§. V.

§. V.

Circa lumen gloriæ, de illius certitudine Ad Problema 2.
508
*SIne nota aut censura posse defendi non
esse habitum, dictum ibi. & n. 381. adductus Theodorus Smising inter eos, qui Clementinam Ad nostrum, ex Concilio Viennensi non urgere pro habitu protestantur, & plus aliquid ipsum arbitratum; non tamen citato loco, eo quòd visus antea ex amicabili cujusdam commodatione, tunc præ manibus non haberetur. Arbitratur ergo lumen gloriæ non esse ab ipsa visione & divina essentia objectivè concurrente distinctum Tract. 2. Disputat. 2. n. 38. & seqq. & Disput. 6. n. 93. putans & probans esse juxta mentem Scoti; in quo tamen ait Herincx Disputat. 5. nu. 47. forsan falli, Scotista ipse, sed probabilem illius sententiam pronuntians, cùm uti valde probabile statuat n. 46. esse habitum à specie impressa distinctum, idq́ue conformius reputat menti Scoti, pro quo & Scotistas producit plures. Pro simili Concilij intelligentia adducit plures P. Bonæ-Spei Disputat. 4. §. 4. in quibus de Societate sunt P. Arriaga Disputat. 7. Sect. 1. n. 1. & 2. & addere sequentes alios potuisset. Nihilo
P. Arriaga.
minùs n. 6. concludit quod licet non sit de fide, sit tamen ob communem consensum certissimum. Sed cùm communis adeò consensus non sit, non est pro eo summa illa certitudo superlativo termino declarata. P. Martinon 1.
P. Martinon.
Parte Disputat. 8. Sect. 2. n. 14. ita scribit: Neque his contradicit Concilium Viennense damnans Beguardos, ajentes animam non egere lumine gloriæ ipsam elevante ad Deum videndum. Nam vel Concilium loquitur generaliter de lumine gloriæ abstrahendo à creato vel increato, ut multi affirmant; vel, si ut alij malunt &c. Iuxta quæ sententia sic exponentium nulla est digna censura, cùm sint multi, & quidem doctissimi; unde non est pro opposita intelligentia consensus ille, quem P. Arriagam vidimus protulisse P.
P. Quiros.
Quiros 1. Parte Disputat. 27. Sect. 1. nu. 1. sic scribentem: Existimo præcipuæ curæ Concilij fuisse definire quòd natura ex se non sit beata, ut volebant hæretici: quare id solùm desinitum est sine auxilio adjuvante naturam non posse Deum videre, sive elevatio consistat in concursu actuali, juxta Scotum in 3. dist. 14. quæst. 2. sive in visione ipsa juxta Aureolum apud Capreolum in 4. dist. 49. quæst. 3. sive denique in concursu in actu primo extrinseco. Ita tenent Bannez, Molina, Suarez, Vasquez, Salas, cum Smising in præsenti Lib. 2. Disput. 6. n. 78. Sic ille Disputat. 28. unde corrigenda citatio: sicut & quæ apud eumdem Patrem extat, cùm revera ij, quos citat, non ita ut ipsis attribuit, fateantur. Licet enim non fuisse expressè & directè definitum asserant, indirectè tamen, & non leviter indicato Patrum Conciliarium sensu, illius assertè veritatis præbuit fundamentum, ut videri potest apud P. Izquierdum Disput. 9. n. 16. qui multorum ex præfatis censuras congerit. Et in ipso Patre id videre licet, qui ante præfata verba id indicatum voluit: & ideò non unicęunicæ curęcuræ Concilio fuisse protulit, sed præcipuæ, hæreticos condemnare.
