APPENDIX.

APPENDIX.

Circa quemdam Contractum Indicum.

368
*COnducunt aliquando Mercatores à
Rege partem commercij Indici, ea lege vt in partem pretij soluendi Regi pro conductione, accipiant debita, quæ ipse Rex alijs creditoribus debet. Tunc conductores illi emunt à multis debita Regia minori pretio, quæ tamen ipsi integra à Rege recipiunt, computando in partem pretij conductionis Regi soluendi, & magnam partem lucrantur: quod vt iniquum damnant PP. Molina & Salas adducti n. 364.
Admittitur à Cardinali Lugo.
369
*Sed Cardinalis Lugo citata Disput. 26. nu. 103. contractum huiusmodi probat ex eo quòd stante difficultate recipiendi sua debita, cuius Mercatores caussa non sunt, sed vel ministri Regis, vel temporum calamitas, non est cur damnandi Mercatores sint. Quod quidem tenere P. Lessium Lib. 2. Cap. 21. nu. 75. ibidem ostendit, sicut non benè & consequenter à PP. Molina, Salasque negari, cùm admittant illi posse iustè emi eiusmodi debita minori pretio ob difficilem solutionem, etiam ab eo, cui ob affectum Officialium facilis erit, cui hac etiam via erit facilis, quatenus compensare sibi potest debitum vnum cum alio.
370
*Neque obstat si dicatur conductores il
los ex vi pacti facti cum Rege, videri iam factos quasi Regis ministros ad soluenda eius debita, & ita sicut Regij ministri non possunt illa minori pretio emere, & integra à Rege accipere, sic nec Mercatores illi poterunt. Nam respondetur non esse factos Regis ministros vllo modo, neque id muneris in se suscipere voluisse, sed solum impetrasse facultatem compensandi partem pretij debiti cum debitis alijs ipsius Regijs. Sicut ergo possent illa debita acquirere donatione gratuita creditorum, possunt emptione, vel alio contractu oneroso: quod fortassè creditoribus ipsis ingratum sæpè non erit, quorum multi nihil de suis creditis reciperent, & hac via debita maiori ex parte obtinere possunt. Sic Cardinalis, qui respondere etiam potuit iuxta doctrinam, de qua nu. 364. etiamsi
Non necessarium in præsenti.
Mercatores ministri Regis sint, posse illos debita emere, quæ promptam non erant habitura solutionem, vt constat ex eo, quod vltimò addidit, venditionem scilicet eiusmodi sæpè non futuram creditoribus ingratam, quorum multi de suis creditis nihil reciperent: sicut ex obiectione contra PP. Molinam & Salas, de qua priùs. Et quidem licet non dicantur ministri, quatenus non sunt à Rege generaliter ad muneris administrationem Quæstoribus propriam destinati; reuerà tamen Regia auctoritate ipsis solutio creditorum incumbit, non secus ac illis, etsi obligationi non satisfecerint, suo iure creditores agere contra Regem possunt, vt integrè soluat, sicut possent, si Quæstores suæ obligationi deessent, iuxta dicta n. 363. de famulo non reddente debitum, nisi illi fuissent tali compensatione contenti, quod & de seruo aut famulo dicendum.
