§. XXXII.

§. XXXII.

Circa Reprobationem aliqua utiliter adnotata.
727
*MAg. Joannes à S. Thoma Disputat.
10. n. 13. uti sententiam D. ThomęThomæ menti conformem, eam proponit, quæ à Nobis reprobata est Sect. 15. Problem. 1. & non quidem ante prævisa demerita, cùm talis sit, ut eam gravissimi Theologi diversis censuris afficiant, de quibus P. Ortega Disput. 5. Quæst. 3. Certam. 3. n. 2. & P. Aldrete Disp. 23. Sect. 1. n. 5. P. Bonæ-Spei Disputat. 18. nu. 15. dum asserit ille Deum ante demerita prævisa reprobasse eos, qui gloriam non sunt obtenturi, statuendo illos ab ea excludere, ex qua voluntate voluntas permittendi peccata numquàm remittenda processit. De qua ita scribit nu. 20. Facta electione eorum, qui sunt ad vitam, reliqui non manent eligibiles, quia si eligi deberent, utique cum alijs electis includerentur, quia electorum omnium una est electio in Christo. Ergo non manet suspensum, ita ut adhuc eligi possint. Si autem eligi non possint utique rejecti manent. Tam efficax ergo est ista aversio seu rejectio, sicut illa electio, utraque enim defacto fit, & in re effectum habet. Est denique positiva, quia ex parte voluntatis divinæ non se habet merè suspensivè circa illos, sed determinatè non vult illos eligere, sicut creaturas possibiles determinatè non vult producere. Hæc ille, qui & n. 6. ubi sententiam quidem proposuerat, sed suam circa ipsam mentem non aperuerat, præveniens sinistrum circa illam sensum, ut ipse judicabat, & censurarum fulmina, ita scripserat: Eumdem tribuit Thomistis P. Alarcon Tract. 4. de Prædestinat. Disput. 5. Cap. 1. Sed gravat
illam, tingitq́ue non levi fuligine dicens fuisse sententiam Calvini, cui eam tribuit Becanus 1. p. Cap. 16. q. 1. & ex eo Herice Disput. 33. Cap. 3. Nimirum ista Calvinismi larva frequenter ab his Auctoribus superponitur Thomistarum sententijs, ut horrorem & pavorem animis audientium incutiant, ne ad eorum sententias accedant. Sic ille, de quo & n. 19. immeritissimò, & non sine gravi injuria Societatis Scriptoribus malignum illum deturpandi Thomistarum sententias, & eas horribiles reddendi spiritum attribuens. Ubi quod citato nu. 19. prudenter ab ipso dictum circa modum in disputationibus tenendum oportuit prævidisse. Scriptores Societatis non fuliginem, sed Iucem multis Thomistarum sententijs attulerunt, | dum D. Thomam luculenter multis in locis, ipsis fatentibus Thomistis illustrarunt, unde Magistrum ipsis clarioribus penetrabilem luminibus reddiderunt. Iuvat autem Auctorem eumdem n. 21. iterùm loquentem audijsse, sic enim ibi: Quomodo ergo stat hoc cum errore Cal
vini, qui ponit decretum Dei reprobativum & prædestinativum non solùm ordine intentionis antecedens, merita & demerita ut motiva & caussas sui (in quo cum ipso non est disputatio) sed etiam in executione &c. Est ergo certum juxta ipsum Magistrum à Calvino reprobationem ante reproborum desertionem fuisse assertam. Hoc citati Patres ingenuè dictitant, quod & ab ipso pronuntiatur Auctore. Addit Calvinum addidisse alia, in quibus manifesti errores. At hoc Scriptores Societatis minimè Thomistis adscribunt. Unde ergo illa injuriosa fuligo? Si aliqua profectò est, eam ipsa sententia secum afferet, non illi ingerent, qui juxta irrefragabilem locuti veritatem. Et quidem intentionem illam antecedentem demerita, non utcumq;utcumque asseritur à pręfatopræfato Auctore & Thomistis, quos pro eo laudat, sed addẽdoaddendo id ita à Deo volitum ad ostensionem justitiæ suæ, justitięjustitiæ, inquam non qualis in prædestinationis decretis, sed vindicativæ, in quo prætereà est cum Calvino consensus volente ex vi intentionis dictæ damnari homines, ut ex Auctore ipso constat n. 20. licet catholicam pergat differentiam assignare. Sed certè difficile valdè est tali decreto admisso affectum erga peccata in Deo non admisceri defendere, unde & periculum subesse poterit ad damnabile aliquid declinandi. Illud certissimum, posito decreto tali nullum ex reprobatis neque in sensu composito, neque in diviso, posse salvari. Et quale illud effatum!
