ADDITIONES AD APPENDICEM SECTIONIS PRIMÆ.

Percommodæ recentiorum Scriptorum occasione.
Vbi circa opinionum probabilitatem vtilissimæ discussiones.
Section
POst scriptam Appendicem, circa cuius materiam hoc tempore diligentia exquisitiori certatur, non visi anteà ad manus venere Scriptores, quorum est mihi visum non præterijsse doctrinas, & ex eorum aut discussione aut explosione, quæ stabilita superiùs sunt, ampliùs roborare.
§. I.

§. I.

Ex Guilielmo Herincx comprobata sententia deobligans ad sequelam partis tutioris, cum eiusdem vtili explicatione.
456
*DOctus hic & modestus Auctor Ordi
nis PP. Minorum in Academia Louaniensi Sacræ Theologiæ Iubilatus Lector Parte 2. Summæ Theologiæ Scholasticæ & moralis Tract. 2. Disput. 4. n. 22. id, quod in eâdem Academia non potuit non esse communi approbatione receptum, quod & illius verba testantur, & quod à nobis est etiam comprobatum, statuit affirmans regulariter loquendo ex opinione seu assensu probabili rectè formari conscientiæ dictamen, quòd licitè fiat vel omittatur actio, etiam sequendo partem minùs tutam. Est communißima (ait) Doctorum sententia, quam confirmat etiam communis
timoratorum praxis. Ergo & in Louaniensi Academia, in qua ille veteranus Professor. Quid ergo nonnulli Louaniensium Censurarum fulmina iactant, vt suis neque vtilibus, neque plausibilibus in Republica Theologica, pondus auctoritatis adsciscant? Probat ille, & bene: Quia cùm intellectus noster in rebus humanis plerumque non possit certò assequi veritatem, intolerabile esset onus, & excedens humanum agendi modum, si non sufficeret operaturis rationabili fundamento innixus assensus, etsi cum aliqua formidine oppositi, sed ob hanc retraherentur ab operando: quod onus proinde natura vel Deus non est credendus fragilitati nostræ imposuisse, sed potiùs esse contentus, vt dum certitudinem habere non possumus, opinionem non leuiter nec temerè, sed prudenter conceptam sequamur. Ampliùs enim nemo bonus & prudens rationabiliter ab alio exigeret, adeoque nec Deus optimus & prudentissimus exegisse censetur.
457
*Addit tamen nu. 23. §. Alioquin, quòd si non subsit specialis ratio sequendi viam minùs
tutam, sed absque vllo velut onere, & sine considerabili libertatis detrimento possit quis sequi viam tutiorem, sanè sequi tenebitur, pro quo citat Homen à nobis adductum: & rationem esse ait; quia sine rationabili caussa se exponit periculo violandi præceptum; cùm sola ratio importabilis oneris præbeat fundamentum positæ assertioni. Item, quia dissonat legibus amicitiæ, vt patet in humanis. Si quis enim v., verbi g.gratia, faceret aliquid cum opinione quidem quòd erit amico gratum, sed non sine formidine, ne fortè sit ingratum, & contra voluntatem illius: posito quòd sine incommodo possit abstinere, vel oppositum facere, idque agendo certus sit se placiturum amico: videretur omnino leges amicitiæ infringere. Deinde temeritatis argueretur incedens per viam, multorum quidem, & sua opinione à latronibus liberam, sed cum formidine de opposito, si alia æquè commoda esset via, quam certum est omni periculo carere. Idem autem est in præsenti. Tunc igitur operans non sequitur iudicium conscientiæ verè prudens, sed potiùs temerarium. Sic ille arguit, & quidem si eius ratio robur habet exemplum ab amicitia petitum vrget, in eo, & non solùm veniale, sed mortale etiam peccatum interuenit, quandoquidem talis agendi modus sufficiens est ad amicitiæ leges infringendos: in quo quidem non est secutus Homen, qui solùm venialiter in eo delinqui, vt ex eôdem à nobis est positum superius, affirmat.
458
*Sed certè præfatus dicendi modus nemi
nem debet absterrere, quia ex dictis ab hoc Scriptore obuium eius lenimen habetur. Cùm enim de onere non existente ageret, sic est quod pergebat asserere, moderatus: Quod est rarum, seu non morale, scilicet onus non subesse, cùm de adimplendo præcepto agitur, neque specialem aliquam rationem, ob quam tutior pars ab operante iuxta opinionem probabilem relinquatur. Et exempla quidem substantis oneris adducit ille §. Dices 1. dum ait, quòd adsit probabilis opinio, quæ ad moralem certitudinem accedit pro vna parte, & pro altera solùm formido minoris considerationis, & remotiùs censetur de falsitate opinionis circa antecedens versantis periculum, neque ab operante curandum, cuius interest non adstringi ad tutius, ob onus considerabile inde prouenturum, v.verbi g.gratia, ieiunij, restitutionis, carentiæ legati, abstinentiæ ab vtili contractu &c. Iuxta hæc ergo onus non adeò magnum, quod secum afferat adimpletio legis aut præcepti, & rationabilis quæuis ratio, sufficiunt ad fauorabilem sententiam amplectendam, quod in ieiunij lege contingit, neque enim dicendum est Ecclesiam, dum illud præcipit, intolerabile onus imponere, præsertim quando illud continuatum non est. Itaque iuxta Auctorem dictum exceptio præfata nullum conscientijs fidelium grauamen accumulat, cum de re sit moraliter impossibili, iuxta exhibitam declarationem. Vbi addendum, quòd etiam si quis opinionem fauorabilem circa ieiunium in casu aliquo sequeretur, vt genio culpabiliter indulgeret, non foret violati præcepti reus, sed generalis alterius temperantiæ, vt contingit in eo, qui circa prędictumprædictum pręceptumpræceptum dispensatus, contra naturale aliud abstinentięabstinentiæ gula instigante pec|caret. Nam in eo etiam est declinatio oneris à præcepti alterius obligatione veniens, quod opinionis fauorabilis amplexu declinatur. Habet ergo rationabilem caussam, ne scilicet dum lenocinatur gustui, graue contra Ecclesiæ præceptum crimen admittat.
459
*Pergit nu. 26. & 27. & exceptiones aliquas proponit præfatæ assertionis, quæ communiter à Doctorius admittantur, præter vnam de iudice, quem censet debere iuxta propriam sententiam iudicare: quod cùm probabiliter negent multi, neque in eo peculiaris difficultas ob rationes ab eodem adductas occurrat, non est cur circa illud diutiùs hæreamus. Addit. n. 28. Non esse
licitum per se loquendo sequi èex probabilibus opinionibus alterutram ad placitum, etiam minùs probabilem aliorum contra propriam, nisi in praxi eam, quam quis amplectitur faciat suam. Dum enim haberi nequit veritas, videtur Deus substituisse illius loco opinionem seu existimationem operantis. Neque rationabile apparet datam licentiam nunc hoc, nunc illud operandi: nam si constaret veritas, vna tantùm esset regula & via, Ad quod facilè responderi potest iuxta id, quod
habet n. seq. 29. vbi ait nolle se illos condemnare, qui ex opinione præformata procedunt existimantes sibi licitum esse sequi opinionem alienam etiam minùs probabilem. Hi enim eo ipso per reflexum iudicium sequuntur practicè propriam opinionem. Dici ergo potest huiusmodi iudicium practi cum substitutum à Deo loco veritatis: quęquæ quidem si cōstaretconstaret, vna tantùm esset operandi regula; dum autem non constat mirum non est operationum principia variari: licet reuera ad vnicum iam dictum reducantur, ad iudicium scilicet proximum practicum operationis, dum hîc & nunc licitè posse operari, quia probabiliter, iudicatur.
460
*Sed subdit eos, qui ita sentiunt, frustrà
laborare discutiendo plurimos casus, in quibus hi asserunt, isti negant licere sequi opinionem alienam minùs probabilem: nam eo ipso quòd fatentur probabilem, fateri coguntur licitum esse, quod velut illicitum exterminare conantur. Deinde, eo ipso quòd quis alicui opinioni assensum præbet, censet probabiliorem, omnibus spectatis, cùm ei simpliciter assentiatur, & solùm de veritate oppositi quamdam formidinem habeat. Ad quod dici potest quòd sicut Auctor ipse statuens licitam esse sequelam opinionis probabilis relicta tutiore, aliquos tamen casus excipiendos censuit, vt vidimus: ita & Auctores, quibuscum agit, simile aliquid existimare possunt, vnde sibi contrarij non debent reputari. Quod autem vltimò asserit, ad modum loquendi spectat, & est quidem illud verum; dici tamen potest, cùm alienam opinionem minùs probabilem sustineri posse profertur, non ideò esse, quòd eo ipso quòd aliena sit, non sit etiam minùs probabilis; sed ad maiorem expressionem, & quia iudicio etiam aliorum minùs probabilis sit. Sed hæc minoris momenti sunt, vt nos debeant ad grauia & vtiliora properantes remorari.
461
*Illud non omittendum, Scriptorem præ
fatum, vtpotè Religiosum, & in celebri Academia terminis vrbanis excultum, aperuisse quidem mentem suam circa sententiam præfatam, sed alterius honori statim consuluisse, quam sciebat grauissimos Scriptores amplexos. Non sic alij, non sic, de quibus infra, qui in aduersantes, cùm sint illi & dignitate & eruditione clarissimi impetuosi feruntur, proijcientes ampullas, & sesquipedalia verba; quæ neque Religio patitur, nec vera ac sobria parturire sapientia potest, aut charitas sustinere: quæ, vt loquitur D. Ber
D. Bernar.
nardus, patienter nouit irasci, humiliter indignari. Sic ille Epistola 1. Pro quo & egregium extat Diui Michaelis exemplum, de quo sic D. Thad
Iudæ v. 9.
dæus: Cùm Michael Archangelus cum diabolo disputans altercaretur de Moysi corpore, non est ausus iudicium inferre blasphemiæ: sed dixit: Imperet tibi Dominus. Iudæ v. 9. Quid ergo de illis dicamus, qui non cum diabolo, sed cum omni veneratione dignissimis Doctoribus disputantes, audent iudicium inferre blasphemiæ, dum iniuriosa in ipsos, ac eorum sententias verborum fulmina iaculantur. Sed ijs modo relictis, ad alios transeamus.
§. II.

§. II.

Patris Ludouici de Scildere Societatis IESV circa materiam §. Superioris, quæ probanda, quæ & improbanda sententia, cum peculiarium argumentorum dilutione.

462
*SCripsit ille in Belgio eruditum sex Tra
ctatibus comprehensum, de principijs conscientiæ formandæ, in quorum 2. nu. 16. statuit neminem posse efficere vt duo contradictoria sint intrinsecè probabilia, quod esse ait contra Cardinalem Lugo, P. Thomam Sancium, P. Bardi, & P. Arriagam, & etiam contra Bresserum & Bossium: solumque admittit, vt quando duo contradictoria dicuntur alicui esse probabilia, vnum tantùm sit illi probabile intrinsecè, alterum verò extrinsecè ob auctoritatem alterius oppositum iudicantis. Supponit autem decisio huiusmodi distinctionem probabilitatis in intrinsecam & extrinsecam, iuxta dicta ab ipso nu. 15. vbi ait probabile intrinsecè esse, quod nos expensis debitè rationibus, & argumentis contrarijs, iudicamus existere. Probabile extrinsecè quod nos vel ob defectum rationum, aut considerationis illarum, non iudicamus existere, ab alio autem homine considerato omnibus debitè expensis opinatiuè iudicatur existere. Vbi etiam videtur supponere res secundùm se non esse probabiles, sed per denominationem ab assensu tendente in ipsas: vnde titulus quæstionis, & illius resolutio commodum sensum habere potest, quòd scilicet possit quis, aut non possit efficere vt duo contradictoria sint intrinsecè probabilia, eo scilicet quòd denominationes tales ab assensu tribuuntur, de quo dictum aliquid nu. 36. sicut de præcipuo asserto etiam n. 47. 52. & seqq. Quidquid autem de illo sit, in ordine ad quæstionem in hac materia percelebrem, an scilicet possit quis iuxta alterius, retenta propria, sententiam operari, nullius momenti est hoc aut illo modo sentire; quòd scilicet sententiam oppositam ex intrinsecis principijs probabilem reputet, aut propter | auctoritatem Sectatorum. Si vero vtramque probabilem esse reputet, dum in æquilibrio res consistit, nullam ex illis posse vt proximam & directam regulam operationis assumi diximus. num. 43.
