SECTIO XXX.

SECTIO XXX.

Circa facultatem ad dispensandum cùm Illegitimis.
435
*PRo illa adducitur Seßione 1. Bulla
Gregorij XIII. die 24. Ianuar. an. 1575. & Sessione 3. tamquàm probabile proponitur virtute priuilegij Pij V. de quo nuper, & facultatis à Concilio Tridentino concessæ citato Cap. 6. Session. 24. posse Episcopos cum illegitimis dispensare: virtute quidem Concilij in foro secreto, si occultus sit defectus: virtute autem priuilegij in vtrôque foro: quia licet de irregularitatibus ex delicto sit sermo, id verificatur ratione delicti parentum, vt tenet P. Auila de Censuris Parte 7. Disput. 3. Dub. 7. cuius sententiam probabilem reputari asserit à Coninck, Layman, Diana & Barbosa, quos adducit Machadus Tomo 1. pag. 191. n. 4. in margine lit. H. Sed non soli illi probabilitatem defendunt, sed plures alij, quos recenset Diana Parte 2. Tract. 15. Resolut. 21. & Parte 4. Tract. 2. Resolut. 64. & Parte 7. Tract. 2. Resolut. 24. & Parte 10. Tractatu 11. Resolut. 24. licet P. Suarez Tomo 5. in 3. p. Disput. 50. Sect. 5. n. 5. improbabilem pronuntiârit. Quamuis autem Diana probabilitatem tueatur, contrariam tamen penitus amplectitur præsertim postrema Resolutione.
436
*Et siquidem Doctores de Episcopis lo
quuntur iuxta facultatem ipsis à Concilio attributam pro foro secreto. Videtur autem iuxta tenorem Bullæ id obstare; quòd Concilium de imponenda pœnitentia non agit, vnde non videtur delictum generaliter attendisse, secus autem Pontifex, quandoquidem pœnitentias iniungendas esse præscribit, vt Sectione præcedenti vidimus. Ad quod dici potest iniungendas quidem pœnitentias quando commodè id stare potest, ob propriũproprium scilicet delictum, non vero si illud non extet: dispositiones enim tales intelligendæ sunt iuxta capacitatem materiæ. Vnde si quis peccatum suum iam confessus, & proportionatam pœnitentiam à Confessario impositam executus, dispensationem petiturus accedat, non est necessarium nouam pœnitentiam imponi, quia non debet bis puniri peccatum, quæ vox est Dei, & Iuris sacri ac Ciuilis. Lucraturis Iubileum aut Indulgentiam Confessio solet indici: & tamen iuxta communem sensum Doctorum illa necessaria non est, si conscientia lethali non sit onerata peccato. De quo à Nobis dictum Tomo 2. Thesauri Tit. 19. num. 67. & seqq.
437
*Contra quod insurgit difficultas, quam
Dom. Quitensis proponit, ex verbis Pontificis emergens, dum de dispensandis ait, Rehabilitentur, & restituantur ipsam petentes ad Beneficia obtinenda & obtenta. Iuxta quæ ij qui dispensantur, per dispensationem reuocantur in eum statum, quem ante dispensationem habuerant, duplici habilitatione significata nomine rehabilitationis, ad Beneficia scilicet, & priùs ad Ordines. Ergo nequit concessio Pontificia de Illegitimis intelligi. Illatio constat, quia Illegitimi non possunt ad statum restitui in quo illegitimi non fuerint, & ita | non habiles in eo habendi stante caussa irregularitatis: vnde concessio præfata de illis non procedit, sed de alijs culpabilem defectum patientibus.
