*Dico quartò. Auditor ab officio remotus
ob inquisitionem aliquam contra ipsum, quia
videlicet matrimonium contraxisse intra prouinciam, aut eius filium, vel filiam, opponitur, vel
ex officio, vel ad accusatoris instantiam, si nihil
contra ipsum ex inquisitione resultet, neque iniustum aliquid ex parte illius fuerit in defensione
commissum, potest salarium integrè accipere.
Sic colligitur clarè ex L.
Cum allegatis. C. de re militari. Lib. 12. & ex Saliceto, Francisco Marco,
& aliis dicentibus ita faciendum, quando quis remouetur ob culpam aliorum, ciuium videlicet,
quos adducit Pater Fragosus
suprà. pag. 422.
n.
67. Videtur autem eadem ratio in casu nostro;
quia cùm nihil ex informatione contra Auditorem resultet, non illius culpâ, sed alterius, qui calumniosè egit, ab officio fuit remotus. Vbi ergo culpa non est, neque etiam pœna esse debet,
iuxta regulam vulgarem:
sine culpâ, nisi subsit
caussa, non est aliquis puniendus. 23.
in Sexto. Cui
& addenda 41. ibidem:
Imputari non debet ei, per
quem non stat, si non faciat, quod per eum fuerat
faciendum. Sic ægrotanti Senatori integrè salarium soluitur in Indiis ex speciali rescripto, de
quo Dom. Solorzanus
Lib. 4.
Cap. 4.
num. 33.
& P. Fragosus
num. 61. quia scilicet non seruire, culpæ ipsius nequit imputari.