463
*Iam quod ad obligationem sequendi
partem tutiorem attinet, de quo ille à n. 17. censet non esse illam sub mortali, quod ex eo peculiariter ostendit à se in Academia Louaniensi, sæpiùs obseruato; in ea scilicet opiniones fuisse defensas id testantes, nec solum in materijs ius humanum concernentibus, sed etiam diuinum & naturale: quod quidem pro eo congruit, quod à nobis est nu. 461. circa Academiam eamdem adnotatum. Cùm autem in assertione sic addat: Quando opinionem tutiorem non possumus sequi sine incommodo proprio, vel alieno, id explicans num. 19. affirmat secluso incommodo dicto, tutiorem non sequi culpam esse solummodò venialem: pro quo adducit P. Salas 1.
2. Tractatu 8. num. 42. & Homen de Conscientia Cap. 2. num. 26. quem alijs etiam locis à nobis adductum videre licet num. 162. & quod ad P. Salas attinet, citato num. 42. sub disiunctione ille loquitur., vt scilicet Canones qui statuunt partem esse tenendam tutiorem, de consilio tantùm sint accipiendi, cum D. Antonino, Nauarro, & Perez, aut cum magnum aliquod occurrit incommodum: vbi de dubio præsertim agit, nec de veniali quidquam addit. Vbi au
P. Salas.
tem de opinione decernit, absolutè statuit licitum esse illam, quæ probabilis est, contra tutio
Immò & nullam.
rem amplecti: nullum ergo in eo peccatum agnoscit. Bene verum est illum num. 79. §. Ad quartum asserere eum, qui probabiliter, immò & probabiliùs putat se peccatum graue commisisse, aut excommunicationem incurrisse, teneri confiteri sub dubio, & absolutionem conditionalem procurare, si id possit sine magno suo præstare incommodo: nam eo stante expectare commodam occasionem Confessionis & absolutionis potest. Sed in hoc casu rationem ait specialem adesse, ex eo videlicet quòd ita vsus & traditio Ecclesiæ habeat, vt scilicet peccata dubia, etiam probabiliter, debeant ad sacrum tribunal Pœnitentiæ deferri.
464
*Iam quod ad rem ipsam attinet, Aucto
res ab eodem adducti, scilicet D. Antoninus, Abbas, Facultas Theologica, Angelus, Pelbartus, Portel, Marchinus, Caspensis, Leander, Diana, Bossius, Nauarrus, Syluius, Wiggers, & Patres Vasquez & Valentia, sine exceptione ab eodem adiecta loquuntur, vt ipse ingenuè profitetur, quod & multi alij faciunt: vnde absolutè licitum talem modum agendi existimant, qualem & nos meritò debemus æstimare. Accedit Louaniensis ille Academiæ vsus, qui iuxta prædictam formam inualuit, nulla de obligatione sub veniali facta mentione. Pro eôdem facit quod ipse ad suæ assertionis probationem inducit, quòd scilicet non est censendus Deus homines tam pa
rùm penetrantes fundamenta obligationum & deobligationum suarum velle obligare ad abstinendum ab opere cum incommodo proprio vel alieno, quando de honestate actus habent certitudinem tantam, quantam homines considerati, qui in negotijs magni momenti rectè se procedere existiment. Quæ ratio, ablato eo, quod de incommodo proprio vel alieno continet, similiter vrget. Proptereà enim quando incommodum interuenit operatio honesta est, quia certitudo illius per rationem & auctoritatem habetur: qui enim in negotijs magni momenti ita se gerunt, ea de caussa censentur rectè prudenter, & inculpatè procedere. Atqui ita se habet qui opinionem probabilem amplexus aliquid agit aut omittit, etiam sine incommodo proprio vel alieno: non ergo sic se gerens vllo modo peccat, nisi ex circumstantia alia quidquam vitiosum contingat admisceri.
465
*Et quidem cùm dictus Auctor non de
magno incommodo videatur loqui, sed absolutè de incommodo; qualecumque illud sit, pro euitando veniali peccato videtur iuxta ipsum debere sufficiens iudicari. Semper autem illud in operando id, quod est tutius, occurrit, iuxta fragilitatis humanæ conditionem, si ad id operandum conscientia perstringatur; cùm sit certum priuari aliquo, ad quod naturæ fertur inclinatio, & & ita vtile & delectabile esse potest, & licet in vno aut aliquo casu non ita molestum videatur, ea autem generalis persuasio graue onus proculdubio est, dum quis se ad sequelam eius, quod tutius est, se credit adstrictum, vel ad discernendum in cuiuslibet casus contingentia, an sit vel non, incommodum pro euitando peccato sufficiens, & de casu Confessionis à P. Salas proposito, quis non videat obligationem dictam sine incommodo stare non posse, attenta Confessionis difficultate? Quæ quidem attendenda est, vt
omnes Scriptores obseruant: aliàs si sola spiritualis vtilitas inspicienda sit ex Sacramenti vsu in animam redundans, cur dicitur in casu præfato non vrgere præceptum confitendi tale peccatum, donec commoda confitendi illud occasio succedat? Erit profectò aliquibus difficilior alicuius etiam dubij peccati Confessio, quàm dira vsque ad effusionem sanguinis verberatio, aut siccum ieiunium, vel continuata vigilia, quæ inter non leuia incommoda meritò numerantur, de quo n. 458. Quibus id adijciendum quod citatus Auctor, de quo nobis sermo, habet nu. 21. vbi ait tunc non posse nos sequi opinionem propriam de facto aliquo, à quo actus honestas dependet,
quando obstat periculum grauissimi damni ab aliquo incurrendi, tutioremque cum peruo nostro incommodo sequi possimus. Iuxta quod, quando incommodum proprium non est leue aut paruum etiam si alteri illud immineat, non tenemur tutiorem opinionem amplecti. Atqui plus aliquid indulgendum est quando graue incommodum non subest respectu alterius, & ita etiam si non tale sit, quod à nobis possit incurri, non tenemur partem amplecti tutiorem. Et ita citatis Nauarro, Diana, Caspensi, & Patribus Becano, Valentia, & Sancio tenet Bordonus Tomo
Bordonus.
1. Cap. 41. n. 58. §. Demùm, addens sic tenere omnes Recentiores.
466
*Et verò quod ad opinionis propriæ con
tra communiorem, spectat amplexum generaliter statuit Auctor licitum esse nu. 20. addens tamen id stare, dummodò occurrerit ratio, quæ ab aliis non fuit considerata, & argumenta aliorum expenderimus, recteque iudicio nostro soluerimus, | cum Bossio, & PP. Vasquez, Azor, & Arriaga, quibus & addi possunt alij, ex quibus Ioannes Sancius Disput. 44. n. 62. Bassæus Verb. Conscientia n. 15. cum multis, quos congerunt Diana Parte 4. Tract. 4. Resol. 3. & Parte 7. Tract. 1. Resolut. 11. P. Mendus in statera Opinionum benignarum, Disser
Bassæus. Diana Mendus.
tat. 13. n. 204. asserentes posse quemuis sequi opinionem vnius Doctoris. Si enim potest: ergo & Doctor ipse, qui alijs eam vt sequantur ostendit: cùm esse non debeat deterioris conditionis, qui plus alijs in ea fundanda, & stabilienda laborauit, & sic habet illius magis perspecta fundamenta. Quod si dicatur ipsum de se debere submissè & & moderatè sentire, neque sibi persuadere illas in se qualitates concurrere, quas Doctores ad effectum istum necessarias esse præscribunt: Id certè nimiùm probat, quia ex eo deberet fieri, vt neque posset sententiam singularem euulgare, quàm profectò à nemine amplectendam iudicare debuisset: quandoquidem nemo amplecti sententiam potest, quæ non sit viri docti non vulgariter, & pij, qualem se nemo potest, salua humilitate, vt dicitur, æstimare. Quid ad hæc? Illud certè, humilitatem cum diuinorum beneficiorum cognitione ritè ac rectè posse componi: & ita eum,qui se in culmine magisterij constitutum videt, consentaneè ad excellentiam istam operari posse, & ita id præstare, quod alios videt cum laude præstitisse, scriptioni vacantes, & opera sua, vt prodessent omnibus in lucem publicam adornasse.
467
*Quod de noua ratione ab alijs non conside
rata, & exacta argumentorum solutione à præfato Auctore dictum, ad id reuocandum est, vt aliquid non leue sit, quod hominis docti possit ad prębendumpræbendum assensum contra communem existimationem animum inclinare. Vnde contingere potest vt in rationibus ab alijs consideratis & reiectis, vir doctus plus ponderis deprehendat, & illis intellectum suum sentiat esse conuictum, matura earum expensione præmissa: quod perinde est ac nouam, nec leuem, inuenisse rationem, accedente insuper argumentorum luculenta solutione, communibus & receptis in Theologia principijs congruente. Quod quidem in opinionibus, quæ singulares non sunt, accidere solet, dum is, qui aliquam ex illis amplectitur, fundamentis, ad illam complectendam mouetur, & ad eamdem luci publicæ committendam, quæ tamen ab alijs reiecta deprehendit. ExẽplaExempla sunt obuia, & in quęstionequæstione, de qua nuper, an scilicet sit obligatio partem sequendi tutiorem, id videre licet: nam ita sentientes, id quod de difficultate in eo agendi modo obijcitur, addita explicatione reijciunt; & & tamen noui Scriptores prædictæ rationi insistentes pro fundamento difficultatem dictam, anxietates, & conscientiæ angustias assumunt. Ponamus ergo vnum tantummodò doctum acpium Scriptorem sic philosophatum; ille quidem probabilem reddere opinionem posset, quia alij similiter sentientes robur rationi non adijciunt, quam ex se, &, vt dicitur, ab intrinseco habet ipsa, quod est ad probabilitatem sufficiens, siue noua sit ratio, siue nouis luminibus approbata. Vbi & argumentorum exacta solutio pro noua debet ratione etiam reputari. De quo iterum in Additionum decursu.

Circa alienæ sententiæ sequelam propria retenta.

468
*CVm pluribus, quos adducit citatus Scri
ptor, statuit n. 25. opinantem probabiliter actum esse materialiter malum, non posse pro formanda conscientia permittente sequi opinionẽopinionem alienam de honestate actus: pro quo adlegat D. Antoninum, Adrianum, Cordubam, Richardum Hallum, Homen, & à fortiori id tenere ait Abbatem, Gabrielem, Angelum, Conradum, asserentes sequendam esse opinionem probabiliorem, nisi contraria sit tutior, & Syluestrum negantem sequi posse opinionem minùs tutam ex duabus æquè probabilibus, P. Comitolum, Antonium Perez, Tabienam, quem citans P. Comitolus ait oppositāoppositam sententiam esse fœdam prolapsionem, Candidum Philalethum, simulati nominis ScriptorẽScriptorem, inferiùs declarandum, P. Palaum, quatenus ait eum qui se
P. Palaus.
quitur opinionem probabilem contra probabiliorem, debere suspendere assensum circa priorẽpriorem.
Bassæus.
BassęumBassæum citantem à Goffer in Compendio BonacinęBonacinæ verb. Opinio, & dicentẽdicentem, quòd solus ille, qui iudicat opinionem probabilem esseveram, potest illāillam sequi cōtracontra probabiliorem: quem loquendi modũmodum posset ille meritò carpere cum Homen, de quo n. 460. nam opinio quęquæ alicui est vera, etiāetiam est eidẽeidem probabilior.
469
*Oppositum est à nobis stabilitum à n. 43.
