H.

H.

HERES.

De herede grauato vtilis disquisitio.

559
*QVidam diues testator in Indijs he
redem Religiosum nepotem designauit, grauatum tamen instructione secreta, vt legatis quibusdam adimpletis, eam pecuniæ Summam in Hispaniam transmitteret, qua posset in eius patria Maioratus institui, trium millium annuorum ducatorum. Eo mortuo heres dictus & Executores testamenti circa legata excesserunt, multò plura lndis tribuentes, quorum testator Commendatarius fuerat, quam ab ipso fuerat constitutum, qui nihil ijs se debere protestatus fuerat; volebat tamen eisdem, per quos ditatus fuerat, gratum se vt poterat exhibere. Hac ergo de caussa id, quod circa Maioratum fuerat ab ipso dispositum, impleri non potuit, & circa hoc dubia aliqua sunt proposita. Primum an posset id, quod ex bonis restabat transmitti, vt medietas ad Capellanias fundandas conferretur de quibus etiam testator, medietate alia inter consanguineos distributa? Secundum, an si id minùs conueniens appareat, pro maiori defuncti vtilitate, quod ad animam, & multorum spirituale commodum spectat, posset heres Religiosam fundare domum? Tertium, an dictus heres posset Trebellianicam detrahere, quartam scilicet hereditatis partem? Ad quæ responsum, vt sequitur.
560
*Ad Primum, & consequenter ad Secun
dum, non potuisse prædictum heredem commutare defuncti voluntatem ex Clementina Quia contingit de Relig. domib. vbi Ancharranus Col. 1. Cardinalis Zabarella nu. 3. Imola nu. 2. Verba Clementinæ sunt: Cùm ea, quæ ad certum vsum
Clemems. Quia contingit,.
sunt destinata fidelium, ad illum debeant, non ad alium (salua quidem Sedis Apostolicæ auctoritate) conuerti &c. Vbi Glossa ait, Non ad alium etiam pium. Et idem Cardinalis nu. 3. & Imola nu. 9. Item, quia vltima testatoris voluntas implenda est in ea forma, quæ est ab illo disposita. l. Qui hered. de Condit. & demonstrat. vbi statuitur eum, qui grauatus est certam pecuniæ summam tradere N. seruo, non satisfacere, si eam N. eius domino tradat, licet ad eum sit tandem deuentura, vtpotè etiam dominum bonorum serui. Vltima enim voluntas pro lege habenda 13. q. 2. Cap. Vltima voluntas. Spinus de Testamentis in Glossa Rubricæ par. 1. nu. 32.
561
*Neque obstat, si dicatur voluntatem di
ctam in casu nostro non posse adimpleri; quo euentu, vt ait Bartolus in l. Liberto. §. Lucius. ff. de leget. ann. debet in aliam commutari. Nam idem apud P. Molinam Disp. 249. & apud Couarrubiam Cap. Tua de Testamentis nu. 6. in fine ait, quod si legetur pecunia aliqua ad vsum pium, pro quo sit insufficiens, debet conuerti in alium pium vsum auctoritate Episcopi. Quod etiam tenent Doctores alij apud Syluestrum verb. lega
tum 4. nu. 11. & P. Molinam suprà. Et clarè colligitur ex l. legatum ff. de vsu fructu legat. vbi | Doctores. Illius verba sunt: Si quis legauit prædium alicui ciuitati ad faciendum spectaculum, taleque spectaculum prohibitum sit in ea ciuitate, tale legatum arbitrio heredum ac primorum ciuitatis conuertendum est in rem aliam licitam. Deinde, quia quod dicitur de non possibili adimpletione legati, intelligendum est de impletione neque in totum, neque in partem, vt si iubeatur fieri Ecclesia in tali loco, qui à Turcis occupatur, aut pons vel Ecclesia, neque est pro eo pecunia sufficiens; quia res istæ non recipiunt commodam diuisionem neque enim dimidius pons, aut dimidia est Ecclesia facienda: Sed quando quoad partem adimpleri potest eiusdem generis, vt in casu nostro, vbi si nequeant annui redditus ex integro constitui, potest tamen eorum pars, cùm non exigua reuera sit, vt ait P. Molina suprà. Vers. Quomodo
P. Molina.
aliquid, siquidem voluntas testatoris quoad fieri possit, seruanda est. Vbi non assequor (verba Auctoris sunt) id quod in Consilio cum sua subscriptione dicitur de medietate bonorum agendo, quæ pro redditibus annuis callocanda erat ad familiæ illius decus, scilicet commutationem sine Superioris auctoritate fieri posse: cùm tamen circa illud esse difficultas nequeat, ita vt neque cum Pontificis auctoritate id fieri nequeat.
562
*Et est illa Caietani clarissima sententia.
2. 2. q. 89. ar. 9. vbi ait quod si iurem me daturum Petro mille scuta, non potest Pontifex iuramentum relaxare. Verba illius sunt: Prælatus Ecclesiasticus, & Papa non habet ita potestatem supra iuramenta, sicut supra vota, quia non est ita in potestate Papæ auferre ius tertij in rebus non Ecclesiasticis, ac est in potestate sua commutare votum in aliquid
Caietanus.
gratius Deo, quia est Dei Vicarius, & non est vicarius illius hominis. Et idem sequitur Aragon ibidem. Et Sotus lib. 8. de iustitia. q. 1. art. 9. & addit Aragon sic: Dico Tertiò quòd Papa non potest
Aragon.
irritare nisi iuramenta de rebus ad Ecclesiam pertinentibus facta, vel quæ constat vi atque iniuria esse extorta. Primum potest, quia reliquorum iuramentorum materia non subijcitur potestati Papæ. Vnde infertur minùs posse illum dispositionem dictam commutare, quia plus iuris confert testator nepotibus suis ratione illius, quam ille, cui ego iurem mille scuta me daturum, quia hæc est promissio, illa verò donatio. Cap. Requisisti de testa
Cap. Requisisti de testam.
mentis 16. ibi: Quia hoc ille, qui donat. &c. quæ donatio morte testatoris confirmatur, & firma remanet. Item, quia si iurem me daturum Ecclesiæ Calicem, Caietanus in Opusculis fol. 93. & plures alij Theologi asserunt talem Ecclesiam ius nullum acquirere. Et licet Nauarrus de redditib. Monito. 1. affirmat ius acquirere; nullus est tamen Auctor qui dicat fidei commissarium substitutum ius ad hereditatem non acquirere: naque in eo dubium esse potest, nam l. vlt. 5. parti. 6 iubet quòd si heres grauatus nolit hereditatem tradere fideicommissario, cum ad tradendam Iustitia compellat, & quòd in pœnam quarta ei Trebellianica subtrahatur, vt notat Spinis de Testamentis Glossa 27. nu. 8. & est textus in l. heres. de his, quibus vt indignis: ergo substitutus ius habet ad hereditatem.
563
*Et vt hoc radicitus intelligatur suppo
nendum est quòd quemadmodùm finis temporalis Principis est temporalis quòd scilicet Respublica in statu tranquillo conseruetur, ita & media in ordine ad hunc finem temporalia sunt: in Pontifice aurem secus accidit, cuius finis spiritualis est, supernaturalis scilicet beatitudo, vnde & media debent esse spiritualia & supernaturalia, de quo doctè Victoria de potestate Ecclesiæ. §. qui incipit, Vtrùm potestas spiritualis sit supra potestatem ciuilem per totum. Et P. Molina Disput. 29. Vnde infertur Primò Pontificem non habere directè potestatem supra res temporales, sed indirectè, quatenus scilicet conferre possunt in ordine ad finem supernaturalem, aut illi obstare; & ita nec leges iustas à Principibus latas abrogare: & etiam in casu, quo tales non sint, aduertunt duo citati requirendos esse vt eas abrogent: & si noluerint, tunc esse à Pontifice reuocandas. Et ita si testator legatum relinqueret pro re aliqua, quæ in perniciem cederet animarum, benè poterit illud in rem aliquam piam commutare: secus si legatum sit ad rem merè tem
Syluester.
poralem, vt tradit Syluester, qui ex Baldo, Angelo, & Salcedo statuit non posse Pontificem vsum rerum alterare, quæ per fideles sunt relictæ. Sic Verb. Legatum 4. nu. 2. & addit: Quod intellige de potestate ordinaria, & in non pijs, secus de absoluta, & in pijs legatis. Et potestatem ordinariam vocat, iuxta quam nequit directè disponere circa legata temporalia, sed indirectè, in quantùm est necessarium ad finem supernaturalem, & eodem modo loquitur Victoria su
Victoria.
pra Proposit. 3. num. 8. vbi ait quòd Papa non habet iudicare saltem via ordinaria de caussis Principum, aut iurisdictionum. Et vt ex contextu clarè constat, eius mens est non posse, nisi quando necessarium fuerit pro bono spirituali, de rebus temporalibus iudicare. Et hoc est quod Iuristæ dicunt, quos allegat & sequitur Spinus suprà Glossa 28. num. 24. Pontifex
Spinus.
in actu & in habitu habet potestatem spiritualem: temporalem in habitu tantùm, quam reassumere potest in aliquibus casibus, & statim subdit: Pontifex in his, quæ concernunt animam, potest temporalem & sæcularem iurisdictionem, quam habet, in habitu, ad actum & exercitium reducere.

