SECTIO VII.

SECTIO VII.

Circa vsum minùs probabilis sententiæ in concursu probabilioris.
43
*CErtum est id esse licitum quando mi
Quid certum in quæstione.
nùs probabilis opinio se habet ex parte legis aut præcepti, in quo neque formalis neque materialis violatio reperitur. Vnde controuersia tantùm versatur quando minùs probabilis stat pro libertate, & id non esse licitum citati tenent, & est consequens ad eorum sententiam de illicita sequela opinionis probabilis, ex fundamento satis inculcato, de certitudinis defectu ad honestam operationem requisitæ, qui in casu præsenti magis deprehenditur, quia maior est ratio dubitandi, quando probabilior occurrit opinio, quæ eo ipso magis appropinquat veritati: sicut certa ab ea videtur elongari, & sic arguit P. Bonæ Spei pag. 185. num. 194. qui in sequentibus id confirmare pergit, ex D. Fagnano, quem circa hoc sapientissimè asserit processisse. Arguit ergo.
44
*Primò. Quia vt quis prudenter & rectè
operetur secundùm Auctores contrariæ sententiæ debet habere saltem probabile iudicium practicum, quod licitum sit illud: quod operatur, vt apud Sanchez in Decalogum Tomo 1. Lib. 1. Cap. 9. nu. 18. Sed qui sequitur minùs probabilem non potest formare hoc probabile iudicium practicum, quòd actus sit licitus, quia cùm habeat fortiora motiua pro illicito, impossibile est vt habeat iudicium practicum de licito: cùm opinari, seu iudicare aliquid probabiliter esse verum in nobis non sit, teste Philosopho proximè | citato, sed oporteat sequi motiua fortiora, qualia non sunt in minùs probabili, sed in opposita. Ergo qui minùs probabilem sequitur, non agit rectè ac prudenter.
Respondeo argumentum hoc laborare æqui
uocatione; eo enim probari, intenditur, stante opinione probabiliori, non posse intellectum assentiri minùs probabili; cùm tamen nos eo admisso, licitum vsum probabilis opinionis asseramus, quia verè est probabilis, & probabilitatem suam ex concursu probabilioris non amittat, sicut minus bonum tale esse non desinit, maiori aliquo concurrente, vt aurum cum argento. Sic ergo negatur non posse probabile iudicium efformari, quod aliqui sufficiens existimant; immo asserimus dari certum moraliter posse in eo fundatum, quòd opinio quæuis ex præfatis est verè probabilis, suffragante principio, de quo superiùs, de licito vsu opinionis probabilis.
45
*Secundò. Is qui facit actum in suo ge
nere licitum, si conscientiam habeat quòd sit illicitus, absque dubio peccat: siue talis conscientia sit dubia, vt Cap. Nerui. 13. dist. &c. siue ex credulitate leui scrupulosa. Cap. Per tuas. El. 2. de Simonia, & Cap. Inquisitioni de sent. excommun. vers. In secundo. Siue sit ex credulitate & opinione magis probabili, quia secundùm Apostolum, Omne, quod non est ex fide peccatum est. Cap. Qnoniam omne, de præsump. Cap. Litteras de restitut. spoliat. & omne quod contra conscientiam fit, ædificat ad gehennam, quæ sunt verba textus. §. Ex his post Cap. Omnes 118. q. 1. & declarat D. Thomas Quodlib. 8. arti. 13. & egregiè S. Bonauentura in 2. dist. 39. nu. 19. Quo fit vt quanto proximiùs accedit aliquis ad certam fidem, seu plenam credulitatem, quòd actus sit malus, tantò magis peccet contra conscientiam, si actum talem faciat, & maiori periculo se exponit, & quantùm sapit credulitatis, tantùm sapit determinationis ad peccatum. Quare si peccat is, qui agit cum conscientia dubia nihil habens credulitatis, vtique magis peccat qui agit cum conscientia scrupulosa, cùm habeat aliquid credulitatis, quamquam leuis: & adhuc magis peccat qui agit cum conscientia ex credulitate seu opinione probabili & discreta: cùm talis plus habeat credulitatis de malitia actus, quàm ille qui simplicem habet suspicionem. Ergo fateri oportet multò magis peccare eum, qui de peccato habet conscientiam seu opinionem magis probabilem, quia talis absque dubio magis accedit ad certam fidem, seu plenam credulitatem quòd actus sit malus, & ideò se exponit maiori periculo, & grauius offendit Deum, cuius præceptum magis contemnit, prout hi gradus distinguuntur & efficaciter probantur in præ allegata Decretali Inquisitioni.
