*Sed verò præfata non urgent ut sa
cro textui auctoritatem detrahere possint ab
ejus origine convenientem, cùm nullus ex antiquioribus inveniatur Scriptor, apud quem
cùm citata legatur particula, quam specialiter
explicat & defendit Abbas,
illāillam cum particula
quoque componens, probans esse adversativam,
quamvis benignior esse explicatio possit juxta dicta à Nobis, quod & tradit Straccha de
|
Assecurationibus. n. 34. dicens importare similitudinem in facto, & demonstrare diversitatem in jure. Ad
Primum ergo respondeo ne
gando decisionem subtracta negatione non
cohærere cum sequentibus. Et quod ad periculum attinet, in illis equidem nulla illius
mentio in contractu, de quo ibi, neque apparet unde majus esse possit: quod si aliquod
est, illud certè ad contrahentem utrumque spectat, unde ratio est omnino diversa. Secundùm
eum sensum, quem Pontifex intendit, qualiscumque ille sit; cùm & Nos dicamus textu illo non obstante posse ratione suscepti periculi
aliquid supra sortem recipi. Quod autem sub
una continuata serie casus illi contineantur,
nihil obstat, quando pro illis nota diversitatis
à Pontifice est addita. Ad
Secundum jam di
ctum de significationis vi in particula
Quoque,
pro quo plura in
Capite præsenti. Ad
Tertium
de particula
Etiam similis poterat esse responsio, si ubi est
Quoque, fuisset posita. In eo
autem loco, in quo habetur, nulla est difficultas, quia sequitur post casum similem, in quo
negatur usura. Ad
Quartum totum admittitur,
quod affertur, negatur tamen particulam
Quoque non habere id, quod ibi requiritur. Ad
Quintum negatur addita negativa particula
claram restare Pontificis mentem, quando pro
subtractione militat antiquitas, & Ecclesiæ
auctoritas, juxta quam volumen
sacrorũsacrorum Canonum est propositum, sic à D. Raymundo ordinatum, antiquorum seu veterum & authenticorum Codicum ope redintegratum, & ad
Romanum exemplar diligenter recognitum,
ut dicitur in editione Horatij Cardon Lugdunensi anni 1618. Ex quo & habetur nimis
audacter dici Pontificem non addita negationis particula ineptè, imperiteq́ue locutum.
Jam quod de Librarij imperitia subjunctum,
levissimum sanè est. Rogo enim quisnam Librarius iste fuerit? Anne Pontificis amanuenfis, qui id, quod scripsit, ex ejus ore suscepit?
Quis hoc credat, quod & leve & ridiculum
meritò judicandum? Erit ergo quispiam alius.
Erant ergo ante illius depravatam scriptionem
exemplaria alia cum addita particula negationis. Atqui nulla talia novit antiquitas; cùm
tamen non potuerit ignorare, quandoquidem
unius tantùm Librarij error fuerit, Librarijs
alijs aliter prolocutis. Itaque unius Librarij error contra omnes alios potuit authenticos
Codices prævalere. Testimonia hæc incredibilia facta sunt nimis. Jam quod ad Auctores
attinet, sunt illi perpauci comparatione innumerabilium ex Theologica & Canonistica
Republica, quibus quod ad factum attinet, ut
de jure nihil, fides est inconcussa & irrefragabilis adhibenda. Et de D. Barbosa jam
dictũdictum;
licèt autem non displiceat P. Palao, quatenus
satis probabile id reputat, expositiones tamen
alias præfert, & præsertim Navarri, qui ad forum tantùm exterius decisionem Pontificiam
censuit pertinere. Jam quod ad negotium præcipuum attinet, de licito scilicet auctario supra
sortem ratione periculi, cùm nihil obstet decisio Pontificia, perinde est ac si negationis
particulam contineret. Unde dici potest ex eo capite ritè potuisse subdi particulam
Quoque: quia revera Pontifex ita censuit quod ad
forum conscientiæ attinet, de quo & in sequentibus pronuntiavit. Pro quibus hæc satis.