509
*Adducit etiam P. Bonæ-Spei, Patrem
Vekenum 1. Part. Disputat. 12. Cap. 1. n. 3. qui ut præfati discurrit, adducto in speciali Patre Vasquez, aliosque generatim laudans pro eo Recentiores; commendatq́ue ante alias explicationem de auxilio actuali, quale conceditur infideli ad conversionem, & à Concilijs & Patribus illuminatio dicitur. Pro quo est illud in Concilio Tridentino Sessione 6. Cap. 5. Ita
Quomodo lumen.
ut tangente Deo cor hominis per Spiritus sancti illuminationem &c. ubi de justificatione est ser
Concilium Trident.
mo, & libertate necessaria ad ipsam. Contra hoc tamen arguit P. Izquierdus supra n. 15. ex eo quòd hoc sensu, (pro habitu scilicet) acci
Impugnatio P. Izquierdi.
piunt lumen gloriæ communiter Scholastici, estq́ue sensus magis proprius: nam sicut hoc lumen corporeum qualitas est disponens & prævia ad visionem corpoream, ita lumen beatificum, ad quod à corporeo nomen translatum est, qualitas quædam debet esse prævia ad beatificam visionem, si cum aliqua proprietate loquendum sit: Concilium autem absque dubio censendum est loqui de lumine juxta acceptionem magis propriam. Ad quod re|spondeo acceptionem illam non esse ita com
munem, ut non sint, & fuerint multi, ut superiùs vidimus, qui aliter nomen luminis usurparint. Ad aliud de similitudine luminis dico ita quidem esse potuisse, si ad intentum Concilij aliquid interesset quòd lumen cum illa proprietate ab Ecclesiæ filijs reciperetur: quod tamen secus habet, cùm ejus intentio aut unica aut præcipua fuerit hæresim Beguardorum, qui visionem Dei viribus attribuebant naturæ, propulsare. Et quidem licet minùs de proprietate videatur habere divini auxilij lumen, id quod ex ea parte deficit, luminis excellentia suppletur. Deus siquidem lumen est tantoperè in Scripturis prædicatum: & hoc lumen habituali permanentia intellectibus Beatorum assistit cum æterna illustratione.
510
*Deinde arguit. Quia Concilium de
lumine elevante animam ad Deum videndum agit, nihil autem magis propriè quàm habitu infuso dicitur elevari. Respondetur, & si id magis propriè dicatur, ad Concilij scopum nihil conducere, juxta dicta, quod de elevatione summa non est locutum, & cùm ea, quæ modo nuper replicato contingit, satis propria sit, per illam satis est ipsius fini satisfactum. Prætereà instat, quia communi TheolgorumTheologorum consensu, quorum multi putant esse de fide, per habitus infusos & permanentes elevantur potentiæ nostræ ad actus supernaturales fidei, spei, & charitatis, aliarumq́ue virtutum. Ergo potiori jure ad præstantissimum actum visionis beatificæ censendus est intellectus noster pariter elevari, tum ex mente Concilij. Respondeo rationem dictam congruentiam non excedere de qua & Nos nu. 382. id autem quod additur de mente Concilij negatur, quia licet pro habitibus præfatis de Ecclesiæ mente constat, pro quibus opportuna fundamenta succurrerunt, pro visione Dei nihil tale expressum, & contentum supernaturali elevatione, reliqua Theologorum disputationibus reservavit, sciens varios esse explicandi modos circa divinitatis manifestationem, & illapsum illum, quo Beati similes Deo evadunt videntes Deum sicuti est. 1. Ioan. 3. v. 2. Tandem. Quia licet de potentia absoluta possit intellectus noster adjutus auxilio extrinseco absque habitu sibi infuso videre Deum, connaturalius est quòd per intrinsecum habitum ad id muneris elevetur: ergo de facto talis habitus concedendus est in Beatis, illumq́ue subinde Concilium nomine luminis intelligere. Ad quod similiter respondetur, in eo scilicet congruentiam ostendi: sed Concilium non ad omnes congruentias attendisse, quæ sub opinione sunt, sed ad scopum superiùs ponderatum. Post præfata quatuor argumenta (tertium enim omissum, quia nil videbatur urgere) ita subdit doctissimus Pater: Propter hæc concors jam Theologorum assertio est intellectum Beatorum de facto per habitum permanentem supernaturalem & infusum elevari ad videndum Deum, talemq́ue habitum nomine luminis gloriæ venire appellandum. Sic ille subdens statim aliquorum Theologorum censuras; de quibus n. præced. cùm tamen ipse non adjiciat suam, licet aliquam adjici debere, videatur indicare. Sed quidem quod de concordia asseritur Theologorum in præfata assertione, non ita esse ut profertur, ex dictis perspicuum habetur, unde ex ea parte non venit illa gravibus subjicienda censuris.
