*Sed quis non videat pro statuenda
nova hac philosophandi ratione inutiliter ingenium fatigatum, & viam aperiri, ut possit
circa stabilitatem divinorum decretorum, &
promissionum firmitatem multorum credulitas
vacillare. Ubi dici nequit pro Dei libertate defensionem assumi, quando Deus illam sibi ex
suppositione decreti pro contrario ipsi superesse non vult, quia verò decernit ut non sit,
quod esse possit, inde in eo est exercitium libertatis. Prætereà etsi Deus adhibeat medium
liberum, non cessat necessitas absoluti decreti, quia non cessat illius existentia, in qua fundatur necessitas. Id patet, quia eo posito non
potest non esse, ex communi & certa persuasione quod res quando est, necesse est esse.
Item ex æternitate, qua necessariò durent, de
qua Auctor
Disput. 31. ubi eam rationem ceteris probabiliorem reddit
n. 369. quia non obstante contingentia actus divinæ voluntatis,
eo ipso quod est Deo intrinsecus, & cum ipso
identificatus, omnes perfectiones divinas transcendentes debet participare, & ita æternitatem. Ergo & hoc debet decreto intentivo
proculdubio concedi. Tunc ultra. Decretum
tale non utcumque est in Deo, sed secundùm
specialem conditionem suam, juxta quam est
necessariò inducens decretum executivum cum
nullo habens necessariam connexionem. Ex
quo habetur, quod quodcumque illud sit, in ipsum quodammodo influit, à quo in essendo &
permanendo dependet, unde ut
superius vidimus, juxta Auctorem ab ipso tamquàm à principio remoto est gloria & decretum executivum: id quod clarissimè evincitur ex dictis de
æternitate, quia sicut decretum intentivum
æternum est, ita & influxus, vel quasi influxus
in executivum. Unde falsum est quod dicitur
omissione operationis meritoriæ impeditam
utriusque decreti vim; nam eo ipso quod omittatur operatio meritoria, tenetur Deus per alia
media suam exequi voluntatem: hoc enim manifestè evolvit ratio vagæ volitionis, vel potius
præcisivè per modum intentionis. Et ita præscribitur modus defensionis doctrinæ Societatis circa conciliationem gratiæ efficacis cum
libertate, de quo
Sect. 7.
Problemate 4.
nu.
787.