SECTIO IX.

SECTIO IX.

De electa iterùm Abbatissa triennio suæ administrationis expleto.
68
*SIc factum nuper, habita ante electio
Casus propositus.
nem seria consultatione, Capitulo Sede Metropolitana vacante, à quo electio confirmata. Et ritè quidem, vt arbitror, quod ad valorem illius spectat. An rectè, conuenienter inquam, pro quo multa oportet attendi, ipsi viderint, qui negotium promouerunt, & iuxta beneplacitum consummarunt, de quo mihi nec libet, nee licet iudicare. Quia verò res doctrinali & vtili, breui tamen potest discussione tractari, sic exequi non grauabor.
Et posse illam stare affirmant plurimi, ex qui
Qui faueam Auctores.
bus Ascanius Tamburinus de Iure Abbatissarum. Disput. 30. Quæsito. 1. n. 12. Barbosa de Iure Ecclesiastico, Tomo 1. Cap. 45. n. 35. Fr. Emmanuel Rodericus Tomo 1. qq. regular. q. 16. arti. 2. & 3. & Tomo 3. Summæ Cap. 3. nu. 6. dicens id esse valde exploratum. Lezana in Summa Regular. verb. Abbatissa, nu. 13. Castellinus de electione Canonica Cap. 17. num. 9. Miranda in Manuali Prælatorum, Tractatu de Sacris Monialibus, Quæst. 7. Arti. 4. Conclus. 2. P. Pellizarius Tomo 2. Tract. 10. Cap. 10. nu. 113. & iuxta eo loco dicta accipiendum est quod habet Cap. 7. n. 46. Ratio est quia talis electio non inuenitur Iure prohibita, aut Pontificio aliquo Decreto, neque ex se in ea inconueniens aliquod admiscetur, propter quod debeat ex rei natura illicita reputari.
69
*Neque obstat quod apud Barbosam ha
betur in Summa Apostolicarum decisionum, Cap. 5. n. 6. vbi ita scribit: Abbatissæ seu Priorissæ expleto Officiorum suorum triennio, non eligendæ denuò ad eadem Officia, absque Sedis Apostolicæ, aut Sacræ Congregationis licentia. Sacra Congregatio Rituum referentibus Aldano in Compendio Canonicarum resolut. lib. 2. tit. 11. n. 4. & Ioanne Maria Nouario d. verb. Abbatissa, n. 7. Non inquam obstat, quia declaratio talis non habetur authentica. Et quidem cùm S. Congregationis Rituum esse dicatur, ex eo ampliùs videtur ipsius auctoritas vacillare: hæc enim S. Congregatio circa caussas huiusmodi non versatur, sed quæ Episcoporum est ac Regularium, & vt talis profertur à Nouario; sed intelligendus de Monialibus intra Italiam & Siciliam, ex Constitutione. 80. Gregorij XIII. apud Cherubinum, de qua idem Barbosa num. 2. Potuit autem ex eo ortum habuisse deceptio, quod apud Nouarium, quem etiam refert Lezana suprà n. 12. habeatur S. Congregationem declarasse Constitutionem dictam Moniales omnes | comprehendere, etiam Ierosolymitanas, Ordinis scilicet S. Ioannis, & ita esse in viridi obseruantia: quod tamen iuxta terminos Constitutionis accipiendum, omnes scilicet Moniales locorum, de quibus ibi, præfata Constitutione teneri. Vnde cùm apud prædictum Lezanam sic extat cum vniuersali illa attestatione; ipse tamen nu. 13. sequenti. de existentibus extra Italiam aliter censet iudicandum dicens seruandas peculiares Religionum Constitutiones, & iura, & specialiter Religiosas S. Claræ pro quibus extat Sixti V. & Pauli V. prohibitio, apud Portel verb. Abbatissa nu. 4. & alios ex citatis.