Argumenta quædam contra præfatam resolutionem.

564
*PRimum, si quis promittat Calicem Ecclesiæ, potest Pontifex votum commutare vt eum alteri Ecclesiæ ab ea, cui promisit, conferat: ergo similiter in legato temporali, vt in opus pium conuertatur.
Secundum, quia Religiosus heres erat dominij capax, & ita bona conditionem spirirualemspiritualem sunt adepta, vnde & poterit Pontifex ad pium opus applicare. Tertium, Quia commutatio talis erit in melius, & conueniens ad bonum spirituale.
Quartum, quia nepotibus defuncti nulla fit iniuria, quia non aufertur quod ab illo est ipsis legatum: quandoquidem id non extat, vel certè parum, Capellanijs institutis, quæ institutio, vti opus pium, est alijs præferenda: neque obligatio subest vt illis tribuatur, cùm in opera alia pia possit impendi.
Quintum, quia opinio probabilis est legata, sæcularia & temporalia posse in alia commutari; & cùm iuxta illam sit contractus celebratus, & Scriptura confecta, debere ad executionem deduci.
Sextum, quia legatum & fidei commissum exæquantur: ergo sicut potest legatum vnum in aliud commutari, ita & fideicommissum.
Septimum, nam quando testatoris voluntas non est executioni mandata, ab Episcopo potest adimpleri.
Octauum, quia fideicommissum prædictum fuit conditionale, & ita substituti non habent ius ad hereditatem quoadusque Maioratus instituatur: ergo nulla ipsis in permutatione irrogatur iniuria.

Ad sex priora Responsio.

