*
SIc in illa Auctor.
pag. 218. Nullus
in materia morali periculosa tenetur
in operando sententiam Metaphysicè
tutiorem, hoc sensu quòd hæc minimè negari
debeat esse tuta, sequi, si tutarum altera per impossibile negari debeat esse tuta; sed sufficit moraliter certam sequi iuxta explicationem
Resolut.
20.
n. 84. datam
: nisi fortè actio prohibita, si
iuxta sententiam probabilem, & moraliter certam exerceatur, Reipublicæ notabile damnum
inferat, quia si aliquando tutiorem sensu dicto
sequi oporteat, maximè tunc. Sic ille: qui citato
nu. 84. sic explicat vt certitudo ea esse sufficiat,
quæ reperitur non in iudicio adiuncto assensui
probabili, quòd eum sequendo inuincibiliter erretur, si erretur: sic vt non liceat talis ac taliter
qualificati Doctoris sententiam sequi, sed quatenus tali iudicio subiectam cùm illud solùm à
à peccato excuset, pro vt ignorantia, seu error
inuincibilis, non verò quatenus probabilior præcisè, cùm hæc à peccato non magis excuset,
quàm iudicium dictans fortè esse peccatum, fortè
non esse peccatum quod facis. Probat, quia nullus tenetur ad melius & perfectius, non solùm in
exercitio virtutum, sed etiam in remotione pec
cati; ad quod teneri ex opposito sequeretur
: sed
solùm ad prudenter operandum, siue tutò & perfectè remouendum peccatum, & bonum amplectendum. Atqui non solùm tutius & perfectiùs
remouetur peccatum, sed etiam tutò & perfectè,
nec solùm melius & tutius est bonum, vt patet. Pro quo & Fagnanum adducit textibus
comprobantem nullum ad id, quod est perfectius, teneri. Confirmat, quia oppositum non solùm nusquam in præcepto est, & moraliter impossibile, sed insuper facit peiorem possidentis
conditionem, quàm non possidentis, contra lumen naturæ. Ergo &c. Probatur sequela assumpti, quia si probabiliter dubitem, quòd matrimonium meum prius bona fide contractum,
v.verbi g.gratia,
non valeat, non potero debitum petere aut reddere: Si opinor esse vigiliam, non potero carnes
comedere, licet in his omnibus de opposito habeam opinionem æquè probabilem: immò sequitur nos in omnibus debere rigorosissimas Doctorum asserentium tenere sententias, in ieiunijs.
v.Verbi g.gratia, horis Canonicis, Confessionibus, contractibus &c. quia opiniones illæ, vtpotè à peccandi periculo, sensu dato, remotiores, sunt tutiores. Atqui hæc sunt contra communem omnium
prudentium apprehensionem
: Ergo &c.