70
*Circa suffragiorum autem numerum,
quæ debent in tali electione concurrere, videri posset omnia quidem esse necessaria, iuxta id, quod habet citatus Barbosa in Votis decisiuis & Consultiuis voto. 106. ex doctissimo (vt ille ait) DD. Gabriele Martinez Protonotario, & in Nuntiatura Hispaniæ Iudice Apostolico designato nu. 39. vbi generaliter ad reelectionem ita esse necessarium ait, neque aliter fieri posse, nisi concurrentibus Vocalibus, nemine discrepante, per Textum in Authent. de defensor. Ci
Authent. de defensor. ciuit.
uitatis §. finali Collat. 3. ibi: Sed vsque ad hoc solum fiat tempus, nisi cuncta Ciuitas, reluctante nullo, elegerit eum, pro quo Bononiam, Romanum, Baldum, Decium, & Borellum adducit.
Sed id non esse necessarium affirmat P. Em
En non requiri statuitur.
manuel suprà citato loco Summæ, quam cum pro reelectione citat Barbosa citato nu. 35. & sine limitatione aliqua idem videtur tenere. Probat autem, quia nullus extat Canon, aut Pontificium decretum, ex quo oppositum probari possit; quidquid de ciuili statuto sit, quod ad Ecclesiasticas caussas non est permittendum extendi. Pro quo & succurrit satis efficax fundamentum, ex dispensatione quadam apud Lezanam verb. Abbatissa num. 4. vers. Circa reelectionem à S. Congregatione impartita pro reelectione Monialis Carmelitæ intra loca Constitutionis citatæ ex Discalceatis, in qua sic concluditur: Dummo
S. Congregatio Cardin.
dò priùs data per ipsam exacta computorum ratione præcedentis administrationis fuerit liberata: atque saltem duæ tertiæ partes ex integro numero vocalium in eamdem concurrant. Si enim reelectio vt iuridicè staret, omnium fieri deberet votis, nulla discrepante, non eam ad duas tertias partes S. Congregatio coarctaret.
71
*Neque ex dispensatione huiusmodi infe
Neque duas tertias partes,.
rendum venit in reelectione duas tertias partes debere concurrere; quia licet id valde conueniens sit, & vt tale à S. Congregatione iudicatum; non tamen ex dispositione circa casum particularem, legem debemus latam repurare, quod neque Congregationibus talibus concessum inuenimus. Vbi dicat forsan aliquis ex eo quòd duæ tertiæ partes non concurrant, plures restare electioni aduersantes, quibus graue videtur onus imponi, vt scilicet eam, quam per triennium sibi molestam sustinuerunt, per triennium aliud debeant tolerare, ex quo illicita talis videtur electio. Sed quidem, cùm, reelectione non stante, electio aliter procedens ab eligentium pendeat voluntate, incertum sanè est qualis sit illa futura, & accidere poterit vt electa reluctantium parti molestior euadat: neque enim illæ ad electionem gratioris sibi sufficiunt, & aliæ earum oppositione recognita, nihil ipsis gratum præstare curabunt si reelectio iure vel iniuria per Superiorem potestatem impediatur.
72
*Pro quo & dubium incidit, An scilicet à
Prælato possit reelectio talis impediri. Circa quod, si omnes concurrant, discrepante nulla, non videtur licitam impeditionem futuram, cum iure agant electrices, & communis Doctorum sententia ipsis suffragetur, sitque illud satis ipsi vtile: concursus enim talis cùm sit etiam earum, quæ zelo obseruantiæ feruent, & non earum tantùm quæ laxitatis aliquali respectu ducuntur, valde vtilis ex eo electio talis ostenditur, ex qua fiet vt omnes ita electæ promptam & alacrem obedientiam exhibeant, in lætitia Domino seruituræ. Si autem duæ tertiæ partes concurrant, videtur posse Prælatum electionem non confirmare, sicut & præcipere vt ab electione desistant, si ante illam deprehenderit talem habere tractatum, quia probabile est omnium vota debere concurrere, & ita Prælatus tali se sententiæ accommodans, poterit assensum electioni huiusmodi denegare. Ex quo etiam fit non teneri, quando vota duas tertias partes non attingunt. Neque hîc ea militat ratio, quæ in Confessario, qui tenetur se Pœnitentis opinioni probabili conformare: ibi enim cùm benè dispositus accedat Pœnitens, & negotium æternæ salutis agatur, nequit sine illius iniuria, & Sacramenti etiam absolutio denegari: quod secus accidere in casu præsenti manifestum est. Est & insuper receptissima sententia asserentium Superiorem non teneri opinioni subditi se conformare, immò & posse punire illum iuxta propriam sententiam operantem, de quo dictum Parte 1. num. 362. & seqq.