565
*AD Primum constat ex dictis circa iu
1. Ex voto non benè argui.
ramentum, & ita negatur consequentia, nam votum Deo fit, & res est pia, & ita Pontifex vt Dei Vicarius hanc potest facere commutationem, non ita iuramentum circa rem temporalem. Videatur Caietanus suprà, qui ferè in proprijs terminis huic respondet argumento.
Ad Secundum, bona aliqua esse spiritualia
2. ex bonorum distinctione.
posse duobus modis. 1. ad tempus, & per modum transeuntis. 2. permanenter, & in perpetuum. Quo supposito dicitur Pontificem, etsi possit facere prædictam conuersionem pro tempore, quo futura sunt spiritualia, sed non pro tempore, quo sæcularia. v.Verbi g.gratia, Instituit quis heredem Ecclesiam pro sex annis: post quos instituit Petrum, vt ex illis Maioratum vel fundaret, vel au
Commodum exemplum.
geret. Tunc benè potest Pontifex commutationem facere pro sexennio, sed non pro vlteriori tempore, quia tradenda sunt Petro. Ergo similiter in nostro casu, quia voluntas testatoris non fuit vt nepos bona illa ad propriam vtilitatem retineret, nisi pro bonorum ipsorum meliori statu, eo tantùm tempore, quod esset ad voluntatem eius exequendam necessarium. Quòd autem Pontifex nequeat illa in opera pia perpetua conuertere probatur. 1. quia nequit tollere ius acquisitum fidei commissario, vt constat ex dictis circa iuramentum. 2. quia Ecclesia dicta tenetur bona illa reddere reddendo temporalia, idque ex iustitia: & Pontifex nequit Ecclesiæ talem obliga
tionem remittere, quia esset in Petri præiudicium, cui nequit ille damnum inferre in temporalibus, nisi quando id ad spirituale bonum potest conducere, iuxta dicta. 3. Si heres grauatus committat crimen læsæ Maiestatis, bona pro solo tempore vitæ illius confiscantur, & post mortem fidei commissario conferuntur iuxta l. 14. ff. 5. part. 6. verb. Tanto tiempo. Vbi Gregorius Lopez Doctores alios allegans. Et Spinus suprà Glossa 27. nu. 27. & P. Molina Disp. 80. lit. R. Item accidit quando Religionem ingreditur: post mortem enim naturalem deferenda est hereditas fidei commissario, neque Monasterium poterit illam sibi retinere, vt citati tenent. Gregorius vbi suprà. Spinus num. 75. & P. Molina lit. C. licet bona prædicta pro tempore vitæ heredis prædicti spiritualia fuerint, vtpotè Monasterij. Et P. Molina doctrinam præfatam limitat in herede Religionem PP. Minorum ingresso, aut in Societatem Iesv, tunc
LimisatioLimitatio quædam.
enim statim ac Professionem emiserit hereditas est fidei commissario transmittenda. Immò plus addendum, quòd licet per impossibile posset Pontifex cum Religione dispensare vt hereditatem retineret: saltem non posset Religionis Prælatus, cui de testatoris voluntate constaret, iuxta inferiùe dicenda, & est casus præsentis quæstionis.
566
*Ad Tertium respondetur concedendo
quod de Calice dicitur, quia est legatum pium, circa quod Pontifex habet directam potestatem, quod secus accidit in temporali, vt probatum remanet. Si verò legatum tale sit pro re illicita & contra bonos mores, poterit ille in rem piam commutare, ratione necessitatis. Et ita Victoria
Victoria.
§. citato nu. 5. sic ait: Non ergo sufficiat vt aliquid sit necessarium ad finem, quod spectat ad Papam, sed oportet vt illud sit in casu neceßitatis. Et P. Molina
P. Molina.
supra Conclus. 3. ita scribit: Papa ex consequenti habet supremam & amplißimam potestatem iurisdictionis temporalis super omnes Principes, & reliquos, qui sunt de Ecclesia, præcisè tamen, quantùm postulat finis supernaturalis, ad quem supernaturalis potestas ordinatur. Quare si id exigat finis supernaturalis, potest Papa deponere Reges, potest etiam inter eos iudicare de rebus temporalibus, legesque eorum infirmare, & reliqua omnia inter Christianos omnes exequi, quæ ad supernaturalem finem, salutemque communem spiritualem, non vtcumque, sed simpliciter prudentis arbitrio iudicata fuerint necessaria. Sic ille, cuius vltima verba sint ponderanda.
567
*Pro responsione ad Quartum supponen
dum est testatorem pro redditibus annuis Maioratus certam designasse pecuniæ quantitatem, voluit enim esse duorum mille & quingentorum, aut trium mille ducatorum: pro Capellanijs autem nihil determinatè disposuit, sed solùm vt ex sexta parte bonorum fundarentur certæ Capellaniæ, & ita neque Missarum numerum designauit; numquàm enim diuites exactam habent facultatum suarum cognitionem. Hoc supposito, id quod heres præter voluntatem testatoris insumpsit, aut necessarium fuit ad illius exonerandam conscientiam, soluens debita, quorum ille non meminit, aut non fuit necessarium? Si prius, totum illud debet heres grauatus accipere in partem Trebellianicæ, quandoquidem excessit de bonis testatoris disponens contra eius voluntatem. Neque ego assequi possum (verba sunt Auctoris) quomodò in Consilio, de quo suprà, ex vna parte asseritur Religiosum viginti mille argentea pondera, seu octoregales, imprudenter expendisse, & ex alia dubium non esse quo minùs possit suam Trebellianicam detrahere. Si necessarium erat, id minus ex bonis testatoris habetur, quia debita non computantur in bonis testatoris: & ita ex ijs. quæ remanent, detractis debitis, & ijs solutis, vnum est corpus conficiendum, atque ex 6. parte Capellaniæ fundandæ, ac reliquum ad Maioratus redditus applicandum, quod in terra illa, in qua etiam nobilium exiguæ esse solent facultates, magnæ erit considerationis.
568
*Ad Quintum, est quidem probabile le
gata temporalia posse commutari: sic enim graues Auctores tenent, quos allegant Couarrubias | suprà cap. 6. & Spinus parte 1. Glossæ Rubricæ nu. 29. & etiamsi illa sint pro opere publico, est opinio certissima stabilita in l. legatum ff. de administrat. rerum ad ciuit. Sed hanc commutationem facturus est Princeps, vt clarè tenet Nauarrus Consilio. 13. de voto nu. 6. Spinus & Couarrubias, qui vers. Sic Iurisconsultus, postquàm dixit legatum ciuitati factum ad opus publicum posse à Principe conuerti in opus aliud, statim subdit eodem modo posse Papam legata pia in alia pia etiam commutare. Quod si quis dicat Concilium Tridentinum Seßione 22. cap. 6. de Reformat. vbi facultatem Episcopis tribuit ad commu
tanda legata, id ad pia non restringere, & quod Concilium nullus præter Papam potest declarare. Occurrendum est ex eo quòd Concilium debet iuxta Ius intelligi, quia cum Episcopis loquitur, quos supponit notitiam Iuris habere, iuxta quod neque Pontifex valet temporalia legata commutare. Item in Cap. Tua nos de testamentis ita expressè dicitur: Cùm igitur in omnibus pijs voluntatibus sit per locorum Episcopos prouidendum. Quod verò ad declarationem Concilij
Vt queat illud declarari.
attinet, passim à Doctoribus adhibetur. Quod verò ad declarationem Concilij attinet, passim à Doctoribus adhibetur. Quod enim Pontifex vetat, tantùm est cùm sensus esset penitus dubius, vt ait P. Henriquez lib. 7. de Indulgentijs cap. 29. nu. 4. Præfatum autem Caput dubio caret, cùm sit res plana, & principium Iuris, debere intelligi iuxta id quod Doctores & Iura præscribunt.
569
*Ad Sextum conceditur legata & fidei
commissa coæquari, vt communiter Doctores tradunt, quos refert & sequitur Couarrubias in Cap. Raynucius de testamentis §. 10. num. 2. Sed quemadmodum Prælatus non potest legatum non pium commutare, nisi ad spiritualem sit finem necessarium; sic neque fidei commissum, nisi sit pium. Vt si quis heredem relinquat Petrum, & eum grauet vt post certum tempus hereditatem tali transmittat Ecclesiæ.