511
*Circa quod quidem P. Rhodes Disput.
2. Quæst. 2. Sect. 2. §. 1. valde severum se judicem præstat, asserit enim Concilij esse claram definitionem, quia de lumine gloriæ statuit
necessariò ad elevationem pro Dei visione: esseq́;esseque manifestum per visionẽvisionem ipsam non elevari intellectum. Sed cum alijs modis elevari intellectus possit, & non per solam unionem, contra illos ut staret ejus censura, agere debuisset. Et quidem quod ipsi est visum manifestum, adeò manifestum non est ut oppositum à P. Antonio Perez indubitabile fuerit judicatum Disputat. 2. n. 165. Divum Augustinum allegante Libro de CorreptioneCorruptione & gratia, ubi beatitudinem compellat adjutorium. Audiendus ille sic locutus: Itemque ipsa adjutoria distin
D. Augustinus.
guenda sunt. Aliud est adjutorium sine quo aliquid non fit, & aliud est adjutorium, quo aliquid fit. Nam sine alimentis non possumus vivere, nec tamen, cùm adfuerint alimenta, eis sit ut vivat, qui mori voluerit. Ergo adjutorium alimentorum est, sine quo non fit, non quo fit ut vivamus. At verò beatitudo, quam non habet homo, cùm data fuerit, continuò fit beatus. Adjutorium est enim non solùm sine quo non fit, verùm etiam quo fit propter quod datur. Quapropter hoc adjutorium, & quo fit est, & sine quo non fit. Quia etsi data fuerit homini beatitudo, continuò fit beatus, etsi data numquàm fuerit, numquàm erit. Sic Doctor Sanctus. Cùm ergo in Dei visione consistat beatitudo, dici illa adjutorium potest: & cùm adjutorium idem ac elevatio sit, ad id quod natura non prævalet, dici convenienter potest visione ipsa & adjuvari & elevari ad videndum, Lumine gloriæ ipsam elevante ad Deum videndum, & eo beatè fruendum, quæ sunt verba Concilij. Ubi observatione dignum non esse à Concilio dictum, Ipsam elevante ad visionem, sed, ad videndum: per ipsam siquidem visionem elevari perspicuum est: & elevatur ad videndum, ad affectum scilicet formalem videndi Deum, & sic ad eo benè fruendum. Eo autem ipso quod per visionem elevetur, supponitur elevatio quasi habitualis, ut nuper dicebamus, unde non in sola visione consistit elevatio, nisi quatenus actum secundum importat, quo dicitur elevari.
