Vol. 3

R. P. DIDACI DE AVENDAÑO SOCIETATIS IESV, SEGOVIENSIS Apud PERVVIENSES iam olim Theologiæ Primario Professore, & in Sacro fidei Tribunali adlecto Censore. AVCTARIVM INDICVM SEV TOMVS TERTIVS

Ad Indici Thesauri ornatius complementum, multa ac varia complectens extra rem Indicam sacrarum Professoribus profutura. Antverpiæ, Apud IACOBVM MEVRSIVM. Anno M. DC. LXXV.
Preface
PROLVSIO.
VArijs molestijs impeditus (quis enim eas, quas
Proœmio libri 9. in Isaiam.
gubernatio secum adducit, ignoret?) vt cum Diuo Hieronymo loquar, nec postquàm triennium circiter fluxit, vt aliàs idem loquitur, sed integrum quadriennium, tanto post tempore, & quodam
Proœmio in Ionam.
quasi postliminio ad operosum elucubrandi negotium reuocor, molestijs præfatis èex proximo minitantibus, & si quidquam opus prouexerit, inter easdem finiturus: & id quidem dum per Dei gratiam, quæ olim ad ista suppetere est visa facultas, non emortua, annis licet maioribus, videatur. Et quidem secundus iam supra septuagesimum exactus, ijs omnibus passim obnoxius incommodis, quæ idem Doctor Sanctus Pammachio scribens enumerat, sic locutus: Quæ autem putantur
Proœmio lib. 2. in Amos.
senectutis mala, ista sunt: crebræ infirmitates, pituita molestißima, quam Græcorum alij Κὸρυξαν, alij φλεγμα nuncupant, caligantes oculi, acescentes cibi, tremens interdum manus, nudi gingiuis dentes, & inter cibos cadentes. Adhæc torminibus, & acutis stomachi, podagræque, & chiragræ doloribus sæpè torquetur, ita vt ne stylum quidem aut calamum tenere queat, vt suis pedibus non poßit incedere magnaque parte vitæ, videatur esse truncata, & multis membris præmortua. Hæc ille, egregius Christi pugil, cum prædictis omnibus indefesso semper spiritu conflictatus. Quia verò Deus mei imbecillitatem agnoscens, leuiori eum certamini reseruauit, senectutis molestias auertens, ijs demptis, quæ itineranti sunt equestri apparatu grauissimæ, vnde Prouinciam hanc Peruuianam, cui dudum secundò præfui, per alium maiori in parte visitaui, sic indulgente R. Adm. P. N. Generali Ioanne Paulo Oliua. Eapropter, dum aliquæ mihi præstantur induciæ, quod superest virium, communi vtilitati libet, dum & licere atque expedire boni arbitrantur iudices, consignâre.
Quo in genere magnorum scriptorum exempla succurrunt, qui graues annis, & ætatis incommodis grauiores, elucubrandi studium insuperabiles tenuerunt. De quo à me dictum in Amphitheatro diuinæ misericordiæ. Discursus Isagogici §. 9. n. 91. Et modò etiam præstat memorasse nonnullos ex multis.
Venerabilis Pater Ludouicus à Ponte septuagenarius, & morti ex certo proximus, ei se, ipso quo accidit die, scribens per horas aliquot, præaptauit: cui penna verissimè penna fuit, qua in cælum ab ipso èex corpore exitu sancta anima conuolaret. Sic P. Ioannes Nadasi in anno dierum memorabilium Societatis Iesv die 24. Februarij.
P. Iacobus Salianus Annalium suorum ingenti mole compendiũcompendium | septuagenarius aggressus, quod & feliciter ad finem perduxit.
P. Antoninus Diana ita de se scribit in Dedicatoria Partis 11. Epistola: Deuexâ iam ætate, & quæ illam plerumque comitantur, incommoda, corporis valetudo, cessationem ab hac litteraria palæstra deposcebant. Valuere nihilominùs vsque adeò aßidua amicorum adhortamenta ac preces, vt afflato defectis iam viribus vigore quodam, erectoque ingenio, id effecerint, vt pergerem. Sic ille. De quo & Illustrissimus Caramuel in Apologemate de Probabilitate n. 18. ita scribit: Interim qui copiosum Auctorum, qui Deum asserunt iubere impoßibilia, si sententia D. Fagnani teneatur, catalogum habere velit, expectet P. Antonini Diana de hoc argumento librum: nam pius senex, tametsi iam æger, & cœcus sit, vbi agitur de defendenda Ecclesiæ Orthodoxa doctrina, est lynx, est iuuenis, & robustam valetudinem habet. Tantum ille.
P. Theophilus Raynaudus pænè octogenarius, in suorum operum erat expolitione postrema, vt omnia eisdem formis typographicis, æquatis voluminibus ederentur, quod & feliciter factum, quando Deo placuit ipsum ad piorum laborum, & insignis tolerantiæ palmam euocare.
