*Respondeo concedendo neminem in sua
possessione à se perturbari, & ita accidere in casu, de quo agimus: cùm enim quis dubitare incipit,
non perturbatur à se ipso, sed ab extrinseco, ab
obiecto inquam taliter occurrente, vt dubium
excitet. Deinde dici potest non perturbari in
possessione, quia ab illa quis non deijcitur ratione
dubij, iuxta regulam, de qua agimus. Quòd autem quis contra Deum opponere possit meliorem
esse conditionem possidentis, non sequitur in negotio præsenti, quia opponere significat, & designat litigatorem
: Deus autem non litigat, sed
homines iure suo, quod ipsis ratione suæ libertatis competit, agere sinit: vnde neque contendit
de anterioritate, aut potioritate, neque in caussa
succumbit, cui ipse fauet, dum modum obseruandi præcepta præscribit, nolens cùm incerto
proponuntur modo, homines obligare. Dici etiam
Vt liceat iis contra illum.
potest aliquomodo valere quod assumitur, quia
contra Deum iure agere homines possunt, sicut
in retributione præmiorum videre licet, quæ
Deus ex iustitia debet, vnde si negaret, contra se
agentem admitteret, iuxta illud Isai. 1. v. 16. 17.
& 18.
Lauamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum &c. Et venite, & arguite me,
dicit Dominus. Quo euentu aliquomodo impeditur Dei dominium: sed quia eo sic volente fit,
nihil ipso patratur indignum: sicut neque si dicamus succumbere in caussa: id enim & vult.
Quod autem de peiori conditione dicitur, non videtur vsurpandum; sed id quod de meliori asseritur, ad sensum commodum ita trahendum, vt
Deo id, quod est oppositum, possit conuenire.
Itaque cùm dicimus, meliorem esse possidentis
conditionem, sensus est præferendam esse illam,
vnde in parte opposita ad summum sequitur postpositio in puncto iuris: nam aliàs præferenda est
conditio præcepti, si de modo agendi perfecto
loquamur
: melius enim est Deo obedire, quomodocumque præceptum proponatur. Quia verò Deus ad eum agendi modum obligare nequit,
ideò postpositio illa aliquomodo admitti potest
:
& quia quod de possessione dicitur, nihil aliud
indicat, nihil Dei perfectissimo dominio indignum asseritur, vnde & negandum absolutè
Deum perfectè non possidere, quia si quidquam,
quod obstare videatur, admittitur, id Deo volente peragitur, vt nuper dicebamus. Verborum ergo maris præstigijs instructa argumentatio.