Contrarius statuitut.
vbi & Doctores suffragantes adduximus, ex quibus multos congerit P. Mendus in statera Dissert. 13. n. 198. eosdem secutus. Id autem etiāetiam admittendum duximus quando circa falsitatem alienęalienæ opinionis perseuerat assensus, quod & idem Auctor tenet laudatis pro eo Dominico Soto, Mercado, Vincentio Candido, Machado, Diana, Verricelli, & Ioanne Henriquez. Cùm sint, qui mediam tenentes sententiam dicant posse alienam teneri sententiam, dummodò falsa non reputetur, dum ad operationem applicatur. Sic cum PP. Vasquez, & Valentia, & etiam cum Auersa P. Bardi de Conscientia Disc. 6. Cap. 10. sicut qui censeant affirmatiuam sententiam habere locũlocum in ijs, quæ non versentur circa ius naturæ, ex absurdo principio, quòd in talibus ignorantia neminẽneminem possit excusare. Ex quibus Sinnichius apud P. Scildere loco nuper adducto. Sed illius iam argumenta videamus; arguit enim.
470
*Primò, Quia, vt omnes admittunt, is qui
1. Citati auctoris obiectio.
opinatur actum esse materialiter malum, & nihil scit de opinione aliorum contraria, non potest formare iudicium practicum quòd absq;absque peccato formali illum positurus sit: ergo neque ille qui scit alios iudicare illum esse licitũlicitum. Consequentia probatur: Quia non obstante notitia dicta, iudicat saltem virtualiter opinionem alienam esse falsam. Opinio autem aliorum, quam quis iudicat esse falsam, non magis potest mouere, quàm ignorata, cùm auctoritas aliena tantùm possit esse motiuum, in quantùm pręsumiturpræsumitur nisi rationi veræ, & pręsumptionipræsumptioni rationis veręveræ locus non sit, vbi illa iudicatur esse falsa. Quod declaratur & roboratur exemplis. Nam dominus meritò offenderetur erga seruum, qui opinatiuè iudicans sibi aliquid esse interdictum, ob auctoritatem aliorum id negantiũnegantium, quibus ipse non crederet, practicè conclusisset se non esse offensurum formaliter dominum prohibitionem illam transgrediendo, & sic eam fuisset transgressus. Item, imprudenter etiam in negotijs suis | priuatus censeretur agere homo quiuis, qui contra opinionem suam sequitur iudicium aliorum, quos errare iudicat. Ergo similiter in casu, de quo agimus, est dicendum.
471
*Respondetur concesso Antecedenti ne
gando Consequentiam, & ad probationem negādumnegandum est notitiam opinionis aliorum non obstare, & non posse plus mouere cognitam, quàm ignoratam. Licet enim censeatur falsa, locum habere potest aliena auctoritas & præsumptio, quòd nitatur ratione vera: quia reuera ita potest accidere, vt scilicet vera opinio sit. Et quidem negari nequit non ita se res habere quando ignoratur opinio, & quando illius habetur notitia: quando enim ignoratur, nulla est formido in assensu; quæ tamen quando notitia interuenit, est manifesta. Aliquid ergo operatur auctoritas, & non quatenus falso innixa, & ita vt vero aliqualiter apprehenso. Neque exempla vrgent. In primo enim credibile est dominum ægrè laturum modum illum agendi in seruo, quia temporales domini volunt sibi ad nutum obsequia præstari, nec rationes illas, quibus actiones possunt honestari, perpendunt. Si tamen sint qui earum fieri capaces velint, immeritò se offensos conquerentur, cùm non sine ratione & auctoritate actum recognoscant. Prætereà, si ex tali agendi modo notabile sit domino futurum incommodum, nullo modo est approbādusapprobandus, nisi in serui notabile commodum possit redundare, quia eo pacto recuperare potest libertatem, aut vitæ ac saluti prouidere. In secundo autem exemplo imprudenter quidem aget, qui in negotijs suis opinionem alienam sequitur, quos errare iudicat, si commodum inde nullum ipsi proueniat: si autem secus accidat, minimè est imprudens iudicandus, pro quo inferius exempla succurrent.
472
*Secundo arguit. Habens opinionem pro
babilem quòd actus sit materialiter licitus, sequi opinionem suam potest, etiam si alij iudicent illum esse peccaminosum: eo quòd propria opinio cuique sit regula, iuxta quam procedere potest, non autem aliena, quam iudicat falsam. Ergo vicissim opinans actum esse malum non potest ob opinionem aliorum arbitrantium esse licitum formare conscientiam permittentem, quòd non sit peccatum formaliter eum ponendo: debet enim eiusdem esse incommodum, cuius est commodum. Vrget, quia hoc modo rectè seruatur illud axioma: Quod tibi non vis, alteri ne feceris. Ille enim qui opinatur gabellas esse iustas, adeoque si illas conduxerit, posse ab alijs se eas exigere; vicissim concludit se illas alteri conductori debere soluere, neque solutas se posse tamquam indebitas per compensationem occultam retinere. Oppositum autem fit in contraria aliorum: permittit enim vt conductor gabellarum, quas opinatur esse iustas, possit illas exigere: & tamẽtamen si alij opinentur esse iniustas, possit eas licitè non soluere alteri conductori: immò si soluerit, easdem tamquam indebitè solutas repetere per compensationem occultam. Similiter permittit vt læsus in fama, quæ restitui nequit, iuxta opinionem probabilem exigat, aut saltem accipiat pecuniam in compensationem infamiæ: & tamen quando ipse alium iniustè infamauit, famamque ablatam restituere nequit, iuxta oppositam opinionem probabilem, nullam pecuniam in compensationem infamiæ soluat.
473
*Respondeo concesso Antecedenti negan
do Consequentiam, & ad probationem dico eiusdem esse incommodum, cuius est commodum: quia sicut sequens opinionem aliorum, ex eo commodum reportare potest cum incommodo sæpiùs aliorum; ita alij simili agendi modo contra eum se gerere possunt, & nihil meæ opinionis auctoritatem curantes, secundùm aliam agere, vel etiam iuxta meam, licet eam falsam arbitrentur. Vnde axioma dictum optimè saluari potest: quia sequens alienam opinionem sibi absolute non vult, quod alteri facit: nam reuera contentus esse debet, vt quod ipse erga alios facit, secum alij faciant. Vt in exemplis adductis, in quibus P. Bardi nullum reperit inconueniens, & ita concedit quod pro absurdo ab arguente tradu
P. Bardi.
citur Dist. 4. Cap. 14. & illud quidem Quod tibi non vis, ita est intelligendum, vt non de displicentia actuali, sed de legali aut iuridica veniat accipiendum, vt sit sermo. Quod tibi ab alijs fieri pe
nitus nequit, si iustè agendum sit, impedire, alijs ne feceris. Nam certum est nemini absolutè placere vt alij opinionibus, siue proprijs, siue alienis vtentes, sibi incommoda inferant: si autem ipsi eodem modo agant, impedire nequeunt. Vnde iam quod sibi volunt modo dicto, alteri faciunt, & non quod sibi ab alijs fieri volunt. Licet autem hoc sustineri possit: addendum tamen non esse necessarium id admitti in casibus prædictis & similibus ob dissonantiam, quæ in huiusmodi inæqualitate conspicitur, & principium illud in omnium persuasione magisterio naturæ defixum: vt sicut in sententia negante obligationem sequendi tutiorem partem, quam Auctor, cum quo versamur, amplectitur, vt vidimus superius, suas ipse exceptiones, sicut & alij Auctores, apponit: sicut etiam qui præsentem negant vsui esse posse, quando ex ea pręceptipræcepti alicuius obligatio eluditur, vt in casu illo de diuersis horologijs, quamuis & in eo sint qui illam admittere, vt & comedant, & Eucharistiam sumant, minimè vereantur. de quo & infrà.
Tertiò ex absurdo. Quia ex opposito sequitur
quòd sectarius credens omnia necessaria ad salutem, licet opinetur esse peccatum materiale non credere puncta alia fidei Christianæ, possit tamen ob auctoritatem Lutheranorum, Caluinistarum, Hussitarum, inter quos viri etiam docti reperiuntur numero magno, formare sibi rectè conscientiam quòd non peccabit formaliter non credendo illa puncta, neque præcepta Ecclesiæ obseruando. Per consequens talis non peccabit formaliter, licet nolit credere alia, quàm necessaria necessitate medij, præsertim si credat in genere omnia, quæ Deus reuelauit, firmans sibi conscientiam ob auctoritatem heterodoxorum, quòd non sit peccatum illa in particulari non inquirere: sicut quando agitur, de assensu dando reuelationi priuatæ non propositæ ab Ecclesia, aduersarij docent eum qui propter rationes intrinsecas iudicat se debere intellectui imperare assensum fidei, posse propter auctoritatem aliorum negantium illam obligationem practicè resoluere se non teneri credere. Sic arguit ille, addens nonnulla, quæ vim argumento non tollunt, id inquam quod tradunt | omnes, & præsertim Ledesma, Bañez, & PP. Layman & Sancius, scilicet quòd in materia fidei ab Ecclesia propositæ; non liceat pro formanda conscientia de assensu suspendendo vel non eliciendo, sequi opinionem probabilem contra probabiliorem. Quod quidem cùm ita sit in quæstione præsenti, ac resolutione, quam prosequimur, erit hæc inter alias, de quibus nuper loquebamur exceptio. Iam ad argumentum.
475
*Responsio est facilis, licet vti non leue
illud multipliciter vrgeatur. Nego igitur quod infertur, ratione reddita manifesta. Nam talis Sectarius credens quæ necessaria sunt ad salutem, opinatur peccatum esse mortale non credere omnia, quæ ab Ecclesia proponuntur: ergo recognoscit illius auctoritatem circa omnia, quæ in materia fidei proponit aut præcipit. Atqui illa Lutherum, Caluinum, & capita alia hæreticarum nouitatum cùm asseclis omnibus exauthorauit, & falsos testes pronuntiare non desinit: ergo nequeunt illi probabilem opinionem constituere, & ita neque vt illius auctores haberi, neque ad eosdem tamquàm appellationis iudices in negotio fidei prouocari. Vbi nequit dici posse illos aliunde auctoritatem sufficientem præferre, quia illi eiusdem farinæ erunt, qui auctoritatem conciliare possunt, & ex genere ab Ecclesia reprobato. Nec dici potest eorum assertiones posse ab intrinseco esse tales, quia Sectarius, de quo loquimur, credit, vt dicitur, probabiliter non esse tales, quia sic iudicat Ecclesia, cum qua absolutè sensit, vnde consequenter debet assertiones oppositas improbabiles iudicare, & consequenter nequit, nisi valde imprudenter, eisdem assentiri. Quod quidem non accidit in aliarum opinionum genere, nam qui vnam amplectitur, & prætereà alteri ab alijs assertæ se accommodat, ideò est quia prior alterius probabilitatem non negat, vnde & cum formidine præstatur assensus. Prætereà ad intrinsecam probabilitatem confugere, est iam argumento proposito non insistere, in quo ex hæresiarcharum auctoritate, vidimus, instructam rationem. Aliter respondent: alij, contra quos suæ fiunt instantiæ.