Sed ad hoc dici potest in primis verba Pontifi
cis illa esse, quæ à Nobis data citato loco Thesauri n. 72. vbi & Reponendi verbum additum, & intelligenda iuxta nuper traditam explicationem, de qua & nu. 74. rehabilitandos scilicet, restituendos, & reponendos, distributione accommoda, qui scilicet rehabilitari, restitui, & reponi possunt, non ita alij: quæ exponendi ratio videtur satis expedita. Deinde dici potest rehabilitationem non dicere duplicatam habilitationem modo explicato, quia non semper Re additum verbis aut nominibus duplicationem insinuat. Sic enim dicitur reualidari matrimonium, quod validum non fuit, & ita validationis nomine potuit sufficienter designari. Rescindi contractus dicitur, qui priùs non scissus, sed validus. Et sic aliàs. Iuxta quæ rehabilitatus dici potest, qui habilis redditus. Sicut etiam quatenus per dispensationem habilis factus ad Ordines, etiam ad Beneficia est habilis constitutus, rehabilitatus dici potest, id est, etiam habilitatus. Quod ad restitutionem attinet, non plus vrget: dum enim dicitur rehabilitandos & restituendos ad Beneficia obtinenda & obtenta, respectiuè est accipiendum, vt primum generaliter procedat, posteriùs autem de ijs, qui Beneficia habuerant, licet sine Canonico titulo, quibus restituenda dicuntur, pariter cum habilitatione. Et ad hoc referendum verbum Reponendi. Vnde præfatus Antistes nihil circa præfata verba obijciendum habuit Lib. 1. Tract. 1. Seßion. 19. probabilitatem in ordine etiam ad Curata Beneficia pro Hispanis agnoscens.
438
*Sessione 5. agit ille de Bulla Gregorij
XIII. & statuit suo in robore permanere, etiamsi illud amisisse videri possit, eo quòd iam finis concessionis cessauerit, penuria inquam Sacerdotum Idioma Indicum percallentium, & nonnullæ etiam extent schedulæ Regiæ, quibus Episcopi ne tales ordinent, admonentur. Nam quod ad primum attinet, reuera adhuc penuria est, licet non tanta, & Regiæ schedulæ priuilegij nullam faciunt mentionem. Hinc colligit eum, qui ad titulum linguæ Indicæ ordinatus est, peccare mortaliter, si obligationi suæ desit, neque Confessiones audiens, neque doctrinæ Indorum insistens. Pro quo inducit quamdam P. Thomæ Sancij doctrinam lib. 8. de Matrim. Disput. 30. nu. 12. & aliorum asserentium dispensationem, quæ à principio valida fuit, quia motiuum pro ea allegatum verè extitit, eo cessante vim suam amittere. Sic qui ad non ieiunandum est dispensatus propter morbidum quidquam, illo cessante, nequit vlterius vti dispensatione.
439
*Ad quæ quidem, quantum ad priuilegij
permanentiam spectat, libenter annuimus, plura enim & vrgentiora pro huiusmodi positione à Nobis data citato nu. 64. & seqq. Circa id autem quod de Ordinato ad prædictum titulum dicitur, difficile apparet quomodò possit ei præfata doctrina de cessatione dispensationis applicari. Verum quidem est talem non attendentem sibi & doctrinæ, iuxta Apostoli monitum, peccare mortaliter, & ita non posse celebrare: at quòd irregularis sit, nullatenus videtur admittendum. Quid enim si postquàm obligationi suæ aliquandiu defuit, ministerium suum iam studeat implere? an noua indigebit dispensatione? Quis hoc dixerit? Pro quo stat irrefragabilis doctrina P. Suarez su
P. Suarez.
pra nu. 14. vbi ita scribit: Denique non oportet fingere dispensationem irregularitatis ad reincidentiam,
quia in Iure nullum fundamentum habet, neque est in vsu: neque ea, quæ de absolutione à Censura traduntur, ad irregularitatem applicanda sunt, vt sæpe dixi. Sic ille: cuius assertum amplectitur D. Barbosa Lib. 1. de Iure Ecclesiast. Cap. 42. nu. 192. Neque opus videtur reincidentia tali ad infidelem illum agendi modum meritò puniendum, quandoquidem recusantem laborare contra fidem pręstitampræstitam potest Episcopus perpetuò suspendere, quęquæ suspensio quantùm ad effectum prædictum irregulari penitus exæquatur. Et fortè Dei erit obsequio conuenientius, vt talis à ministerijs cesset, propter deprauatam hominum istorum indolem, de qua dictum à Nobis citato loco n. 69. quam, vt deessent alia, is, qui in re tanta fidei datæ deest, satis manifestat.
Loading...