CAPVT XIII.

CAPVT XIII.

De Priuilegiis Indorum circa Sacramentum Ordinis.
368
*NVllum equidem pro illis extat, ne
que necessarium fuit: quia cùm illorum capacitas pro ministerio tātotanto hucusque sufficiens visa non fuerit, & ipsum ministerium in Hispanorum oculis tali promo|tione vilesceret, nullo opus priuilegio fuit, neque vt credo, erit, si de maioribus loquamur Ordinibus: pro Minoribus autem faciliùs poterit indulgeri: licèt in Concilium Limensi secundo Parte 2. Cap. 74. caueatur ne aliquis Ecclesiasticus Ordo eisdem conferatur. Sed cùm communis Docto
rum sententia sit Tonsuram non esse Ordinem, existimare quispiam poterit non esse Canone dicto comprehensam, & posse ijs conferri, qui Ecclesiæ seruitio se dedicant, vt nouæ istæ Ecclesiæ plantæ ab Ecclesiasticis gradibus non penitus arceantur. Quod quidem Prælatorum est prudentiæ relinquendum, qui circumstantijs inspectis poterunt quod sibi benè visum fuerit agere, cùm nulla aliàs prohibitio extet, vt videri potest apud Dom. Solorzanum Tomo 2. Lib. 3. Cap. 20. num. 1. & seqq. & in Politicâ Lib. 4. Cap. 20. de quo & Lib. 2. pag. 242.
369
*Prout verò Indi ad generalem conces
sionem spectant, iuxta quam nouiter conuersis gratiis aliquibus frui licet, Regularibus attributis, extat pro illis priuilegium Nicolai III. de quo Emmanuel Rodericus in Bullario Bullâ 2. eiusdem Patribus Dominicanis concessum vt nouiter conuersos possint Clericali charactere insignire, & ad Acolychatus Ordinem promouere. Ex eo autem quòd gradus iste inter quatuor Minores supremus, concedatur, manifestum est tres priores concedi, vt obseruat P. Pellizarius Tract.
8. Cap. 2. numer. 180. Sed est circa hoc non leuis dubitatio, an scilicet priuilegium hoc à Concilio Tridentino fuerit reuocatum Seßione 23. Cap. 10. de Reformat. Vbi priuilegia omnia reuocat ad conferendum Tonsuram, & Minores Ordines iis, qui Regulares subditi non sint, si intra fines alicuius diœcesis consistunt. Et reuocari generaliter omnia, etiam in Iure contenta, affirmat P. Suarez Tomo 4. de Religione, Tract. 8. Cap. 29. num. 19. qui pro eo Congregationis Cardinalium Declarationem allegat. Alij autem etsi de priuilegiis in Iure contentis aliter sentiant, & quando illa ab aliquo sunt Generali Concilio concessa, circa alia conueniunt: & ita tenet P. Thomas Sancius Tomo 2. Consiliorum, Lib. 7. Cap. 1. Dub. 19. num. 22. & P. Quintanad. Tomo 1. Tractat. 2. singulari 5. num. 6. & 7. cum aliis, qui de priuilegiis Indorum loquitur, & celebre illud Adriani VI.
Priuilegia alia pro eodem.
adducit, cuius & tenorem num. 1. proponit, quod dicitur Omnimoda: licèt enim in illo Ordinum mentio non extet, in generali illa & omnimoda facultate contentum arbitratur: & ex eo quòd ibidem sic dicatur: & quòd præfata auctoritas extendatur etiam quoad omnes actus Episcopales exercendos, qui non requirunt Ordinem Episcopalem. Innititur prætereà priuilegio Leonis X. in Bullâ, quæ incipit. Aliàs felicis, die 25. Aprilis, Anni 1521. in quâ sic habetur: Nec non aggregatos eosdem, vbi Episcopi non habentur, Clericali insignire charactere, & ipsos ad Minores Ordines promouere licere. Sic ille.
370
*Verùm quod ad Omnimodam attinet,
licèt videatur probabile, incertum tamen, quia tantùm conceditur illa quatenus necessaria est pro Indorum conuersione vel opportuna aut expediens ad promouendam fidem: ad quem effectum minimè necessaria est facultas conferendi Ordines sic conuersis, ac aliis in eo opere laborantibus. Quòd secus accidit in facultate ad ornamentorum benedictionem, & aliorum pro vsu Altaris seruientium, & etiam, vt hoc etiam
Et minùs Leonis X.
demus, ad Confirmationis Sacramentum. Priuilegium autem Leonis X. temporale & valde limitatum fuit, vt non semel admonui. Vide tamen num. 385. Priuilegij autem Nicolai III. nullus ex citatis meminit, cùm tamen amplius & expressius sit: sicut neque priuilegij Innocentij
Aliud Innocent. IV.