371
*Sed videtur non posse creditores, si Mercatores non soluant, contra Regem agere pro in
tegra solutione. Ideò enim Mercatores minori pretio emere possunt, quia, vt dictum est, in eo statu iam versatur debitum vt minùs valeat: ergo nequeunt à Rege exigere nisi secundùm valorem præsentis status, ad quem supponimus non ex culpa Regis, sed ex calamitate temporum deuenisse. Quæ ratio parui momenti non apparet. Nihilominus stare licitè potest petitio integri debiti, quia creditori, licet difficultatem experiatur, non tamen cognoscit penitus, an in eum sit statum deuentum ex damnabili aliqua administrantium collusione, incuria, aut peruersione. Et quidem cùm de solutione agatur, aut debitum integrè non soluetur, quod est similius vero, & ita circumstantiæ, quæ pro eo occurrent, satis à soluente perspicientur, vnde non est opus, vt creditor iuxta illarum considerationem debitum exigat, cùm sciat eam curam à soluente subeundam. Aut soluetur integrè, & tunc sigum erit damnabilis alicuius accidentis, propter quod est factum debitum deterioris conditionis in ordine ad venditionem faciendam, & ita secura conscientia poterit creditor quidquid solutum fuerit retinere, etiamsi alijs non fiat integra solutio, quia ad ipsum non spectat, dum bona fide res agitur, aliorum negotium agere, & scrupuloso examine vti in ordine ad illud, præsertim in casu, de quo agimus, in quo solutio non fit creditoribus à Rege, sed Mercatoribus, quod potest aliquis non admittere, sed debitum suum integrè à debitore Rege postulare, aut ab alio, similibus occurrentibus circumstantijs.

Circa Huancauelicenses, & Contractum Argenti viui notandæ Resolutiones. Ad dicta Tomo 1. Thesauri Tit. 9. Cap. 5.

372
*DIctum ibi ingentes summas Minerarijs
deberi ob metalli copiam in Regias apothecas illati, ex quibus illi remissionem non exiguam facient, dummodò solutionem alicuius momenti consequantur. Quomodò autem tuta conscientia stare queat vt debitorum huiusmodi solutiones tantoperè retardentur, dum vnus Prorex detrectat soluere debitum, quod sub alterius est Proregis gubernatione contractum, & forsan sua, ego non assequor, nulla enim maior videtur occurrere posse necessitas, quàm ea, quam homines dicti patiuntur, ex quorum commodo statu Regni felicitas, quæ in auri & argenti copia est constituta, dependet. Ex quo & malum illud exoritur, & fouetur, quod cum dolore semel aliorumque referimus, Indorum scilicet labores compensatione digna fraudari. Ergo ô Proreges intelligite, erudimini qui iudicatis terram. Seruite Domino (cælesti & terreno) in timore &c.
373
*Rebus ergo sic se habentibus, quod erui
debita huiusmodi possint dubitari nequit stante doctrina superiùs stabilita. Sed quæstionis est an à Magistratibus, ad quos solutio spectat, id fieri possit, applicata doctrina, de qua n. 364. & 365. Circa quod.
Dico Primò, Si Gubernator, ad quem imme
diatè solutio pertinet, iniustè vnum creditorem alteri præferat, grauiter peccat cum onere | restitutionis. Probatur ex dictis, quia vbi est æquale ius inæqualitas constituitur, quæ per restitutionem ad æqualitatem reducenda est. Licet enim Prorex quando pecuniam remittit solutioni destinatam, non assignet aliquos in speciali, qui debeant in solutione præferri, generaliter tamen pręcipitpræcipit vt in ea ordo cōueniensconueniens Gubernatori bene visus obseruetur. Et vt nihil imperet, res ipsa clamat, & regulæ notissimæ restitutionis impellunt, vt illa fiat æqualitate Arithmetica aut Geometrica, prout casus inciderit, obseruata.
374
*Dico Secundò, Gubernator dictus regu
lariter loquendo nequit emere Minerariorum debita. Id probo: Nam sic emens sibi retinebit integram solutionem: Atqui hoc stare nequit: nam si potest retinere, ergo & potest integrè soluere. Quòd si ideò integram retinet, quia alijs creditoribus id subtraxit, quo solutionem integrauit, in eo etiam manifesta iniustitia dispicitur. Nec potest hic doctrina applicari, quæ in Superioribus pro Quæstoribus & alijs remanet stabilita, quia illa procedit, quando ex parte eorum, ad quos solutio spectat, non oritur solutionis difficultas; cùm tamen in casu nostro aliter res habeat, iuxta dicta. Dixi autem regulariter loquendo: nam rarus aliquis posset casus occurrere, in quo Prorex specialiter erga Gubernatorem affectus ei destinaret pecunias quibus vti cum aliqua sua vtilitate posset in huiusmodi prælatione, in quo tamen Proregis conscientia difficilè poterit in offenso pede decurrere. Pro quo.