46
*Respondeo concedendo quod dicitur de
conscientia dubia, & negando de probabili, quod neutiquam adductu textus ostendunt, neque affirmant præallegati SS,. Doctores. Nego insuper quod asseritur de maiori malitia in peccante cum credulitate aliqua; quàm si dubiam penitus conscientiam habet, si cum suspicione de malitia sit etiam credulitas de licita actione, præsertim si hęchæc superet suspicionem oppositam. Sicut enim merè dubius in æquilibrio est, ita & positiuè talis, si motiua pro vtrâque parte sint æqualia: vbi autem pro actus honestate magis vrgent, minùs proculdubiò est malitiæ, quia magis acceditur ad fidem certam, & plenam credulitatem, vt loquitur arguens. Id quod de opinione probabili est manifestius, ob rationem eamdem. Quando autem minùs probabilis est in concursu probabilioris, licet verum sit hanc magis accedere ad certam fidem, dicimus non esse obligationem sequendi practicè quod tale est, quia non tenemur id, quod est perfectius, operari, sed id, in quo certum sit hîc & nunc non inueniri peccatum. Sicut in sententia aduersariorum non tenetur quis partem sequi tutiorem, in qua ad certam fidem certò acceditur & plenè, nullumque est peccati periculum, & nihil quod sapiat determinationem ad peccatum, quia obligatio ad perfectè operandum non est, dummodò euitatur peccatum. Vide dicta n. 30. Addo actionem ex se ratione obiecti
minùs perfectam, posse ratione finis esse perfectiorem: vt quando quis iuxta opinionem probabiliorem tenetur ad audiendam Missam, & illam omittit minùs probabilem secutus, vt opus aliquod charitatis exerceat; & idem est in ieiunio, obseruatione Festorum quantùm ad opera seruilia, & similia. Potest etiam similibus opinionibus vti vt obseruantiam sibi reddat certiorem, dum onus redditur leuius, & ita minùs periculi in illius obseruatione timetur: vbi & accitur fides, dum iuxta quod ipse admonet, sentitur de Deo in
bonitate, cuius oculi vident imperfectum nostrum, & materna sunt viscera blandiri super genua soliti, vt in Prophetis obuium. Addendum etiam quod de impossibilitate explorandi in ordine ad præsentem praxim maiorem probabilitatem dictum est Parte 1. nu. 66. & seqq.
47
*Tertio. In agibilibus quicumque non ad
hibet maiorem diligentiam ad cognoscendum quid sit verum vel falsum, absque dubio peccat, vt docet D. Thomas 1. 2. q. 73. arti. 2. talis enim ignorantia, cum sit eorum, quæ scire potest & debet, dicitur vincibilis, & affectata, quæ æquiparatur scientiæ, vt Cap. vlt. 37. dist. & ideò non excusat à peccato omissionis. Cap. Cùm inhibitio de clandest. desponsat. Cap. 2. & ibi Glossa in verb. Affectata de temporibus ordinat. lib. 6. & optimè declarat D. Thomas vbi suprà. Sed qui sequitur minùs probabilem relicta probabiliori, non adhibet moralem diligentiam, quam debet & potest ad agnoscendum quid sit verum vel falsum. Ergo à peccato non excusatur. Minor probatur. Quia minimè dicitur adhibere moralem diligentiam ad aliquod negotium rectè peragendũperagendum, qui sponte vtitur medijs minùs probabilibus & congruis ad illud rectè expediendum: hic enim vt plurimùm à fine aberrat, ad quem non peruenitur nisi per medium l. 1. de Origine Iuris, cum similibus. Quis enim dixerit illum diligentiam adhibere vt cognoscat peccatum seu errorem, aut falsitatem, qui dedita opera sequitur id, quod magis apparet peccatum, & error, & falsitas, quàm contrarium? Nam si magis probabilis apparet magis vera, oportet vt illius contradictoria minùs probabilis appareat magis falsa, quàm vera, quia vnum falsum esse necessarium est, vt in 4. Metaphys Cap. 6.
