SECTIO XL.

SECTIO XL.

Censuris Ecclesiasticis an possint Indi percelli. Vbi & de Æthiopibus.
491
*DIctum de hoc à Nobis in Thesauro
Tomo 2. Tit. 12. n. 482 & seqq. de quo & Dom. Quitensis Lib. 5. Tract. 4. Seßione 1. 3. & 4. & in Prima quidem num. 2. verba quædam adducit P. Henriquez, per errorem P. Filliucio adscripta. Ille enim Lib. 6. de
Sacramentis, & 3. de Pœnitentia Cap. 14. num. 1. ita loquitur: Christianus, qui incidit in casum Cœnæ, sed præ ruditate, vt apud Indos, excusatur ab inobedientia & excommunicationis ratione, non reseruatur Papæ. Sic ille, qui in Glossa Lit. G. pro eo alios adducit. Ex quo infert citatus Scriptor Indos, qui ab inobedientia & contumacia ratione ruditatis non excusantur, obnoxios esse Censuris, nisi priuilegio aliquo pro immunitate ab ipsis potiantur: quod tamen se non inuenisse post diligentem inquisitionem Sessione 3. testatur; licet Concilium Limense non esse erga illos Censuris vtendum statuat, eo quòd eorum minimè perspicacia ingenia spiritualium pœnarum non valeant iustum conceptum efformare: vnde videtur supponere non esse pro eo priuilegium aliquod, quod allegasset quidem, neque caussam in defectum perspicaciæ reuocaret. Et ita concludit Seßione 4. erga Indos satis capaces, qui multis possint Hispanis exæquari, Censuris posse agi, & sic factum à quodam Quitensi Præsule (cuius nomen per incuriam amanuensis omissum) erga Caziquium quemdam: pro quo & Decanum Guatimalensem allegat Doct. D. Philippum Ruiz. Circa quod
492
*Dico Primò. Indi, præsertim Peruuiani,
dici possunt generaliter loquendo priuilegium aliquale habere, vt Censuris minimè percellantur. Id probari potest ex dictis citato loco Thesauri n. 484. Nam Concilium Limense Tertium Censuris erga ipsos agi optima reddita ratione prohibuit. Quod decretum, sicut & alia, diligentissima est à deputatis pro eo Cardinalibus examinatione perpensum, & ita à Sixto V. confirmatum: Atqui hoc priuilegium dici potest, cùm sit priuata lex in eorum fauorem: ergo dici possunt aliquale priuilegium habere.
493
*Dico Secundò. Priuilegium dictum ad
Censuras à Iure latas extenditur. Probatur efficaciter, quia id videtur consequens ad præcedentem decisionem. Nam Pontifex Concilij iudicium amplexus iudicat Indos non esse afficiendos Censuris ob rationem ab eôdem Concilio redditam, quòd scilicet Indi sint faciles, & minimè perspicaces circa spiritualem censuram: Atqui Censuræ à Iure latæ eamdem habent rationem, & minùs dignosci ab Indis possunt, vt est compertum: ergo eisdem ligari nequeunt.
494
*Dico Tertiò. Etiamsi Indi sufficienti
sint capacitate præditi, & ita per se loquendo Censuris obnoxij, vt dixi citato loco esse complures, non tamen sunt contra illos decernendæ. Probatur, Quia ratione maioris capacitatis non variatur obligatio, stantibus priuilegijs pro ipsis, vt constat in ieiunijs, Festis, matrimonijs, & alijs: Ergo neque in ea immunitate, qua circa Censuras gaudent: aliàs circa omnia prædicta etiam erit discretio statuenda, neque debent capaciores peioris esse conditionis, & naturæ beneficium in eorum grauamen redundare. Item excommunicatio fulminanda non est, quando aliter potest id; de quo agitur, obtineri, vt ex Concilio Triden
Concilium Tridentin.
tino habemus Seßione 25. Cap. 3. de Reformat. præcipiente, vt quandocumque executio realis vel personalis propria auctoritate fieri potest, abstineant se (iudices Ecclesiastici) tam in procedendo, quam in definiendo à Censuris Ecclesiasticis, seu Interdicto. Et statim modus executionis proponitur. Atqui erga Indos ita procedi potest, qui facilè valent ad imperata exequenda compelli: Ergo à Censuris debent se Ecclesiastici iudices abstinere. Quæ ratio non solùm conuenientiam ostendit, sed etiam defectum videtur euincere potestatis.