73
*Admonet autem citatus Emmanuel nu.
6. quòd si Præsidens electioni, qui non sit Prælatus ipse, tale aliquid agi peruideat, Prælatum adeat, & de re tota faciat certiorem. Vbi non determinat an id fieri expediat, vel maior aliqua subsit obligatio, non publicando scrutinium, nec auctoritatem electioni præbendo, qualem præstare potest. Circa quod videtur quidem P. Emmanuel de adeundo Prælato ante electionem locutus, cùm certum sit adeundum illum post electionem pro postulanda confirmatione. Si enim intelligat de reelectione tractari, & ex ea grauia possint inconuenientia timeri, quibus ipse non potest obuiare, de adeundo Prælato satis est comperta obligatio. Licet enim Prælatus possit electionem non confirmare; ex ea tamen turbæ oriri possunt, quibus pax religiosa tantoperè desiderabilis obruatur. Quòd si commodè Prælatus statim adiri non possit, sustinenda est electio, quæ à Præside nequit irritari, cùm ius illi probabile assistat, quod nisi à maiori superari nequit potestate.
74
*Ex dictis autem euidenter infertur pro
electione Abbatissarum aut Priorissarum non esse duas tertias votorum partes necessarias, cùm neque pro reelectione necessariæ sint: in quo quidem decepti nonnulli, vt videri potest | apud Nauarrum Lib. 1. Consil. de Electione Cons. 5. & apud P. Mirandam suprà Arti. 8. ex sinistra intelligentia Cap. Indemnitatibus de Electione in 6. vbi ita statutum, sed non absolutè, & in casu discordiæ, vnde vti omnino certum id proponunt citati, & alij. Et ita mirari iuuat id, quod habetur in Decisione Rotæ, quæ est 17. apud Tamburinum Tomo 3. de Iure Abbatum pag. 312. in qua Monialis cuiusdam electio reprobatur, eo quòd in ea duæ tertiæ partes non concurrissent, nulla de discordia facta mentione, contra id, quod in citato Capite manifestum habetur §. Si verò, vbi de illa, quæ à maiori parte, & non à duabus tertijs, electa est, ita subditur post alia: Plenè sine strepitu iudicij & figura per
Cap. Indemnitatibus.
Superiorem inquiratur primitus, antequam confirmetur eadem electio, vel etiam infirmetur: sed interim, præsentis Constitutionis auctoritate, in spiritualibus, & temporalibus liberè administret: Sic tamen quod de rebus Monasterij nihil penitus alienet, nec aliquam in Monialem recipiat quoquomodo. Hæc ibi, iuxta quæ electio à maiori parte facta & non à duabus tertijs, legitima & iuridica est, cùm eo non obstante debeat confirmari. Et quod ad
concessionem administrationis spectat, erunt qui probabiliter reelectęreelectæ iuxta dicta concedant ex similitudine rationis; neque enim in eo aliquod videtur subesse periculum, cùm limitatio adeò prouida sit adhibita. Id quod tunc tantùm admittendum, cum longè abest Confirmator, & ex eo oriri aliqua non timentur incommoda: circa quod Præsidentis poterit auctoritas interponi, quia non videtur adhuc electio consummata, dum eo vsque de illius dubitetur effectu, & ita in actu ipso lectionis iubere poterit vt res in eodem statu maneant, in quo erant ante illum.
Loading...