P. Ægidius Bauarius, vt Operis titulus præfert, sua in paruitate mirabilis, Iubiliarius, immò & biennio maior, vt habet P. Philippus Allegambe in Bibliotheca Scriptorum Societatis. De quo & Imago primi sæculi pagina 17. sic attestatur: Gandauenses mirè recreauit Ægidij Bauarij Religiosa in veste iubilantis lætißimus conspectus, quem primum èex Sociis in eam vrbem ingressum tanto tempore vel diuini verbi præconem habuerunt, vel Collegij Rectorem. Sic ille. Hic ergo tantus vir, felicissimæ memoriæ suffragio adiutus Catechismum Catholicum versibus Virgilianis, mole quidem non magnum, vt dixi, sed magni profectò laboris impendio, & eruditorum plausu concinnauit.
P. Ioannes Antonius Velasquez, de quo Parte 1. n. 683. in viuis adhuc vtinam, & diutiùs, octogenario maior præclara volumina, elegantiâ, eruditione, ac pietate plenissima, addenda alijs, quibus hoc ornauit sæculum, elaborat.
Claudendum magni viri, & suis scriptis orbi vniuerso notissimi Rmi. P. Michaelis Ghisterij, verbis, quibus sic allocutus Lectorem in Paræneticis Commentarijs: Platoni Philosophorum facilè Principi, quòd & octogesimo ætatis anno in scribendo perstiterit, laudi legimus datum. Mihi pariter octogenario haud quidem ad inanem conciliandam laudem, sedex diuina propemodùm obligatione, vt id ipsum facerem compellit neceßitas. Quandoquidem non defuerint, qui post lectos Commentarios meos super libros Cantici Canticorum, & Ieremiæ, religionem, seu (vt vulgò dicitur) scrupulum indiderint, vel | etiam peccati mortalis, si præstitum à Deo scribendi talentum defossum seruassem in terram. Quapropter simili quadam ratione id arbitratus sum & mihi obtigisse, quod eidem Ieremiæ, cui pueritiam excusanti fuit à Deo dictum: Noli dicere: Puer sum &c. peruulgato quippe sermone, & senes, decrepitæque potissimùm ætatis, bis pueri asseruntur &c. Sic scriptor ille pijssimus, vt non mirum haberi debeat, si mihi octogesimum nondum attingenti annum, sint qui ad hoc genus laboris impellant, rati in ijs, quæ publicam vidêre lucem, viuidum inesse aliquid, quod & aliorum scripta, & pulpita resonent, vt pergere Auctor debeat, dum vita comes, & obedientiæ iura permittunt, non aliò auocantis, curis illis, de quibus suprà (quæ & ipsæ forsitan non prorsus obstabunt) molestissimis demandatis. Obsequor, & vt Deo magis, quàm hominibus placeam, cui in Epithalamio sacro, charorum pignorum primogenito, cùm Regio vate mea opera dedicaui, certus non certam omnium futuram esse fauentiam, quam nec Diuus Hieronymus nactus, quo, vt non bonus, sed in hac parte non errans, Scriptor asseruit, nihil eruditius vidit
Petrus Cunæus.
antiquitas, neque ideò ab scribendi solicitudine retardatus. Audiatur ille ita scribens in Prologo ad secundum super Michæam librum: Semper inuidis respondemus (quia non cessat inuidia, & librorum nostrorum exordia æmulorum maledicta confutant, qui vulgò iactant me sterilis ieiuniieiunique sermonis quasdam ineptias scribere, & cùm loqui nesciam, tacere non posse. Hæc doctor sanctissimus, vt quanti sint hominum habenda iudicia, inde faciles æstimemus. Mihi sufficit paucorum testimonium, & amicorum laude contentus sum, qui in expetendis opusculis meis amore nostri labuntur, & studio Scripturarum. Sic aiebat idem loco in alio, quod & in meāmeam caussācaussam perlibẽterperlibenter aduoco.
Quæ publicam, vt dixi, vidêre lucem nostri laboris opuscula, hæc sunt.
Epithalamium sacrum, vtinam anima quàm corpore grandius,
in duo quod potuit partiri volumina; nec tamen factum ita, quia vnitatem illam series visa est requirere dicendorum.
Amphitheatrum misericordiæ Tomo vnico, sed non exiguo illo comprehensum.
Problemata Theologica in duos diuisa Tomos præfatis minores.
Thesaurus Indicus, duobus & ille constans, nec quidem adeò magnis, sed aliorum sic diuisim agentium corporibus exequandus: & quia à non paucis expetitus, vt locupletior in eorum manus, aliorumq;aliorumque deueniret, Additionibus auctus; quibus & modò super addere quędamquædam iusto volumini suffectura visum est; quibus alia fortè accedent, si, auxiliante Dom. incolatus meus fuerit prolongatus, vires & otium eôdem misericorditer largiente. Et pro scriptionis huiusce ratione hæc satis, vt iam ad operis exordium transeamus.

