*Addo id, quod videatur caussæ præsenti
eximiè congruere, semper quidem debuisse
Parochum eligere ab Episcopo approbatum, quòd te|
nent multi apud
P. Suarium
Disp. 28.
de Pœnitent.
Sect. 3.
n. 3. quodlicet neget ille
n. 5.
& seqq. non
tamen in sensu, quem prosequimur. In Concilio
siquidem non ita petitur examen, vt non possit
aliàs idoneus quàm præuio examine peculiariter
ad affectum instituto, idoneus reputari, vt con
stat ex illis verbis
: Per examen, si illis videbitur esse
necessarium, aut alias idoneus iudicetur. Semper autem in vsu fuit, vt ordinandi Sacerdotes idonei ad
id muneris sufficientibus argumentis probarentur. Quod quidem expressum habemus in eôdem
Concilio
Seßione 23.
Cap. citata Cap. 7. vbi sic habetur:
Sancta Synodus antiquorum Canonum vestigijs inhærendo decernit, vt quando Episcopus Ordinationem facere disposuerit, omnes qui ad sacrum
ministerium accedere voluerint, Feria 5.
ante ipsam
Ordinationem, vel quando Episcopo videbitur, ad Ciuitatem euocentur. Episcopus autem Sacerdotibus, &
alijs prudentibus viris peritis diuinæ legis, ac in Ecclesiasticis Sanctionibus exercitatis, sibi ascitis, Ordinandorum genus, personam, ætatem, institutionem,
mores, doctrinam, & fidem diligenter inuestiget, &
examinet. Hæc ibi, desumpta ex
Cap. Quando 24.
dist. in qua Concilium Nannatense citatur.
Cap.
11. & quod Tridentinum
Doctrinam dixit, in illo
sic extat
: Si sint benè litterati. Id autem quod generaliter circa ordinandos statutum est, circa
Presbyteros cura maiori peractum, de quibus
Concilium
Cap. 14. inter alia illud
: Ad populum
docendum ea, quæ scire omnibus necessarium est ad
salutem, ad administranda Sacramenta, diligenti examine pracedentepræcedente, idonei comprobentur. Quod quidem antiquorum etiam Canonum vestigijs
inhęrendoinhærendo dispositum
: cùm electio Presbyteri
aliorũaliorum
præcedere debeat electiones
Cap. Omnium Sacerdotum 32.
dist. Cùm ergo eligendus Presbyter debuerit semper ea scire quæ ad Sacramenta administranda necessaria sunt, eo ipso quòd in eo gradu est Ordinatione sacra constitutus, iudicari potuit ac debuit idoneus ad Sacramentum pœnitentiæ administrandum, & ita semper approbatio Episcopi præcessit. Quòd autem Concilium Tridentinum peculiarem insuper
approbationẽapprobationem exegerit, contra antiquam dispositionem non venit,
neque substantiam eius mutat, quia etiam nunc si
per examen ad Sacerdotium idoneus quis fuerit
inuentus ad Confessiones audiendas, eo potest Episcopus esse contentus. Sicut olim si quis in examine ad Secerdotium inueniretur minùs idoneus
ad Sacramenti pœnitentiæ administrationem, potuit Episcopus administrationem huiusmodi prohibere, donec sibi sufficientiam examine aut aliàs
comprobaret. In quo quidem minimè contra ius
commune iret, Parochorum iuri derogando: nusquam enim inuenietur ius examinandi idoneitatem ad Parochos pertinere, quod Episcopis proprium esse manifestè concluditur. Quia sicut ad
eos pertinet Confessarios ordinare, ita etiam ministerij huius cura, vt modis debitis obeatur. Vnde
quod modo Episcopis competit vt Confessarios
ad examen vocare queant, quando id viderint expedire, semper eisdem licuit
: aliàs ingenti Ecclesiæ præiudicio, quod hoc in genere interuenire
potest, repudij esset ianua occlusa: ad nullum enim
alium præter illos tanti mali remedium spectare
potest, si sit efficaciter adhibendum. Neque enim
Parochis id licere potuit, quia nullo modo erant ipsorum Superiores, & quandoque adeo ignari, vt
& ipsi examine etiam indigerent. Si enim post
Concilium Tridentinum, in quo pro Curatorum
provisione, sicut & in Pontificum Bullis tot sunt
adhibitæ cautiones, multi minùs habentes reperiuntur, quid illis credendum est accidisse temporibus, in quibus illæ non extabant
?