SECTIO XII.

SECTIO XII.

Circa Mercatorum Consulatum adnotata nonnulla.

89
*DE illo actum à Nobis Tomo 1. The
sauri Tit. 9. Cap. 1. & 2. nulla de D. Solorzano inducta mentione, quæ hîc honorificè proferenda, in Politica siquidem Indiana Lib. 6. Cap. 14. pag. 1012. vers. Otro priuilegio, & seqq. De illo solita eruditione tractauit, de institutione inquam, & modo agendi iudicum, ac iurisdictionis genere, ad summarium legum pro eo latarum lectorem remittens, quæ sunt numero 75. & dubitari circa illas potest, an cùm tot sint, in conscientia obligent, & sub lethalis culpæ reatu. Et videtur dicendum illas tantùm
sic vrgere, ex quarum violatione notabile aliquod damnum potest in litigantes redundare; secus si nihil tale accidit, ex quo credendum est illas solummodo rationem directionis habere, pro meliori inquam negotiorum expeditione, iuxta dicta à Nobis Tomo 1. cit. Tit. 2. n. 96.
90
*Ex ijs autem, quæ citatus Doctor subdit
vers. Y porque los mas, videtur innuere ad Consu|latum spectare contractibus obuiare, quos in partibus Indiarum à maiori Mercatorum parte fieri, dum in illis degeret, deprehendit, cùm tamen sint illi damnabiles, scilicet id tradi, quod ad tradentem statim redit, vulgo Mohatras: pecuniarum cum lucro dationem: Chirographorum emptiones: venditiones maiori pretio pecunia credita, quàm numerata: tradi illam Minerarijs pinnis argenteis soluturis: torquium aureorum venditiones, in quibus non solùm emptor artificij iacturam patitur, sed partis etiam ponderis, ex solo ab vna manu ad aliam transitu: lucra ex cessante lucro, vbi nullum est in pecuniæ traditione periculum: concludens id, quod de Mohatris est dictum, Regijs legibus esse prohibitum, de quibus P. Rebellus, Ioannes Heuia, Couarrubias, & P. Molina.
91
*Quæ cùm zelo Christiano succensus pro
Ab eo additum temperamentum.
tulisset, congruo temperamento claudit sic locutus: Pero supuesto que los mas de las Indias buscan con su dinero alguna ganancia, no es mi intento condenar del todo por mala, la que en cada Prouincia, segun los aprouechamientos, y vsos de ella, estuuiere introducida, y calificada por licito por Theologos graues, y como tal tolerada de la Iusticia: que bien veo que muchas veces neceßita el Comercio de estas ensanchas, y que aun en la Corte de España se permite llebar à ocho y mas por ciento, por el dinero, que se pone en las casas de hombres de negocios, con libertad de voluerselo à pedir y sacar quando al que lo puso le pareciere. Y estas costumbres ô tolerancias muchas veces pueden, y suelemsuelen escusar el pecado, y siempre bastan para escusar del todo su pena. Sic ille, quod Latinè vt sequitur. Sed supposito quòd plures (maior inquam pars) eorum, qui in Indijs degunt, sua pecunia lucrum aliquod quærunt, non est animus damnare penitus vti prauum illud, quod in vnaquâque Prouincia, iuxta prouentus & vsus illius fuerit