Respondeo argumentum hoc etiam aduersa
rium vrgere iuxta dicta in responsione pręcedentipræcedenti: qui enim tutiorem partem non sequitur, non | vtitur medijs congruis ad negotium rectè expediendum. Deinde admissa Maiori nego Minorem, ad cuius probationem nego moralem non adhibere diligentiam, qui medijs minùs probabilibus vtitur, si illa fufficientia certi sint ad negotij expeditionem: Negotium enim quod agitur est vt non peccetur violando legem aut præceptum: cumque is qui minùs probabilem opinionem sequitur, sciat se in eo non peccare, rectè negotium peragit, licet agnito probabilioris sententiæ excessu circa veritatem secundùm se, perfectiùs peragi posset, pro quo non est obligatio, iuxta dicta.
48
*Quartò. In nullo alio humano graui ne
gotio, in quo agatur de proprio cuiusque commodo seu interesse, sequitur quis minùs probabilem partem, aut minùs verisimilia ad illius finem consequendum; & si quis illa sequatur, negligentiæ sui culpæ ipsius imputatur. §. Igitur cùm quis, in fin. Instit. de obligat. quæ ex quasi contr. l. Heredes §. Non tantum ff. famil. excitandæ. l. In rebus ff. de iur. dot. l. Si constante §. Si maritus. ff. Solut. matrim. Ergo multò minùs id faciendum est in negotio animæ, in quo agitur de offensa Dei, & de vita æterna; ac, si id fiat, maiori negligentiæ & culpæ erit imputandum, ad tradita per Glossam 2. in l. 1. ff. de pactis. Et in Authent. Vt cùm de appellat. cognos. §. Si quis de prædictis, in verb. Si enim. Et in §. Sacræ, in verb. Except. Instit, de rer. diuis. & constat ex D. Thoma. Quodlib. 8. in fine Arti. 13.
D. Thom.
ibi: Periculo se committit, & sic proculdubio peccare, vtpotè magis amans beneficium temporale, quàm propriam salutem. Confert textus in Cap. Vbi periculum, de electione in 6.
Respondeo vt in præcedentibus responsioni
bus, & hîc etiam esse locum retortioni. Prætereà dico in negotijs alijs id, quod assumitur, posse contingere, quia aliàs poterit damnum incurri, & interesse deperdi; quod tamen non ita accidit in negotio præsenti, in quo damnum, quod timeri poterat, scilicet peccatum, certò euitatur. Licet autem animæ salus sit omnibus
alijs præferenda; non tamen quodlibet eius bonum est ex obligatione cuicumque temporali in praxi præferendum, vt est notorium: vnde diuitiæ paupertati Euangelicæ, & libertas Religiosæ obedientiæ, & sic alia sine peccato præferuntur, quidquid de appretiatione sit.
49
*Quintò Eccli. 3. Qui amat periculum, in
Eccli. 3.
illo peribit. Qui non vitat quantùm potest periculum peccandi materialiter, quod quantùm po
test, id est, adhibita omni diligentia vitare tenetur, ipse amat periculum, & perit in illo, seu peccat formaliter. Sed qui minùs probabilem sequitur relicta probabiliori, non vitat, quantum, potest periculum peccandi materialiter, quod quantum potest, sine adhibita morali diligentia, vitare tenetur: Ergo formaliter peccat.
Respondeo negando Maiorem: non est obliga
tio peccatum materiale vitandi per adhibitionem summæ diligentiæ, sed per illam, quæ sufficiens sit, vt certo vitetur formale. Sic mediocris diligentia exigitur à Doctoribus circa examen conscientiæ præmittendum Confessioni: sicut & in recitatione Officij diuini, auditionis Missæ, & similium. Licet reipsa possit materiale aliquando peccatum intercedere. Pro quo videndus P. Suarez Tomo 4. in 3. p. Disput. 22. Sect. 5. nu. 38. & Cardinalis Lugo de Pœnitentia Disput. 16. num. 589. & seqq. Vbi & retorquendum argumentum.
