*Tertia, Peccare concedentes licentiam
ædificandi Monasteria aut Conuentus, quod
Regiis rescriptis serio prohibetur. Et quidem
non desunt, qui censeant leges huiusmodi contra
immunitatem Ecclesiasticam militare, & ita non
esse obligatorias, pro quo multos adducit Diana
Parte 1.
Tractat. 2.
Resolut. 62.
& 129. quos & ille
sequitur. Contrarium tamen alii tenent, quos
congerit & sequitur D. Solorzan.
Tomo 1.
Lib. 2.
Cap. 20.
& Tomo 2.
Lib. 3.
Cap. 23.
n. 31.
& seqq. & in
Politicâ
pag. 695.
Col. 2. habetq́ue in ipso naturæ
iure magnum fundamentum. In solo siquidem
priuati hominis nullus eo inuito ædificare potest,
etiamsi illud, quod ædificari contenditur, maximè sacrum sit
: ergo neque inuito Rege in eius
terris: quarum licèt dominus dominio basso
non sit, est tamen dominio alto & præcellenti,
vnde terræ eius vocantur: sicq́ue in Bullâ Cœnæ,
vt vidimus
num. 99. qui præter supremos Principes in terris suis noua pedagia imponunt, excommunicantur
: cùm tamen constet maiorem
terrarum partem ad priuatorum dominium pertinere. Quidquid autem de hoc sit alibi, in Indiis
certè alia est ratio, in quibus concessione Sedis
Apostolicæ jus habent Reges Catholici, vt sine
eorum licentiâ nequeant Ecclesiæ, aut Monasteria ædificari. Sic enim concessit Iulius secundus
in Bullâ, quæ incipit,
Vniuersalis Ecclesiæ, die 28.
Augusti An. 1508. quam adducit Dom. Solorzanus
Tomo 2.
Lib. 3.
Cap. 2.
num. 10. in cuius fine
mendosè scriptum datam
Anno 1580. non numeris, sed verbis expressis
: qui lapsus in Politicâ
correctus
pag. 506. in principio. In illâ ergo sic
postulant Ferdinandus Rex Catholicus, & Serenissima Ioanna eius filia, & Hispaniæ Regina;
Quòd nulla Ecclesia, Monasteria, aut locus pius, tam in
prædictis jam acquisitis, quàm alijs acquirendis Insulis &
locis, absque eorumdem Ferdinandi Regis, & Ioannæ Reginæ, ac Regum Castellæ & Legionis pro tempore existentium consensu erigi aut fundari poßint. Postulatis
autẽautem
annuens
PōtifexPontifex, sic indulget:
Nos præfati &c. eisdẽeidsdem
Ferdinando Regi, ac Ioannæ Reginæ Castellæ & Legionis pro tempore existenti, quòd nullus in prædictis acquisitis, & aliis acquirendis Insulis, & locis maris huiusmodi, Ecclesias magnas, & locis statui præfati Regis
importantes, alias quàm Ferdinandi Regis, & Ioannæ
Reginæ, ac Regis Castellæ, & Legionis pro tempore existentis expreßo consensu, construi, ædificari, & erigi
facere poßit, &c.