728
*P. Aldrete suprà communem senten
tiam Societatis amplexus, casum proponit Sect. 5. in quo reprobatio positiva possit procedere ordine rationis permissionem peccati ex fine ostendendæ justitiæ. Ait enim posse peccatum finale videri ut absolutè futurum antequam Deus decernat illud permittere, & priusquàm præparet homini concursum indifferentem. Nam per scientiam mediam prævidet quæ auxilia sint tribuenda huic homini, si creetur. Cognoscit etiam hunc hominem creandum, si Deus liberè circa existentiam complaceat, quia videt decretum efficax creandi hominem ut existens sub conditione prædictæ complacencentiæcomplacentiæ de se inclinantis ad existentiam illius decreti. Et tunc in aggregato ex scientia conditionata & positione conditionis, quæ est illa complacentia, prænoscit Deus absolutè hominem illum creandum, & commissurum talia peccata & damnandum: & adhuc non intelligitur voluntas efficax creandi hominem, sed ut extitura pro signo sequenti, & ita neque voluntas permissiva peccati. Et cùm peccatum prævideat, potest intendere Deus illius punitionem. Sic ille, in adeò operoso cursu ne
Neque opportunus, nec verus.
scio quanto cum fructu fatigatus, circa quem id dici potest, quod circa casus alios, de quibus n. 717. & 722. scilicet ex eo nihil haberi contra sententiam nostram absolutè negantem posse ante prævisionem absolutam peccati damnationem decerni, quod plus est, quàm posse pœnitentiam decerni. Si ergo sit casus, in quo prævideri peccatum possit, & sic statui damnatio, quid inde, cùm id absolutè contingat in regulari providentia, ut homines stante peccatorum finali prævisione damnentur? Sed habet prætereà casus ille non parvam difficultatem. Nam peccatum illud aut videtur absolutè futurum, aut tantùm secundùm quid: Si hoc ultimum, non videtur posse damnationem absolutè decerni, sicut nequit ex prævisione conditionata, cui damnatio tantùm secundùm quid potest respondere, scilicet sub conditione. Si autem primum, ergo complacentia libera non habet tantùm rationem puræ complacentiæ, sed absoluti decreti. Patet illatio. Quia res absolutè extra statum possibilitatis extrahi nequit nisi per absolutum Dei decretum, quo omnipotentia ad operationem applicetur, si decretum ipsum potentia executiva non sit, ut volunt multi.
729
*Prætereà, Deus per scientiam me
Vrgetur contra illum.
diam prævidet quæ auxilia sint tribuenda homini huic, si creetur: Tunc sic. Ergo & cùm prævidetur peccaturus, videntur etiam talia auxilia, sine quibus stare indifferentia ad peccandum nequit. Illatio est evidens. Tunc ultra. Ergo non prævidentur tantùm sub conditione, sed absolutè. Id constat, quia auxilia sub conditione nequeunt habere realem influxum & caussalitatem in statum absolutum, quia absolutè non sunt. Si ergo absolutè videntur futura, ergo & absolutum Dei decretum circa illa, ut est innegabile, juxta dicta. Et sic positio casus non procedit, & supponitur decretum creandi hominem, quia erga tantùm prævisum & adhuc manentem sub conditione, nequeunt auxilia decerni. Deinde. Cùm Deus prævidet ex complacentięcomplacentiæ positione habiturum se decretum creandi hominem, aut prævidet non habiturum tale decretum, si complacentia desit, aut non habiturum. Si primum, ille modus procedendi videtur Deo indignus; velle scilicet creationem per simplicem liberam complacentiam, & statim per absolutam voluntatem. Ad quid enim prior ille affectus, cujus nulla videtur esse ratio, cùm Deus semper rationabiliter operetur? Si secundum, unde id cum fundamento dici potest? Nam cùm complacentia illa libera sit, etiam ea non extante Deus procedere ad creationem potest, & sic absolutum habere decretum circa illam. Sin minùs circa omnium hominum creationes complacentiæ sunt totidem statuendæ, quod jam vidimus non posse convenienter admitti: unde & positio casus evanescit. Tandem. Deus scit posita conditione complacentiæ futurum, quod prævidet. Cùm ergo ait; Volo ponere conditionem, vult etiam & creationem & decretum circa ipsam. Ergo decretum ipsum pendet à tali complacentia, quandoquidem ex vi illius ponitur. Atqui hoc impossibile est: quia decretum sub conditione prævisum non est cum tali dependentia cognitum, unde neque in statu absoluto potest illam habere. Sic | rejicienda nonnulla alia, quæ veluti consequentia ibidem proponuntur.
