Dices secundò communem decisionem tunc
quidem obseruandam, cùm non vrget necessitas,
eâ autem vrgente ob defectum Præbendariorum,
Religiosos posse ad id muneris aduocari. Sic enim affirmat Rebuffus, & Gonzalez alios referens, ex illisque P. Palaus
suprà Puncto 3.
n. 11.
qui ex Nicolao Garcia addit in casu dicto Beneficia non esse conferenda in titulum, sed in
Commendam, quia non videtur necessarius modus alius prouisionis; & hic est aptior: siquidem,
quandocumque reperiatur minister idoneus, poterit extraneus remoueri. Et sic decisum videri
à sacra Congregatione apud citatum Garciam
Parte 7.
de Beneficiis Cap. 10.
num. 32.
in 1.
Declaratione. Verùm neque hoc vrget, quia doctrina
illa procedit circa Beneficia Curata, vt videri potest apud citatum Patrem, Auctores pro eadem
afferentem. Cùm enim §. decimum cum sententiâ Mandosij terminasset dicentis hodie non dispensari cum Monacho ad Beneficium Curatum
obtinendum, statim sequentem verbis illis auspicatur:
Limitanda tamen est doctrina &c. Et est
illa etiam P. Sancij
citato Cap. 29.
num. 39. vbi pro
eadem plures Auctores adducit.
Et ex hac differentiâ argui pro Assertione potest: nam ad Beneficia Curata promoueri Regularis nequit, cùm
tamen iuxta Ius commune capax illorum sit, vt
constat ex Cap.
Quid Dei timorem, de statu Monachorum (iuxta quod P. Lessius verb.
Religiosus Casu 2.
in Resolutionibus posthumis praxim Belgicam defendit) id enim propter bonum animarum sic est ab Apostolicâ Sede dispositum: immò neque ad tempus ad eadem assumi, vt declarauit Gregorius XIII. cuius Declarationem adducunt plures Scriptores, vt videri potest apud
P. Palaum,
num. 20.
citato & sic se habet:
Sanctissimus D. N. Gregor. XIII. noluit licere Canonicis Re
gularibus Congregationis Lateranensis, etiam de licentia sui Generalis, absque permissu Summi Pontificis
assumere curam animarum etiam ad tempus, multò minùs Beneficium Curatum. Sic Declaratio.
Ex qua fit
multò minùs licere Beneficium simplex assumere, quia illud neque de iure communi licet, & ita
neque ad tempus
: quia etiam ad tempus assumptum ea habet inconuenientia, de quibus
numer.
præced. & ex eisdem fundamentis constat neque
Episcopum in eo posse dispensare. Id quod specialiter aduertunt
P. Sancius
loco nuper adducto n. 76. qui plures adducit, &
P. Palaus
num. 5.
quamuis Staphylæus apud P. Sancium contrarium sentiat, minimè audiendus, sicut nec Gambara apud Lauretum
suprà, Doctorum agmine
repugnante, & nihil contra eos, quod aliquatenus vrgeat obiectans.