introductum, & iudicatum licitum à grauibus Theologis, & vt tale à Magistratibus toleratum: bene enim dispicio sæpiùs Commercium huiusmodi laxitatibus indigere: & in ipsa etiam Hispaniæ Curia permittitur octo pro centum & ampliùs exigi ob pecuniam in domibus negotiantium repositam, cum libertate repetendi illam, quando ei, qui ipsam reposuit, visum fuerit. Et istæ consuetudines ac tolerantiæ multoties possunt ac solent excusare peccatum, ac semper sufficiunt ad pœnam penitus excusandam.
92
*Iuxta quæ id, quod ab ipso priùs dictum
fuerat, temperandum. Et quod ad Mohatras attinet ita quidem est apud citatos, in quorum pluribus certus non designatur locus. Et P. Rebellus CastellęCastellæ & LusitanięLusitaniæ leges adducens Lib. 9. Quæst. 7. nu. 7. pariter graues scriptores allegat contra
Mohatræ vt liceant.
ctum dictum approbantes, quando à vendente nulla reuenditionis imponitur obligatio, & cauetur scandalum, quod & ipse Pater amplectitur cum Nauarro scilicet, Mercato, & Siluestro. Ex quo fit iam non posse talem damnari sententiam, iuxta regulam de grauium Doctorum approbatione à Dom. Solorzano constitutam. Quod autem de lucro ob pecuniam datam additur, cùm aliàs admittatur, & Hispanæ Curiæ proponatur vsus, non est absolutè damnandum, nisi quando meri mutui titulum constat intercedere. Chiro
Chirographa vt vendi possint.
graphorum emptiones licitas esse probabilis sententia est, pro qua P. Lessius Lib. 2. de Iust. & Iur. Cap. 21. Dub. 8. nu. 66. graues scriptores adducit, quibus annuit ipse, sicut P. Fagundez Lib. 5. de Iustitia Cap. 16. n. 11. §. Quinta, quia, licet post multas rationes pro ea adductas, oppositam tamquam sibi probabiliorem amplectatur. Similiter Mag. Acacius de Velasco Tomo 1. Resolut. 110. apud quem Mag. Sierra de Iust. & Iur. q. 77. arti. 1. dub. 5. Diana Parte 1. Tract. 8. Resolut. 47. cum multis, quos allegat probabilitatem contestatur.
93
*Quod de venditione maiori pretio pecu
De nonnullis alijs.
nia credita quàm numerata dicitur, indubitatum est, si nihil addatur speciale, ex quo iustificari id possit; & multi tituli apud scriptores occurrunt, pro quibus & Heuia in Curia Philippica Parte 2. Cap. 1. n. 16. qui textus & Auctores producit pro certissima huiusmodi resolutione. De pinnarum argentearum contractu dictum à Nobis Tit. 9. citato Cap. 3. & licitum esse probatum iuxta firma in materia ista, & à Doctoribus communiter recepta principia. In eo quod de torque aurea dicitur videtur alludi ad l. 22. Tit. 12. Lib. 5. Recopilationis, in qua venditio huiusmodi prohibetur, & ad contractum Mohatra spectat, & ita de illo pariter philosophandum. Tandem circa titulum lucri cessantis, si verè non cesset, nec sit cessationis periculum, de vsuræ nequit crimine dubitari. Quomodo autem possit contractus talis salua conscientia procedere, dictum à Nobis citato Tit. Cap. 9. præsertim à n. 105.