INDEX PARTIVM, SECTIONVM, ET APPENDICVM, DIGRESSIONVM AC PARAGRAPHORVM &c. AVCTARII INDICI.

  • PARS PRIMA.

    • SEctio I.

      • De consecratione Indicorum Episcoporum. Num. 1.
      • Difficultas specialis. An post Breue Alexandri VII. talis in Indijs occurrere necessitas possit, vt Episcopus valeat sine litteris Apostolicis consecrari. 13
      • Appendix circa opinionem probabilem, & obligationem respectu illius iuxta gradum probabilitatis. 25
      • §. I. Quæ sit opinio probabilis secundùm maximè propriam eius rationem. 26
      • §. II. Alia scitu digna circa materiam eamdem. 45
      • §. III. Notatu digna circa probabilitatem ob vnius Doctoris auctoritatem. 55
      • §. IV. De probabiliore sententia, & obligatione illam amplectendi. 62
      • §. V. Argumenta proposita & soluta. 83
      • §. VI. Circa audientem Confessiones quæ obligatio in vsu probabilium opinionum. Vbi specialia quædam. 89
      • Dubium speciale & nouum circa nuper dicta. 95
      • Dubium aliud, Circa opinionem Pœnitentis à Confessario reputatam improbabilem. Vbi de Bulla Cruciatæ circa vsum Regularium pro reseruatis. 103
      • Circa Societatem IESV indecora & acerba positio propulsata. 110
      • Dubium præcipuum enodatur. 123
      • Dubium Tertium circa certitudinem doctrinæ in materia probabilitatis. Quàm certum scilicet sit posse quemuis generaliter loquendo iuxta opinionem probabilem operari. 137
      • Contra certitudinem assensus in operante probabiliter argumenta proposita & soluta. 157
      • Excursio circa sententiam quamdam singularem. 162
      • Circa opinionem probabilem & dubium in Matrimonio vtilis disceptatio. 178
    • Sectio II.

      • De obligatione Regularium soluendi decimas. Vbi de Indijs præsertim. 187
      • Dubium I. An ex Noualibus in Jndijs decimæ Religiosis debeantur. 190
      • Dubium II. De hortis, & nutrimentis animalium, an eadem quæ de Noualibus ratio apud Indicos Regulares. 206
      • Dubium III. Quid de prædijs dotalibus, & fundamentalibus iuxta commune ius, & Indiarum. 214
      • Illatio vrgentissima ex dictis circa sententiæ Regij Indiarum Consilij pro soluendis à Religionibus decimis suspendendam executionem, si eius non placeat hærere tenori. 239
    • Sectio III.

      • de Episcopis Auxiliaribus. Vbi peculiaris difficultas circa obligationem soluendi debita à Procuratoribus Religiosis contracta. Vbi & pro Societate aliqua.
      • §. I. De illorum vtilitate, cum prioris ipsorum commendatione. 246
      • §. II. An Episcopus Auxiliaris possit esse Conseruator in caußis Religiosorum, idque ante receptionem Litterarum Apostolicarum. 252
      • §. III. Circa recusationem electi Conseruatoris quid difficultatis attenta Pontificia dispositione, cum vtilibus adnotatis.
      • De caußis recusationis. 268
      • Ad quem debeat caussa deuolui caussis recusationis probatis. 271
      • Circa recusationis iudicem resolutiones vtiles, & circa alia concernentia ipsam. 278.
      • §. IV. de Assessore Iudicis Conseruatoris. Vbi vtiles obseruationes. 284
      • §. V. Grauis difficultas incidens circa obligationem Religiosæ domus pro mutuo à Procuratore accepto, quarentigioque instrumento roborato. 293
      • Generalior pro Religionibus cunctis stabilita doctrina.
      • Appendix circa præfatam controuersiam vtilium assertorum.
    • Sectio IV.

      • De probabilitate sententiæ, iuxta quam matrimonia in primo gradu | transuersali non sunt iure naturali prohibita, & sic à Pontifice dispensabilia. 324
    • Sectio V.

