Hac ergo veritate constanti, in Controuersiam
vocatum fuit, an Ecclesiastici emere Barras possint, non vt vendant, sed vt soluant; quod potest
dupliciter contingere: Primò, emendo pretio inferiori, animo quidem non vendendi, sed seruandi in tempus aucti valoris, & tunc eis vtiliter vtendi, sine venditione tamen, soluendo inquam
debita, vel emendo aliquid, quandoquidem, &
pretium esse possunt. Secundò emendo vt emptis statim quis soluat; aut aliquantò post, etiamsi
pretium earum non accrescat, obligando creditorem vt solutionem accipiat iuxta pretium legale, ex quo commodum non leue consequetur. Et pro vtraque parte ratio aliqua statim
occurrit, vt liceat quidem, quia in hoc non est negotiatio sacris canonibus prohibita, de quâ præsertim
Gelasius in Cap. Consequens 88.
dist. verbis
illis
: Clericis ab indignis quæstibus abstinendum, & ab
omni cuiuslibet negotiationis ingenio cessandum. &c.
Est autem negotiatio emptio rei, vt cum lucro
immutata vendatur: vt videri potest apud citatos;
ante illos autem sit tradidit D. Thomas 2. 2.
quæst. 77.
art. 4.
ad 1.
& 2. & in hoc vltimo sic
loquitur.
Non quicumque cariùs vendit aliquid, quàm
emerit, negotiatur;
sed solùm qui ad hoc emit:
vt cariùs vendat. Sic ille: cùm ergo in casu nostro; licet quis Barras emerit, non ea vendat, sed eis soluat, aut emat, non videtur contra prohibitionem
facere, vt colligitur ex D. Thoma nuper adducto
ad Tertium, vbi de Ecclesiasticis loquens, eam
illis negotiationem prohibitam docet, quæ ab ipso fuerat explicata, & non alia. Quibus additur:
Barras esse monetam secundùm multorum existimationem, in qua videtur esse Caramuel
num.
814. & faciunt etiam quæ habet Cardin. Lugo
in Responsis moral. Lib. 6.
Dub. 11.
num. 6. & ita
cùm per eam solutio fit, aut aliquid emitur cum
aliquâ vtilitate, meliùs apparet in eo venditionem
non exerceri. Cumque aliàs Canones prædicti
pœnales sint, non debent vltra proprietatem
verborum extendi
: iuxta vulgatam iuris regulam,
quòd pœnæ seu odia restringenda sint, fauores
ampliandi, quæ & est Scriptorum communis
doctrina vnde etiamsi eadem sit ratio, vel etiam maior, non extenditur dispositio. Pro quo plura
adducit exempla Diana
Parte 2.
Tract. 3.
Miscellaneo. Resolut. 66. & est satis notabilis resolutio
cōpluriumcomplurium apud ipsum circa præcipuam difficultatem, de quâ
ibidem agit, Videndus etiam Ma|
rius Antoninus
Lib. 1.
variarum, Resolut. 69.
num.
2.
& Lib. 3.
Resolut. 9.
num. 4. vbi casui, de quo
ibidem aptatur
Lib. 4. §.
Totus. D. de damno in festo:
quod
vbi verba non conueniunt, nec conuenit dispositio.