Duobus alijs fit satis argumentis.

570
*AD Septimum immeritò dici à Couar
rubia affirmari ob solam Executorum negligentiam posse Episcopum testatorum voluntatem commutare, cùm teneat apertè contrarium; & solùm referat Auctores aliquos ipsi aduersantes. Qui tamen reuera loquuntur de legatis pijs, vt apertè constat de Felino, vno ex al
Felinus.
legatis ab illo, in Cap. Super his. de accusat. Col. 2. vbi sic ait: Facit singulare dictum Ioannis de Imola, quòd licet Episcopus, vel alius citra Papam non poßit alterare relicta ad pium vsum; tamen Episcopus voluntatem testatoris nondum executam potest alterare. Sic ille. Et quod hîc conceditur Episcopis est, quòd solùm voluntas non executa testatoris sufficiat vt eam possint alterare. Sed meritò contrarium defendit Couarrubias, & efficacissimè ex Cap. Tua nobis de testam. ibi: Mandamus quatenus Executores testamentorum huiusmodi, vt bona ipsa fideliter & plenariè in vsus prædictos expendant, monitione præmissa compellas. Non ergo eorum est satis negligentia.
571
*Ad Octauum & vltimum dicitur fidei
commissum præfatum non esse conditionale, sed modale: vt enim ait Antonius Gomez Tomo 1. variarum. cap. 12. nu. 59. & nu, 70. & P. Molina Disp. 208. & communiter Iuristæ, conditio explicatur his verbis Si, Nisi, & similibus. v.Verbi g.gratia, Lego Titio centum, si nauis ex Asia venerit. Modus autem dictione Vt, Hispanè Para. Vt, lego Titio centum, vt emat fundum. Et discrimen inter legatum conditionale & modale est quidem magnum: conditio enim dispositionem suspendit, ita vt vim non habeat donec conditio impleatur: & ita si legatarius anteà moriatur, legatum non transmittitur ad heredes legatarij: Modus autem non suspendit dispositionem, & ita vim habet illa ante modi positionem, & per consequens ad heredes transmittitur, si modus talis sit, qui ab ipsis possit adimpleri. Et ita si testatoris nepotes fuissent mortui, eorum heredes succedunt, & tenentur bona hereditatis redditualia constituere, iuxta testatoris voluntatem, habentque actionem contra heredem grauatum secundùm communem opinionem, vt ait Antonius Gomez suprà nu. 71. & plus addo, quod cùm testator satis susuperque cognouerit Religiosum nepotem in Hispaniam non profecturum ad redditus pro Maioratu stabiliendos; ius habent fidei commissarij, vt ipsis hereditaria pecunia tradatur, præstita cautione de reddituum constitutione, iuxta doctrinam Antonij Gomez nu. 70. & 71. & hucusque de commutatione relictorum pro Maioratu, iam de Capellanijs.

An relicta pro Capellanijs possint in alium pium vsum commutari.

