*Dico secundò. Si officium à Rege con
ferendum, gubernationem concernat non parui
momenti, etiamsi cum militiâ connexum, non
est secura in conscientiâ designatio militis strenui,
licet benè notus sit Principi, si de illius prudentiâ
& maturitate non habetur satisfactio. De hoc
actum à me in
Epithalamio sacro circa Titulum à
num. 7. vbi plura adduxi consideratione dignissima, & ad Indias spectantia, quæ operæ erit aliquale pretium adiisse. Ratio autem est irrefragabilis: quia aptus ad militiam, non adeò
est aptus ad præfecturam; sunt enim dotes
diuersæ, & ita non se inuicem inferentes; pro
quo & experientiæ frequentissimæ, non sine
magno animi dolore succurrunt. Videmus enim
(vt alia omittam) Chilense regnum, optimam
Occidentalis huius Tractus portionem, hac ex
causa ferè deperditum, cæde multiplici, deprædatione ac deuastatione consimili, violatione sacrorum, multorum captiuitate, & totalis præsentissimo periculo ac irreparabilis amissionis. Hîc
ergo, quod de Galliâ Theodoricus, cuilibet istarum possumus aptare Prouinciæ, dum ait
: Desiderat viros egregios coacta cladibus suis, Gubernatores scilicet, de quibus agebat, & qualem ipse ibidem in aliorum exemplum sic commendat Gemellum:
Firmum est judicium, cuius tenetur exemplum:
nec locus ambiguitati relinquitur, vbi experimenta probabilia suffragantur. Explorauimus efficaciam tuam per diuersos industriæ gradus;
sed non imparem meruisti gratiam varijs actionibus æqualiter approbatus. Hinc est quòd præsenti tempore in Gallias,
nobis Deo auxiliante subiectas, Vicarium te Præfectorum nostra mittit auctoritas. Sic ille, & in causam
præsentem opportunè, apud Cassiodor.
Lib. 3. 16.