*Non inquam valet; quia doctrina illa
non est generaliter vera & ita non habet locum
quando, si clausula referretur ad capitulum, induceretur juris communis correctio, vt docent Bartholus
in l. Talis scriptura, ae legatis 1. Gabriel
Consilio 22.
n. 12.
volum. 1. Aretinus
in l. 3. §.
Filius, in
fine,
D. de liberis & posthumis. Item, quando in aliis
post clausulam est diuersa ratio, vt tradit Cardinalis Mantica
Decisione 52.
n. 3. juxta communem
Doctorum sensum; quod hîc contingit, & sic aliàs. Pro
pręsentipræsenti autem causâ id certum, non extendi quando verba legislatoris contrarium indicant; & est in fauorem Ecclesiæ, vt hîc accidit
:
nam Pontifex quatuor aut quinque actiones prohibet sub dictâ excommunicatione verbis illis
:
Illas processando, banniendo, capiendo, seu sententias
contra illas proferendo vel exequendo. Vbi sententiam
proferre, quod est vt judicem se interponere, tamquàm quid diuersum à bannitione constituit. Et
prætereà si clausula illa deberet intelligi: ergo qui
caperet sine judiciali processu, non incurreret
prędictamprædictam excommunicationem; quod dici nequit;
cùm multò grauior ea iniuria sit, quàm sola processatio sub eâdem excommunicatione prohibita.
Pro quo videndus Bonacina
disp. 1.
de Censuris, q.
20.
Puncto 2.
n. 9. Item. In hac excommunicatione extant verba illa.
Quomodolibet se interponentes:
ergo non sola interpositio judicialis & contentiosa prohibetur, cùm aduerbium.
Quomodolibet
sit vniuersale, vt constat, & habetur ex
Cap. Indemnitatibus. §.
Si qua verò, de electione in Sexto, ibi:
Ipsius aliquod quomodolibet non quæratur. Vbi Archidiaconus ait esse distributiuum modorum,
quod probat Glossa.