572
*PRima assertio affirmatiua, cum aucto
ritate Prælati, ex Clementina Quia contingit iam citata.
Secunda, A Pontifice faciendam, vt constat ex illis Clementinæ verbis: Salua Sedis Apostolicæ auctoritate. Et ratio est clara, quia, vt ait D. Thomas 2. 2. q. 89. arti. 9. ad 3. Pontifex habet plenam potestatem supra res Ecclesiasticas. Neque obstat si dicatur per commutationem fieri iniuriam ijs, qui Capellaniarum essent futuri Patroni: nam ius patronatus spirituale quid est, & per consequens tollere illud potest Pontifex, vt Didacus Perez lib. 1. Ordinamenti. ff. 6. l. 2. vers. Dubitatur fol. 149. Vnde & sequitur Prouincialem dicti Religiosi non posse facere dictam commutationem, quæ esse potest.
573
*Tertia assertio id statuens, & constat. 1.
3. Negant id Prouincialibus.
quia non habet plenitudinem potestatis, propter quam id Pontifici competit, vt constat ex Clementina citata, & Doctoribus pro eo adductis. 2. Quia olim Religiosi subiecti erant Episcopis, in quorum Diœcesi erant ipsorum Monasteria, vt habetur in Cap. 1. de statu Monachorum. Cap. In singulis eod. ff. §. Porrò Diœcesani. Et Cap. Venerabilis de Relig. domib. & exemptio fuit priuilegium. Ergo eo ipso quòd ex Iure non constet eos huiusmodi habere facultatem, illam non habere concluditur, argumento Cap. Cùm dilectus
de Relig. Dom. vbi statuitur quòd Monasterium sit subiectum Episcopo, in cuius est Diœcesi, nisi | probauerit se esse exemptum. Et argum. Cap. Ex ore de priuileg. ibi: In membris autem, quæ non
Cap. Ex ore de priuil.
probantur exempta, Diœcesano Episcopo subiecta iacere decernimus. Et ratio est, quia cùm exemptio
Exemptio odiosa.
à iurisdictione ordinaria sit odiosa in Iure, non debet extendi vltra id, quod constiterit esse concessum. Et cùm in Iure non inueniatur facultas dicta, illam in Religione non esse conuincitur.
574
*Prætereà, quia Prouincialis nequit di
cto Religioso subtrahere obligationem iustitiæ, quam habent ad implendum testatoris voluntatem, cùm in damnum heredum cedat, quibus nequit Prouincalis præiudicare, quandoquidem subditi eius non sunt, & quòd obligatio talis Religiosi ex iustitia sit, ex eo constat, quòd si restituere hereditatem nollet, ad id iudicialiter compelleretur, iuxta l. vlt. ff. 5. part. 6. & fideicommissarius habet actionem personalem & hypothecariam contra heredem grauatum, vt docet Couarrubias in Cap. Raynutius §. 10. nu. 4. vbi Baldum adducit. Vnde alia ratio insurgit ex eo quòd Nepotes dicti habent ius ad rem respectu hereditatis. Quomodò ergo Prouincialis illud ab ipsis possit auferre, cùm subditi eius non sint? Contra id tamen duo possunt instrui argumenta.
575
*Primum ex Cap. 4. Sess. 25. de Reformat.
Duo argumenta in contrarium.
Concilij Tridentini, vbi ampla conceditur facultas Episcopis, Abbatibus, & Generalibus ad Missarum onera moderanda. Secundum, ex eo quòd propter distantiam posset Episcopus dispensare, & conquenter Prouincialis, cùm iurisdictionem habeat quasi Episcopalem erga subditos: quod specialiter in Societate nostra probatur ex Compendio priuilegiorum verb. Prælatus §. 3, Ad quæ respondetur.
Ad Primum ibi Concilium loqui de Capella
nijs iam fundatis, quibus nequit integrè satisfieri. Deinde facultatem dictam Abbatibus & Generalibus Ordinum concedi, vt ipsi in Capitulis generalibus id attentè & diligenter considerent. Et cùm hæc sit talis commissionis forma, omninò seruanda est, alias quod actum fuerit, erit nullum, vt liquet ex ijs, quæ tradit Couarrubias in Cap. Alma mater. p. 1. §. 9. nu. 8.
576
*Ad Secundum, hanc facultatem non ha
bere Episcopum, nisi quando legatum commodè nequit impleri, vt ait P. Henriquez lib. 7. de Indulgentijs cap. 37. nu. 2. & lib. 12. de Matrim. cap. 3. nu. 1. cum alijs, quos allegat, Doctoribus. Et incommoditatem, quæ pro præsenti casu occurrit, itinerum, periculorum, benè testator inspexit. Quòd si distantiæ ratio sufficiens iudicatur, sine peculiari periculo, sequitur neque pro dispensatione voti castitatis, aut religionis, vel impedimenti Matrimonij, aut quolibet alio ex reseruatis Pontifici, necessarium futurum ad ipsum ex Indijs recursum. Id quod est contra Angelum verb. Votum 9. nu. 7. Syluestrum, Votum 9. nu. 9. Tabienam Verb. Dispensatio num. 11. Aragon 2. 2. q. 88. ar. 2. Nauarrum cap. 12. n. 76. Ledesmam Coimbricensem. 2. par. Quarti. q. 55. art. 7. & Doctores alios, qui asserunt Episcopum posse dispensare in voto castitatis, quando ratione magnæ distantiæ est periculum in mora. Et hæc est praxis huius Regni, in quo vbi periculum non imminet, ad Romanam Sedem recurritur. Sed dato casu quòd rationes sufficientes adsint vt Episcopus possit dispensare, non ideò poterit Prouincialis. 1. quia Episcopus eam habet potestatem (stando iuri diuino) quatenus in sua
Diœcesi idem potest quod in vniuersa Ecclesia Pontifex, sicut quilibet Apostolus in Prouincia, in qua versabatur, id poterat, quod D. Petrus in Ecclesijs vniuersis, & locis, ac Prouincijs, in quibus illi prædicabant. Et certum est Episcopos in locum Apostolorum successisse. Cùm ergo Episcopo in sua Diœcesi ea sit potestatis amplitudo, ex dicto titulo Pontificiæ respondens, quis audeat asserere Religiosum Prælatum erga subditos Pontificiam habere potestatem?
577
*Secundò probatur aliquibus exemplis.
1. quia Episcopus potest subditis Dimissorias conferre pro Ordinibus recipiendis; quod tamen spectato Iure communi nequit Prælatus Religiosus, vt constat ex Cap. Cùm nullus de tempore Ordin. 2. Episcopus potest ferre sententiam degradationis; non verò Prælatus dictus, vt probat Nauarrus Consil. 58. num. 2. & addit quòd stando Iuri communi non potest Prælatus Regularis cognoscere nisi de ijs, quæ spectant ad Regulas & Constitutiones: Non ergo de vltimis voluntatibus. Item stando eidem Iuri potest Episcopus facere compositiones circa debita incerta, vt ait P. Henriquez lib. 7. de Indulgentijs Cap. 8. n. 4. & certum est id non posse Prælatum regularem. v.Verbi g.gratia, vult aliquis Professionem emittere, qui debet mille octoregales, eius, cui debet, ignorata persona: nequit Prælatus facere vt centum largitione in pauperes liber ab obligatione remaneat. Ex quibus pro commutatione vltimarum voluntatum validum conficitur argumentum, quia id non spectat ad Regularem obseruantiam, pro qua Prælati quasi Episcopalem habent potestatem.
578
*Tertiò id ostenditur, quia commutatio vltimarum voluntatum est Pontifici reseruata, vt constat ex verbis illis Clementinæ, Salua Sedis Apostolicæ auctoritate & Prælatus regularis solùm potest cum suis subditis dispensare in legibus sui superioris, quando pro eo habet priuilegium, aut viget consuetudo, & in tribus casibus, videlicet circa res leues, frequenter occurrentes, aut statutas circa eius Communitatem, vt expressè tradit Caietanus. 1. 2. q. 97. arti. 4, Medina ibidem. Sotus lib. 1. de Iust. q. 7. art. 3. & Syluester Verb. Dispensatio. n. 4. ex quibus nihil in præsenti casu verificari potest. Ergo &c.
579
*Denique priuilegium intelligitur de iu
risdictione, quam habet Episcopus firmam & ordinariam, qua vti, cum libuerit, potest; vltimas autem posse voluntates commutare non est huius generis: multi enim Auctores id negant; & si qui concedunt, ideò est quia existimant pro quibusdam casibus habere in sua Diœcesi eam, quam Pontifex in vniuersa Ecclesia, potestatem. Item, iurisdictio, quam Pontifex suo priuilegio confert, illa est, qua Prælatus eget ad suorum regimen subditorum, ad quod nihil interest commutatio vltimarum voluntatum. Est insuper Iuris regula, quod in generali concessione non veniunt ea, quæ in specie verosimiliter non conce|derentur. Et ita declarauit Gregorius XIII. quod licet in Bulla Cruciatæ concedantur casus Bullæ Cœnæ, & vnus ex illis sit crimen hæresis, non fuit Pontificum mens illum indulgere. Cùm ergo commutatio vltimarum voluntatum propria Pontifici sit, & non Episcopo, casusque adeò grauis sit, vt Pontifex non nisi valde rarò, & ex vrgentissimis caussis velit dispensare: quomodò præsumi queat casum huiusmodi superioribus omnibus Religiosis concedere voluisse?

