*Dico Tertio. Ad saluandum quidquid
pro fundamento Assertionis adducitur, non est
necessarium vt intellectus circa minùs probabiles opiniones præstet assensum. Id constat
. Primò.
Nam cùm esse nequeat, iuxta dicta, etiam vtcumque prudens, neque magis prudens esse poterit, euentu quocumque proposito. Deinde,
Casus adducti non vrgent: nam quod de Cathedra dicitur, obligationem dictam non importat, quia ad finem institutionis eiusdem nihil interest, quòd doctrinam, quæ promoueri intenditur, animo teneat Professor, dummodò illam ita
doceat, vt perinde se habeat circa illam, ac si absoluto assensu retineret. Iuramentum autem ad
solam externam defensionem extenditur. Quòd
si vrgeretur Cathedræ prætensor, vt de interiori
assensu iuraret, posset vti æquiuocatione, quia illa
nullo modo in præiudicium aliquod verget, aut
fundatoris Cathedræ, aut finis ab eo intenti. Nec
potuit ille ad actum aut temerarium, aut impossibilem obligare. Et hoc idem dicendum ad exem
plum aliud de iuramento Thomistarum
: neque
enim mentiuntur quando interiùs ita se iudicare
significant, dummodò ad eam doctrinam attendant, iuxta quam mentalibus præcisionibus vtilicet, quando in eo alicuius momenti vtilitas ver
titur. Pro quo occurrit nuper specialis doctrina
P. Antonij Perez, mirabilis profectò Theologi,
Tractatu de Pœnitentia. Disput. 5.
n. 58. vbi ita scribit:
Obseruandum est iuxta dicta posse pœnitentem
vti artificio ad confitendum integrè suum peccatum
sine infamia personæ complicis aut non complicis, sed
obiecti: vt si dixeris matrem infamari de adulterio,
quod credebam esse verum, sed errari, & non est verum. Potest enim vti æquiuocatione iuridica, sub intelligendo non fuisse verum, vt Confessario dicat, &
errasse, vt quilibet peccator errat. Et ratio est quia
quo ad hoc tribunal non differunt publicatio criminis
|
veri, & crediti esse verum, à publicatione criminis in
se non veri, quod tamen infamans credebat esse verum.
Similiter posset pœnitens dicere. Aliquando acceßi ad
feminam, quam putabam esse consanguineam in tali
gradu:
sed erraui, & non erat verum:
vtendo scilicet eâdem æquiuocatione. Idem artificium vtile est
ad confitenda iudicia temeraria, & multa peccatorum genera, in quibus proximus est obiectum:
licet
enim sine caussa vtendum non sit æquiuocatione in
Confessione;
potest tamen cum caussa id fieri;
dum
tamen peccatum quo ad totam malitiam, quam habuit in conscientia pœnitentis, explicetur. Cùm enim
hoc tribunal sit conscientiæ tribunal, sufficit explicare
peccatum tam internum quàm externum, quoad malitiam, quam habuit in conscientia pœnitentis. Sic
doctus Pater, cuius doctrina multò potiori iure
præsenti caussæ venit applicanda.