476
*Sed vrgeri ex eiusdem Auctoris discur
su potest: Nam is qui credit necessaria ad salutem necessitate medij, & aliàs opinans esse peccatum alia fidei mysteria non credere, non est necessarium, vt id ita existimet, quòd Ecclesiæ auctoritatem vereatur, sed quia ex motiuis alijs, vt quia in Scriptura probabiliter continentur, vel traditione aliqua, aut Sanctorum Patrum auctoritate: quo euentu cessat id, quod de auctoritatis Ecclesiæ efficacia in ordine ad effectum præfatum dicebamus. Poterit ergo tunc Sectarius opinionem quamplurium heterodoxorum amplecti, cui per Ecclesiæ auctoritatẽauctoritatem, quam non agnoscit, detractum non est, sicut neque intrinsecæ probabilitati, cùm ab hæreticis multæ contra plura fidei mysteria soleant afferri rationes. Sed verò ne
que hoc vrget: Nam cùm Sectarius hic dicitur credere opinatiuè omnia alia puncta fidei præter necessaria ad salutem necessitate medij, inter illa Ecclesiæ auctoritatem debet agnoscere, & proinde improbabile esse quidquid ab illa fuerit reprobatum: atque ita non potest illud vt probabile amplecti. Si verò dicatur posse contingere vt præter dicta ad salutem necessaria non credat opinatiuè omnia alia, & ita neque auctoritatem Ecclesiæ: id certè in argumento non extat: sed si quis ita vrgeat, dicendum sententias illas hæreticorum non posse vt probabiles opiniones assumi, sed vt errores, aut valde de veritate suspectas, vt nequeat quis negotium salutis suæ iuxta easdem actitare. Quod quidem argumento manifesto conuincitur. Nam iste dicitur Ecclesiæ non credere, in qua tot sunt motiua credulitatis, Sanctissimorum & sapientissimorum Doctorum in Concilijs, & extra illa vniformis assensus. Atqui in hæresiarchis, nihil tale inuenire possunt, quos neque vita, nec doctrina commendant, ergo si eorum assentiuntur placitis, errare cum eisdem volunt, & cœci cœcorum ducum deliria sequi, vt in æternæ perditionis foueam corruant, vbi iam resipiscentiæ locus non sit, oculos aperturi.
477
*Si dicas ex eôdem esse hæreticos mate
riales posse, qui scilicet inter hæreticos nati magistris Sectarijs per ignorantiam adhærescunt. Id quidem vt demus, nihil in casu nostro promouet argumentum: Nam inter hæreticos natos & educatos ignorantia excusare potest, dum ea, quæ ad fidem spectant non expendunt, & vulgares homines cùm sint, bona circa hæc fide procedunt. At isti qui circa credenda modo prædicto se gerunt, & de necessarijs necessitate medij ac non necessarijs eo necessitatis modo discrimen agnoscunt, & in ordine ad ista volunt se hæresiarcharum probabili, vt dicunt, opinione tueri, ingeniosi homines sunt, & Ecclesiæ, nec non magisterij doctorum suorum notitiam habentes: vnde non possunt non discrimen dictum inter auctoritatem & auctoritatem, Ecclesiæ & Synagogæ Satanæ dignoscere, & ita fateri, si velint vera nuntiare. Negotium quidem hoc alienam opinionem sequendi, quia probabilem, cùm quis oppositam vt veram amplectatur, non quorumcumque est, sed eorum, qui in rebus moralibus sunt versati. Ex quo fit idem potiori ratione dicendum in caussa fidei, quam Sectarij cum prædicta discriminatione pertractant. Neque enim illi per ignorantiam excusari possunt, cùm se oculatissimos iactent, & plus videre quàm Ecclesiæ Patres, Concilia, & totus Theologorum chorus iam inde ab EcclesięEcclesiæ ipsius exordio viderint & sic accipiendum quod D. Thomas habet Quodlib. 3.
D. Thom.
arti. 10. vbi sic ait: Nullus excusatur, si sequatur opinionem erroneam alicuius magistri. Quod intelligendum censent aliqui de eo, qui ex ignorantia vincibili & culpabili talem sequitur opinionem; & explicari etiam potest de eo, qui magistri potest agnoscere qualitates, quia obuiæ illæ sunt: tali enim cùm iuxta proprium cerebrum loquitur, & præsertim quæ magni esse momenti in materia fidei possunt, neutiquàm est credendum.
478
*Vlteriùs vrgeri ex eodem potest: Nam
iuxta opinionem, quam desendimus, stare potest vt negans, aut non admittens omnia puncta fidei Christianæ, velit & possit elicere actum amoris Dei, item Sacramenta omnia sumere à Sacerdotibus Catholicis tamquàm remedia fortè iustificatiua: dicere enim posset non peccaturum se formaliter non admittendo explicitè omnia puncta fidei Catholicæ, cùm sequatur opinionem mil|lium heterodoxorum dicentium illud non esse peccatum. Nec etiam se inualidè suscepturũsuscepturum Sacramenta, si dentur: cùm fides EcclesięEcclesiæ CatholicęCatholicæ aut Sacramentorum non sit necessaria ad valorem Sacramenti, vt patet in Baptismo passiuo hæreticorum. Immò etiam illa se suscepturum cum fructu, æquè ac Catholici recipiunt, eo quòd explicita fides Ecclesiæ, aut Sacramentorum, non sit necessaria ad effectum Sacramenti, cùm hoc operetur in non habentibus obicem, etiam in illis, qui ex ignorantia inuincibili sunt tantùm materiales hæretici, quibus se similem esse dicet, cùm non magis peccet fidem Catholicam non amplectendo, quàm materiales hæretici. Addere posset hoc etiam habere locum in Sacramento Confessionis, quod ad valorem & fructum non requirit fidem Sacramenti, sed tantùm fidem supernaturalem Dei, vt contritio vel attritio possit esse supernaturalis. Vnde materialis hæreticus, qui tantùm haberet actum opinionis, & non fidei supernaturalis de Sacramento Confessionis, illudque peteret etiam ex affectu venialiter malo, v.verbi g.gratia, vanæ gloriæ, consequeretur illius fructum, si contritionem vel attritionem supernaturalem Sacramento coniungeret. Nec refert quòd materialis hæreticus habeat in voto fidem Catholicam, in quantùm vult vitare omnia, quibus Deus formaliter offenditur: talis enim dicet idem in se habere locum, cùm non peccet sequendo opinionem alienam probabilem, & is qui actu non peccat, possit habere contritionem vniuersalem. Quæ omnia potiori de Schismaticis ratione dicenda, qui omnia Sacramenta validè recipiunt, præter Confessionem, quod tamen, si verè doleant, validè recipient in articulo mortis, in quo quiuis Sacerdos, saltim si antecedenter iurisdictionem habens non adsit, illam accipit vt possit absoluere.
479
*In quo discursu, vt vno verbo conse
quentiarum omnium efficaciam, si qua est ipsi, penitus elidamus, iuxta nuper dicta occurrendum est & dicendum apud hæreticos non esse opiniones probabiles, ad quas esse recursus possit, sunt enim testes omni exceptione minores, licet per myriadas numerentur. Cùm enim Lutherani vnum sectentur Lutherum, vnum Caluinum Caluinistæ, & sic alij, in quorum verba iurarunt, omnis eorum auctoritas inde venit, neque ex impuris fontibus potest in riuulos Christianæ veritatis puritas deriuari. Omnis sic errantium est venenata doctrina, & si aliquis inter ipsos deprehendatur sciolus, & etiam non vulgariter eruditus, in principali deficit: Lutheranus est, Caluinista est, Zuinglianus est, Anabaptista est, Hussita &c. nec curandi magis quam milleni Turcæ, Mauri, Arabes, & alij, quos non posse opiniones probabiles in materia fidei constituere, est omni sensum habenti compertum, & hæc cùm ita se habeant, alia quæ in argumento congeruntur, non multùm videntur curanda, licet aliàs difficilem doctrinam videantur continere. Non quidem vt hæreticorum illationes sunt, sententia vtentium, quam defendimus, sed quatenus admittendum in aliquibus affirmatur.
480
*Et quidem Sacramentum nullum præ
ter passiuum Baptismum in hęreticishæreticis vim aliquam habere citatus Auctor insinuat, quatenus illud solum excipit; & meritò, si de hæreticis sit sermo iuxta proprias sectas viuentibus, neque in eas ex Catholicismo prolapsis: ij enim si Sacerdotes, si Episcopi, consecrare Eucharistiam poterunt, ordinare Clericos, in articulo mortis absoluere, si in prioribus congruam materiam & formam adhibeant, & in vltimo ex parte morituri omnia necessaria pro Sacramenti susceptione concurrant. De Græcis Schismaticis quæstio specialis est, de qua alibi. De Matrimonio autem potest dubitari in casu, in quo ex coniugibus vnus Catholicus est, quem cum hæretico posse validè contrahere communis resolutio Doctorum est, ex quibus plurimos congerit P. Thomas Sancius Lib. 7. de Matrimonio Disput. 72. & verò si eius intentio sit faciendi quod facit Ecclesia, non videtur posse dubitari respectu illius esse Sacramentum, & ita tradit cum S. Thoma & Patre Henriquez citatus
Scriptor supra Lib. 2. Disp. 10. n. 6. qui & poterat P. SuariũSuarium pro eôdem allegare ipso loco ab eodem allegato proximæ citationis. Difficultas autem esse potest, si Sacramentum esse neget, vt, communiter tales negant, & consequenter nolit Sacramentum recipere, sed humanum contractum celebrare. In quo iuxta oppositas Doctorum sententias responderi potest. Quidam enim existimant rationem Sacramenti ita esse coniugio Christianorum annexam, vt eo ipso quòd contrahere legitimè velint, conficiant Sacramentum. Quod si contingeret velle ratio
nem Sacramenti à contractu excludere, ipse contractus esset nullus. Sic P. Sancius Disp. 10. citata, cum P. Suario, & Ledesma, ex quibus prior nihil tale absolutè determinat, sed ait alterius esse considerationis an Matrimonium sit tunc validum in ratione contractus. Idem tenent P. Layman Lib. 5. Tract. 10. Parte 2. Cap. 2. nu. 2. P. Coninck de Sacramentis Disput. 24. Dub. 1. Conclus. 4. & alij. Contrarium autem tenent P. Vasquez, P. Rebellus, Basilius Poncius & Villalobos, quos adducit & sequitur Diana Parte 3. Tract. 4. Resol. 255. & alij nonnulli. Et hoc quidem videtur vsus receptissimus comprobare: Nam, vt scribit P. Sancius Disput. 52. citata n. 5. in locis, in quibus
P. Sancius.
hæretici non denuntiati, nec notorij Clericorum percussores Catholicis permixti degunt, vt in Germania, Gallia, Polonia, ex consuetudine recepta & tolerata licent coniugia Catholicæ personæ cum hæretica, dummodo Catholica liberè permittatur, & absque peruersionis periculo, in fide permanere. Quia ea coniugia ineuntur instar aliorum contractuum ciuilium, ob amicitiæ leges, & ad communem pacem ac Reipublicæ auctoritatem tuendam. Sic ille habet, ex quo videtur non obscurè deduci coniugia talia rationem tantùm ciuilium contractuum habere, & ita rationes illas esse separabiles.
481
*Vbi tamen obstari potest ex eo, quod
idem Pater affirmat ibidem nu. 2. Matrimonium scilicet vt sit Sacramentum solùm exigere paritatem Baptismi suscepti ab vtroque contrahente, quamuis sit in fidei professione disparitas. Per quod videtur haberi, rationem Sacramenti ad vtrumque contrahentem spectare. Atqui hoc aliunde videtur repugnare, ex eo scilicet quòd hæreticus coniux nolit Sacramentalem contractum celebrare: quod quidem præsumi meritò potest in | Ecclesiæ iuratis hostibus, vt scilicet non eo modo contrahant, quem nuper difficultate carere dicebamus, vt scilicet velint facere quod facit Ecclesia, errore tamen circa dogma illud Catholicum persistente. Licet stare possit, vt etiam si nolit facere quod facit Ecclesia, velit tamen id
assecurare, & facere quantum ad securitatem potest. Quo euentu Sacramentum efficere obseruat P. Gaspar Hurtadus Tract. 1. de Sacramentis Disput. 4. Difficult. 4. §. obseruandum est. Sed neque hoc de omnibus præsumi potest, vnde dubium perseuerat. Videtur igitur communi persuasione, & Ecclesiæ ipsius concessione firmatum coniugia prædicta vt ciuiles contractus sustineri, etiam si non habeant ex cellentiam Sacramenti. Neque enim videtur dici posse respectu coniugis Catholici vim Sacramenti habere, iuxta dicta ex P. Sancio: nam ipse Lib. 2. Disput. 8. inquirens an coniu
gium fidelis cum infideli ex dispensatione Pontificis celebratum, sit Sacramentum, contra Sotum dicentem esse Sacramentum ex parte fidelis coniugis, & contra Eckium asserentem, dum alter ex fidelibus coniugatis conuertitur, resultare ex parte huius rationem Sacramenti, quod ei gratiam confert: resultoriè decernit ex parte neutrius esse Sacramentum; quia Matrimonium in vtroque coniuge est vnum numero Sacramentum, sicut est vnum numero Matrimonium: & ita si in vno non est Sacramentum, neque erit in alio: pro quo Angles & Patrem Henriquez adducit. Iuxta quęquæ videtur idem in casu nostro dicendum, vt scilicet nolente hæretico ita contrahere, vt Sacramentum in tali contractu resultet, neque Sacramentum, neque coniugium erit.