Specialis casus circa Prætorem assistentem Inuentario Mercatoris, qui decoxit.

94
*OCcasione Consulatus multa huiusmo
Casus proponitur.
di accidere ad Regias aures delatum, vnde circa hoc curam ille debet peculiarem adhibere. Circa casum autem peculiarem, pro quo consultus nuper, iuuat doctrinalem subdere decisionem. Decoxit Mercator quidam, & ad faciendum Inuentarium eorum, quæ extabant, bonorum, Prætor aduolauit, auctoritatem ipsi collaturus. Sed ex parte decoctoris ab eo postulatum est vt ab ea cura desisteret, eo quòd cum creditoribus esset facta conuentio, nihil contra ipsum iudicialiter volentibus postulare. Et quia labore assistentiæ mille poterat octo regales emereri, illi sunt oblati destituro. Et visum quidem,
quia de licita est acceptatione dubitatum, eam non talem futuram, quia ad munus Prætoris spectat huiusmodi functio, siue illam per seipsum sit, aut per alium obiturus: pro ijs autem quæ talia sunt, nequit Prætor peculiare salarium requirere, & multò id potiùs, quando notabilis est adeò quantitatis. Ex quo fundamento probat D. Petrus Nuñez de Auendaño de exequendis mandatis Regum Parte 1. Cap. 17. nu. 2. pro executione sententiæ non posse Prætorem speciale salarium reportare.
95
*Deinde pro acceptione tali deest penitus
titulus, & tituli fundamentum, labor inquam assistentiæ. Vbi dici nequit laborem dictum gratum Prætori futurum commodi tot octoregalium intuitu: qua ratione communiter Doctores affirmant teneri ad restitutionem eum, qui | opificem iniustè detinuit ne labore suo quæ illi erant ad sustentationem necessaria compararet: licet enim non laborauerit, labor tamen illi gratus esset, quia fructuosus. Contra hoc enim est laborem Prætoris iustè impeditum, quandoquidem inter decoctorem & creditores iam erat vltrò citroque conuentum voluntaria penitus conuentione: quod cùm accidit, iudicis cessat officium, non secus ac si creditores vellent debita omninò remittere: illis enim non postulantibus, nihil ex officio possunt efficere Magistratus cùm ciuiliter agatur, & non criminaliter; & vbi non est actor, neque iudicium esse potest, vt est planum.
96
*Id tamen contra hoc opponi posse vide
tur, quod habet Ioannes Heuia in Curia Philippica Parte 2. Lib. 2. Cap. 11. nu. 21. vbi ait pactiones & conuentionès cum decoctoribus factas, qui ad Ecclesias aut Monasteria confugiunt, etiamsi bona aut libros non occultent, nullius esse valoris, quia ita disponitur in l. 6. tit. 19. lib. 5. Recopilationis. Vbi per errorem lex. 6. citatur, cùm tamen in eo Titulo quinque tantùm sint, vnde ad secundam videtur allusum, in qua de inualidatione dicta Catholici Reges nostri Ferdinandus & Isabella disponunt. Sed quidem non in ijs ter
minis, de quibus Auctor prædictus, de confugientibus inquam ad Ecclesias & Monasteria sine bonorum aut librorum occultatione, vt ex ipsius tenore habetur manifestum, sic enim ibi, Y nos por la presente declaramos, los que ansi se alzaren, ser publicos ladrones, y verdaderos robadores &c. De his ergo ita subditur: Y otrosi mandamos que qualquier iguala y conuenencia ó transaccion ô remißion, que sea hecha despues de ansi alzados con los dichos sus atreedoresacreedores, ô con otra qualquier persona, en perjuicio de los dichos sus acreedores, con qualesquier clausulas y vinculos y cautelas de qualquier manera que sean, que no valen &c.
97
*Circa quod ita scribit Ioannes Matienzus
Glossa 1. nu. 2. In decoctore autem seu fallito lex nostra non procedit, si fraudem nullam commisit, vt in l. vlt. infra eodem, vtpotè qui nihil occultat, sed verè soluendo non est, vt ibi latiùs dicam. Sic ille, statim nu. 3. sic locutus: Fuga tamen sola absque asportatione bonorum sufficiens non est ad irrogandam pœnam legis nostræ, potiùs enim dicitur hæc latitatio, quàm fuga, vt in l. Fulciuius §. Quid sit latitare. ff. ex quibus caussis in posse &c. Sic dictus Auctor, videndus etiam citata à se l. vltima eodem Titulo, cuius & est communis scribentium doctrina. Cùm ergo hic, de quo agimus, talis esse videatur, vt ex subsecuta protinus conuentione colligitur, & ex derelictione bonorum in magna copia, vtpotè de quibus tale faciendum inuentarium, vt pro assistentia Prætoris in illius effectione mille fuerit octo regales habiturus; planè euincitur pœnam legis præfatæ de inualiditate pactionum & conuentionum ad eum, sicut ad similes minimè pertinere: sicut & quod sequitur de processu à iudicibus faciendo, vt istius, & aliarum legum pœnas exequantur.
Loading...