375
*Dico Tertiò. Proreges nequeunt suo
nomine debita, de quibus agimus, emere, nisi cum graui conscientiæ onere, de quo dictum. Probatur similiter arguendo vt in præcedenti Assertione. Nam si Prorex integram est habiturus pecuniæ quantitatem: ergo & potest illam creditoribus soluere: quòd si eam integret, quibusdam subtrahens, quod suæ applicat emptioni, in eo manifesta apparet, & viris tantis indigna vsquequâque rapina. Neque enim à Rege talis eis attributa potestas credenda est, quæ iustitiæ temerationem importet, & modum agendi præseferat Vassallis pro Regijs commodis, & Regnorum felici statu laborantibus noxialem.
376
*Dico Quartò. Regis nomine possunt
aliquando Proreges debita præfata emere minori pretio. Probationi supponitur posse Regem ita pecunijs indigere ad res momenti tanti, vt nequeat commodè creditoribus Minerarijs integrè soluere, vnde debita in eo statu suo in valore decrescunt ob difficultatem solutionis. Tunc ergo posse Proreges Regis nomine debita emere probatur fundamentis pro huiusmodi emptionis genere adductis supra nu. 364. & 365. Quòd autem Prorex id possit, ex eo constat, quòd cùm supremus Regij patrimonij Procurator sit, ad ea omnia eius se extendit potestas, quæ illius vtilitatem concernunt, & quæ proculdubio Regi grata esse futura nequit prudenter dubitari. Sic autem in casu præsenti euenit, vt videtur compertum, soluit enim cum propria, & creditorum pariter vtilitate, & quidem ingenti, in Regnorum omomnium commodum, immò & totius Christianæ Reipublicæ processura.
377
*Sed quidquid de hoc sit, quid iam de contractu formæ sequentis. Videns Gubernator Minerarios pecunijs indigere, nec posse eam me
talli copiam in Regias apothecas inferre, quæ necessaria est, & ad quam iuxta numerum Indorum in Minera laborantium singulis assignatorum, tenentur, illis pecuniam dilargitur reddituris metalli certa pondera, minori pretio, quàm sit illud, quod à Rege soluitur, cuisoli potest vendi, pœnis pro eo grauissimis constitutis. Illud ergo Gubernator accipiens in apothecas Regias inferendum, constituto à Rege pretio id præstat, & iuxta illud eisdem soluitur, à quibus tamen id demitur, quod iuxta conuentionem inter Gubernatorem & ipsos factam, Gubernatori debetur. In quo ex eo videtur non admittendus, quòd metallum aut emitur à Gubernatore, aut non? Primum dici nequit, quia non potest emere, neque illius dominium acquirit, cùm statim in apothecas Regias inferatur; neque venditioni ab eo factæ Regi sit locus, cùm nullus sit, qui Regio nomine emat ab ipso: & vbi emptor non est, neque venditor esse potest. Si autem non emit, mutuatio tantùm pecuniæ est, pro qua neque lucrum reportari, vt est dogma Catholicum: cumq;cumque reipsa minori pretio metallum emptum sit, infideliter & iniustè videtur cum Rege agi, à quo pretium maius extorquetur.