512
*P. Bonæ-Spei citatus n. 558. cum Au
ctoribus ex Societate adductis alios congerit pro eadem assertione, quod scilicet ex Concilio Viennensi nihil deduci possit pro luminis gloriæ habitualis firmanda veritate. Et Disput. 5. n. 13. affirmat nihil præter plurium TheologorũTheologorum auctoritatem suadere lumen glorięgloriæ esse habitum creatum. Unde & ipse in negatione persistit, sed singularem magis dicendi modum amplexus, scilicet Deum à Beatis videri per ipsam Dei increatam visionem eorum intellectui infusam, seu immediatè unitam, ita ut nec species impressa, seu, verbum mentis, aut species expressa sint, nec esse possint, in actu beatificæ visionis. Sic Disputat. 4. Dubio 2. ubi multorum quidem erudita congeries, paucis, ut | æstimo, placitura, sicut non placuit Patri Herincx Disput. 5. n. 36. qui assertionem est admiratione ingenti prosecutus: licet ibi de Beatorum visione directè non loquatur, sed de paradoxo alio, quatenus visionem increatam omnibus Prophetis communicatam affirmat Auctor. Sed est quod mirabilius apud ipsum occurrit, dum communicationem dictam non solùm intellectui, sed etiam corporeo oculo asserit convenire, sic enim n. 13. citatæ Disputationis, de quo & dictum n. 547. Circa quæ multa quidem dici possent, & erunt qui dicant multi, cùm mihi non opportunum accidit fusioribus controversijs distineri. Sed ut ea penitus non faciam missa, urgeo probans etiamsi visio increata uniatur, lumen gloriæ immeritò negari: Quia visio increata unitur intellectui media Unione ab ipsa distincta, de qua n. 77. & seqq. & de eadem nu. 79. in fine ita scribit: Vnde actus visionis, haud magis creatus esse potest, quàm essentia divina, quæ est actus visionis Dei, nec proinde id, quod lumen gloriæ ex parte intellectus Beati producit, aliud esse potest, quàm vinculum &c. de quo nu. 78. Sic ille, qui citato n. rogat quid S. Thomas per unionem & conjunctionem intelligat, ubi an sit vinculum à Beatorum intellectu productum inter se & Deum ut visionem increatam? & sequenti affirmativè respondet. Atqui Disputat. 5. Resolut. 3. statuit lumen gloriæ realiter non distingui à visione beatifica sub munere elevantis intellectum. Pro quo citat Scotum, Bannez, Moli
Infidelis Auctorum citatio.
nam, Vasquez, Smisigum, quorum nullus tale aliquid somniavit. Sed cùm neget, & quibusdam Scripturæ locis probare contendat, in quibus pro asserto illo succi nihil, licet aliàs concesserit, urgendus est qui sic voluerit deviare. Nam visio increata unitur creata unione: ergo ad illam potest intellectus concurrere. Constat illatio, quia nullum pro concursu tali potest obstaculum allegari, neque illius meminit præfatus Auctor, qui sic ConclusionẽConclusionem probat n. 6. Probatur. Quia ex præmißis Disput. 4.
Redargutio valida.
Dub. 2. statim citato Resolut. 2. Visio nostra beatitifica est visio Dei increata intellectui nostro supernaturaliter unita: Atqui visio illa est lumen gloriæ, de quo dubium hoc procedit: Ergo &c. Atqui unio visionis non est Visio: ergo potest ab intellectu produci. Dici potest visionem ut elevat esse lumen gloriæ, & ad lumen gloriæ non dari aliud lumen. Sed contra. Nam hoc pacto non tollitur quin intellectus possit ad unionem concurrere. Eo autem admisso manifestè sequitur posse à Deo conferri habituale principium hujusmodi concursus. Tunc autem quæstio erit de nomine an lumen gloriæ compellandum sit. Et pro affirmatione est evidens fundamentum: Quia lumen gloriæ à Doctoribus, jam à D. ThomęThomæ temporibus dictum est principium visionis; non quòd illud sit vitale aliquid intellectum illustrans, per quod sublata visione haberi quidquam gloriæ substantialis possit, sed ex eo quòd principium esse illius possit: Ergo & virtus illa permanens, qua visio increata uniri potest. Neque obstat visionem ipsam habere munus luminis posse, quia non implicat dari duo lumina, increatum unum, creatum aliud. Vel dicendum potius visionem increatam non gerere munus luminis gloriæ, licet enim elevet, non tamen in actu primo, quod est lumini gloriæ proprium. Qui discursus videtur manifestus.