Circa Trebellianicæ detractionem.

580
*Cùm nequeat testatoris mutari volun
tas, iuxta dicta, circa Trebellianicam occurrit difficultas, pro qua dicitur. Primò non solùm ex hereditate, sed etiam ex legatis esse detrahendam, vt affirmat Oldradus, quem allegat Gregorius Lopez l. 8. tt. 11. part. 6. Vers. De los bienes de la herencia, & est textus expressus in l. Marcellus, item Pomponius ff. ad Trebellia. ibi: Ex omnibus detrahendam; hoc est ex legatis, & ex fidei commissis.
581
*Secundò si legata aliqua integre soluta
sunt, ex illis non est facienda detractio: cùm certum sit non esse ex hereditate detrahendum id, quod de legatis detrahi potuisset. Id colligitur clarè ex citato §. Pomponius, ibi: Quæsitum esse vtrùm solida legata præstanda sint, & quartam ex toto fidei commisso detrahere. Quod & tenet Nicolaus Euerardus in argument. legal. loco à Falcidia ad Trebellianicam. fol. 222. vbi sic ait: Secundò id facit ad hoc quòd sicut cessat Falcidia quando heres soluit vnum legatum integrum postquàm subtiliter patrimonium agnouit: ita & hoc casu cessare debet Trebellianica, quia eadem est ratio. Sic ille citans Angelum in Authent. de hered. & Falcidia. Collat. 1. §. Si verò expreßim.
582
*Tertiò videri non posse detrahere eum,
de quo loquimur, quandoquidem eius Patruus non illum constituit heredem, vt sic honoraret, vel vtilitatis quidquam afferret, sed vt consuleret fidei Commissarijs, cauendo ne hereditas in arcam bonorum defunctorum inferretur. Ita tenent Baldus & Cynus, quos allegat Gregorius Lopez dicta l. & Vers. Imola, & Alexander apud Durantem de Arte testandi tt. 7. de Tutore Cautela 4. qui fundantur in l. in fidei commißi. §. Cum Polidius. ff. de vsuris, ibi: Siue quod lubrico tutulætutelæ fidei comißi remedium mater prætulerat.
583
*Quartò, esse probabile posse detrahi, vt
significauit de eo cōsultusconsultus Doctor Faxardus, post adhibitum studium. Nam l. 8. statuit detrahi posse, & aliam exceptionem non apponit, nisi quando quis per vim acceptat hereditatem, Iudicis auctoritate compulsus. Item quia cùm heredis nomen à testatore ipsi tribuatur, cùm oneribus, quæ nomini annectuntur, æquum est vt vtilitatis aliquid consequatur. Sed contra est, quia cùm hereditas est ad piam caussam, non potest detrahi Trebellianica, vt tradit P. Molina Tomo 1. Disput. 187. circa finem. Vers. Vtrùm, vbi multos adducit, & tamen prædicta lex. 8. non excepit hunc casum. Deinde, quia sequeretur quòd in nostro Regno non esset alia exceptio detrahendi Trebellianicam præter dictam; quod tamen falsum est. Nam Antonius à Padilla. l. post mortem. Cod. de fidei commis. à nu. 26. & Molina de Primogenijs lib. 1. cap. 17. num. 10. dicunt quòd exceptio hæc, scilicet quòd heres, qui coactus adiuit hereditatem, non possit detrahere. Quartam, non est nouiter tradita ab hac lege Partitarum, sed etiam est tradita à Iure communi. l. Quia poterat. ff. ad Trebell. l. Ita tamen. §. qui suspectam. & l. nam quod. §. qui compulsus, omnes eodem tt. & tamen secundùm Ius ciuile institutus non contemplatione sui, sed fidei Commissarij, non detrahit Quartam, vt vidimus, vnde omnino videtur recedendum à fundamento Doctoris Faxardi. Post prædicta sic Auctor claudit: & omnia præfata à me quidem dicta vt obedientiam
Auctoris ingenua conclusio.
implerem, quæ ita iußit, & ita ipsius ea censuræ subijcio, & cuiuscumque alterius meliùs sentientis. In Collegio D. Pauli Limæ die 11. Maij 1595. sic doctus Pater, veritati militans, neque vllo modo priuatis affectibus obsecutus.

