5
*Habent autem Religiosi Indiarum sic fa
cientes aliorum consuetudinem suffragantem, de quâ P. Suarius citatâ, Sect. 5. numer. 5. ita scribit: Quin etiam aliquando in Religionibus virorum, præsertim quando egestate premuntur, solet aliquid ab in
P. Suarez.
gredientibus ad eorum sustentationem postulari: vel si bona temporalia habent, solet ab eis ante Profeßionem exigi, vt vel ea Monasterio donent, vel saltem de eis non testentur in fauorem aliorum, vt ius hæreditandi per profeßionem eorum in Monasterium transferatur: quod si hoc facere recusent, ad Profeßionem non admittuntur, sed potiùs expelluntur. Sic ille: qui dum consuetudinem prędictamprædictam præsertim esse ait, cùm Religiones egestate premuntur, id egestate non extante etiam accidere, non obscurè significat. Quid autem ad hoc respondeat, videri apud ipsum potest
Vnde illam excuset.
citat. numer. 12. vbi ait ex singularibus aliquarum personarum factis non debere argumentum sumi, & bonæ id fidei tribuendum, si excessus appareat ex opinione probabili practicè non benè applicatâ. Vnde etiam alia, propter quæ titulus sustentationis fundari possit, ita subdens: Quapropter
quando multò plus exigitur, quàm ad vnius personæ in tali statu constitutæ sustentationem commodè sufficit, non video quâ ratione aut titulo id honestari poßit. HęcHæc ille. In quibus notandum illud: Quando multò plus exigitur: si enim non sit notabilis excessus,
excusari exactio poterit; cùm sit etiam certum rerum pretia temporum lapsu succrescere, & ita plus ad sustentationem requiri quàm fuerit retroactis temporibus requisitum. Et videri pro eo potest Garcilassus Inga de la Vega in Historiâ generali Peruuij, Lib. 1. Cap. 6. vbi aliqua scitu digna congerit. Sic tandem concludit P. Suarius: Vltimò verò addo, si quid minùs rectum fiat bono zelo, & ex ignorantiâ etiam culpabili, id satis esse ad excusandam Censuram huius Extrauagantis (citatæ inquam Vrbani IV.) vt Caietanus, & ferè omnes notant, ex proprietate illius verbi Præsumant, sæpè à nobis ponderatâ. Sic Doctor Eximius. Videatur Bassæus verb. Simonia 3. num. 9. §. Aliquid: qui cum aliis satis solidè contra huiusmodi pugnat exactiones, in quibus simoniam probat esse palliatam, & quæstio quidem communis est: sed pro Indiis debuit specialiter agitari, quia multa in illis licere contenditur, quæ reuerà non licent, cùm debeant iuxta Iuris Canonici Oracula, & probatas Doctorum sententias regulari. De quo hæc satis.
Loading...