IV. pro eodem concessi Patribus etiam Prædicatoribus, de quo & nos suprà, & habetur apud Emmanuelem Rodericum in Bullario, Bulla 19. citati Pontificis, vbi & de Indis mentio fit, sicut & in aliâ citatâ, licèt Indiæ tunc temporis non essent detectæ, quia de antiquiore India erat sermo, cuius frequens apud Auctores mentio, sicut & Indi fluminis, à quo sic dicitur compellata. Et
ex doctrinâ Auctoris eiusdem colligi potest priuilegia dicta non fuisse per Concilium reuocata iuxta ea, quæ habet Tomo 1. qq. regul. q. 35. art. 1. eò quòd Pius V. concesserit Mendicantibus vsum priuilegiorum, etiam eorum, quibus per Concilij reuocationem vti non licebat. Licèt autem Gregorius XIII. concessionem istam reuocauerit, non videtur de iis locutus priuilegiis, quibus Indici Ministri fruebantur. Cùm enim de infidelium conuersione, & conuersorum manutentione tractetur, pro quo quotidiè varia priuilegia contra Tridentini Decreta conceduntur, non est credibile Gregorium zelo propagandæ fidei præstantissimum, adimere voluisse illa, quæ pro effectu dicto fuerant à diuersis Pontificibus attributa. Circa quod & nos suprà philosophati sumus num. 344. & hinc est P. Pellizarium suprà de priuilegio isto vti de valido loqui, & minimè reuocato: vnde negari nequit quin sit probabile talem esse in Prælatis Regularibus potestatem: vbi scilicet Episcopi non sunt, neque citò sperantur adfuturi. Quamquàm in illius vsu nescio
Quid circa vsum.
an sit conuenientia alicuius momenti futura, cùm tamen rebus vt nunc stantibus, inconuenientia potiùs non leuia possint pertinere.
371
*An verò stante prædictâ facultate con
ferendi Minores Ordines conuersis, ea possit ad subditos Regulares extendi, inquirit P. Pellizarius, & respondet num. 181. videri non posse, nisi fortè & ipsi ex conuersis essent; quia priuilegia non debent extendi vltra intentionem concedentis sufficientibus verbis expressam; quod in præsenti accidit; immò oppositum videtur deduci ex fine concessionis, videlicet ob promouendam conuersionem. Sed contrarium satis verosimile apparet, quia cùm sic conuersi, si in Re
ligionem admittantur, eo frui beneficio possint: maxima esset dissonantia in eo quòd alij, in quibus maior est sufficientia, illo gaudere non possent. Sunt quidem priuilegia aliqua nouiter conuersis concessa, quibus frui antiqui Christiani nequeunt: illa tamen differentia ex eo accidit quòd antiqui Christiani robustiores sunt ad onera Ecclesiastica præceptorum portanda, ad quæ nouiores esse imbecilles solent, vt in ieiunijs, obseruatione festorum, matrimonijs, & alijs est videre. Priuilegium autem, de quo agimus, alterius generis est, in quo præcipuè dignitas personæ spectatur, quæ pro ordinatione à sacris est Canonibus constituta. Cùm ergo Religiosi ex antiquâ Christianorum progeniè digniores sint | nouiter conuersis; dissonantia magna esset, vt dixi, si his beneficio dicto gaudentibus, illo in Ordine ad ipsum repulsum paterentur. Præterquàm quòd Religiosi tales in partibus illis, vbi de conuersione agitur, consistentes, ad eam cooperaturi censentur, & ita conuersis beneficium ex ordinatione, quatenus ad illud disponunt, sunt aliquo modo collaturi. Et indignum videtur, vt Minister Euangelicus eo priuetur Apostolicæ Sedis beneficio, cuius est in aliis instrumentum: cùm aliàs sic Ordinatus possit meliùs & digniùs Euangelicæ prædicationis munus exercere. Hoc ergo non videtur improbandum.
372
*Quia etiam Vrbanus VIII. Euangelicis
ministris in Iaponiâ durante præsenti persecutionis statu concessit Sacramenta (Ordinem tamen Episcopalem non requirentia) etiam Parochialia ministrare, vt vidimus suprà. Dubitari item potest an sub concessione huiusmodi Tonsura, & Ordines minores veniant. Circa quod ita scribit P. Quintanad. Tomo 2. Tract. 6. Singulari 4. num.
