitatum fuisse S. Petrum Bracharensem. Hæc ille: qua in narratione eruditus Scriptor magnam deprehendit confusionem, ob Virginis illius pariter suscitatæ, vt dicitur, vel si non suscitata, necessitatem textus aliter reformandi, pro quo ille, si suppetat, consulendus Parte 2. de Excellentijs D. Iacobi Lib. 3. Cap. 8. nu.
P. Hieron. Pardo.
12. 13. & 14. Ego id minùs probandum censeo, quod ad modum loquendi, & fortè ad rem ipsam pertinet; dum scilicet ait D. Iacobum conuertisse quemdam hominem Bracharensem: id enim non videtur posse cum sequenti relatione componi, scilicet beatum fuisse, & cum Christo in cælum intrasse: sic enim non solum fidem habuerat Christi, sed & claram ipsius cognitionem. Non ergo statum habebat, à quo debuerit ille conuerti, qui ipsius Apostoli poterat esse magister, B. Callistus 2. Serm. 2. de S. Iacobo affirmat suscitasse quemdam, qui seipsum occiderat. An beatus ille? Ergo & non beatus potuit suscitari.
302
*Et hoc quidem loco prodigiosum illud
videtur tangi miraculum suscitati à D. Iacobo hominis ante sexcentos annos mortui, cui nullum simile in tota sæculorum versitatione peruisum, de quo citatus Scriptor Capite illo 8. n. 9. & seqq. pro quo adducit S. Athanasium Proto Episcopum Cæsaraugustanum in quadam historia, cuius hucusque asseritur perseuerare fragmentum. Caledonium Episcopum Bracharensem, quem in Indice Scriptorum pro aduentu D. Iacobi in Hispaniam suffragantium Sanctum vocat, & Episcopum Cæsaraugustanum in Vita S. Petri de Rates, eius scilicet, de quo agimus, Aulum Italum in Poëmate pro aduentu dicto, Et Iulianum suprà.
303
*Et ego quidem erga D. Apostolum ar
denter affectus, vt superiùs ostendi, nec non in Epithalamio & Amphitheatro, in quibus multa pro ipso, vellem equidem gloriam eius ex prædicto prodigio, si verè accidit, maioribus præsidijs roboratam. At ex ijs non sum, qui solo ducantur affectu, vt dixi. n. 194. & quidem citatus Iulianus in postrema circa S. Petrum narratione quidquid ex aliorum minùs firma attestatione dixerat, videtur retractare, dum ita scribit: Dum
Ex Iuliano Petri vacillat.
fui Bracharæ cum Domino meo Archiepiscopo Bernardo, ex scripturis Tabularum Ecclesiæ illius ciuitatis cognoui, quòd S. Petrus ciuis Bracharensis fuit à S. Iacobo ad vitam conuersus, dum prædicaret Bracharæ, qui illum per Hispanias comitatus est, baptizatus ab eodem S. Apostolo Iacobo filio Zebedæi, Christi Domini nostri Consanguineo. Et in memoriam S. Petri Principis Apostolorum vocatus etiam Petrus, quum vellet ex Hispania abire, factus est ibi Episcopus. Hæc ille, vbi de suscitatione quidem ex Tabulis Ecclesiæ Bracharensis hausta notitia, non antiquissimi illius prophetæ, sed Bracharensis ciuis. Quod si portentosum illud miraculum erga ipsum peractum, vt dicitur, reuera tale fuisset, quis non videat in prædictis Tabulis à diligentissimo scrutatore & Sanctissimo Bernardo, & Archipresbytero suo, qui se adeò erga res istas de diligentia commendat, maioribus exaratum litteris reperiendum? & Caledonius quidem nihil de prædicto Bracharensi ciue plus habet, nisi quod eum Samuelem vocat; & inde forsitan ampliationis miraculosæ facta, aut sumpta copia, vt Samuelis, vel alterius eiusdem nominis prophetæ suscitatio vulgaretur. Vnde & Aulus Halus licentia potuit effari poëtica, qua & videtur vsus circa leges carminis.
Quo antiquum èex tumulo soluit precante Prophetam.
Aulus Italus.
Ad vnam ergo S. Athanasij auctoritatem ob historiæ fragmentum tota hæc caussa deuoluitur, in quo quàm sit fallibile fundamentum, erit qui non videat nullus. Sed si quis se plus videre præsumat, ipse viderit: Diuus certe Lucas in Apostolorum Actibus, quia non vidit, nec apposuit. Et quis credat portentum adeò rarum, & cui simile, vt diximus, non vidêre sæcula, quo & Christiana fides potuit summoperè confirmari, adeò oculati scriptoris fugisse notitiam, cùm de Diui Iacobi apud eum extet martyrij luculenta descriptio; & pro Christianæ religionis veritate testem posset producere, & Prophetam olim, & tunc temporis Episcopum, & ita omni exceptione maiorem? Quo argumento D. Hieronymus vtitur in Libro de scriptoribus Ecclesiasticis in Luca. Et vt dicamus Diuum Lucam id, quod ignorare non potuit, per orbem totum fama portenti diffusa, ob rationem aliquam, tacuisse: alij profectò scriptores deesse non poterant; cùm tamen ex tota antiquitate nullus exploratæ fidei habeatur de rarissima illa suscitatione tractatus. Pro quo isthæc satis.