182
*Cùm autem eodem Patre teste Matrimonia cum hæreticis in partibus hæresi infectis à Catholicis celebrentur, & ea condemnanda non sint, videtur proculdubio asserendum illa vt ciuiles contractus valere contra eumdem; vel etiam dicendum ex parte coniugis Catholici verum Sacramentum stare, ne dicamus tot, Sic salua religione coniunctos, & in ijs regionibus, vbi maioribus gratiæ præsidijs opus est, & peculiares pro
coniugijs talibus occasiones prolapsionis occurrunt, tot Sacramentali gratia destitui. Itaque dici potest, licet Matrimonium & Sacramentum sit vnum numero, habere tamen diuersitatem aliquam ex diuerso modo contrahendi, non variata eius formali ratione, ob impedimentum contrahentium. Matrimonium igitur & Sacramentum est vnum numero quando ex parte coniugis vtriusque nihil obstat ad illius integritatem, & est vnum numero, cùm ex parte alterutrius est quod obstet quidquam. Neque enim dici potest absolutè loquendo Matrimonium esse vnum numero, cùm pro contrahentium numero sit certum multiplicari, & pro explicatione adduci potest Sacramentum Eucharistiæ, quod vnum numero est integrè & perfectè in vtraque specie confectum: quod & in vno tantum perfici & consistere potest, & vnum etiam numero esse, & absolutè Sacramentum: vnde qui sub vna tantùm specie communicant, Sacramentum absolutè dicuntur recipere, sicut & adorare, qui in altari constitutum venerantur. De quo hæc adnotasse, non leuis operæ pretium fuerit, occasione, ex dictis ab Auctore, cuius peculiaria argumenta enodamus, accepta.
483
*Illud iam in argumento, circa quod ver
samur, difficile occurrit, quod de fide non necessaria ad valorem Sacramenti Pœnitentiæ specialiter asseritur, & conferendum illud materiali hæretico, qui tantùm haberet actum opinionis, & non actum fidei supernaturalis de ipso Sacramento. In quo quidem casus accidere diuerso modo potest, vel petente tali Sacramentalem absolutionem, nulla de credulitatis suæ conditione Confessario impartita notitia, vel eôdem facto certiore, & in hoc vltimo non accedit capax absolutionis, siquidem Confessarius admonere ipsum debet de errore suo, in quo si velit persistere, iam non est in bona fide. Nec dici potest Confessarium teneri se accommodare opinioni probabili pœnitentis, iuxta receptissimam sententiam, quia reuera in illo opinio probabilis non est, sed manifestus error in fide: & licet ille materialis tantùm hæreticus fuerit propter ignorantiam inuincibilem, hæc iam cessat accedente magisterio, cui se committit instruendum, & Catholicæ Ecclesiæ doctrinam exponit, cui nequeat hæreticalis præsumptio coæquari. Si autem priori modo accedat, neque tunc est capax absolutionis, quia neque supernaturalis doloris capax est, qui dari nequit, nisi per motiua à fide proposita. Si autem dicatur posse quidem talia motiua consistere, & consequenter fides, sed non quæ circa Confessionis versetur Sacramentum, vt in argumento contenditur. Contra est. Nam dolor talis applicatur vt materia necessaria Confessionis: putat enim sic accedens, licet probabiliter, vt dicitur, ita esse: Atqui applicari nequit, nisi ab ea cognitione, quæ illius est radix, & cui cum proportione respondet: hæc autem est fides; cui tamen talis applicatio repugnat; vt scilicet erroneum actum, & ipsi fidei obiectiuè contrarium dirigat, quo talis hæreticus de Catholicæ fidei assertione formidat, & cum tali formidine Sacramentum pergit accipere. In quo fidei non solùm est contraria assertio negans mysteria ab Ecclesia proposita, sed quæ probabili tantùm motiuo subsistit, quia eiusdem certitudini aduersatur, dubium, & si probabile importans, quod qui scienter admittit, hæreticus est; dum scilicet non solùm dubitat, sed etiam tantùm esse probabiles veritates ab Ecclesia propositas asseuerat, quidquid de solo dubio sit, iuxta diuersas Doctorum sententias & explicationes Cap. 1. de hæreticis, in quo statuitur
Cap. 1. de hæreticis.
dubium in fide infidelem esse. Pro quo Auctores consulendi, quos adducit Diana Parte 1. Tract. 16. Resol. 31. & Parte 11. Tract. 8. Resol. 47. & quæ à nobis dicta n. 168. & seqq.
484
*Nec potest in patrocinium præfatæ po
sitionis adscisci id, quod graues Scriptores affirmant, scilicet actum fidei non esse necessarium ad valorem Sacramenti Pœnitentiæ, contra P. Gasparem Hurtadum, qui Tomo 1. de Sacramentis Disput. 6. Difficult. 8. affirmat Sacramentum Pœnitentiæ non solum posse esse informe ex defectu doloris, sed etiam ex defectu fidei ac spei veniæ peccatorum, quia recipi potest validè absque nouo actu fidei diuinæ Dei iustificatoris, & absque nouo actu spei veniæ, & absque eis perseuerantibus actu post aliud Sacramentum Pœnitentiæ priùs susceptum, & tamen sic susceptum non | conferre gratiam, quia quoties nouiter recipitur, requiritur tanquam noua dispositio actus spei veniæ, quamuis non sit necessarium quòd hi actus sint quando Sacramentum recipitur, sed sufficiat quod præcesserint, & non sint reuocati. Quod autem Sacramentum Pœnitentiæ possit valide recipi absque eis actibus nouiter elicitis, & absque eis actu perseuerantibus post aliud Sacramentum Pœnitentiæ ritè susceptum, constat, quia ex sua parte isti actus non sunt partes essentiales Sacramenti Pœnitentiæ, nec sunt intentio recipiendi illud vt Sacramentum; & ex altera potest recipi absque illis non peccando mortaliter in eorum omissione, si recipiatur absque illis ex ignorantia, aut cum ignorantia inuincibili, vel ex incōsiderationeinconsideratione naturali necessitatis eorum ad effectum Sacramenti. Cum inquam hic Scriptor ita sentiat, contra eum insurgunt alij, ex quibus Leander de Sacramento Tract. 5. Disput. 1.
Quæs. 49. & P. Escobar de Mendoza Tomo 2 moralium Problematum Lib. 14. Sect. 2. Problem. 19. dicentes ex defectu actus fidei ac spei non dari Sacramentum informe, quia peccator ad illud accedens, aut id cum contritionis actu præstat, aut sine illo: si cum expresso: ergo cum actu fidei ac spei implicito in illo contento: at hoc sufficit vt Sacramentum tale non solùm sit validum, sed etiam formatum. Si verò accedit sine dolore, omnino erit inualidum: quia neque dolor est; neque fidei ac spei actus impliciti, cùm nihil sit, in quo talis esse continentia queat. Quod quidem praxis sapientium ac proborum, qui in timore & tremore, iuxta D. Petri monitum, salutem suam operantur, videtur comprobare, qui ad Sacramenti huius cùm se præparant receptionem, de eliciendis actibus prædictis non sunt soliciti, aut se de omissione illorum accusant: neque Confessarij docti, & de sui muneris adimpletione solertes, curam circa illos peculiarem adhibent, nisi fortè ad maioris meriti, & melioris dispositionis augmentum de omissione in ante actis Confessionibus neutiquàm perquirentes.
485
*Non inquam potest hoc in patrocinium
præfatæ illius positionis adscisci; nam, vt vidimus, qui actum fidei expressum non esse necessarium dicunt, implicitum requirunt; quod quidem in casu illo eius, qui iuxta opinionem sibi probabilem confitetur, non est inuenire, cùm absolutè careat fide, & in nulla Sacramenti receptione expressum actum præmiserit. Præterquàm quòd hoc quod de actu fidei implicito dicitur, non ita accipiendum est, vt in actu doloris ad Sacramentum sufficientis includatur, quia reuera ita non accidit, cùm actus intellectus in voluntatis actu non includatur: sed quia est illius effectus, & inefficax signum, ex quo deduci necessaria consequentia potest: ita vt etiam si non ita expressè percipiatur, nequeat de illius existentia dubitari: quia nihil volitum quin præcognitum, & quidem iuxta voliti conditionem debet esse qualitas cognitionis, & cùm dolor supernaturalis esse debeat, vt admittitur, nullo id pacto explicari potest, nisi quia motiuum aliquod supernaturale interuenit, & ita propositio eiusdem generis necessaria est, & consequenter fidei. Quemadmodùm cùm quis Eucharistiam adorat, fidei actum exercet, nec tamen expressè relucet in adorante, quia ex vsu id præstat; cùm tamen adoratio talis illum necessariò supponat, vtpotè Catholici adorantis in spiritu & vetitate Ioan. 4.
486
*Et ex præfatis quidem non solum habe
tur necessariam esse fidem ad Sacramenti valorem & effectum, sed fidem etiam ipsius Sacramenti Pœnitentiæ, vt scilicet credat quis per illud peccata remitti, quia Sacramentum hoc institutum est vt medium necessarium ad iustificationem per se loquendo, vt est dogma indubitatum: Atqui iustificatio necessariò requirit fidem, vt ex Apostoli doctrina inter fidei veritates Ecclesia profitetur. Rom. 5. v. 1. & 2. Iustificati ergo
Rom. 1. v. 1. & 2.
ex fide pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum IESVM Christum: per quem & habemus accessum per fidem in gratiam istam, in qua stamus. Quod quidem hæretici non negant; immò plusquàm oportet fidei tribuunt illorum principes, volentes illam ad iustificationem & gloriam sufficere. Si ergo Sacramentum Pœnitentiæ hoc est obtinendum, sequitur credendum esse consequenter illud esse medium à Christo ad effectum talem institutum. Neque enim dici potest in eo, qui opinionem tantùm de illo habet, iustificationem inueniri posse, quia reuera in illo præcessit: nam cùm ille non cooperatur aut influat in Sacramentum, aut illius receptionem, valde per accidens se habet; cùm tamen necessariò debeat influere, quandoquidem iuxta Apostoli doctrinam ex fide iustificatio contingat, & accessus ad Deum per gratiam iustificantem media eâdem habeatur.
487
*Nec sufficit si dicatur fidem influere,
non quatenus per illam creditur Pœnitentiæ Sacramentum reuera à Christo institutum, sed quatenus agnoscitur Christus nostræ salutis Auctor quandocumque illa contingit, & hîc etiam, si verum est Sacramentum: nam reuera hic & nunc non agnoscitur Christus auctor iustificationis, sed probabiliter tantùm, si actu non agnoscitur auctor Sacramenti. Neque verè applicatur fides Christi, vt superiùs dicebam, sed quædam instruitur aut idẽticaidentica, aut euidens assertio, scilicet: Si Christus est auctor huius Sacramenti, vt iustificentur homines, Deus est auctor iustificationis. Vel Christus est auctor iustificationis hominum, & ita si hoc Sacramentum est ab illo institutum in ordine ad illam, Christus est caussa iustificationis in illo. Vel, Ego credo in Christum vt caussam iustificationis à peccatis, & si in hoc Sacramento vere illa confertur, vt probabiliter censeo, illius caussam esse credo. Vbi stante vniuersali affirmatione, circa particularem est euidens consecutio. Præterea sic accedens absolutè assentitur omnibus his propositionibus: Hoc est Sacramentum à Christo institutum. In hoc Sacramento remittuntur verè peccata. Christus est caussa iustificationis in illo. In quibus nullus assensus fidei diuinæ exercetur: & ita quod de conditionalibus illis dicebatur, nullius momenti est, quia illa omnia tantùm probabiliter ita esse sibi habet persuasum.
