*
SIc illud
: Que siendo Calificador de
la Inquisition algun Religioso, si à
su Prelado le pareciere mudarle à otra parte por
algunas consideraciones, los Inquisidores, no
se lo impidan.
Est hoc convenientissima ratione dispositum, ne obedientia Religiosa cum
magnis Religionis detrimentis liberum modum agendi comitantibus infringatur. Et
actum quidem ibi de renuntiatione privilegij,
quo gaudet Societas nostra, ut nequeat ab
Inquisitoribus (sicut & à Prælatis quibuscumque)
ad quodvis munus, officium, seu exercitium,
absque expresso sui Superioris consensu, ac etiam
mandato adigi, vel cogi. Quæ renuntiatio, ut
asserit Cardinalis Lugo
Lib. 4.
Respons. moral.
Dub. 36.
nu. 8. ad sola munera Consultorum
& Qualificatorum directa est, quia solùm de
illis tunc temporis agebatur, volentibus Inquisitoribus liberè eligere, & privilegio suo
obnitente in contrarium Societate. Quod
quidem si ita est, cessat quod à Nobis dictum de ampliori erga officia alia earumdem
potestate. Sed verò nescio an omnes id ita
sint accepturi, cùm privilegij tenor secus habeat, ut vidimus,
Ad quodvis munus, officium, seu exercitium, & renuntiatio supra illud
cadat, nulla facta exceptione. Neque ex
eo videtur urgeri posse, quod idem Scriptor habet
ibidem, supponens tacitè Societati
privilegio opus fuisse ut cogi non posset ad illud munus, officium, seu exercitium, ad quod
ex Juris dispositione poterat: atqui non poterat, nisi ad munus Consultoris, ut constat ex
Cap.
Vt commißi. §.
Advocandi, de hæreticis
in 6. Ex quo infert renuntiationem non fuisse omnimodam, de primo ad ultimum arguendo. Sed quidem ex hoc discursu evincitur Qualificatoris muneri non fuisse renuntiatum à Societate, quominùs in ordine ad illud etiam nunc in Hispaniæ regnis privilegium perseveret: neque opus erat ut in privilegio quodvis munus, officium, seu exercitium poneretur, cùm ad solum Consultoris munus se posset Inquisitorum potestas
extendere, si revera in citato Capite ipsis
est attributa, in quo sic Bonifacius VIII.
Advocandi quoque pro ut expedierit peritos quoslibet, ut vobis aßistant, & in hujusmodi ferendis
sententijs præbeant consilium opportunum. Sic
Pontifex, ubi de Religiosis nihil, & sic ad illos stante exemptione nequit decisio protendi. Sicut neque quod sequitur:
Convocan
di etiam Clerum, & populum: quia favorem
non concernit, ut videri potest apud Dom.
Barbosam
Tractat. de Appellativis Iuris § 51.
nu. 7. Nec videtur necessarium ut stare dictum privilegium possit, in Decretis Pontificijs potestatem aliquam invenisse aliquibus
attributam, ut Religiosos valeant ad munera, officia, seu exercitia sine consensu Prælatorum adigere: cùm pro convenienti possit cautela sufficere, si fortè sit, aut aliquando futura
|
timeatur: & quia non semel Episcoporum
potestas major videtur quibusdam, quàm revera sit erga Religiosos exemptos. Sed demus, quod negari verosimiliter nequit Inquisitoribus talem potestatem competere, &
juxta illam privilegium accipiendum, siquidem in Cap. uti
officium eod. tit. in 6. id habetur
circa honestas personas & Notarium, de quo
dictum
nu. 1374. & cum aliqua probabilitatis specie, si præsertim adsit consuetudo, id
quod in citato nuper Cap.
Vt Commißi, dicitur, non solùm ad Consultores, sed etiam ad
Qualificatores spectare, quia & hi dici etiam
Consultores possunt: ex eo quidem habemus
renuntiationem privilegij non ad istos spectare solùm, sed maiorem latitudinem continere, & ita quod à Nobis dictum circa illam
ex præfati Scriptoris asserto nullatenus infirmari.