304
*Vidimus n. 296. S. Iacobum soluentem
Ioppe excendisse in portu Tarraconensi, sic Iuliano testante, qui tamen nu. 194. ita scribit: S. Iacobus, Zebedæi filius, soluens portu Ioppes, legit portum magnum Bæticæ, vbi tunc paruum fuit oppidum, nunc magna ciuitas est Almerina. Sic ille, vbi dictorum contrarietate laboratur. Pro quo & n. 208. vbi sic: Ex traditione constanti, veteribusque monumentis Hispaniæ constat S. Iacobum Zebedæi filium à portu Ioppæ venisse per Mediterraneum in Hispaniam: inde verò Granatum: post reuersum, in Oceano Callaico nauem ascendisse cum septem discipulis, & alijs; & transmissa parte maris Britannici, in Hiberniam Insulam (,quæ quondam ex Hispana gente habitata est) delatum cum discipulis posuisse prima fidei Christianæ documenta. Inde per mare Germanicum ad Illyricum venisse, & prope Venetias prædicasse. Alij naui delatum peruenisse Hierosolymas, vbi post decollatus est. Hucusque ille; qui dicens S. Iacobum ex Hispania venisse Granatam, videtur innuere Granatam extra Hispaniam fuisse; quod constat quàm sit à verò alienum. Adducta item traditione de reditu per Hyberniam & Illyricum, in fine, vt vidimus vim traditionis infirmat, dum naui in Hispania conscensa sine diuerticulis rectà dicitur Ierosolymas peruenisse.
305
*Num. 361. sic habet: S. Ignatius Epi
stola ad Ioannem Theologum eius matrem Salomem facit filiam S. Annæ, & apud Salomem ...... S. moratam. Circa hoc dictum nu. 29. & Auctor quidem, cum quo præfato loco agebamus, verba adducens ista, & etiam quæ ex eâdem Epistola desumpsit, ibidem à Nobis proposita, ad verba quidem respondet Epistolæ, & ea nullius roboris esse demonstrat: ad ea tamen, quæ ex Iuliano protulerat, nihil dicit, & videtur ipsius responsio illis accommodari non posse, nisi quatenus dictam Epistolam esse D. Ignatij negari posse significat cum Cardinali Bellarmino & alijs. Videtur ergo auctoritatem Iuliani parui fecisse, qui aut Epistolam, quæ D. Ignatij est, eius esse inconsultè protulit, aut malè in ea legit, quod erat aliter construendum, cùm dici deberet Filia, non Filiam, & Anno, non Annæ. Quæ quidem indicant id, quod hoc discursu contendimus circa Auctoris illius fidem, & pondus auctoritatis pro ijs, quorum oculatus testis non fuit, sed ex aliena proponit, hinc inde sine accurato examine conglobatis. Vbi studium illius bono communi consulentis est quidem laudabile, cum tamen in multis dicere cum Apostolo possimus: 1. Cor. 11. Laudo vos? In hoc non laudo, & ex ijs illud, quod habet nu. 235. sic locutus: Delatum est Brachium S. M. Marcelli Parisijs Toletum, quem cognouit, mihi incognitum, Dominus meus Bernardus Archiepiscopus. Sic ille, qui hæc scribebat eo tempore, de quo dictum ex ipsius testimonio nu. 292. scilicet anno 1157. & S. M. Marcellus fuit Discipulus S. Petri, cuius & morti interfuit, iuxta eumdem in Chronico nu. 28. Quomodo ergo cognoscere potuit Archiepiscopus Bernardus?
306
*Quid de narratione pro Magis Regibus
De SS. Regibus Magis.
sic exhibita nu. 300. Sanctorum Magorum corpora ex Salamina, vbi paßi sunt pro Christo anno 80. vbi & prædicarunt, Constantinopolim translata sunt iussu Helenæ Augustæ, & sepulta in templo S. Sophiæ, paßi sexto die Ianuarij, vbi multis coruscarunt miraculis, & Constantinopoli inde Mediolanum translata mirificè claruerunt. Hæc ille, in quibus quod de Martyrio dicitur, ijs consonat, quæ in disceptatione pro ipsis diximus nu. 267. & seqq. Quod verò ad locum martyrij attinet, à sensu est omnium ritè sentientium penitus alienum: pro quo | videnda, quæ congerit P. Hermannus in Historia de ipsis Tomo 3. Lib. 1. Cap. 31. & seqq. vbi de loco mortis, quem in Oriente, & Arabia antiqui & recentiores Scriptores assignant, & pro translatione Lib. 2. cap. 1. & 2. in qua de Salamina mentio nulla. Flauius L. Dexter adductus num. 276. in Arabia Felice, ciuitate Sessaniæ SS. Reges cursum ait felicissimum consummasse. Et potuit Iulianus, cui lectio Dextri familiaris, ab eo aliàs allegati, pro Sessania Salaminam, aut perperàm legisse, aut sic interpretari. Pergit, & nu. 301. sic scribit: Mira sunt quæ dicuntur Gasparem venisse Seaagosanum. Obijt anno CXL. sui natalis Gaspar: Balthazar anno CXX. Melchior C. Vbi quod de aduentu Seaagosanum satis confusum est. Circa ætatem autem sunt qui non videantur multùm dissentire, vt videri potest apud citatum scriptorem cap. 31. & seqq. Nec de Auctore isto plura, de quo inferiùs aliquid forsitan occurret.
Loading...