*Iam quod ad conuicia attinet in Illustriss.
Caramuelem iactata, & multa & magna, vt sine
tædio legi nequeant, non est sanè caussæ, quam
agebat, merita promouisse, sed eam potiùs eisdem destitutam demonstrasse. Pro quo audiendus D. Hieronymus contra Heluidium scribens
initio operis sic locutus:
Huc accedebat, quòd verebar ne homo turbulentus, & solus in vniuerso mundo simul & laicus & Sacerdos, qui, vt ait ille, loquacitatem facundiam existimat, & maledicere omnibus bonæ conscientiæ signum arbitratur, accepta materia disputandi, ampliùs inciperet blasphemare, &
quasi de sublimi loco in totum orbem ferre sententiam, méque, quia veritate non posset, laceraret convicijs. Sic Doctor Maximus Tertullianum in Libro contra Hermogenem, cuius verba priora
transcripsit, imitatus. Qui ergo de suæ caussæ veritate ita confidit, vt demonstrationes iactet parcere prof
ectò contumelioso potuit stylo, cuius
similitudinem Diuus ipse Pater in Ioanne Hierosolymitano sibi insultante expressit
Epist. 62. quæ
ad Theophylum est Episcopum Alexandrinum, vt
eius verba non immeritò possit Dom. Caramuel
vsurpare, dum ita scribit:
Tota eius epistola non
tam expositione, quàm nostris plena est contumelijs.
Nomen meum absque vllis officijs, quibus nos in vicem palpare solemus homines, frequenter assumitur,
carpitur, ventilatur, quasi de libro viuentium deletus
sim, quasi me illius litteræ suggillauerint &c. Et
|
quid adhæc Illustrissimus Dominus, si vita comes
? Non credo paria, quia ipso indigna, & dignitati incongrua iudicabit: sicut neque ego ad
acerbiora progrediar, alienam litem faciens propriam; licet quod ad rem ipsam attinet, & præcipuum illud de probabil
itate problema, ad me
etiam spectet, qui contra Scriptorum horum pronuntiata communem sum sententiam
Parte 1. &
4. contutatus. Vt interim fatear etiam non leuem caussam intercedere, cur de D. Caramuelis
iniurijs debeam condolere, cuius erga Societatem
nostram singularem affectum ita suis eruditis lucubrationibus testatum voluit, vt gratiam ingenuis contestatam officijs pariter mereatur.