      • Cur DD. Inquisitores tradentes reos brachio sæculari extremo supplicio afficiendos non contrahant irregularitatem. Vbi casus in Indijs peculiaris, circa quam doctrina vtilis. 338
      • Circa peculiarem casum vtilia documenta. 344
    • Sectio VI.

      • Circa approbationem Confessariorum & Prædicatorum pro Religiosis præsertim vtilia multa. 353
    • Sectio VII.

      • Emissio votorum post biennium in Societate IESV an dici Professio possit. Vbi circa id casus in Jndijs decisio peculiaris. 367
      • Appendix circa censuras aliquas quarumdam Propositionum. 387
    • Sectio VIII.

      • circa funebrem apparatum vt queant sæculares manum apponere Magistratus. 410
    • Sectio IX.

      • De honoraria salutatione initio concionum, cum adstant Magistratus. 421
    • Sectio X.

      • Ob incuriam executorum testamenti vt contingat animas in Purgatorio detineri. Vbi de Mißarum stipendijs ex Indijs in Hispaniam transmissis. 427
    • Sectio XI.

      • De Gabellis decisiones vtiles pro Indijs, & aliàs. 439
      • Additiones ad Appendicem Sectionis 1. per commodæ, recentiorum Scriptorum occasione. Vbi circa opinionum probabilitatem vtilißimæ discussiones.
      • §. I. Ex Guilielmo Herincx comprobata sententia deobligans ad sequelam partis tutioris, cum eiusdem vtili explicatione. 456
      • §. II. P. Ludouici de Scildere Societatis JESV circa materiam §. superioris, quæ probanda, quæ & improbanda sententia, cum peculiarium argumentorum dilutione. 462
      • Circa alienæ sententiæ sequelam propria retenta. 468
      • Alia eiusdem scriptoris Assertio, & circa illam non improbanda doctrina. 494
      • Alia ex eodem scriptore circa opinionem ab auctoritate extrinseca, & iuxta illam vtiles additiones. 504
      • §. IV. P. Fr. Ioannis Baptistæ Goned multa proposita & explosa Pronuntiata cum aliquali moralis luminis accessione. 511
      • Aliquot citati scriptoris solutæ rationes, & pariter verior sententia firmata. 521
      • Rationes aliæ ex eodem scriptore propositæ & solutæ cum nouis verioris sententiæ firmamentis.
      • Moralis quædam ratio proponitur, & euidenter enodatur. 548
      • Moralis alterius rationis propositio & dilutio. 549
      • Rationis alterius infirmitas demonstrata. 553
      • Circa opinionum synopsim, quæ vti monstra in Theologia proponuntur ab Auctore, & varijs impugnationibus impetuntur, vtilissima excursio. 553
      • Assertio I. Circa fornicationem, esse tantùm malam, quia prohibitam. 556
      • Assertio II. Idem statuens de mollitie sæpè bona & obligatoria futura, si à Deo non prohibita. 557
      • Assertio III. In audiendo Missam de præcepto, vel recitando Horas ex obligatione satis esse attentionem externam, & posse quem voluntariè distrahi. 559
      • Nonnulla alia circa materiam eamdem ex Caramuele Pronuntiata. 563
      • De methodis ad excusandam recitandi obligationem. 567
      • Assertio IV. Aduocatum posse patrocinari, licet actor nullum ius ad rem videatur habere. 569
      • Ex Caramuele nonnulla alia. 570
      • Assertio V. Licitum esse inducere testem ad iurandum falsum, quod ille putat esse verum, scit tamen inducens falsum esse. 571.
      • Assertio VI. Licitum esse reo cum æquiuocatione negare veritatem iudici legitimè interroganti. 572
      • Circa Confessarij obligationem, cùm Pœnitens renuit consuetudinem confiteri. 574
      • Assertio VII. Ad tormenta grauiaque damna vitanda posse quemlibet sibi falsum crimen imponere, etiamsi secutura eum sit mors. 576
      • Assertio VIII. Licitum esse absoluto desiderio cupere mortem patris, non vt malum eius, sed vt bonum cupientis, pinguem scilicet hereditatem. 577
      • Assertio IX. Milites nauales licitè posse ignem inijcere in puluerem sulphureum, ne nauis in hostium potestatem veniat &c. 579
      • Assertio X. Justè damnatum vt fame pereat, posse oblatum panem respuere. 581
      • Assertio XI. Præceptum Charitatis indirectè solùm, & ratione alterius obligare. 582
      • Assertio. XII. Certum esse iurare sine animo iurandi, siue res sit leuis, siue grauis, non esse licitum sine caußa, licitum tamen eße cum caussa. 584
      • Assertio XIII. In die festo per duas horas vacare seruilibus non esse mortale, quia | est modicum, comparatione 24. Vnde si herus quispiam duodecim seruis iniungat laborem integri diei, assignando singulis duas horas successiuè ac diuisiuè, non peccat mortaliter. 587
      • Assertio XIV. Famulum, qui submissis humeris adiuuat herum ad stuprum, & multoties eidem inseruit deferendo scalam, aperiendo ianuam, non peccare mortaliter, si id faciat metu notabilis detrimenti, &c. 589