50
*Sextò. Imprudens & temerarius esset, qui
6. Ex congerie exemplorum.
sponte ingrederetur syluam, quam probabilius crederet obsessam esse à latronibus, vt per D. Ambrosium Psal. 1. Qui vt vltro se in altum puteum demitteret per funem, quem probabilius iudicaret protinus confractum iri. Aut qui, cùm medicamentum tutum haberet, tamen illud sumeret, quod probabiliùs poterat esse mortiferum. Aut qui in duello pugnaret cùm milite strenuo & forti à quo probabiliùs opinaretur, se fore interficiendum. Aut qui cum decem millibus bellum committeret aduersus regem, qui cùm viginti millibus veniat ad se. Lucæ 14. Rursus Transeundum est mihi flumen: consulo aliquos viros fide dignos, an vadum sit tutum. Respondent illi esse tutum, & plures sæpè transmeare, nec alicui vnquàm quidquam mali accidisse: Si ergo illorum auctoritate, & probabilibus rationibus adductus flumen ingrediar, non sum dicendus imprudens aut temerarius; licet securiùs possem per pontem transire. Aut si volenti mihi flumen ingredi occurrant viri multo plures, & maioris auctoritatis ac fidei, obtestantes flumen esse profundum aut rapidum, & multos in eo perijsse, ac proinde periculosum esse illi se committere. Certè si eorum testimonio & rationibus validioribus auditis flumen intrarem, non solùm imprudens ac temerariùs, sed etiam fatuus dicendus essem, & meritò culpæ meæ omnes adscriberent si quid in aquis mihi deterius contingeret. Alia periculorum exempla habentur his similia apud D. Basilium de institut. Monachor. Cap. 74. & S. Ioannem Chrysostomum homilia. 1. super Epist. ad Thessalonicenses. Porrò quisquis periculum non æstimat, temerarius dicitur. Archidiaconus, & Ioannes Andreas in Cap. Quia pleriplerique de Officio Ordin. in 6. immò stultus & fatuus secundũsecundum Glossam in Cap. 1. verbo Temerarius. Et ibi Ioannes Monachus, & Ioannes Andreas de sent. excommun. Quæ cùm ita sint in periculo solùm corporis, longè magis vindicant sibi locum in periculo de salute animæ, quæ corpori est præponenda, vt arguit. Glossa finalis in Cap. Ille autem 32. q. 1. Ac hoc Cap. Sedulò 38. dist. Cap. Præcipimus 12. dist. q. 1. & Cap. Solicitè de maiorit. & obedien. Pulchrè Abbas in Cap. Litteras n. 25. de restitut. spoliat. Itaque maxime imprudens est ac temerarius, ne dicam fatuus, quisquis eligit opinionem minùs probabilem, & minùs tutam, & exponit se salutis periculo. Cap. Significasti. l. 2. & Cap. Petitio de homicidio: & proptereà lethaliter peccat secundùm D. Thomam.
51
*Respondeo adducta omnia exempla esse
terriculamenta puerorum, & ad illa omnia debere aduersarios respondere, si quidquam vrgent, ineptissima & iniuriosissima conclusione ab animo non quidem placido, sereno, & ab affectibus libero, vt apparet, profecta, dum fatuus, imprudens, ac temerarius dicitur opinionis minùs tutæ & probabilis sectator, contra reuerentiam, grauissimis, doctissimis, probitate ac dignitate eminentissima commendatis, & in Dei Ecclesia sic | celeberrimis nonnullisque eorum supremis caussarum istarum iudicibus in sublimiori earum Tribunali. Exempla non vrgere constat ex dictis, nu. 19. quia in illis damnum est, aut certe periculum, quod si accidat, nequit per sententiam probabilem euitari: secus in alijs, ob rationem ibidem redditam, & ob dicta etiam nu. 46. & adducti textus nihil vlterius euincunt: Id autem quod de præferenda salute animæ inculcatur, tunc locum obtinet, cùm verè illa in discrimen adducitur, quod in casu nostro locum non habere, iam vidimus, de quo & dictum eodem num. 46. & 47. Hæret autem arguens quandoque litteræ, vti Iurisperitus, cùm Sanctorum, aut Pontificum verba sublimiorem, & ideo Theologicum intellectum exigere comperiantur.