730
*P. Izquierdus Disput. 44. Quæst. 2. nu.
15. affirmat non esse impossibile Deo decretum puniendi reprobum; non solùm pœna damni, sed etiam sensus antecedens prævisionem absolutam peccati. Et fore simile decreto præfinitivo gloriæ ut coronæ, juxta dicta. Insistit autem suæ illi doctrinæ de prædefinitione pœnitentiæ, arbitratus pro eo sufficere voluntatem permissionis peccatorum. Sed refellendus ille, sicut §. 32. & rigidiùs quidem in hoc placito. Nam prædefinire pœnitentiam in bonum tandem cedit ejus, qui est illam habiturus: velle autem absolutè damnare non præviso absolutè peccato, acerbissimum sanè pronuntiatum est. Et quidem ille circa factum sic arguit n. 10. Quartò probatur propositio ratione ex prædictis oriunda. Quia nimirùm prævia & antecedens voluntas damnandi reprobos minùs commendat clementiam, benignitatem, benevolentiamque Dei erga homines, quàm sacræ Scripturæ, & Patres prædicant. Quod satis est ad eam negandam de facto, esto poßibilis sit. Sic ille. Atqui Scripturæ & Patres clementiam Dei inspecta illius summa perfectione commendant: ergo illorum asserta non solùm ad præsentem statum, sed ad quemcumque referenda. Qua ratione idem Pater Propositione 3. statuit decretum Dei infligendi innocenti cruciatus æternos inferni impossibile esse Deo. Et quidem minùs hoc videtur repugnare, quia in eo nullum hominis peccatum, quod Deus permiserit, admiscetur: ea enim illi esset consolatio, ex pura Dei voluntate cruciari. Unde si optio daretur homini alterutrum eligendi, hoc potiùs quàm illud sibi eligendum judicaret. In nostra autem sententia major repugnantia est, cùm decretum dictum affectum Dei erga peccatum necessariò involvat, ut satis est in superioribus demonstratum.
731
*P. Bonæ-Spei Disput. 18. n. 11. singu
larem, ut assolet, circa reprobationem modum dicendi proponit: ait enim reprobationem negativam pro illo instanti præcisivo, pro sequentibus instantibus non inferre infallibiliter reprobationem positivam, aut positivè negativam, quia plerique isto instanti præcisivè negativè reprobati, & in massa perditionis propter peccatum originale relicti, postmodùm in tempore, licet simul ab æterno juxta dicta ab ipso Disput. 17. n. 69. prædestinantur: neque revera civitas cœlestis completur per prædestinatos ante prævisum eorum Baptismum, adultam ætatem, & supernaturalia eorum merita: sed partim per prædestinatos post prævisa merita voluntatis, sufficientem gratiam supernaturalem determinantis, quales fuerunt boni Angeli qui in justitia originali steterũtsteterunt: partim per prędestinatosprædestnatos post prævisum eorum pręcisèpræcisè baptismum, quales sunt infantes, qui in justitia baptismali ante adultam ætatem moriuntur: partim per prędestinatosprædestinatos ad gloriāgloriam post prævisa merita gratiæ per se efficacis, quales sunt adulti, qui usque ad finem vitæ in bonis operibus perseverant: ex his enim ut sic prædestinatis numerus electorum completur: non verò in solis ante prævisum Baptismum & merita prædestinatis. Sic ille circa reprobationem negativam; circa positivam autem sententiam sequitur, in quam asserit Theologos Societatis unanimiter conspirasse. Sic n. 13. Id autem, pro quo se citat citato nu. 69. illud est, creaturas esse ab æterno secundùm quid, quatenus scilicet aliquo modo coexistunt Dei æternitati in suis proprijs durationibus: nec Deum eas cognoscere antequàm fiant: prædestinationem tamen, & consequenter reprobationem negativam esse ab æterno secundùm quod dicit in recto, juxta doctrinam suam de actibus Dei liberis, de qua dictum supra nu. 645. & seqq.
