*Deinde arguo ex stylo & mente Pon
tificum, qui circa hoc varias solent limitationes
adiicere locis temporis, & personarum, quæ quidem nullius essent effectus, quandoquidem omnimoda facienda est iuxta eorum mentem extensio: omnis enim priuilegiorum vis ab eorum voluntate dependet, à quo & descendit: ergo cùm
sciant caussam fidei & religionis agi, & alioqui
etiam piam, quia miserabilium personarum,
sciantq́ue pariter eorum priuilegia penitus extendenda, inutiliter limitationes multiplicant: quod
cùm minimè dicendum sit, consequenter est asserendum extensionem talem contra eorum esse
voluntatem. Vbi specialiter vrgeri potest ex eo
quòd de tempore dictum est: nam priuilegium
etiam respectu caussæ piæ, & omnino fauorabile, nequit vltra tempus, pro quo est concessum,
extendi, vt omnes admittunt; licèt circa aliqua|
lem extensionem fieri interpretatio possit, quando eam concessionis verba patiuntur; vt circa
computationem diximus,
num. 52.
& seqq. quod
etiam circa locum admittendum. Atqui si circa
locum extensio verbis non comprehensa liceret,
circa tempus idem esset asserendum, quia vnius
maior ratio quàm alterius non est, & summa est
ratio, quæ pro religione facit, & pietati omnino fauendum est. Quod si Textus adductus
obiiciatur de priuilegio personali, quod cum personâ extinguitur
: responderi potest de eo, quod
personale non est, sed commune, aliam esse rationem. Et prætereà ibi non esse sermonem de
priuilegio ob fauorem fidei aut pietatis concesso.
Et ex eo quòd de priuilegio personali admittitur,
argui etiam euidenter potest: nam illud non
extenditur de personâ ad personam, nisi fortè ratione coniunctionis specialis aliquorum cum
identitate rationis: vt de priuilegio concesso
patri, quod ad filium, in quo est eadem ratio, debeat extendi, affirmat Emmanuel Rodericus, à
P. Suario adductus
suprà. Sed errante nescio per
quem citatione. Pro quo & nos alios adduximus
in Epithalamio
numer. 218. Id autem ad præsentem caussam non facit, vbi generaliùs loquimur, & casus, in quo sumus, eam non habet personarum coniunctionem, & ita secundùm receptam communiter doctrinam. Iam vrgeo. Priuilegium dictum non extenditur de personâ ad
personam, etiam stante caussâ pietatis & religionis, quia vni est tantùm personæ concessum; &
priuilegium, non iuxta rationem, sed iuxta concedentis voluntatem regulandum
: ergo & pluribus concessum personis non debet vltra illas extendi. Patet Consequentia ab euidenti paritate.
Quòd si in isto extensio admittitur, non est cur
in illo non debeat admitti: Iura enim de illis
pariter determinant sine vmbra discriminis alicuius. Tenet apertè P. Escobar de Mendoza
Tomo
1.
lib. 6.
n. 82.
& 132.