513
*Addo & alium satis efficacem. Nam
Discursus efficacissimus.
intellectus creatus non est privandus nobilissima operatione, qua finem ultimum consequitur sine magno aliquo & urgentissimo fundamento. Atqui nullum est tale. Ergo Major est evidens, & Minor ostenditur. Quia ex Scripturis nullum affertur, quod momenti alicujus sit. Sic illud Isaiæ 60. v. 19. Et erit tibi Domi
nus in lucem sempiternam. Et Psal. 35. v. 10. Quoniam apud te est fons vitæ, & in lumine tuo videbimus lumen. Quæ quidem commodissimas habent expositiones, neque hucusque fuit interpres, qui sensum illum peregrinum fuerit verosimilem neque per somnium arbitratus. Dominus erit in lucem sempiternam. Sit D. Joannes Evangelista præ alijs & interpres & testis Apocal. 21. v. 23. Et civitas non eget sole, neque
Apocal. 21. v. 23.
luna, ut luceant in eo, nam claritas Dei illuminavit eam, & lucerna ejus est Agnus. Quod sequitur sua se luce manifestat: In lumine tuo videbimus lumen. Nam, ut ait Cardinalis Bellarminus, nihil aliud significat, nisi in te ipso, qui lux, & fons luminis es, videbimus te lumen inaccessibile & indeficiens. Nunc enim videmus Deum, sed in speculo creaturarum &c. Addit explicationem de lumine gloriæ Theologico, sed priorem expositionem concludit videri magis litteralem. Expendit autem cohærentiam cum versu præcedenti: Torrente volup
Cardinalis Bellarmin.
tatis tuæ potabis eos, ita scribens: Vtitur autem David nomine fontis, ut persistat in metaphora tor
Psal. 35. v. 9.
rentis, quasi dicat, Torrente nos potabis, quia apud te est fons unde torrens iste descendit: Sic ille. Beatitudo ergo formalis, ut ab objectiva distincta, torrens est, non fons ipse, qui nequit dici descendere à seipso. Conatur etiam ex Divis Augustino & Thoma idem expromere, sed invitis, ut adeunti constabit. Nam prior id tantùm habet quod & Apostolus. 1. Cor. 13. v. 12. Videmus nunc per speculum in ænigmate:
1. Cor. 3. v. 12.
tunc autem facie ad faciem. Alter unionem & conjunctionem cum Deo tradit: quam nullus negat. Quod autem aliquando asserit essentiam divinam posse comparari ad intellectum creatum ut speciem intelligibilem, qua intelligit, ex lib. 3. contra Gentes Cap. 51. Nihil indicat aliud, quàm quòd divina essentia se habet ad modum, quo species ex parte objecti præsens intellectui, & constituens in actu primo potentem ad eliciendam visionem simul cum alijs, quæ se tenent ex parte potentiæ. Sed clarissima est illius mens, 3. p. q. 9. arti. 2. ubi sic ait: Ad secundum dicendum quòd ex ipsa unio
D. Thomas.
ne homo ille est beatus beatitudine increata, sicut ex unione est Deus. Sed præter beatitudinem increatam oportuit in natura humana Christi esse quamdam beatitudinem creatam, per quam anima ejus in ultimo fine humanæ naturæ constitueretur. Hæc ille: ad quæ citatus Auctor respondet n. 87. Disput. 4. post verbum Creatam supplendum ut quo, id est unionem. Ubi egregius apparet supplendi modus, unum pro alio statuendo. | unionem scilicet pro beatitudinem creatam. Sed audiendus iterùm Doctor sanctus in Responsione ad primum, juxta quam est doctrina pro secundo adhibita regulanda: sic enim habet: Ad primum dicendum quòd divinitas unita est humanitati secundùm personam, non secundùm essentiam vel naturam: sed cum unitate personæ remanet distinctio naturarum. Et ideò anima Christi, quæ est pars humanæ naturæ, per aliquod lumen participatum à natura divina perfecta est ad scientiam beatam, qua Deus per essentiam videtur. Quid hoc clarius? Nequit equidem hîc locum habere expositio illa ut quo, & de unione, quia unio non est lumen participatum juxta Auctorem, qui solam divinam visionem ait gerere munus luminis gloriæ, quatenus intellectum elevat, neque etiam scientia beata, qua natura perficiatur, cùm divina scientia perficere illam dicatur participata scientia, pro qua est lumen.