488
*Omissis nonnullis alijs, quæ circa respon
siones quorumdam prædictus Scriptor interserit, de quibus non vacat modò discussionem exactam adhibere, circa rationem præfatam ita concludit, vt conuenientiam pariter ostendat ad errorem quorumdam heterodoxorum penitus euerten|dum: cùm aliàs illa ex vi sua intrinseca multùm ponderis habere ipsi videatur. Sunt enim aliqui qui pro maiori securitate conscientiæ, vt aiunt, & cum in ciuitatibus Catholicis habitent, verosimiliter pro infamia vitanda vellent vti templis, sacris, & Sacramentis Ecclesiæ Catholicæ Romanæ: verùm non omnes illius articulos credere volunt, appellantes se Catholicos cum discretione. A quorum vno se consultum ait, qui cùm fateretur sidem Catholicam esse securiorem Lutherana propter plura media salutis, non posset in corde aliqua puncta Catholicæ Romanæ Ecclesiæ tunc credere, & interim Catholica frequentare mysteria quod iuxta omnes Catholicos est illicitum.
489
*Ad quod quidem in primis responderi
potest non videri quomodo hîc applicatur ab heterodoxis sententia illa de licito alienæ opinionis amplexu: nam cùm illi, vt dicunt, pro maiori suæ conscientiæ securitate, & quia Ecclesiæ Romanæ doctrinam securiorem Lutherana, aut Caluiniana existimant, illius vti templis, sacris, & Sacramentis velint, in eo non alienam opinionem sequerentur, sed propriam, cum censeant Ecclesiæ Romanæ doctrinam esse securiorem. Quando autem eis respondetur id non licere, non ideò est quia alienam opinionem non esse fas amplecti eisdem intimatur; sed quia fides Catholica stultam illam nequit admittere discretionem. Deinde cùm ipsi sciant apud Catholicos sententiam illam de licita sequela opinionis alienæ adeò esse receptam, licet vnum aut alium contra sentientem inueniant, ad illam poterunt prouocare. Præterea huiusmodi argumentis arma potiùs eisdem tribuuntur, dum fundamenta illorum ex sequentium auctoritate firmantur, quàm pro re Catholica quidquam, quod momenti sit alicuius, promoueatur. De quo interim hæc satis: nam circa huius generis argumenta inferiùs discursio accurata succedet.
490
*Quartò arguit. Nam opinans factum
aliquod subsistere, v.verbi g.gratia, coniugem priorem viuere, non potest sequi opinionem alterius opinantis illum esse mortuum, & sic petere debitum à coniuge secundo, formans conscientiam de licita petitione: Quod negatur in Cap. Dominus, de secundis nuptijs. Et in Cap. Inquisitioni, de sent. excommun. Vbi sic dubitans dicitur non posse petere, sed reddere debere petenti; scilicet bona fide, adeoque opinanti coniugem priorem obijsse: ergo à fortiori opinans coniugem priorem viuere, non potest sequi opinionem probabilem coniugis præsentis de prioris morte & sic sibi formare conscientiam quod debitum petere possit. Ad quod dicendum in quæstione facti diuersam esse rationem, quia illud ex testium depositione pendet: si quidem vnum alij contrarium dicant, licet vtrique ita vt asserunt rem se habere protestentur, nullius posse testimonium amplecti, quia se inuicem talia testimonia elidunt: in quo omnes conueniunt cum D. Thoma 2. 2. q.
D. Thom.
70. arti. 2. ad 2. & est apud Iurisperitos obuium, ex quibus aliquos adducit Bordonus Tomo 5. in Praxi criminali Cap. 20. n. 2.
491
*Quid autem circa prædicta Capita sit
dicendum, ex professo discussimus n. 72. & seqq. & ex ibidem dictis constat etiam in præsenti caussa ineptè adduci: nam in illis non est sermo de opinione probabili, sed de dubio. Item, coniux debitum exigens iure petendi ob possessionem gaudet, & non propter probabilem opinionem, sed quia moraliter certus de illo est, in quo nequit propter dubium alterius vlla ratione turbari, ob rationes, de quibus citato loco: coniux autẽautem dubius iure huiusmodi caret, quia possessio eius dubij superuentione turbatur, vnde non est locus sequelæ opinionis alienæ. Quibus addendum opinionem alienam, sicut & propriam aliquando non posse eum, qui agit de operatione complecti, eo quòd, cum sit minus tuta, ex illius complexu grauia incommoda sequerentur, vt superiùs est dictum: quod potest casui præsenti applicari, cùm ex eo sequeretur viuente priori coniuge, vt potest accidere, quandoquidem dubium circa mortem subest, alteri commisceri. Quemadmodùm dubitans an quod in sylua moueri videt, homo sit aut fera, non potest in illud sagittam emittere, etiam si alius probabiliter asserat hominem non esse. Pro quo Auctor idem §. Deinde etiam doctos Scriptores adducit.
492
*Concludit obiectionis cuiusdam solutio
ne, talis scilicet, quòd si non liceat sequi opinionem alienam, sæpè oportebit variare in praxi iuxta opinionem propriam diuersam diuerso tempore formatam conscientiam, ex quo fiet vt contractus initi iuxta vnam opinionem, posteà rescindi debeant propter opinionem aliam posteà conceptam. Ad quod ait id esse admittendum ab ijs, qui dicunt esse illicitum in quæstione facti sequi opinionem alienam contra suam. Ex qua responsione habetur argumentum illud vltimum, de quo, nuper, non vrgere, cùm ex opinione circa factum versante sit desumptum. Esse autem diuersam rationem quando de facto agitur, ex dictis apparet manifestum. Addit non esse id absurdum, & oriri ex imperfectione humani intellectus non satis res suas penetrantis. Ex quo inferre possumus neque absurdum in sequela alienæ opinionis extare: nam cùm facilè contingere possit vt eam faciat propriam, dum iuxta illam operatur, perinde se videtur habere ac si propriam deposuisset, cùm non influat in operationem. Vnde Auctores negantes & affirmantes sic loqui solent: Nisi priori opinione deposita, etiam non deposita: clarissimè insinuantes facilem esse depositionẽdepositionem huiusmodi: vnde quod ad morale negotium spectat, non multum videtur inter vtramque opinionem discriminis interesse. Subdit eodem modo omnes admittere debere multos contractus bona fide initos, posteà certò deprehendi nullos, adeoque mutandos. Verè hoc. Sed ex eo fit opiniones alienas non ita reiectandas, vt sequi eas non liceat: quandoquidem contingere potest vt euadant illæ cursu temporis veriores.
493
*Ait insuper huic oneri commodum aliud
opponi, quod scilicet opinans aliquisactum esse materialiter malum, non debeat sequi legem positiuam, siue præceptum Superioris illud imponentis: quod tamen iuxta multos ex aduersarijs sequendum est. Sed certè ex hoc ipso euincitur opinionem à nobis stabilitam eximia probabilitatate gaudere, cùm faueat Prælatorum ac gubernatorum auctoritati, & maximè conducat ad tranquillitatem, ac Religiosam obseruantiam, | subditorumque laudabilem subiectionem, & ita grauissimi Scriptores pro illa sunt, ex quibus nuper P. Mendus in statera opinionum Dissertat.
Mendus.
18. n. 234. & seqq. Nec solum opinionis nostræ asseclæ, sed oppositæ, dicentes debere tunc subditum conscientiam propriam deponere. Quod quidem non ita facile est, & ita ex ea parte non succurrit commodum quod possit oneri coæquari, Tandem asserit quod similiter non tenetur
Sicut & valori contractuum.
stare contractui, quem opinatur sine peccato se adimplere non posse, licet alij opinentur oppositum: quem tamen iuxta sententiam multorum ex aduersarijs implere debet, cùm licitè iuxta ipsos possit. Demus hoc: sed commodo dicto multa accumulantur incommoda, tot scilicet, quot ex illicita opinionis alienæ sequela proueniunt, si verè talis sit: nam cùm opiniones multæ sint, & passim circa illas operandi occasiones occurrant, si eis vti non liceat iuxta modum dictum, pro illarum diuersitate multiplicari incommoda, quis non videat esse compertum? Prætereà dici conuenienter potest, commodum illud alia habere incommoda sibi annexa, incertitudinem videlicet stabilitatis contractuum, vnde sic in sua opinione persistens paucos inueniat, qui contrahere cum illo velint: & si id inter contrahere solitos inualescat, non sine boni publici iactura continget, quod ex inoffenso solet commerciorum cursu promoueri. Item, si ego iuxta opinionem propriam contractui stare nolim, multi erunt qui similiter formantes conscientiam, contractibus mecum initis, & valde commodis contradicent. Quale ergo commodum illud?

Alia eiusdem Scriptoris Assertio, & circa illam non improbanda doctrina.

494
*SIc illa §. Assertio 2. Opinans probabiliter
non esse aliquod obiectum, quo posito aliquis actus est materialiter malus, adeoque sub peccato cauendus, non potest sequi opinionem contrariam negantem aliorum, nisi in casu, quo Princeps, siue Respublica à fundamento malitiæ validè tollit malitiam actus, obligationemque ab illo abstinendi. Pro quo esse ait Auctores citatos pro Assertione præcedenti, & thesim ait habere locum inprimis in quæstione iuris, quando quis opinatur legem prohibentem esse latam. Quantumuis enim alij opinentur oppositum, procedere debet ac si esset lata, ideoque inferre quòd actus sit materialiter malus, & conscientiam formare quòd formaliter peccaturus sit actum eum ponendo. Idem est quando quis opinatur latam esse legem irritatiuam contractus, alteriusve actus, & alij opinantur oppositum. Sed quemadmodùm Scriptor hic
Contrarium statuitur.
consequenter sibi videtur loqui ad priorem Assertionem, ita nobis ex opposito præstandum est, prædictis insistendo: licet quod ad quæstionem facti attinet, non penitus obsistamus, & ita admittimus quod cum Bañez, Ioanne Sancio, Ildefonso Baptista, & PP. Suario, Salas, & Francisco de Lugo §. immediato subiungit quoad factum, cum subijcienda inferius moderatione: & opinionem, ex qua graue tertio sequatur incommodum, iuxta dicta n. 491. Probat
495
*Primò, Quia opinans actum aliquem esse
materialiter malum, licet sciat alios tenere oppositũoppositum, formare sibi conscientiam debet quod formaliter peccaturus sit actum illum ponendo: Atqui opinans dari legem humanam prohibentem, siue aliquod aliud factum, quo posito actus est materialiter malus, necessitatur ad opinandum actum esse materialiter malum, quando Princeps à fundamento malitiæ non aufert malitiam actus, siue obligationem abstinendi ab eo, siquidem assentitur præmissis, vnde conclusionem, si de illo cogitet, debet inferre. Ergo talis pro conscientia permittente formanda non potest sequi opinionem aliorum. Sed hæc ratio non vrget: negatur enim Maior de necessitate formandæ conscientiæ modo dicto, nisi velit quis iuxta propriam sententiam operari: tunc enim ex præmissis dictis necessaria emergit conclusio; quæ neganda est, sicut & Minor; nisi, vt diximus, iuxta propriam quis pergere velit opinionem.