52
*Septimò. Ex absurdis plurimis 1. in Me
dico, qui minus probabile medicamentum adhiberet, & ita probabiliùs occideret. 2. in iudice similiter operante, quem scilicet nullus in sua caussa talem habere vellet. Ex quo ad spiritualem iudicem efficax fit argumentum. 3. Quia hæc doctrina reddit homines ignauos, eos ab omni studio contemplandæ veritatis abducit. Nam vbi quis in aliqua controuersia morali intelligit extare opiniones probabiles, & se habere libertatem sequendi quam maluerit, pro veritate vlteriùs non laborat assequenda. 4. Quia ex huiusmodi libertate fieri potest vt omnis moralis veritas euertatur: quia nulla est, contra quam plausibilis aliqua ratio non possit adduci: quod reipsa videtur iam experientia conuincere, quandoquidem in vno solo Diana numerentur in v
Contra Dianam.
num collectæ quæstiones supra ter mille, cum opinionibus & Auctoribus pro vtraque parte plerumque affirmantibus aut ambas esse probabiles, aut vnam probabilem, & aliam probabiliorem; & in quibus ferè omnibus agitur de mortali peccato. Immò sufficere vnius Doctoris pij & docti auctoritatem censent ex Modernis multi, pro quo præsertim adducuntur PP. Valentia, Sa, Sancius, Filliucius, & Diana afferens alios Parte 4. Tract. 4. Resol. 30. Ex quo fit licere sequi opiniones etiam erroneas ac temerarias, cùm hodie in moralibus nullum quasi sit paradoxum, quod non nitatur auctoritate alicuius Doctoris: pro quo exaggerationes cumulantur, & Romanæ Sedis interpellatur prouidentia ne venenum iam plus nimio dilatatum vlteriùs serpat. Additur Merendæ sententia rotundè affirmantis vsum
Fautores nonnulli.
probabilitatum esse commentum diaboli: Epistola Archiepiscopi Mechliniensis ad Eminentissimos Cardinales Inquisitioni Romanæ præfectos, quam habet Auctor pag. 262. & seqq. & Epistola P. Vincentij Baron præfixa operi P. Iulij Mercori, in qua refertur admonitio SS. Alexandri VII. ad PP. Prædicatores in Generali Capitulo congregatos pro adhibenda cura, vt damno ex nouarum opinionum licentia emergenti protinus occurratur. Et eiusdem compendium inconuenientium, quæ ex licita sequela opinionis minùs probabilis, & non tutæ oriuntur, post aliud Fagnanianum.
53
*Ad quæ respondeo. Ad Primum de Medico
Omnia probantur euanida.
iam dictum in eo specialem esse rationem, quia damnum, quod reuera timeri potest, probabilis opinionis vsu non vitatur, & ita graues Scriptores exceptionem istam adhibent, vt videri potest
De Medico notatio peculiaris.
