*Et duo quidem in illis notatu digna pro
pręsentipræsenti instituto.
Primum in baiulandis moderatis
oneribus nihil illum deprehendisse peruersum.
Secundum circa hoc leges, quæ præcesserant, non
vrgere, quia contra illas obnititur consuetudo. Atqui ille legem Philippi Tertij non vidit, mortuus
an. 1599.
die 15.
Februarij, quo illius hoc extat
elogium apud P. Nadasium:
Vir, integritate, orandi
studio, facundia, doctrina varia, labore aßiduo, consilio
dexteritate, tantus quantum in India & in Hispania
Summi quique suspexerint. Sic apud illum ille. Et
videndum an quod de consuetudine dictum ad
prædictam possit legem extendi; quandoquidem,
vt vidimus, lata est post alias, circa
quarũquarum difficultatem multiplex notitia
pręcessitpræcessit, vnde & videtur
ea, de qua dictum est, allegata
cōsuetudoconsuetudo. In quo
Quid circa consuetudinem.
vti certum statuendum est consuetudinem illam
vrgendi Indos vt onera portent inuiti, allegari
nōnon
posse, quia rationabilis non est, sed potiùs corruptela, cùm
cōtracontra iura naturæ sit, & libertati Indorum aduersetur. Vt enim citato Capite Scriptor
idem reliquit certo calculò
commendatũcommendatum,
liber homo, si cogitur, liber non est. Cùm
tamẽtamen Indi
summęsummæ
potiāturpotiantur iure libertatis. Quæ ergo allegari potuit,
ea fuit quòd scilicet ipsi onera sua portent,
dũdum suis
sarcinulis se ipsi onerant. Atqui de hoc non agebatur, vnde cùm lex circa id non versetur, impertinens fuerit allegata consuetudo. Alia ergo ex se
rationabilis, sed contra
legẽlegem obnitens intelligenda
venit, & esse illa tantùm potuit,
spontaneorũspontaneorum baiulorum. Et
hęchæc quidem si reuera extabat, prohiberi potuit, & videtur prohibita verbis illis,
Aunque
la carga sea ligera y voluntaria. Vbi dici nequit
cōsuetudinemconsuetudinem obniti, quando ad abrogandam
consuetudinẽconsuetudinem lex dirigitur; licet consuetudinis mentio non habeatur, vt tunc accidit, quando allegata
est consuetudo, & Princeps eo non obstante idem
decernit, quod priùs, ne alias posterior lex inutilis
censeatur. Id quod in negotio præsenti videre licet
: vt enim Indi
neq;neque voluntaria subirent onera
Caroli V. lex præcesserat, de qua Dom. Solorza
nus
n. 45. ibi:
contra la voluntad de los tales Indios,
ni de su grado; con paga, ni sin ella: sino que lo lleben
en bestias, ô como quisieren. QuęQuæ licet pro Mexicanis Prouincijs in specie directa, ad omnes Indicas
spectat regiones, pro quibus & confirmata, vt videri apud eumdem potest.
vers. seq. vbi & Philippi
Secundi
luculẽtaluculenta rescriptio. Cùm ergo circa executionem legum prædictarum, sicut & aliarum,
Proregum solicitudo versaretur, & præcipuè inclytæ memoriæ DD. Ludouici de Velasco, quæ
illi obstare comperiebantur, Regi, & eius sunt
Indico, vt vidimus, Consilio præsentata, de quo in
memorati rescripti exordio, vbi &
notandũnotandum illud:
Cuias cartas y relaciones se han visto en mi Consejo
de las Indias con diuersos papeles y aduertencias de
personas doctas y zelosas del seruicio de Dios, y bien de essa Republica, que como testigos de vista estan bien
informadas de la verdad del hecho, sobre todo lo qual
se ha conferido con la atencion, que pide la grauedad
de la materia. Cùm ergo id quod ad onerationem
Indorum spectat Rex asserat fuisse in eius consideratione
pręcipuumpræcipuum, quid circa illud in vsu esset
post leges illas priores fidelium testium infirmatione cognouit; vnde & id conuincitur, quod in
vsu erat, auertere voluisse, & ita non posse consuetudinem allegari.