496
*Secundò. Quia non est ratio disparitatis inter
quæstionem iuris & facti: In hac non licet, ergo neque in illa alienam opinionem amplecti. Maior probatur. Ecquid enim mysterij est, quod quando in quæstione facti tres testantur adfuisse solemnitates ad valorem actus requisitas. v.Verbi g.gratia, in contractu Matrimonij adfuisse Parochum cum testibus, & audiuisse verba, & tres alij negant; is qui contraxit, non possit pro petendo debito sequi illos, qui asserunt, sed tanquàm dubius abstinere debeat à petitione debiti: in quæstione autem iuris quando tres asserunt ciuem Romanum peregrinantem in terris, in quibus Concilium Tridentinum non est promulgatum, posse sine licentia Parochi validè inire Matrimonium; & tres æquè docti id negent; talis peregrinus possit iuxta opinionem priorem, quam ipse opinatur esse falsam, licitè absque Parocho ducere vxorem, ac deinde ab eâdem petere coniugale debitum? Respondeo mysterium in eo consistere quòd in quæstione facti contrarietas testium eorum testimonia prorsus elidit, quia non est maior ratio credendi affirmantibus quàm negantibus, quandoquidem ibi res agitur ad sensuum experientiam spectans. In quæstione autem iuris lis est intellectualis, & rationibus aut Textibus agitur: qui etiam inter se militant Auctores ita vni parti adhærent, vt id cum formidine præstent: vnde sibi persuasum habent posse oppositum esse verum, & ita omnes aliquo pacto vtramque partem amplectuntur: in quo conflictu ratio dictat prudenter posse volentem honestè operari, quamlibet partem amplecti, & quidem si prædicta ratio quidquam roboris haberet, fieret ex ea neque opinioni probabili propriæ posse locum esse, arguendo eodem modo, & dicendo: Ecquid mysterij est quòd quando in contractu Matrimonij tres testantur defuisse solemnitates, & tres negantes, is qui contraxit, non possit sequi illos, qui asserunt: possit tamen stante pari affirmatione & negatione circa valorem, vbi non est receptum Concilium Tridentinum, eam quæ libuerit, assertionem sequi? Hoc ergo debent illi explicare mysterium, quod neutiquàm præstare poterunt, nisi manifesta ratione discriminis, quæ à nobis reddita est, aut alia conformi eidem, admissa.
497
*Non est autem necessarium ad illam ra
tionem differentiæ recurrere, quam aliqui assignant, dicentes ex opinione probabili circa fa|ctum sæpè alteri tertio oriri damnum: quam quidem citatus Scriptor impugnat, eo quòd etiam id locum habeat in opinione probabili circa ius, & etiam in opinione circa honestatem actionis. Vnde si in quæstione facti is, qui opinatur se non inuadi à Paulo, non possit propter opinionem aliorum opinantium hunc esse inuasorem, illum occidere: pariformiter dicendum est in quæstione iuris, quòd opinans illicitum esse percusso repercutere in continenti percussorem, non possit sequi opinionem aliorum dicentium id esse licitum, adeoque ipsum repercutere: nam in vtroque casu par malum proximo inferendum est. Non inquam necessarium est, non solùm ob rationem dictam, sed quia ratio assertionis fauorabilis vniuersalior est, & frequentissimè sine damno tertij locum potest habere, vt in materia ieiunij, religionis, Matrimonij &c. In prædicto autem exemplo, quod ad opinionem in illa materia spectat, stante illius probabilitate, non est admittenda exceptio, asserentibus Doctoribus aliquid esse licitum: sic enim sæpè iudices cum opinione probabili reos addicunt capitali supplicio, vnde inter illos solet esse discordia, & plurium suffragijs statur ex tribunali eodem, aut ratione discordiæ pro caussæ diremptione delecti: vnde & circa priuatos idem est asserendum, cùm ad tuendam substantiam propriam, famam & vitam iure naturalissimo potiantur.
498
*Tertiò, Opinans Pontificem esse Ro
mæ, non potest sequi opinionem aliorum id negantium, quam iudicat esse falsam, & propter eam dicere alijs Pontificem non esse Romæ: sed, si id faciat, peccat decipiendo alios: Ergo similiter is, qui in quæstione facti, aut etiam iuris, opinatur aliam non esse suam vxorem, non potest sequi opinionem aliorum asserentium illam esse vxorem, cùm saltem virtualiter iudicet opinionem illam esse falsam, eamque sequendo petere debitum coniugale. His addit quod ex eôdem positum & solutum n. 491. ex Decretalis duplicis decisionibus. Nihil autem ex his negotium aliquod facessit: concesso enim quod de assertione circa assistentiam Pontificis Romæ dicitur ob rationem redditam, circa quæstiones facti, & etiam quod de vxore dicitur quoad quæstionem etiam facti; quod ad quæstionem iuris attinet, negatur ob redditam etiam rationem, si in casu dicto, qui ad factum videtur solummodò spectare, aliquid ad ius spectans possit admisceri, vt in caussis admisceri matrimonialibus solitum.
499
*Vltimò arguit ex absurdo, quod seque
retur, scilicet quod opinans se non habere impedimentum Matrimonij, adeoque validè contraxisse, possit iuxta opinionem probabilem aliorum dicentium esse nullum, formare conscientiam, quòd priore vxore, quam alij dicunt ductam esse inualidè, relicta, ducere secundam, ab eâque petere debitum; ac deinde iterùm iuxta opinionem suam propriam, quia validum iudicat priùs fuisse Matrimonium, possit illud petere à prima. Interim nulli teneatur reddere: non primæ, cùm procedere iuxta opinionem aliorum queat, qui Matrimonium dicunt esse nullum; non secundæ, cùm etiam procedere possit iuxta opinionem suam, qua iudicat inualidum esse secundum. Rursum, si proles diuersas susceperit ex eadem matre, poterit vni relinquere legitimam procedendo iuxta vnam opinionem, & iuxta aliam procedendo denegare. Hæc autem tam absurda sunt,
vt nemo admissurus sit. Si dicatur tunc debere sequi opinionem suam, iam sequitur quòd non æquè sequi poterit alienam, quàm propriam, quod tamen aduersarij iactitant. Ad hoc in primis dico simile absurdum ex aduersariorum sententia suboriri, quæ & communis est: nam is, qui vnam opinionem amplectitur, potest ea deposita amplecti contrariam, aliter, vt frequenter accidit, de rebus incertis iudicando. Tunc ergo dicat arguens quid debeat facere, qui de impedimento Matrimonij aliter incipit iudicare? Deinde, cùm non liceat propria coniugium auctoritate disiungere, impedimentis præfatis Ecclesiasti iudicis erit admouere lucem, & iuxta eam inconuenientibus dictis occurrere, sententia irrefragabili pronuntiata. Prætereà, iuxta sæpiùs dicta non solùm alienam opinionem, sed neque propriam licet cum notabili damno tertij sequi, relicta tutiore; nisi ex illius amplexu simile sit eam amplexus subiturus incommodum: quod hîc potest applicari. Item, aut is qui de Matrimonij valore iudicat, sine dubitatione aliqua illud iniuit, quæ ex contraria posset opinione subesse, aut dubitatio Matrimonio inito superuenit. Si primum, pro Matrimonij stabilitate stari debet, quia caussa pia est, in qua iudices debent ferre pro illo sententiam, non obstante opinione opposita: vnde & coniux eôdem modo se gerere debet. Pro quo Auctor idem Tract. 3. Cap. 12. præsertim n. 128. Si secundum, eo ipso quòd non obstante opinione contraria voluit contrahere, tenetur stare contractui, quia id quod modò obstare videtur, sibi voluit non obstare, & contractus ex conuentione legem accipere dignoscuntur, iuxta legem notissimam. His accedit quod citatus Scriptor habet Tract. 6. n. 103. vbi statuit quando prius Matrimonium est tantùm præsumptiuè verum, præferri posteriori vero cum omni solemnitate inito. Cùm ergo in casu, de quo agimus, non præsumptio quæuis, sed probabilis opinio assistat, ab eo non est ob contrariam sententiam recedendum. Et quidem præsumptio genus quoddam opinionis est, cùm formetur iudicium non iuxta certas, sed iuxta verosimiles coniecturas.
500
*Vrgere nititur, arguens specialiter con
tra vtrumque Sancium, Thomam scilicet, & Ioannem apud Dianam Parte 4. Tract. 3. Resolut. 19. & Parte 1. Tract. 15. Resolut. 29. dicentes licitum esse sequi quodlibet ex pluribus horologijs accuratis, eò quòd singula faciant sententiam probabilem. Nam inde sequitur quòd aliquis sine impletione voti aut præcepti poterit se liberare obligatione passiua. Sacerdos enim qui vouit se daturum eleemosynam die Sabbati, poterit sine peccato differre, & partem suarum horarum Canonicarum, & dationem eleemosynæ vltra horam duodecimam noctis indicatam in horologio vno: nam potest sequi opinionem horologij seu horologistæ secundi indicantis nondum transijsse diem Sabbati. Postquàm sonus duodecimæ in primo horologio fuerit datus, sequi poterit opi
nionem horologij primi, & concludere diem Sabbati transijsse, adeoque iam se esse liberum. Eodem artificio poterit aliquis illa nocte bis com|municare: semel post duodecimam horologij primi indicantis diem Dominicum esse inceptum: deinde post duodecimam horologij secundi indicantis diutiùs durasse diem Sabbati, & Dominicum incepisse seriùs. Immò sequendo priùs horologium, comedere carnes, & sequendo posterius deinde communicare. In opposita autem sententia cessat hoc absurdum, cùm quiuis opinionem suam sequi debeat, neque semel conceptam posteà variare possit pro libitu, sed tantùm propter rationes de nouo deprehensas. Sed verò prædicta non vrgent: Nam li
Sed argumento fit satis.
cet Auctores dicti, & alij ita censeant quoad probabilitatem horologiorum, addunt tamen illam non posse in fraudem legum, votorum, aut præceptorum Ecclesiæ vllatenus adhiberi, vnde illationes præfatas inficiantur. Quando autem bona fide esset factum, quòd verè quis putasset diem esse finitum, & posteà aliud horologium audijsset, vnde probabile fieret sequenti non comedisse die, posse communicare affirmat P. Dicastillus Tomo 1. de Sacramentis Tract. 4. Disp.
P. Dicastillus.
9. nu. 321. quam sequitur Diana citato loco Partis 10. qui generaliter affirmant licere secundum diuersitatem horologiorum sententiam variare, quando ex ea alicuius præcepti elusio non est intenta. Loquuntur autem de variatione propriæ sententiæ, non de alienæ, de qua est difficultas, amplexu; non obscurè indicantes facilem esse huiusmodi variationem, propter nouum aliquod motiuum. Ex quo habemus argumentum præfatum, si quam vim habeat, etiam aduersantes vrgere. Nam opinionem probabilem quilibet potest, si non pro libitu, vt nuper dicebatur, occurrente tamen ratione mutare. Ergo & in horologijs, cùm contingere iuxta dicta possit, etiam erit possibile & licitum variare. Quid ergo tunc faciendum, cùm sequi opinionem possint, & commoditas adsit euadendi præcepti obligationem? videant arguentes, & suo ipso argumento responsione consimili satisfaciant. De quo & inferius num. 567. recurret sermo.
501
*Instat tamen post adhibitam responsio
nem Cardinalis Lugo, quem adducit & exscribit Diana citato loco Partis 10. ex Disput. 15. de Eucharistia num. 46. & P. Bardi Discursu 4. de Conscientia Cap. 14. Nam ex illa (quòd scilicet certa lex per variationem eluderetur) manifestè apparet quòd non eôdem modo liceat sequi vnum ex duobus probabilibus oppositis sicut est sequi propriam, contra sic sentientes. Hanc enim semper sequi possumus. Si enim opinemur mediam noctem post Sabbatum transiuisse, licitè comedimus carnes, & posteà deprehendamus nos errasse, & Dominicum diem seriùs esse inchoatum, communicare possumus. Deinde, nuspiam ostenditur quòd lex naturalis prohibuerit, ne postquàm secuti sumus opinionem alienam, sequamur oppositam nostram ex rationibus intrinsecis formatam, quam iudicamus veram. Absurda autem citata sequuntur ex hoc quòd homini habenti opinionem propriam datur licentia sequendi opinionem alienam, quam æquiualenter iudicat falsam: vnde illa licentia tamquàm radix talium absurdorum consequentium prorsus tollenda est. In qua quidem instantia vis est perexigua: & ad priorem illius partem concedi potest quod assumitur, quia ex concessione nihil resultat contra absolutam assertionem: tales enim esse solent multæ, quibus tamen plures solent exceptiones adiungi in decursu explicationis. Quod quidem circa assertionem de potestate sequendi opinionem minùs tutam tutiore relicta in superioribus relinquitur adnotatum, & videri potest apud eumdem Tract. 2. num. 2. & seqq. sic in fine addentem:
P. Scildere.
Exceptiones hæ non fuerunt adiectæ thesi primæ, eo quòd nemo probabiliter opinari poßit actionem esse materialiter licitam, quam tenemur euitare ex lege, licet tantùm humana, aut ex conuentione, aut ratione periculi grauißimi alteri imminentis, &c. Quod quidem in nostro casu possumus similiter affirmare.