378
*Nihilominùs fuerunt qui præfatum pro
bauere contractum à Gubernatore sat rerum istarum gnaro, & timoratæ conscientiæ practicatum, pro quo nec morti proximus scrupulo est violatæ iustitiæ pulsatus. Et inprimis non videtur damnandus ex eo quod agi cum Rege infideliter videatur, cùm potiùs oppositum appareat, ex notissima vtilitate inde Regi comparata, aucta metalli copia, de qua tantoperè ab ipso Rege, vti de re eius quod diximus, momenti, curatur. Deinde emptionem in eo non esse conceditur, sed mutuum: atqui in mutuo si lucrum sit cessans, præmium exigi tuta conscientia posse, adeò est iam receptissima Doctorum sententia, & vsu communi firmatum, vt de eo nequeat prudenter dubitari. Cumque in Indijs nullus pecuniam suam otiosam esse patiatur, & Gubernator dictus, & quiuis alius eo titulo id habere à Minerarijs potuit, quod attentis temporis & personarum circumstantijs conueniens potuit iudicari. Addo dici etiam posse in eo interuenisse contractum emptionis & venditionis: qui seueris quidem legibus prohibitus, quando ita celebratur, vt legibus contrarius comprobetur, sicut accidit cùm metallum priuatis venditur, pro eorum libitu asportandum. Secus autem cùm emitur, vt Regis negotium vtiliùs peragatur, metallo in designatas apothecas fideliter exportato. Potuit autem Gubernator minori pretio emere, non præcisè ob anticipatam solutionem, sed ob titulum dictum cessantis lucri, cùm id fiat in gratiam Minerariorum & ipsis postulantibus. Ex quo & titulus habetur alius, cùm sit notissimum in morali schola principium, merces vltroneas vilescere, addentibus quibusdam, etiam vsque ad dimidium pretium, aut plus aliquid. Alius item ex incertitudine recuperandi quod hominibus istis datur, qui non solent stare contractui, & priuatis vendunt maius offerentibus pretium, aut magis quidem promptum, & pro occurrentibus necessitatibus opportunum.
379
*Quòd autem acquirere dominium possit quando in eius conspectu ponitur, & illud statim in Regem transferre, non est profectò impossibile, sicut neque iniustum, si statuto vendat pretio ementi Regi, & per ministros suos receptionem mercis, & solutionem exequenti. Vbi & Gubernator duplicem agere personam potest, & priuatæ vendentis, & Regio nomine soluentis, vt alias accidere solet; & in materia, in qua sumus, Quæstor debita à creditoribus emens personam Quæstoris non agit, cùm tamen soluens Quæstorem agat, & sic alij in Officio constituti. Est ergo hoc
Admittitur vt probabilis.
satis verosimile & probabile, licet à quodam sublimi Magistratu reprobatum, vtpotè quibusdam dispositionibus eius aduersum, non ita tamen, vt credo, circa conscientiæ forum arbitrato. Et quidem contractus, qui Reipublicæ probantur vtiles, & manifestam non præseferunt turpitudinem, non facile condemnandi sunt, præsertim si à viris timoratæ conscientiæ peragi videantur: pro quo consulenda ea, quæ à Nobis sunt dicta Tomo 1. Thesauri Tit. 9. n. 47. Ex eo autem quòd Prætoribus sit prohibita contractatio, idque ab
eisdem iuramento firmatum, quomodo non possit esse obstaculum, constat ex dictis ibidem Tit. 6. Cap. 1. In eo siquidem nulla admiscetur iniustitia, nihilque in præiudicium Indorum committitur, quod maximè in prohibitione dicta, & iuramenti adiectione videtur attendi, cùm potiùs, vt vidimus, commodo eorum militet, dum pecunia suppetit compensandis eorum laboribus profutura. Iuramentum autem talia non remouet, nec illis esset remouendis idoneum, sed contra Regiam mentem in id intentam, vt remotis Vassallorum vexationibus, ea quæ ipsis, & Regiæ pariter Maiestati vtilia esse possint, à Gubernatoribus curentur, foueantur, protegantur. Pro quo deseruire potest id quod habet P. Molina Tomo 2. Disp. 507. vers. Deinde obseruo, de lege quadam locutus ex Hispanicis prohibente cambium ab vno loco Regnorum Hispaniæ ad locum alium Coronæ Castellæ 8. scilicet Tit. 18. Lib. 5. nouæ Recopilat. de qua statim, quatenus ad Indias spectare potest.
Loading...