      • Assertio XV. Licitum esse procurare abortum unte animationem fœtus, vt consulatur vitæ vel honori puellæ. 591
      • Assertio XVI. Concubinarium non tenert domo pellere concubinam; sed polliceri solùm se non deinceps cum ea peccaturum, quando ea relicta vitam transigeret tristius. 592
      • Assertio XVII. Copulam cum coniugata consentiente marito, non esse adulterium; adeôque sufficere in Confessione dicere se fuisse fornicatum. 593
      • Assertio XVIII. Comedere & bibere vsque ad satietatem sine neceßitate nullum esse peccatum ob solam voluptatem, quia licitè potest appetitus naturalis suis actibus frui. 197
      • Circa delectationem in vsu coniugali. 599
      • Assertio XIX. Lege ieiunij solui, qui se ad insequendam amicam, vel quocumque alio labore illicito fatigauit, etiam si in fraudem ieiunij id faciat. 600
      • De alijs circa ieiunij legem depellendam opinionibus. 602
      • Assertio XX. Qui alium inducit ad graue damnum inferendum tertio, non tenetur ad restitutionem talis damni. 610
      • Assertio XXI. Non teneri quemquam sub mortali restituere id quod ablatum est per parua furta, quantumuis sit magna summa totalis. 611
      • Assertio XXII. Præceptum seruandi Festa non obligare sub mortali, seposito scandalo, & contemptu. 612
      • Assertio XXIII. Satisfacere præcepto Ecclesiæ de audiendo Sacro, qui duas eius partes, immò & quatuor à diuersis simul celebrantibus audit. 613
      • Circa obligationem audiendi Missam opinionum aliarum euentilatio. 614
      • Assertio XXIV. Jnfidelem, cui proponitur nostra fides vt magis credibilis, dum eius secta probabiliter adhuc credibilis apparet, non tenetur ad illam recipiendam. 618
      • Assertio XXV. Dare pecuniam, vel aliud quid temporale pro Beneficio vt motiuum, quo voluntas Collatoris ad illud conferendum inducatur, non est Simonia, si non datur vt pretium Beneficio æquale. 622
      • Assertio XXVI. Cùm numerata pecunia pretiosior sit numeranda posse creditorem aliquid supra sortem à mutuatario exigere. 625
      • Assertio XXVII. Vix vnquàm teneri aliquem ad eleemosynāeleemosynam præcisè ex superfluo status, cùm vix vnquam superfluum huiusmodi in sæcularibus, immò neque in Regibus inueniatur. 627
      • Assert. XXVIII. Absolutionis capacem esse hominem quantauis laboret ignorantia mysteriorum fidei, & etiam si per negligentiam culpabilem nesciat mysteria SS. Trinitatis, & Incarnationis. 630
      • Assertum citati Scriptoris, in concursu duarum opinionum ææque probabilium, tutiorem esse eligendam, quod efficaciter repellitur. 632
      • Circa quæstionem de vnius Doctoris auctoritate ad reddendam opinionem probabilem in materia morali, & tutam in praxis Auctoris sententia, argumentorum enodatio, & vtilia documenta. 634
      • §. IV. Circa Vincentium Baron nuperrimum Scriptorem, & duplicem eius pro moralibus antiquioris Scholæ sententijs, Apologiam. 641
      • Apologia breuis pro P. Francisco Suario. Disquiritur an illius auctoritas sufficiens sit ad reddendam opinionem probabilem, occasione illius circa absolutionem moribundi non confeßi in præsentia Sacerdotis, sententiæ. 642
      • Circa obligationem amplectendi semper partem tutiorem. 647
      • Plures D. Thomæ sententiæ, iuxta quas ostenditur non esse obligationem sequendi partem tutiorem. 650
      • Immanis insectatio in P. Tamburi num propter scripta eius in Decalogum. 653
      • Argumento fit satis, quo nimium quantùm vrgetur pro obligatione sequendi partem tutiorem. 658
      • De æquiuocationum ac mentalium restrictionum vsu. 661
      • Verum fundamentum securitatis conscientiæ in opinionis probabilis amplexu stabilitur, exacta declaratione, & obiectorum quorumdam Auctoris eiusdem dilutione. 673
      • Circa opinionem probabilem quædam ex disputatione contra Amadæum proposita & discussa cum aliquali lucis circa veriorem sententiam adiectione. 683
      • Inuectiua in Societatis JESV scriptores circa opinionum laxitates proposita & deuastata. 692
      • P. Theophilus Raynaudus ab immani im|postura cum laudis auctario vindicatus. 705
      • Pro P. Francisco Suario ex citato Scriptore nostro singularis commendatio. 713
      • Circa dicta Sect. 6. disiecta citati Scriptoris hostilis obiectio ob priuilegiorum defensionem à Societate in casu satis noto prætensam. 714
      • De D. Parentis Ignatii Exercitijs Auctoris eiusdem proposita & depulsa calumnia. Vbi & alia circa ipsum & SocietatẽSocietatem. 718
  • PARS SECVNDA.