Aliqua circa præcedentem Resolutionem adnotantur.

584
*Num. 561. P. Molinæ verba nonnihil immutata, sed sensu integro, vt accidit properantibus, aut memoriæ fidentibus. Lex ibidem citata sic habet in Infortiato: Legatum
Ciuitati relictum est, vt ex redditibus quotannis in ea Ciuitate memoriæ conseruandæ defuncti gratia spectaculum celebretur, quod illic celebrari non licet. Quæro quid de legato existimes? Modestinus respondit, Cùm testator spectaculum edi voluerit in Ciuitate, sed tale, quod ibi celebrari non licet: iniquum esse hanc quantitatem, quam in spectaculum defunctus destinauerit, lucro heredum cedere. Igitur adhibitis heredibus, & primoribus Ciuitatis, dispiciendum est in quam rem committi debeat fidei commissum, vt memoria testatoris alio, & licito genere celebretur. Sic ibi, quod dare hoc loco placuit, vt in citationibus vitetur confusio, dum Auctorum verba pro Textu aliquoties inducuntur, aut illi minùs fideliter exhibentur.
585
*Pro eo, quod dictum. nu. 571. scilicet
Fidei commissum esse modale.
dispositionem fidei commissariam esse modalem, & non conditionalem, facit Cuiacij Glossa in citata nuper lege, sic enim ille §. Fidei commissum: Modum sic appellat Modestinus, quia ex Constitutione Gordiani, cuius ætatem Modestinum attigisse constat ex l. 5. C. ad exhibendum, quæ Constitutio est in l. 2. C. de his, quæ sub modum, modus fidei commissum facit, modus vim fidei commißi habet. Sic ibi.
586
*Circa dispensationem in voto castitatis,
de qua. n. 576. dictum à Nobis Tomo 2. Thesauri Tit. 12. n. 460. & seqq. & in Additionibus n. 67. & 308. alibique. Et quidem quando illæ concurrunt rationes, quæ pro dispensatione in foro conscientiæ sufficiunt, & dispensari eatenus ab Episcopis possunt, id ex Ordinaria potestate haberi, probatum ibidem. Ex quo & sequi, posse à Religiosis virtute priuilegiorum, quia iam votum illud non est reseruatum: pro quo specialiter n. 463. Neque id quod de æquali potestate Episcoporum in sua Diœcesi dicebatur respectu Pontificiæ, in omnibus Christianis Prouincijs, fundamentum est generaliter à Doctoribus allatum pro assertione illa, de qua citato n. neque enim doctrinæ talis meminerunt, quæ neque necessa|ria est, vt possint Ordinaria potestate dispensare. Quomodo autem sit illa plena periculo ex Dom. Villaroel dictum. nu. 290. citati Tit. 12. vnde & receptissima sententia est Pontificem in vniuersa Ecclesia Principatum & iurisdictionem habere, & ab eo perenni fonte ceterorum Ecclesiæ Patrum potestatem dimanare. Vnde licet eorum institutio de iure diuino sit, iurisdictio tamen à Pontifice deriuatur, aliàs non potuisset tot sibi casus reseruare; tot inquam, quot ab Hostiensi referuntur, scilicet sexaginta, de quo D. Barbosa de potest. Episcopi Alleg. 1. nu. 1. P. Bauny Tomo 1. Tract. 8. Quæst. 2. vbi alios adducit. Quin obstare queat quod de successione in locum Apostolorum dicitur iuxta Concilium Flo
rentinum in instructione Armenorum, & Tridentino Seßione 23. Cap. 4. vt enim explicat P. Suarez Disput. 10. de fide. Sect. 1. n. 4. Succedere dicuntur Apostolis secundùm quamdam accommodationem & repræsentationem, ad eum modum, quo Presbyteri succedere perhibentur septuaginta duobus Discipulis, quia nimirùm eorum subeunt vices Officioque funguntur. Sic enim in Episcopis residet Pontificia & Episcopalis dignitas, quæ fuit in Apostolis: sunt enim præcipuæ columnæ, & Pastores Ecclesiæ, quibus commissum est illius regimen: quibus in muneribus Apostolis aßimilantur, succedereque dicuntur. Sic ille adducens Alensem, D. Thomam, Richardum & Paludanum: pro quo & eruditè P. Azor Tomo 2. lib. 3. cap. 30. quæs. 13. vt in margine adnotatur. Et ita etiam exponendum quod habetur in Cap. In nouo Testamento 21. dist. vbi
Cap. In nouo. 21. dist.
de successione Episcoporum in Apostolorum locum, & Presbyterorum in locum 72. Discipulorum. Et est illud D. Anacleti. In qua etiam Dist. Cap. Cleros ex D. Isidoro profertur: Pontifex Princeps Sacerdotum est quasi via sequentium. Ipse & summus Sacerdos, ipse & Pontifex maximus nuncupatur. Ipse enim efficit Sacerdotes atque Leuitas: Ipse omnes Ordines Ecclesiasticos disponit; ipse quid vnusquisque facere debeat ostendit. Hæc ibi. Sunt etiam pro eadem illa citati Martyris & Pontificis verba relata in Cap. Sacrosancta. 22. dist. sci
Cap. Sacrosancta. 22.
licet: Hæc verò Apostolica Sedes, cardo & caput (vt prætactum est) omnium Ecclesiarum à Domino, & non ab alio, est constituta. Et sicut cardine ostium regitur, sic huius sanctæ Sedis auctoritate omnes Ecclesiæ (Domino disponente) reguntur. Sic & alia possent pro generali Sacrosanctæ Sedis influxu glomerari.