apud Ioannem Sancium Disput. 44. nu. 38. Apud quem etiam eximiæ auctoritatis, alij etiam Medicis vsum probabilis opinionis licitum esse concedunt. In quo quidem vt id verum habere possit, videtur cum distinctione loquendũloquendum. Nam medicamentum aut nocere potest probabiliter, aut non ita conferre ad sanitatem vt alterum, iuxta magis probabilem sententiam. Si primum, minimè id esse licitum asserendum est ob rationem dictam, quòd scilicet damnum, si eueniat, non potest probabilis opinionis vsu vitari. Si secundùm, cùm reuera medicamentum vtile sit, ex illius applicatione id tantùm habetur, vt non ita certa aut præpropera iudicetur sanitas, in quo non est damnum considerabile, quia medicamentum, quod generaliter loquendo vtilius iudicatur, potest multoties minùs vtile esse alio, vel quia hoc recentius, vel ratione dispositionis subiecti, quibus euentibus consideratis non est obligandus medicus ad probabiliora, quæ & ipsa incerta. Vt autem non videatur inhumanus, dum sic agit, aliæ occurrere procurationes; vt si concurrat ad ægri curationem cum medico alio maioris auctoritatis, cuius iudicium sequatur, licet minùs sibi videatur conueniens. Accidit etiam vt apud Pharmacopolam amicum non extet medicamentum illud, cùm tamen sit aliud, & hæc amicitiæ officia sint ipsi valde proficua, & sic aliàs. Vbi tamen casus videtur prorsus excipiendus certi vitæ periculi; in eo enim inhumanum est & crudele incertis uti, vbi certiora succurrunt. Certissimum illud ex Medicorum Principe, experimentum esse periculosum, & iudicium difficile. Ergo & in probabilioris opinionis vsu sua est difficultas. Ab Illustrissimo Prælato accepi, cùm erat Compluti, & in D. Ildefonsi Collegio alumnus, venisse ad eum Medicum amicum desperato similem, & maledicentem diei suæ, qua scilicet, de ineundo medicinæ studio cogitauit, & rogatus caussam, eam reddidit, duos videlicet iuuenes, Academiæ florem, quibus infirmis adfuit, dudum mortuos: vnum potione purgante adhibita, alterum negata, morbo in eodem, dum quod vtile vni futurum censuit, reuera non fuit, neque experientia ex eo desumpta alteri potuit esse subsidio.
54
*Circa iudicem dici posset id quod de Me
dico, non licere inquam ipsi minùs probabilem opinionem amplecti, quia damnum ex ea secutum non potest tali vsu vitari. Vnde & exceptionem istam multi Doctores statuunt. Sunt autem quamplures, & quidem grauissimi, quos adducit præfatus Sancius citata Disput. num. 50. & etiam sequitur, qui licitum vsum affirmant, cum distinctione casuum, de quibus idem n. seqq. & Diana Parte 3. Tract. 13. Resolut. 3. & in Additionibus Partis 3. Resolut. 13. & Parte 9. Tract. 8. Resol. 62. & Parte 11. Tract. 2. Resolut. 60. Quibus addendi à nobis adducti ex Dominicana familia Parte 1. n. 697. Id autem quod dicitur futurum neminem, qui talem iudicem in caussa sua habere velit, nullius momenti est, quia nec verum: nullus enim in caussis, quæ circa probabilia versantur, de iure suo ita præsumere debet, vt non meritò dubitet an iudex sit illud minùs probabile putaturus: vnde gaudendum potiùs illi, dum de be|nignitate eiusdem potest sibi iudicium fauorabile polliceri. Quod verò ex iudice temporali ad spiritualem efficax fiat argumentum, vt dicitur, concedendum arguenti est: & in eo quidem dubitari nequit quin sint futuri plures, qui talem velint habere iudicem, non rigidum, & seuerioribus adscriptum opinionibus; sed benignum, & qui Pœnitentium opinionibus se accommodare non renuat: quod est vsu sapientium & piorum, non sine ingenti animarum fructu receptum.
55
*Quod de ignauia dicitur, satis est friuo
lum, cùm videamus his temporibus adeò florere studia, & curæ circa illud impensæ fructus multiplices. Et retorqueri argumentum potest, vt scilicet homines ab inquirendæ veritatis solicitudine desistendum censeant, cùm videant ita sibi certè operandum, vt quod tutum est debeant amplecti; ad cuius cognitionem exiguo est labore opus, cùm sint manifesta Dei & Ecclesiæ præcepta, quæ dubio quocumque etiam probabili occurrente, cœca sunt obedientia penitus adimplenda & hoc quoad Tertium. Videatur Laurentius Beyerlinck Tomo 7. verb. Theologia apud quem celeberrimi inuenientur æui nostri Theologi, & illi, illi ipsi sunt, qui sententiam nostram sua auctoritate confirmatam reliquerunt.