    • SEctio I.

      • de Pontificio Decreto circa Beatificatos. Vbi vtilia nonnulla. N. 1.
    • Sect. II.

      • Circa non Beatificatos quæ sint prohibita, occasione peculiaris casus apud Indias cum vtilibus animaduersionibus, declarantur. 13
    • Sect. III.

      • An officia pro administratione iustitiæ instituta vendi possint. Vbi quid pro Jndijs speciale. 32
      • Sect. IV.
      • Circa electum Episcopum de concubinatu suspectum difficultas specialis, quæ & pro Indijs speciatim expedita. 44
    • Sect. V.

      • An pater & filius illegitimus possint esse Religiosi simul in eadẽeadem Religione. 53
    • Sect. VI.

      • An in partibus Indiarum necessariò obseruari debeat Decretum Vrbani VIII. circa eijciendos à Religione. Vbi quid de Societate IESV. 63
    • Sect. VII.

      • Occasione peculiaris casus in Indijs disquiritur, An sententia affirmans posse iudicem inter opiniones æquè fauentes partibus, quam maluerit eligere, sit aliqua ratione damnabilis. 93
    • Sect. VIII.

      • Occasione cuiusdam Monasterij Monialium sub Regula D. Augustini fundati sine Constitutionibus à Sede Apostolica confirmatis, aliqua vtiliter discutiuntur. 107
      • §. I. Nequit fundari Monasterium sine Constitutionibus à Sede Apostolica confirmatis, etiam sub Regula ex approbatis ab Ecclesia. 108
      • §. II. An sub conditione futuræ approbationis Constitutionum fundari Religio possit, & emitti Professio, qualemque hæc vim sit habitura. 119
      • §. III. Quædam obiecta & soluta. 126
      • §. IV. An Monialis poßit exire vt sit Prælata in fundatione Monasterij diuersæ Religionis, & ex eo defectu claudicent Profeßiones. 130
      • §. V. Circa neceßitatem annui Nouitiatus in ijs Monialibus, quæ Professionem nullam ob defectum approbationis Pontificis emiserunt. 137
      • §. VI. Circa speciem casus vt reipsa se habuit extrema disceptatio. 140
    • Sect. IX.

      • Notanda doctrina circa stipendium pro Missæ celebratione. 145
      • §. I. De fructu speciali, qui in Missa Sacerdoti respondet, quid iuxta Recentiores extet, & quid iuxta veritatem sentiendũsentiendum.
      • §. II. An stante probabilitate valoris fructus specialis, per applicationem eius posset fieri satis obligationi ratione stipendij exortæ. Vbi circa contractus alios doctrina vtilis. 172
      • §. III. An ex ratione legis pœnalis excusari possit sententia de fructu speciali, vt non debeat in Decretis S. Congregationis comprehensa censeri. 180
      • Appendix circa fructum impetrationis. An ratione illius applicationis possit distinctum stipendium accipi. 188
    • Sect. X.

      • Notanda doctrina de necessaria Sacerdotum approbatione ad audiendas Confeßiones. Vbi de damnata Propositione à SS. Alexandro VII. circa Parochos. 196
    • Sect. XI.

      • De Parochis Indorum notata quædam. Vbi an nomine Parochorum absolutè veniant, & omnia ijs propria eisdem adaptanda. 213
    • Sect. XII

      • , Vtrum Prælatus Regularis amouere Jndorum Parochum sibi subditum queat ob notitiānotitiam habitāhabitam in Confeßione. 233
      • Circa IESV Societatem quid speciale &c. 244
      • Circa Ordinationem pro Societate J. exactior disceptatio. 255
    • Sect. XIII.

      • Vtrùm Indi, qui aliqua, ob inuincibilem ignorantiam, non reputata peccata, in Confessione tacuerunt, teneantur illa post adeptam malitiæ notitiam confiteri. Vbi generalior circa hoc doctrina. 274
    • Sect. XIV.