587
*Circa detractionem Trebellianicæ non
erat ratio dubitandi, & ita superuacua apparet Doctoris Faxardi consultatio, ijs suppositis, quæ dicta ex Auctore sunt nu. 567. admirantis circa id posse tale aliquid affirmari. Totum bonorum corpus sexaginta mille constabat argenti ponderibus, & viginti millia sunt imprudenter expensa. Quomodo ergo locus esse possit Quartæ detractioni, quando tertia est ita imprudenter insumpta? Nisi dicatur id bona fide actum: quod
tamen non releuat, quia stante bona fide tenetur qui rei alienæ fuit detentor, id restituere in quo factus est ditior, vt est dogma in Morali schola receptissimum: nullus enim ex alieno locupletari potest, vt clamant leges. Ergo & in casu nostro pariter dicendum, in quo bona fide tertia est pars bonorum testatoris contra eius voluntatem absumpta: non ergo qui sic absumpsit, retinere quidquam potest, iam enim ditior ex alieno fieret, quod nullo pacto ad ipsum pertinebat. Vel si præfati dogmatis accommodatio opportuna non videatur, ex eo argui potest quòd in negotio præsenti Quartæ detractio esset notabiliter præiudicialis heredibus, & manifestè contra testatoris voluntatem: quando autem sic accidit, non habet effectum bona fides, quæ præcessit. Sic qui ex alieno faciebat sumptus bona fide, deprehensa veritate nequit pergere, ob notabile præiudicium eius, ad quem pecuniæ pertinebant. Ergo similiter heres grauatus, qui bona testatoris imprudenter absumpsit, ea veritate comperta pergere nequit partem adeò notabilem detrahendo. Neque dici potest beneficio legis frui ita disponentis: nam impossibile est legem in casu tali id voluisse, quod adeò exorbitans comprobatur. Id quod ex dictis nu. 581. delegatis integrè solutis, manifestè conuincitur, ideò enim quando integrè soluta sunt sine respectu ad quartam partem debitam illa non detrahitur, quia dupliciter damnificarentur heredes, siue id bona, siue non bona actum fide, & testatoris voluntas magna ex parte suo effectu fraudaretur: Atqui idem est in casu præsenti; immò in eo vrgentior occurrit ratio, ob notabilem adeò absumptam quantitatem, & ita videtur à ratione prorsus alienum vt Quarta detrahatur. Præ
sumptionem autem circa voluntatem testatoris multùm operari, ex legibus constat, quæ de Trabellianica agunt diuersis in locis, sed specialius in l. Qui quadringenta ff. vt suprà, ibi: Quia præsumptum est voluisse testatorem. &c. Cùm alias sit
. Qui quadringenta.
receptissima sententia Doctorum Trabellianicam posse heredi grauato à testatore negari, pro quo P. Molina Disp. 287. Vers. Dubium est, & seq.
P. Molina,.
vbi illud: Vt de testatoris mente dubitandum non sit. Vnde ad dispositionem legum nequit esse perfugium.
588
*Pro quo & validum textum oppono ex l. Marcellus citata §. Res quæ in quo sic: Res,
l. Marcellus §. Res.
quæ ab herede alienatæ sunt: in Quartam imputantur heredi. Circa quem sic Glossa Viuij, vbi casum præsentem videtur expressisse: Institui mihi
Glossa Viuij.
heredem Titium, & rogaui eum de restituenda hereditate Seio, deceßi. posteà dictus Titus heres adijt hereditatem: & antequàm eam restitueret Seio, fidei commissarius alienauit ex ea duos fundos, pone qui capiunt Quartam hereditatis, vel minus. Et posteà cùm fideicommissarius petit ab eo hereditatem, vult ei restituere detracta Quarta. Dicit ei fideicommissarius: Computa tibi in Quarta pretium fundorum, quos alienasti. Dicit ei heres, Non faciam, potes enim vindicare fundos. Vade vindica, si vis. Quæritur quid iuris sit? & dicitur quòd debet heres sibi computare in Quarta. Sic ille, qui Versic. sequenti exceptiones aliquas adducit, quæ tamen ad alienationis necessitatem reducuntur, quæ in casu nostro penitus abfuit, in quo & fundi alienati. Licet autem pretium receptum non sit, id nihil obstat, quia iuxta id locutus Auctor, quod regulariter accidit; cùm tamen lex generaliter decernat, nulla accepti pretij facta mentione, quia nihil ad rem facere erat manifestum. Stet ergo neque in casu nostro, neque in similibus Quartam esse detrahendam. Pro quibus hæc satis. | Et quod ad euentum attinet, iuxta præfatum consilium docti Magistri res acta videtur, vt iuxta testatoris voluntatem sit hereditas nepotibus iuxta relictam portionem restituta, neque Quarta detracta, vnde posteà alia successit quæstio de stipendio Executori testamenti debito, de quo aliàs.
Loading...