*Et fatendum sanè prorogationem spe
cialem priuilegij dicti non extare, vnde quod dictum
initio Difficultatis primæ, circa hoc in Compendio Indico Vrbani VIII. concessionem haberi, sicut & extra illud in Bulla, quæ incipit,
Sicut accepimus, nescio quomodo per errorem
irrepsit, & quidem P. Quintanad.
Tomo 2.
Tract.
6.
Singul. 11. §.
Baptismus, sic ait
: Vrbanus VIII.
baptizare indulget. Sed certè in tribus huius Pontificis Bullis, de quibus ille
Singul. 2. 3.
& 4. de
Baptismo nihil. Nisi fortè ad Bullam aliam pro
Iaponia fuerit habitus respectus, de qua ille
Singul. 4.
num. 2. quam tamen non esse ad rem ex
dictis ab ipso, & à nobis contra illum
num. 207.
& 208. habetur manifestum. Ex hac ergo parte
non immeritò dictum à citato Præsule prorogationem priuilegij dicti desiderari. Sed hunc non
obstare defectum, ex adductis prædicto Thesauri
loco priuilegijs alijs ibidem ostensum: quibus minimè Regia rescripta contradicunt, sed eorum
Parochorum socordiam carpunt, qui nullo habito
necessitatis intuitu, Baptismum sine ea solemnitate ministrant, quæ eum venerabilem apud
Neophytos reddit, exteriorum cæremoniarum
singulares æstimatores. Et quidem præfatus Antistes contra administrationem Baptismi, si cum
debitis cæremonijs intra Ecclesiam conferatur,
non videtur militare, vt ex verborum eius tenore
colligitur. Quod etiam ex priuilegio ipsius potest
non ægrè deduci, in quo dum conceditur extra
Ecclesias, & sine consuetis cæremonijs à Societatis Religiosis posse conferri, iuxta temporariam
illam concessionem, quod specialiter conceditur
est dispensatio circa prædicta, vnde supponitur
illis adhibitis absolutè posse ministrari. Neque de
solis Parochis est sermo, vt constat; vnde pro
aliquo speciali casu, iunctis ijs, quæ
citatis Difficultatibus dicta sunt, poterit deseruire, etiam si
quoad alia viuæ vocis Oraculum sit, quod poterat etiam citatus Præsul obijcere.