*Et urgeo rogans quo genere conse
quentiæ intellectio divina principium suum &
veram potentiam subsequatur? Dicitur quidem intellectionem sola posse receptione salvari, si à Deo expressa species infundatur, in
qua intellectio creata consistit, & ita ex conconceptu suo non dicere actionem, neque influxum effectivum, aut activum. Sed contra
est. Nam licet hoc demus miraculosè
loquẽdoloquendo,
connaturali tamen modo operandi attento
semper verus influxus intercedit: Ergo in Deo
connaturalissimè operante ille etiam debet admitti, quandoquidem vera in eo potentia, &
reale principium admittitur, sive intellectio
formaliter in specie expressa, sive in illius activa expressione inadæquatè constituatur, aut
quocumque alio modo ipsam concernat. Deinde, Actus nihil est nisi exercitium potentiæ:
ergo illam non utcumque, sed ut tale subsequi|
tur: Atqui exercitium potentiæ per actionem
est, si potentia sit activa, & per receptionem,
si passiva. Sed in Deo posita potentia vera &
reali principio non est solum exercitium
passivum, ut videtur manifestum: ergo activum. Quod ex doctrina Aristotelis, de qua
n.
præced. ab Auctoribus prædictis decantata, venit etiam apertè comprobandum, siquidem vitam Dei in operatione constituit, quæ ad mentem spectat. Et eo quidem ipso, quod passivum
aliquid proferatur, activum designari debet, à
quo descendat passio. Cumq́ue in Deo nullum
esse aliud possit præter ipsum, illud erit passivæ
denominationis, & effectus, quasi formalis
activum principium, quæ videntur quidem indubitabiles consequentiæ. Circa quod nolo
nonnullos alios dicendi modos impugnandos
assumere, contentus propriam stabilisse sententiam, & oppositas procedendi vias, quæ esse
videntur
pręcipuæpræcipuæ, efficaciter refellisse. P. Rhodes
Disputat. 2.
Quæst. 2.
Sect. 1. cum Aureolo,
P. Herice, ac alijs, de quibus citatis locis, omnem actum primum improbat, minimè à Nobis impugnandus in præsenti, quia modum
explicandi nostrum non videtur directè refellisse, & in substantia convenimus.