495
*Quia verò rationes dictæ pro Censuris
à Iure latis non videntur vrgere, ex eo vrgendum quòd maior capacitas non est sufficiens ratio vt contra Indos censuræ ab homine decernantur, etiam stante eorum capacitate, vt probauimus: ergo neque vt latis à Iure percellantur. Consequentia probatur: Quia discrimen hoc nullibi extat, & sine fundamento confingitur. Prætereà quòd etiam capaces sint à Censuris immunes ratione priuilegij habetur, vt vidimus, quo stante nequit inter Indos discrimen tale constitui, sicut in priuilegijs alijs non inuenitur: Ergo similiter est de illo sentiendum in ordine ad Censuras à Iure constitutas. Neque argui potest ex Pontificijs concessionibnsconcessionibus ad absoluendum à Censuris; de illis enim iam diximus citato n. 484. esse conditionales. Id quod etiam circa Bullam Cruciatæ dicendum, ex quibus nec videtur congruum argumentum deduci: siquidem pro Indis speciales non conficiuntur Bullæ, sed ex illis sumunt, quæ pro Religiosis, pauperibus, & alijs minimam eleemosynæ taxam contribuentibus imprimuntur: | vnde non est necessarium omnia in illis contenta verificari pro singulis, sed iuxta accipientium conditionem. Sic Bulla cum viris loquitur masculino vtens genere, vt videre est in forma absolutionis, ibi: Y de las penas, que por ellos estas obli
Bulla Cruciatæ.
gado à padecer.
Et tamen certissimum est feminas Bullæ gratijs vsquequâque gaudere.
496
*Dico Quartò. Si quis Prælatus censeat
se ita posse agere, & ita Censuras contra Indos decernat, animaduertat oportet id non esse certum, quod intentat, & ita se periculo exponere nihil reipsa faciendi. Quod cùm ita sit, ex eo inferri potest modum hunc agendi minùs esse conuenientem. Et idem dicendum est circa declarationem incursæ Censuræ à Iure latæ, vel ab homine generaliter: pro quibus necessitas nulla, cùm Indi ad satisfactionem sint proni, si grauius aliquid sit ab Ecclesiasticis iudicibus puniendum.
497
*Dico Quintò. Æthiopes eôdem iure
Assertio 5. circa Æthiopes.
gaudent circa prædicta, iuxta ea, quæ à Nobis stabilita citato Tit. 12. nu. 442. de communibus ipsis cum Indis priuilegijs. Quia verò S. Inquisitionis Tribunal de aliquorum caussis cœpit agnoscere, & his diebus vid mus vnum satis capacem, quia inter Europæos & natum & educatum, & viuente vxore cum alia contraxerat, pari cum alijs eiusdem criminis reis pœna mulctatum, & pariter absolutum; quod tamen erga Indos factum hucusq;hucusque non scimus: ipsius iudicio standum, vnde & venefici, & pactum cum dæmone habentes denuntiandi: Sic enim & factum nouimus, & denuntiationem admissam: licet denuntiati non admodùm essent capaces, & superstitionibus laborabant, quas natiuo in solo cum lacte combiberant, & herba nescio qua assumpta extra septa volitabant, & ad loca habitationis facillimè reuertebant.
498
*Scriptor Indicus, de quo aliàs, verb. Indi
Peruani Sect. 7. nu. 17. ita scribit: Indi, qui vulgo Ladinos dicuntur, iuris communis excommunicationes incurrunt. v.Verbi g.gratia, Si Clericum percutiant, & sic de alijs. Alij vero, qui an sit, & quid sit excommunicatio numquàm audierunt, nullam excommunicationem incurrunt, qui vt Limense Concilium docet, non spiritualibus, sed corporalibus, si delinquant, plectendi sunt pœnis. Sic ille, qui ex bono id, sicut alia, depromptum testatur Auctore, sed manuscripto, quem potuerit qui voluerit sequi. Illud minùs videtur exactè dictum, eos, qui an sit, vel quid sit excommunicatio numquàm audierunt, nullam excommunicationem incurrere; quo insinuari videtur eos, qui & quòd sit, & quid sit, audierint, eam incursuros: quod quidem nequit admitti: nam & audire id possunt, neque sufficientem formare conceptum, vt Concilium satis indicat, dum minimè perspicaces ad spiritualium censurarum cognitionem affirmat. Vnde & multos passim videmus ex ladinis, quos dicimus, qui circa spiritualia natiuam redolent ruditatem; immò quandoque circa hæc imperitiores alijs, quia cùm scioli reputentur, & magis sint occupationibus negotiosis immersi, de Christiana addiscenda doctrina minùs curant, obliti eorum, quæ, dum essent paruuli, didicerunt. Vnde vt Censuræ decernantur, non est exterior quæuis verbiloquentia sermonis Hispani pensanda, sed multa alia non facilè reperienda; vnde expediet potiùs Pastoralem pietatem à fulminibus istis temperare, quæ, vt ait Concilium, parùm proficere poterunt, plurimùm tamen onerabunt. Cùm autem casus occurrerit patrati criminis ab Indo capaci, cui in Iure Censura respondeat, absoluendus quidem ille sub conditione, saltim mente concepta, aut verbis illis ordinariæ absolutionis, quæ in Rituali Romano proponitur: Dominus noster IESVS
Christus te absoluat: & ego auctoritate ipsius te absoluo ab omni vinculo Excommunicationis, suspensionis, & interdicti, in quantùm possum, & tu indiges. Vbi & benè aduertitur, quòd si pœnitens sit laicus omittitur verbum suspensionis, vt in casu nostro.
Loading...