514
*Sed ad rationes veniamus. Ad unam
omnes illæ revocantur, quòd scilicet cognitio creata similitudinem importet pręsertimpræsertim ratione speciei expressæ, quæ si detur circa Dei visionem, erit media inter intellectum & Deum, & sic non videbitur immediatè in se ipso. Deinde quia impossibile est dari accidens, quod sit imago repræsentativa intuitivè Dei, quia neque accidens dari potest quod imago sit intuitivè substantiæ. Item species impressa Dei repugnat: ergo potiùs expressa, quæ habet perfectiorem repræsentationem, & ita majorem repugnantiam, quia in Deo ratio utraque reperitur, unde & utraque species essentialiter superflua est: ex quo evincitur ipsa Dei visione videndum Deum. Contra quæ id stat quod nuper dicebamus, & hîc evidentius apparet, rem adeò magnam sine magno non esse fundamento affirmandam, & ita quæ asseritur modò hujus esse generis, pro qua adeò est leve, quod affertur. Cùm enim ab auctoritate nihil sit, quod urgeat, in rationibus idem defectus reperitur. Nego igitur in primis Deum immediatè non videri, quia inter visionem & Deum mediat nihil: visio autem specie expressa constituitur. Deinde non est imago repræsentativa intuitivè ut Quod, sed ut Quo. Ex eo etiam quòd species impressa repugnet, non sequitur expressam repugnare, ut illius repugnantiam concedamus; quia pro illa obstat præsentia objecti perfectissima, non ita pro ista, cùm potiùs pro ea faciat, quia est in ordine ad visionem illa, quam cum objecto habet conjunctionem.
515
*Arguo insuper. Quia si visio, utpotè
Instantia urgens.
actus intellectus, & cognitio, in sola actione consisteret, ut volunt multi, nullum esset im
Vide infrà in fine.
pedimentum quo minùs Deus videri immediatè posset, tunc enim neque species impressa necessaria esset, sicut neque modò juxta satis receptam sententiam, neque expressa, quæ qualitas quædam est, & similitudinem importat. Ergo neque etiamsi intellectio expressam speciem in suo conceptu præ se ferat. Patet consequentia, quia intellectus æquè erga objectum se habet, & species juxta communem loquendi modum est actio grammaticalis, quia cognitio & intellectio actionem sonat, & Deum habet pro termino immediato. Hinc est ut si ratione speciei aliquid obstare Dei visioni videretur, dicendum potiùs esset per eam non produci verbum, quàm rarum illud prodigium in scholas invehere unitæ divinæ visionis cum tot illis aggravantibus circumstantijs. In illo enim nihil novum & insolens, nec malè audiens in scholis diceretur, cùm tamen in hoc secus accidere videamus. Sic scriptor noster n. 58. inducit Auctores plures negantes speciem expressam, cùm tamen fateatur ipse non ideò negare visionem creatam, cujus commodam explicationem ex ipsis adducit, in qua nullus reperit offendiculum. Nec de his plura, illud solùm pro coronide addendo, sententiam eorum, qui asserunt posse dari potentiam materialem adeò perfectam, ut elevata possit videre Deum, ab scholis Societatis relegatam cum nonnullis alijs. Quid de illa, quæ corporeo oculo præsentis naturæ status tribuit? Quid de asserente id stare posse per ipsam Dei visionem, de qua nuper. Addo insuper juxta citatum Scriptorem visionem esse puram actionem, pro quo Disput. 5. n. 25. referens se ad libros de Anima. Ex quo adductum contra ipsum argumentum roboratur.
Loading...