732
*Iuxta id ergo & modò refellendus,
Efficaciter improbatus.
& prætereà quia intelligi nequit quomodo prædestinatio & reprobatio negativa ab æterno esse potuerint: pro illis enim unum instans assignat, cùm tamen in tempore unum designari instans nequeat, in quo id peractum sit. Ubi forsan dicet esse aliquod instans temporis Deo notum, nostrum autem non esse nosse tempora, vel momenta, quæ Pater posuit in sua potestate. Act. 1. Sed contra est, Quia cùm prædestinatio & reprobatio singulares personas concernant, & universim loquendo una non pendeat ab alia quoad prædictum effectum, non est fundamentum ullum cur ante existentiam singularum, & circumstantias occurrentes de illarum prædestinatione aut reprobatione agatur, quandoquidem per temperarios actus sibi succedentes potest negotium istud peragi. Et quidem Deum res non cognoscere antequàm fiant, quod ab Auctore asseritur, non potest benè in Theologia audire, stante communi Doctorum omnium sensu contra hujusmodi pronuntiatum, & mysterij hujus profunditatem admirantium, laborantiumq́ue pro illius declaratione. Mirabilis facta est scientia tua ex me. Sic Vates Rex Psal. 138. v. 6. Ubi mirabilis etiam est præfati Scriptoris, & cum notationis nota
Psal. 238. v. 6.
adjecta responsio Disput. 10. n. 45. ubi ita scribit: Notandum tamen, quòd scientiæ divinæ profunditas in similibus non consistat, sed in eo, quòd in omni genere suo sit comprehensiva: neque revera, si Deus æternus non esset, sed in futura ut futura, ut Angelus tenderet, illa certò ut futura cognosceret &c. In quo quidem Auctor nimis à vero videtur aberrare, cùm sit certissimum Sanctos Patres ex eo mirabilem Dei scientiam prædicare, quod ad futura se extendat cum anticipata per æternitatem circa eadem, claritate. Unde D. Augustinus ita scribit Lib. 15. de Trinitate Cap. 7. Quis ergo hominum potest istam
sapientiam, qua novit Deus omnia, ita ut nec ea, quæ dicuntur præterita, ibi prætereant: nec ea, quæ dicuntur futura, quasi desint expectantur ut veniant: sed & præterita & futura cum præsentibus sint cuncta præsentia, nec singula cogitentur, & ab alijs ad alia cogitando transeatur, sed uno conspectu simul præstò sint universa, quis inquam hominum comprehendit istam sapientiam &c. In hac igitur difficultate & angustia licet exclamare ad Deum Vivum: Mirificata est scientia tua ex me: invaluit, & non potero ad eam. Sic Doctor sanctus.
733
*Sed quid alios desideremus testes,
Divinitatis argumentum.
cùm præclarissimum veritatis ipsius testimonium habeamus Isaiæ 41. v. 23. Annuntiate quæ ventura sunt in futurum, & sciemus quia dij estis
Isaiæ 41. v. 23.
vos. Unde Tertulliani illud in Apologetico Cap. 20. Idoneum testimonium Divinitatis, veri
Tertullianus.