      • Circa approbationem Religiosi cum limitatione, occasione querelæ Jndici Prælati, & circa eam difficultas peculiaris.
      • Difficultas alia circa prohibitionem Prælati Regularis stante Episcopi approbatione. 297
    • Sect. XV.

      • Circa sententiam asserentium transacto tempore publicationis Bullæ Cruciatæ posse eum, qui illo currente non habuit casum reseruatum, absolui ab ijs, in quos posteà incidit. Vbi de eiusdem probabilitate. 311
    • Sect. XVI.

      • circa potestatem Prælatorum Regularium pro absoluendis subditis à crimine hæresis. Vbi quid circa Indias peculiare. 321
  • PARS TERTIA.

    • SEctio I.

      • De Nouitia, quæ instante Professionis tempore deprehensa est non baptizata ex valde probabili fundamento. Vbi vtiles pro Nouitiatus valore doctrinæ, & opportuna alia. Num. 1.
    • Sect. II.

      • Eucharistiam futuram perpetuam in cœlo iuxta nouam quorumdam assertionem, an queat sustineri, sicut & modò ihidem extare, occasione Indicarum Concionum. 16
      • Digressiuncula Circa Epistolam SS. Matris Teresiæ à IESV, in qua suum erga Societatem affectum luculentissimè manifestat. Proponitur Hispano & Latino sermone. 45
      • §. I. An B. Teresia sanctè potuerit eum, de quo agit, ad suum Ordinem inuitare, allicere, prouocare. 48
      • §. II. Quid in prædicto casu operari potuerit reuelatio. 54
      • Additio: Circa reuelationes pro Virginis Conceptione. 69
      • §. III. Circa execratorium iuramentum D. Teresiæ, vbi de Libro vitæ, & aliqua scitu digna. 77
      • §. IV. An ratio à S. Teresia pro suo iuramento adducta sit exacta. Vbi de eius fidelitate circa JESV Societatem. 90
      • §. V. De summo D. Teresiæ erga Societatem amoris argumento ad vitam pro ea ponendam expromptæ. 99
    • Sect. 3.

      • Vtrùm Episcopi Indiarum circa facultates peculiares illis à Sede Apostolica concessas dispensare possint in voto castitatis cum ijs, qui ex altera diœcesi ad effectum talem veniunt. 108
    • Sect. IV.

      • Circa obligationem celebrandi in loco à Fundatore Capellaniæ designato, pro casu in Indijs occurrente. 115
    • Sect. V.

      • Vtrum Indici Mercatores peccent, dum iurant quod merces pluris illis stent. vtendo æquiuocatione, vt ad pretium iustum deueniatur. 125
    • Sect. VI.

      • Circa recursum ad Regia Tribunalia per viam violentiæ &c. 133
      • Additio circa Regulares pro recursu dicto. 143
    • Sect. VII.

      • Circa viuæ vocis Oracula pro Religiosis, an sint confirmata. 148
      • Additio, de eadem OraculorũOraculorum reuocatione. Vbi Moderni Scriptoris Asserta discussa. 153
      • Excursio de viuæ vocis Oraculis pro Jndijs. 162
    • Sect. VIII.

      • Circa necessariam approbationem ad audiendas Confessiones pro Regularibus in Indijs, de quo & Part. 1. Sect. 6. nouioris Scriptoris sententia discussa cum generali doctrina. 175
      • Auctoris alterius pro sententia præfata convulsa fundamenta. 185
    • Sect. IX.

      • Circa reuocationem priuilegiorum præsertim Indicorum, notanda doctrina. 195
    • Sect. X.

      • Vtrùm in Indijs possint Religiosi virtute suorum priuilegiorum absoluere à casibus extra Jus commune Episcopis reseruatis, non obstante nupera declaratione SS. Alexandri VII. 204
    • Sect. XI.

      • Vtrùm Regularis audire confeßiones possit, cui Ordinarius approbationem sine iusta caussa denegauit. 211
    • Sect. XII.

      • Vtrùm in Indijs dispensare Regulares poßint in ea inhabilitate: quam contrahunt recipientes Simoniacè Beneficia. 215
    • Sect. XIV.

      • Quinam Confessarij in Jndijs possint aperire, & executioni mandare Litteras Sacræ Pœnitentiariæ. 229
    • Sect. XV.

      • An in partibus Indiarum possint Regulares volentes contrahere matrimonium legitimè coniungere, virtute suorum priuilegiorum. 241
    • Sect. XVI.

      • An Religiosi, qui ex voto tenentur non admittere dignitates possint in Jndijs Vicarij esse Episcoporum. 254
    • Sect. XVII.

