Ad Secundum, bona aliqua esse spiritualia
2. ex bonorum distinctione.
posse duobus modis. 1. ad tempus, & per modum transeuntis. 2. permanenter, & in perpetuum. Quo supposito dicitur Pontificem, etsi possit facere prædictam conuersionem pro tempore,
quo futura sunt spiritualia, sed non pro tempore,
quo sæcularia.
v.Verbi g.gratia, Instituit quis heredem Ecclesiam pro sex annis: post quos instituit Petrum, vt ex illis Maioratum vel fundaret, vel au
geret. Tunc benè potest Pontifex commutationem facere pro sexennio, sed non pro vlteriori
tempore, quia tradenda sunt Petro. Ergo similiter in nostro casu, quia voluntas testatoris
nōnon fuit
vt nepos bona illa ad propriam vtilitatem retineret, nisi pro bonorum ipsorum meliori statu, eo
tantùm tempore, quod esset ad voluntatem eius
exequendam necessarium. Quòd autem Pontifex nequeat illa in opera pia perpetua conuertere
probatur. 1. quia nequit tollere ius acquisitum
fidei commissario, vt constat ex dictis circa iuramentum. 2. quia Ecclesia dicta tenetur bona illa reddere reddendo temporalia, idque ex iustitia: & Pontifex nequit Ecclesiæ talem obliga
tionem remittere, quia esset in Petri præiudicium, cui nequit ille damnum inferre in temporalibus, nisi quando id ad spirituale bonum potest conducere, iuxta dicta. 3. Si heres grauatus
committat crimen læsæ Maiestatis, bona pro
solo tempore vitæ illius confiscantur, & post
mortem fidei commissario conferuntur iuxta
l.
14.
ff. 5.
part. 6. verb.
Tanto tiempo. Vbi Gregorius Lopez Doctores alios allegans. Et Spinus
suprà Glossa 27.
nu. 27. & P. Molina
Disp. 80.
lit. R. Item accidit quando Religionem ingreditur: post mortem enim naturalem deferenda
est hereditas fidei commissario, neque Monasterium poterit illam sibi retinere, vt citati tenent. Gregorius vbi
suprà. Spinus
num. 75. &
P. Molina
lit. C. licet bona prædicta pro tempore vitæ heredis prædicti spiritualia fuerint, vtpotè Monasterij. Et P. Molina doctrinam præfatam limitat in herede Religionem PP. Minorum ingresso, aut in Societatem
Iesv, tunc
LimisatioLimitatio quædam.
enim statim ac Professionem emiserit hereditas est fidei commissario transmittenda. Immò
plus addendum, quòd licet per impossibile
posset Pontifex cum Religione dispensare vt hereditatem retineret: saltem non posset Religionis
Prælatus, cui de testatoris voluntate constaret,
iuxta
inferiùe dicenda, & est casus præsentis quæstionis.