*Pro quo & facit grauium scriptorum
sententia, ex quibus est Basilius Legionensis
de
Matrimonio Lib. 8.
Cap. 7.
n. 7. asserentem peregrinos & forenses, etiam si breui tempore commorentur, posse à Diœcesanis loci illius dispensari in
legibus, votis, & iuramentis, sicut possunt reliqui alij subditi, quia subduntur legibus illius oppidi, & ita non illis deest subiectio necessaria. Et
quidem cùm probabilissimum id sit, quod de legibus dicitur; ex eo manifestè comprobatur subiectio, quia leges in subditos tantùm ferri possunt
:
sunt ergo subditi modo aliquo non improprio,
sed legitimo, & ita benè inde colligitur posse dispensari. Ex quo pro instituto nostro validè argumentari possumus, quia sic accedens vt dispensationem obtineat, à sua propriæ habitationis sede peregrinatur, siue transeat, siue non transeat,
aut etiam forensis computatur. Vnde & fit non
videri licentiam Diœcesani necessariam, quia illa
non est ad peregrinandum necessaria, & vt quò
velit quisque se conferre. Quòd si dicatur id vi
deri fieri in fraudem subiectionis proprio Diœcesano debitæ, id minimè vrget, quia non censetur in fraudem operari, qui vtitur iure suo, &
propriæ conscientiæ consulit per medium opportunum. Id quod Doctores tradunt etiam cùm
de præcepti laboriosi declinanda obligatione agitur, quale est ieiunij, vt videri potest apud Dianam
Parte 10.
Tract. 9.
Resolutio 19. vbi adducit
Patrem Fagundez in
Præcepta Ecclesiæ. Præcepto
1.
Lib. 1.
Cap. 7.
n. 7. & tutam ac probabilem sententiam esse putat; quam & tenent apud Eligium
Bassæum
Tomo 2.
verb. Len. 3.
in fine Basilius Legionensis, P. Thomas Sancius, Bonacina, Ioannes Sancius, & P. Gaspar Hurtadus, quos ille sequitur. Licet autem sint, qui secus sentiant, de
quo & dictum in
Appendice Sectionis 1.
Proposit.
19. eorum ratio non militat in præsenti, quia ibi
obligationis declinatio videtur fraudulenta, vt
corporis potiùs quàm animæ commodum conquiratur, nullâ ex parte Prælatorum existente interpretatiua voluntate, quæ si extaret, cessaret
obligatio
: in casu autem nostro præsumptus consensus est, si necessarius ille sit, nec laboriosum
aliquod præceptum pro bono animæ ab Ecclesia
positum declinatur. Cùm enim Prælati facultatem non habeant, minimè curant subditos dispensatione egentes ipsis se manifestare, sed eorum
id curæ relinquunt, vt vnusquisque sibi consulat, & remedium vbicumque inuenire possit, ex
quirat. Neque est eadem ratio de Religiosis, qui
velle & nolle non habent, & super quorum Præ|
lati vigilant actiones; cùm tamen sæculares ire
quò velint, possint, & prolibitu domicilia mutare, vnde & se Episcopis diuersis subijcere, à
quibus in spiritualibus gubernentur, & cùm pro
Religiosis habere locum præsumptio consensus
possit, non obstante stricta illa dependentia in ijs,
quæ iurisdictionem concernunt, & apud citatos
videri potest; in sæcularibus id potiùs admittendum, & quidem generalis: quod rationes adductæ videntur non leuiter demonstrare.