*Sed certè, licèt de eo loquendo, cui per
extraordinariam viam id concedi potest, omnino
ex Decretali dictâ colligatur; non videtur id generaliter certum, quandoquidem deficiente promissione, talis potestas Episcopis competit, licèt
resignatio sub spe fiat collationis ei faciendæ,
quam desiderat resignator; & eo etiam designato, dummodò pactio nullatenùs intercedat.
Quod quidem cum multis vt probabile tenet
Dom. Barbosa
Allegat. 69.
num. 50. & id quidem
stante insuper Constitutione Pij V. de quâ idem
num. 47.
& seqq. & in quâ præcipit ne resignationes fiant designato successore; addens alia, ex
quibus colligi possit resignationem saltem tacitè
esse in fauorem, quæ coràm Episcopis & aliis
Collatoribus fieri non potest, vt citati ab eo Doctores affirmant
num. 48. & sententiam Barbosæ
tenet etiam P. Thomas Sancius
Lib. 2.
Consil. cap. 3.
Dub. 38.
numer. 23. post Constitutionis Pij V. factam mentionem, & luculentam explicationem:
neque vnius tantùm, quæ in hoc negotio præcipua, sed prioris alterius
Idibus August. 1567. cùm
alia fuerit
Kal. Aprilis 1568. estque ordine 58.
& ad verbum habetur apud P. Fragosum
Tomo 2.
Pag. 718.
numer. 35. Videndus etiam Diana
Parte
5.
Tractat. 14.
Resolut. 22. & generaliter quòd resignatio in fauorem tertij licita & valida sit, tenent Ducrenus, Aragon, Sotus, & Couarruuias
apud P. Sancium
numer. 14. quod & cum aliis,
quos affert, tenet Illustriss. Zerola
Parte 1. verb.
Renuntiatio. §.
Ad secundum. Et tam isti, quàm
ex antiquioribus aliqui, post editas Constitutiones à Pio V. rescripserunt: quarum quæ maximè vrget, suspicatur non esse receptam P. Sancius, pro quo
num. 19. cuius & præsertim Zerola
meminit, neque aduersari contendit. Ex generali ergo illâ doctrinâ non potest Assertio nostra
ita firmari, vt pro certâ debeat haberi, licèt communior Doctorum sensus pro eo stet, ex quibus
plures adducit P. Sancius
suprà num. 11. Et eam
cum aliis tenet P. Oñate
Disputat. 83.
numer. 137.
Non est autem reuerentiæ debitæ veritati conforme, quod P. Palaus scribit
Tomo 2.
Tractatu 13.
Disput. 6.
Puncto 2. §. 2.
num. 2. quòd scilicet, si
sub conditione resignatio fiat, solus Pontifex
eam admittere potest, vt tenent omnes Doctores
(excepta resignatione ex caussâ permutationis)
Ordinarij namque solùm possunt simplicem &
puram resignationem admittere ex caussis à Pio
V. in suâ Constitutione propositis. Quòd autem
nomine resignationis sub conditione eam complectatur, quæ fit in fauorem, constat ex iis, quæ
idem habet §. 1.
n. 3. Cùm ex dictis perspicuum sit
plures esse, qui aliis præter Pontifices potestatem
dictādictam competere protestentur; nequit dici sine veritatis iniuriâ omnes
contrariũcontrarium sentire Doctores.
P. Bauny cautiùs locutum.
Circa idem P. Bauny
in Praxi Benefic. Disp. 9.
q. 25.
Assert. 2. modo cautiore locutus, dum statuit alium
à Pontifice non posse designationem conditionalem admittere, & confirmare, non tamen ob
simoniam; aliàs neque Pontifici id liceret
: sed
quia id fieri mos communis non patitur; à quo
malum est, sicut & à lege discedere. Nec pro se
Doctorem vllum adducit, aut omnium esse pronuntiat.