tas divinationis. Et Libro de Anima Cap. 28. Satis probans divinitatem operis ex divinatione vocis. Ubi de Moyse loquitur. Neque ex eo Auctor difficultatem evadit, quod de Angelo profert, quòd scilicet, si Deus æternus non esset, sed in futura ut futura ut Angelus tenderet, illa certò ut futura cognosceret: id enim propterea additum ab ipso, quia scilicet scientia quoad omne quod dicit in recto est æterna, sicut & actus voluntatis. In primis enim id quod scientiam in ratione scientiæ visionis constituit, & actum voluntatis in gradu determinatæ virtutis, nequit dici in obliquo tantùm pertinere, quia est id, per quod formaliter constituitur in esse talis: quia aliquid esse debet per quod formaliter & in recto in esse talis constituatur, quia illud ut, & In quantum, & ut tale rationem formalem dicit, Atqui nihil aliud esse potest, nisi id, quod ab Auctore obliquum nuncupatur; ergo non obliquum, sed rectum est. Deinde. Quomodocumque explicetur, tale evadit, ut ex eo quòd non adsit, dicatur Deus non cognoscere quod futurum est: ergo ut tale ab æterno non fuit, & ita sine addito dicendum non fuisse: aliàs immeritò asseritur non cognosci à Deo antequàm sit: nam cognitio fuit ab æterno, ergo nequit dici non fuisse cognitum antequàm sit, cùm æternitas temporariam omnem præcedat durationem.
734
*Et quidem Scriptura sacra ita clamat: Deus æterne, qui absconditorum es cognitor: qui
Dan. 13. v. 62.
nosti omnia antequàm fiant. Daniel. 13. v. 62. Domino enim Deo antequàm crearentur omnia sunt
Eccli. 23. v. 29.
agnita. Eccli. 23. v. 29. Quibus ex diametro opponuntur isthæc: Qui non nosti omnia antequàm fiant. Deo antequàm crearentur non sunt omnia agnita. Et tamen illa admittenda esse constat juxta perspicuam præfati Auctoris assertionem. Quid ergo dicemus ad hæc? Ego certè non video, neque hucusque viderunt, qui Videntium in sacra EcclesięEcclesiæ schola titulo insigniti, Chorus inquam TheologorũTheologorum, extra quem saltasse, non sine lapsus periculo esse potest. Fateor modum dicendi prædictum ex ea parte opportunum videri posse; juxta quem ex relictis aliquos assumi posteà affirmat, ad removendam apparentiam illam non sinceræ in Deo voluntatis erga omnium salutem, etiamsi prædestinatio post prævisionem orignalisoriginalis peccati statuatur. Sed quidem ad hujusmodi positionem non est opus successiva illa temporalium actuum multiplicatione, quandoquidem sine illa potest à Deo in æternitate disponi: ad eum modum, quo asserunt aliqui fuisse aliquos prædestinatos, id extendendo ad numerum competentem, quo cœlestis posset civitas adimpleri: quæ cùm sit amplissima, capere plures potest, juxta illud de Evangelico convivio Lucæ 14. v. 22. Domine, factum est ut impera
Lucæ 14. v. 22.
sti, & adhuc locus est. Sed standum dictis: nam & in prædicto modo non succurrit ratio,
Peculiaris alia impugnatio.
qua possit penitus eorum derelictio, qui reipsa sunt reprobati, Dei benignitati non incongrua reputari; cùm ex derelictis major multò numerus condemnetur. Et quidem pro derelictis in primo illo signo, & posteà prædestinatis, inquirere possumus, an eorum quidem majorem sint gratiam & gloriam habituri, aliquibus præelectis, vel non? Si primum dicatur, id videtur contra excellentiam singularis electionis, & cōsequenterconsequenter dilectionis: magis enim dilectis major debet bonorum elargitio respōdererespondere: unde sic dilectus, & in gratia & gloria major, plus deberet derelictionem suam, quàm alius singulariter electus electionem suam æstimare. Si autem secundum, id quidem sine inconvenienti non videtur stare posse: ut scilicet Deus singulari cura contenderit illam gratiæ & gloriæ, & consequenter meritorum imparitatem: quòd scilicet nullus esset inter eos Martyr, nullius prolixioris ætatis, & heroicis operibus commendatus: cùm tamen in singulariter electis fatendum sit non omnes heroica insignes sanctitate. Quæ quidem licet à Deo de absoluta fieri potentia possint, juxta experientiam tamen divinæ providentiæ, & modum de illa sentiendi apud Doctores sacros, nullus est qui de facto audeat affirmare. Et pro recognitione Tomi primi hæc satis.
Loading...