P. Quintanad.
8. Ordinum minorum collationem, cùm adeò necessarij non sint ad hunc finem, & pro persecutionis tempore, nec (iuxta veriorem sententiam) Sacramenta hîc non committi probabilius existimo. Sic ille, probabile quidem contrarium censens, dum suum placitum probabilius reputat. Fundamentum autem quatenus ex eo desumitur, quòd Ordines dicti Sacramenta non sint, minùs est firmum: Sacramenta enim esse probabilissimum est, vt ostendi Tomo 2. Theologicorum Problematum, circa Sacramentum Ordinis. Quod autem de non necessariâ ad effectum, pro quo est facta concessio, huiusmodi facultate asserit, ijs est conforme, quæ à nobis dicta sunt num. 370. circa Adriani concessionem. Sed certè sicut de præsenti priuilegio dictus Pater censet, de Adriani, in quo concessio & exceptio similis, censere pariter debuisset. Vtrumque ergo æquè videtur esse probabile, attentâ tantùm concessione Adriani. Cùm autem illa, & aliæ, quas adduximus, sustineri adeò verosimiliter queant, pro Iaponiensibus Missionibus maximè suffragantur: vnde quod minoris probabilitatis ex concessione Vrbani videtur habere, ex alijs potest abundè suppleri, si attento rerum statu vsus expediens videatur.
373
*Est insuper priuilegium aliud pro Indijs
circa Ordinem concessum, de quo num. 152. & licèt Indorum directè non sit, de illo hic aliquid adnotandum. Concesserunt illud Pontifices aliqui, sed temporale, sicut & temporale est, quo fruimur modò, & in Bullâ extat Innocentij X. his verbis: Ac cum suis Regularibus (Societatis scilicet) vt ad sacros etiam Presbyteratus Ordines per annum ante legitimam ætatem promoueri poßint, dispensare valeant, similiter concedimus. Sic Pontifex. Cuius concessionis planus videtur esse sensus, vt
scilicet quilibet Ordo sacer ex dispensatione Superiorum per annum ante legitimam ætatem suscipi possit. Particula enim Etiam in concessione appositâ, casum magis dubitabilem exprimit, vt per varios Textus & Doctores ostendit P. Quintanad. Tomo 1. Tractat. 3. singulari 25. numer. 4. & vt deesset illa, tenor ipse concessionis idem ostendit: cùm enim Pontifex de omnibus sacris loquatur Ordinibus, ad omnes est extendenda concessio, in quibus eadem ratio est; immò & in prioribus maior, quàm in Presbyteratu, qui, vt nomen ipsum indicat, ætatem exigit maturiorem.
374
*Propter quam rationem Religiosi ali
qui priuilegio isto frui tentarunt, communicationem generalem allegantes, quod tamen à Prælatis obtinere minimè valuerunt. Volebant illi expleto anno vigesimo, & vigesimo-primo inchoato, Subdiaconatum recipere, & vno plus anno Diaconatum. Sed Episcopi communicationi huiusmodi nihil deferentes, quod in Bullâ non videbant expressum, neque concessum agnoscebant. Præterquàm quòd modus ille anticipationis in omnibus sacris Ordinibus dissonus videbatur, & extra receptum stylum. Quæ quidem absolutè loquendo tolerabilia non sunt; sic enim Summi Pontificis priuilegia concedentis non parùm videtur auctoritati derogari. In casus tamen contingentia occurrere rationes potuerunt, ad similem negationem: præsertim quia videri eis potuit in Societate specialem aliquam rationem extare, ob quam priuilegium dictum fuerit ipsi concessum; quâ non extante in alijs, non debet communicatio eiusdem admitti. Pro
quo & Ioannes de la Cruz in Epitome status Religiosi in Indice verb. Priuilegium, vbi ait quòd gratiæ Monasterio concessæ vnius Ordinis extenduntur ad alia eiusdem Ordinis, & sic ad omnes Ordines. Sed intelligitur existente eadem caussâ: nam priuilegia concessa Religiosis Indiarum non extenduntur ad Religiosos totius Ordinis, quia specialem attendunt rationem in illis partibus. Ita Clemens VII. in Compendio Minorum Conceßione 19. Quæ est etiam aliorum doctrina, vt superiùs vidimus. His accedit priuilegium dictum à Societate impetratum vt ipsi iuxta propriam agendi rationem deseruiret. In illâ autem numquam accidit vt quispiam anticipatione illâ annorum pro omnibus Ordinibus, initietur, sed finitis studijs, vnde & pro non seruandis interstitiis priuilegia etiam specialia sunt eidem impartita. Cùm ergo communicatio non plus conferat quàm priuilegiario directo conueniat, quia est adinstar, vt aliàs dictum; non debet esse mirum si Prælati hoc modo concessionem dictam intellexerint, & ita iuxta Religiosorum operati non fuerint voluntatem. Iam ad alia.
Loading...