*Circa Salinas in Indiis multa sunt
disposita, dum illæ Regio fisco addicuntur; sed exitu ferè inutili, & non modico Indorum grauami|
ne subsecuto: de quo agit Dom. Solorzanus in
Politicâ
Lib. 6.
Cap. 3. stante quidem lege tali,
quæ tamen Peruuio abrogata est, aut ei pro tempore supersedere præceptum; non deberet peccati mortalis damnari, qui ex salinis eam salis
quātitatemquantitatem tolleret, quam ad proprium vsum haberet necessariam
: esset enim nimis durum id lege rigidâ prohiberi, vbi salis abundantia eximia
copiam sui facere omnibus videtur indigenis, pro
quorum vtilitate à Deo est liberali exhibitione
tributa
: & vt hîc aliquid speciale adiiciam, dignum
equidem quòd inter illa recenseatur, quorum
Dom
. Solorzanus
suprà luculentam intulit
Mirabile salis profluuium.
mentionem. Iuxta oppidum
Acos Cuscensis diœcesis,
vidi montem altitudinis non exiguæ, ex cuius
medio cliuo aqua salsa abundanter erumpit; quæ
ad complures tumulos, mensarum instar, limpidissimis lapidibus superimperitis artificiosè deducta, in candidissimum breui salem efformatur.
Et est profectò mirabile, ad radices montis fluuium satis celebrem, quem Incolæ
Apuerimas
indigitant, dulcis aquæ decurrere; vt non appareat quomodo in propinquo monte perennis ille salsarum aquarum fluxus consistere possit.
Hinc ergo Indigenis nefas sit sumere, quod
vsui necessarium habent, aut ex quo lucellum aliquod comparare queant? Aut non liceat omnibus eò accedentibus, quod indigenis fas est,
vbi Deus mirabili illâ copiâ, & naturæ miraculo,
videtur omnes ad vsum cum Auctoris prouidentissimi laude prouocare?