56
*Iam consequentia illa, quæ ad Quartum
spectat absurdum, exorbitans est; posse scilicet contra omnem moralem veritatem probabilem opinionem exurgere; cùm nulla sit, contra quam non possit plausibilis ratio adduci. Id quod negatur, quia nullus ex Scriptoribus talem licentiam aut sibi assumendam censuit, aut alijs permittendam. Vnde exaggerationes istas in Sinnichio intolerandas ostendit Pater Bonæ-spei pag. 173. n. 163. & seqq. cui tamen multùm deferre solitus D. Fagnanus. Probatio autem ex quæstionibus apud Dianam supra ter mille, si quidquam vrget, ex ea fiet tot ferè errores in eisdem contineri, dum in omnibus sunt qui affirment, & qui negent. Quis autem non videat hoc absurdissimè proferendum, quod & à SS. Alexandro VII. condemnatum in Decreto contra Censuras Parisiensium, de quo Parte 2. n. 287. Omnes enim
Quid pro Diana.
illæ opiniones, de quibus Pontifex, apud Dianam etiam extant, ex quibus nonnullæ tantùm post diligentissimum examen proscriptæ sunt, quæ scilicet vltra numerum ter millium sunt, vt ter mille neutiquam sint censoria animaduersione mulctatæ. Quod autem de sententia vnius Doctoris additur pij & docti, quam Recentiores asserunt probabilem iudicandam, pro quo à Sede Apostolica remedium ad veneni huius nimiùm dilati damnum auertendum, ne vlteriùs serpat, imploratur, iam quidem ab eâdem adhibitum, dum Propositio damnatur tenoris sequentis: Si
liber sit alicuius Iunioris & moderni, debet opinio censeri probabilis, dum non constet reiectam esse à Sede Apostolica tamquàm improbabilem. Est 27. in Decreto priore: de qua dictum à nobis citata Parte 2. n. 281. & seqq. vbi ostensum receptissimam illam Doctorum sententiam non esse ab Apostolica Sede damnatam, de qua & inferiùs. Sect. sequenti.
57
*Quæ sequuntur in argumento negotium
Circa auctores censurarum.
facessunt nullum. Merendæ opus proscriptione notatum, ipso P. Bonæ spei teste. Quid ergo ab illius intemperato asserto timeamus, quod erunt fortè qui potius dicant diabolicum fuisse commentum. Grauibus enim, pijs, & doctissimis Scriptoribus par est debita censura verborum: quod autem his abundantius est, dum ex abundantia mali affecti cordis os loquitur, à malo est. Quantùm auctoritatis habeat Epistola Antistitis Mechliniensis, sicut & Gandauensis, & Parochorum Gallicorum censuræ, ex P. Bonæspei licet conijciamus, qui pag. 29. n. 8. vbi contendit Propositiones quasdam à D. Fagnano non fuisse censuris inustas, vt eidem D. Caramuel adscribit, ita loquitur: sed vnde ostendit illas fuisse damnatas?
Nec enim Parochis, aut etiam illis duobus Prælatis, tantùm est auctoritatis, vt propter illos vel arboris folium moueatur. Sic ille, qui assertionis suæ illam, quæ facilè occurret aliqualem huius negotij adepto notitiam, potuit reddere rationem. Idem autem de Louaniensium censuris æstimandum colligitur ex eo, quod habet n. 9. in fine.
58
*Monitum SS. Alexandri VII. Domini
canis Patribus intimatum, illius fuit eximio zelo dignissimum, de quo & nos Parte 1. num. 511. & 526. & quidem quod admonuit Pontifex tantus, quod optauit, quod & solicitè accurauit, & nos optamus, quibus & tædio sunt nouella commenta, & moribus inofficiosa, vt non semel præfati & protestati sumus: sed grauiorum scriptorum sententias in suæ probabilitatis possessione legitima conseruandas contendimus, nec detrahendum ijs, quæ seruatis communiter receptis probabilitatis regulis prodire contigerit, quidquid velit P. Vincentius Baron, de quo quàm dignè sentire debeamus ostendit P. Bonæ spei in Apologemate, cuius consulendus Index, & in littera V. dictus auctor occurret, & circa illum multa. Et nonnulla etiam littera I. de P. Ioanne Baptista Gonet, qui, vt suspicor, peiora ab alijs audituri, vtpotè qui adeò iniuriosa in alios, ex quorum numero non est citatus P. Bonæ Spei, intrepidi protulerunt.
Loading...