      • An esse Commissarij S. Inquisitionis possint qui votum non procurandæ & acceptandæ Dignitatis & Prælationis nuncuparunt. 263
      • Sect. XVIII. An decoctores publici, qui scilicet multa accepta pecunia, aut gratis, aut cum lucro, se subducunt, si Familiares S. Inquisitionis sint, eius foro gaudere possint. 271
    • Sect. XIX.

      • Quidam ex voto faciebat quædam in honorem Virginis de Copacauana in Peruuio celebris, quod votum Religionem ingressus noluit expirare. Circa hoc quæstio, & vtilia nonnulla. 292
    • Sect. XX.

      • Occasione damnati hæretici nonnulla circa Degradationem peculiaria dubia discutiuntur. 298
    • Sect. XXI.

      • Proreges Indici an munera possint indifferenter accipere. 310
    • Sect. XXII.

      • Circa munerum acceptorum restitutionem. Vbi casus aliquot peculiares. 330
      • Casus doctrinæ valde peculiaris. 339
      • Dubiorum specialium decisiones circa acceptationem donationis post mortem donantis in Societate IESV.

SANCTISSIMÆ GENITRICIS DEI SPONSO SANCTISSIMO NOMINE REQVE SIMVL AVGMENTO, VNDE ET AVCTARIO, OMNIVM, SCILICET GRATIARVM, Indici Auctor Auctarij illud L, M, D, E, C, ad aliquale laudis Auctarium, HYMNO DICTO.
Matth. 26. v. 30.

IOSEPH Proles Dauidica,
IOSEPH parentum Maxime,
IOSEPH Sponse inter Virgines,
IOSEPH cœlestis Baiule.
IOSEPH IESV securitas,
IOSEPH Patris Vicarie,
IOSEPH MARIÆ vmbraculum,
IOSEPH sacrorum Clauiger.
IOSEPH Thronorum Æmule,
IOSEPH Verende Archangelis,
IOSEPH candoris Speculum,
IOSEPH iustitiæ Calcule.
IOSEPH Pauper ditissime,
IOSEPH fidelior Famule,
IOSEPH Maior imperio,
Genes. 49. vers. 3.
IOSEPH Prior in gratijs.
IOSEPH Comes felicior,
IOSEPH diuinior Artifex,
IOSEPH Proximior Superis,
IOSEPH genialis Thalame.
IOSEPH silentij Cathedra,
IOSEPH Basis constantiæ,
IOSEPH labore Sedulus,
IOSEPH parendo Aliger.
IOSEPH Amor fidelium,
IOSEPH Potens iuuamine,
IOSEPH fautorum Optime,
IOSEPH summorum Particeps.
IOSEPH docta Simplicitas,
IOSEPH prudentium arbiter,
IOSEPH Dei œconome,
IOSEPH Incomparabilis.
IOSEPH Triumuir Triadis,
Pro hoc tuo Alumno satage
Vt dulci contubernio
Cœli fruatur cardine. Amen.
Vt tituli excellentias indicantes locum haberent, (quod magis Diuo Patriarchæ gloriosum) circa leges metricas licentiæ aliquid vsurpatum.
Administrative
MArtinus de Cuaznabar Præpositus Prouincialis Societatis Iesv in Prouincia Bœtica, potestate ad id mihi facta à Reuerend. Admodum P. nostro loanne Paulo Oliua Præposito Generali Societatis Iesv facultatem concedo vt Liber Auctarium Indicum, siue Tomus tertius Thesauri Indici, Auctore P. Didaco de Avendaño Societatis Iesv Segouiensi, eiusdem Societatis grauium doctorumque virorum iudicio examinatus & approbatus, typis excudatur. In quorum fidem has litteras manu nostrâ subscriptas, & sigillo Officij nostri munitas ac testimonio Secretarij nostri firmatas dedimus. Hispali die 18. mensis Iulij an. 1673.
MARTINVS DE CVAZNABAR.
Privileges
SVMMA PRIVILEGII REGII.
CAROLVS Dei gratiâ Hispaniarum Indiarumque, &c. Rex Catholicus, Archidux Austriæ, Dux Burgundiæ, Brabantiæ, &c. Serenissimus Belgarum Princeps, diplomate suo sanxit; ne quis librum, cui titulus est R. P. Didaci de Avendaño Societatis Iesv Thesaurus Indicus, citra Iacobi Mevrsii voluntatem, proximis nouem annis imprimat, aut alibi terrarum impressum in Germaniæ inferioris ditiones importet, venalemúe habeat, qui secùs faxit, confiscatione librorum & aliâ graut pœnâ mulctabitur, vti latiùs patet in litteris datis Bruxellæ xvi Decembris anni m. dc. lxvii.
Signat
LOYENS.
Loading...