502
*Quod autem additur, ex eo conuelli
tur, quod iam est cum doctissimis Scriptoribus positum, in opinionibus inquam illis horologiorum non esse admittendum, quod infertur, quia est fraudulentus agendi modus ad euadendam obligationem: quæ ratio non ab extrinseco, sed ex natura moralis subiectionis desumitur, quam debet subditus imperanti: & staret quidem quod dicitur circa licentiam sequendi opinionem alienam, negandam inquam, vtpotè fontem absurdorum, si reuera talia absurda sequerentur: quod tamen ita non est, quandoquidem defendentes oppositam assertionem, illa, vt vidimus, non admittunt; sed cum alterius opinionis sectatoribus circa prædicta conueniunt, peculiaris exceptionis reddita ratione, quam & reddere etiam aduersarij debent iuxta dicta num. 500. Quod si fortè aliquis id admittat, quod absurdum ab alijs iudicatur, illi fauebit ratio, quam citatus proponit Auctor, vt vidimus: scilicet nuspiam ostendi quòd lex naturalis prohibuerit, ne postquàm secuti sumus alienam opinionem, nostram sequamur oppositam ex rationibus intrinsecis formatam.
503
*Discursum claudit exceptione addita
pro casu, in quo Respublica à fundamento obligationis tollere validè potest obligationem, & de facto tollit. In hoc enim fundatur, quòd executor, cui executio sententiæ ciuilis à iudice mandatur, etiam si priuatim sciat sententiam esse iniustam, teneatur tamen eam exequi, nisi à mandante impetrare possit vt onere illo se liberet. Cap. Pastoralis §. Quia, de
Cap. Pastoralis.
officio iudic. deleg. de quo pleniùs num. 81. & seqq. vbi cum multis tenet officialem non posse sententiam exequi capitalem, aut de membris & corpore cruciando, si sciat esse iniustam: secus de priuatione bonorum, exilij, & similibus, dummodò iniustitia notoria non sit. Erit ergo tantùm probabilis, vnde non videntur ritè posse asserta componi: quòd scilicet executor sciat reum esse innocentem, & alias sententiam non esse notoriè iniustam existimare debeat, vt eam exequatur. In eo enim fundatur quòd Respublica ob caussam iustam mala prædicta possit infligere; & quòd leges positiuæ
restrictè intelligendæ sint, vt quam minimùm noceant iuri innocentis. Nihilominus stare vtrumque assertum potest, vt scilicet exequi sententiam iniustam, iuxta priuatam ipsius notitiam teneatur; & quod exequi non pos|sit, si notoriè iniusta sit. Esse enim notoriè iniustam, arguit multorum talis iniustitiæ notitiam; cùm satis obuium apud Scriptores sit, quid notorij vox, & quæ ad illud requirantur, importet, & quod ad primum attinet, pro eo extat citatum Cap. Pastoralis, vbi sic habetur: Cùm Ordinarius teneatur exequi, delegato, etsi
Cap. Pastoralis verba.
sciat sententiam illam iniustam, exequi nihilominùs tenetur eamdem, nisi apud eum efficere possit vt ab hoc onere eum absoluat. Et hoc idem est quod D. Thomas 2. 2. q. 64. arti. 6. ad 3. into
D. Thom.
lerabilem vocauit errorem, cùm dixit: Minister iudicis condemnantis innocentem, si sententia intolerabilem errorem contineat, non debet obedire. Quod autem addit, expositionem allatam illustrat & firmat, sic enim ait: Alias excusarentur carnifices, qui Martyres occiderunt. Illi enim non ex priuata alicuius sententia, sed notoriè erant innocentes, vnde & sententia notorium, & ita intolerabilem etiam errorem continebat, & ideò concludit sic dicens: Si verò non contineat manifestam iniustitiam, non peccat præceptum exequendo. Vbi cùm manifestum dicat, idem quòd notorium videtur indicasse. Quid ergo ad quæstionem, in qua sumus, de alienæ opinionis licita aut illicita sequela? Exceptio quidem minimè necessaria videbatur, siquidem dum executor innocenti pœnam infligit, non alienam, sed propriam sententiam amplectitur, iuxta quam censet obligari se ad sententiæ executionem, quæ manifestam non inuenitur iniustitiam continere. Immò potiùs sententiam arbitratur iniustam, neque de proprio conceptu circa illam quidquam detrahit, nec formidinem illam, quæ opinionem comitari solet, experitur. Quòd si alienam dicatur sequi, quænam erit propria? An scilicet non posse iniustam sententiam exequi? At hoc dici nequit, vt est compertum, esset enim contra Pontificium canonem, & ciuiles etiam leges apertè sentire ab eodem allegatas: scilicet l. seruo §. ff. ad Senat. Conc. Trabell.

Alia ex eôdem Scriptore circa opinionem ab auctoritate extrinseca, & iuxta illam vtiles additiones.

504
*CEnset ille nu. 28. eum, qui non habet
propter rationes aut principia intrinseca opinionem probabilem de fundamento immunitatis ab obligatione, posse pro conscientia permittente formanda sequi opinionem probabilem viri intelligentis, si alij non sunt in oppositum, cum Portel, Bossio, Antonio Gomez, Ceuallos, & Menochio. Et probat, quia Respublica, siue in sacris, siue in ciuilibus committit vni iudici grauium caussarum decisiones, in quibus sententiæ solent tantùm inueniri probabiles secundùm se spectatæ: ergo quia vnus in rebus, de quibus agitur, versatus, efficere illam talem potest. Quibus addendum, similem esse in priuato agendi modo, aut maiorem etiam rationem, quan
tùm priuatæ vtilitati publica supercellit. Si dicas iudices non nisi post auditos Aduocatos, & perlectos Scriptores sententiam ferre, id certè non satisfacit, quia in collatione opinionum inter se, & Aduocatorum allegationibus conferendis, & accommodatione ad causam, de qua agitur, multùm iudicis defertur arbitrio, in quo probabilis tantùm esse resolutio solet. Vnde & videmus stantibus pro caussis similibus eisdem fundamentis, aut perexigua inter illa diuersitate, diuersos iudices diuersas etiam sententias, in eisdem etiam tribunalibus pronuntiare. Id quod supponitur in Cap. finali de sent. & re iud. in quo sic dicitur:
Duobus iudicibus diuersas sententias proferentibus, si ex iurisdictione ordinaria processerunt, tenet pro reo, non pro actore sententia, nisi in caussa fauorabili, putà matrimonio, libertate, dote, seu testamento, pro ipso fuerit promulgata. Sic ibi. Est ergo non leuis Scriptoris nostri probatio modo prædicto roborata, qui circa verba illa viri intelligentis: consulendus, dum talem intelligit, qualem alij de hac quæstione tractantes, pro quibus inferiùs opportunitas amplioris discussionis occurret, cùm de eadem alibi etiam dixerimus.
505
*Asserit prætereà doctrinam dictam tunc
tantùm locum habere quando opiniones aliorum non sunt pares in probabilitate: si enim paret sint, is qui ratione intrinseca caret, tutius sequi debet, sicut in dubio, Cum Syluestro, Corduba Comitolo, Homen, Philaletho, & ex parte cum P. Coninck: quod & videtur docere D. Thomas
D. Thom.
Quodlib. 8. arti. 13. verbis illis: In quamdam dubitationem inducitur ex contrarietate opinionum, & sic tali dubio manente habens plures præbendas se periculo committit, & tunc proculdubio peccat. Sic S. Doctor. Contrarium tamen agnoscit docere vtrumque Sancium, Thomam & Ioannem, Merollam, P. Bardi, aliosque plures agentes saltim de opinionibus circa honestatem actus. Oppositum dixi
Sequi quamlibet licet.
mus n. 87. Neque vrgent contra pręfatampræfatam resolutionem quęquæ hic Auctor adducit, dum arguit ex eo quòd quantùm momenti adfertur ex auctoritate pro vna parte, tantùm tollitur per alteram, quęquæ est
in oppositum. Sicut in casu quo vnus testatur aliquid esse factum ab vno, & alter testatur non esse factum ab eo, sed ab alio. Quo casu intellectus redit ad statum, in quo erat antequàm de testimonijs quidquam intellexisset, ignorantiæ scilicet aut dubij. Hinc Ioannes Sancius Disp. 33. n. 3. &
Ioannes Sancius.
Disput. 43. n. 48. & seqq. affirmat quòd si tres negent addesse impedimentum matrimonii, & tres affirment, inire illud non liceat. Item, si tres dicant aliquem esse infamatum per sententiam, tres negent; crimen alibi reuelare non liceat. Item Merolla Disput. 3. Cap. 3. n. 168. & Cap. 4. n. 104.
Merolla.
Garcia de Beneficijs Parte 7. Cap. 2. n. 24. & idem indicatur in Cap. Ex litteris de probation. vbi dicitur quòd quando testes ambarum partium sunt æquè idonei, iudex contra reum sententiam ferre non potest. Quod etiam iudex facere debet quando caussa est dubia. Ad quod quidem responsio adhibita n. 496. vbi ostensa differentia fuit inter quæstionem facti, & quæstionem iuris. Quando enim quis opinionem sequitur ob auctoritatem eam amplectentium vt probabilem, quæstio facti non est, & de illa procedit resolutio nostra, & exempla nuper adducta factum cōcernuntconcernunt, non ius, vnde quod subditur posteà ex quæstione facti instando, nihil roboris conciliat allato fundamento.
506
*Deinde arguit, Quia si liceret pro for
manda conscientia sequi opinionem vnam ex | pluribus, licebit in casu, quo vna pars opinatur matrimonium esse validum, & altera esse nullum, modò sequi vnam opinionem, & modò aliam, ex quo sequerẽtursequerentur absurda, quæ ante enarrata sunt in eo, qui opinans matrimonium esse inualidum, sequitur opinionem alienam contra suam. Sed neque hoc vrget: nam de casu matrimonij iam est dictum, & similiter in opinione
Non vrgere demonstratur.
ista philosophandum. Addit autem in responsione ad secundam obiectionem id quod erit operæ pretium expromamus: negare enim non potuit quin ex sententia, quam secutus est, magnæ anxietates in administratione & receptione Sacramenti Pœnitentiæ suboriantur: vnde subdit posse illis se anxietatibus expedire, permittendo vt in fide bona maneant pœnitentes, qui sequuntur alienas opiniones probabiles. Quòd tutò facere
possunt; cùm lex naturæ non præcipiat nobis vt alios ad sequendam opinionem nostram cogamus: præsertim cùm sæpè pœnitentes difficillimè adducendi sint, vtpotè existimantes se rectè procedere, licet oppositum sentiant: subinde etiam si opinionem mutant, non sint mutaturi consetudinem faciendi illud, cui assueuerunt: adeoque sint post hac peccaturi formaliter. Sic ille: qui admonens pœnitentes permittendos manere in bona fide, videtur innuere eos quidem sic operantes errare, & per se loquendo peccaturos, quod accidit etiam in multis nullo modo ex se licitis, iuxta receptam grauium Scriptorum sententiam, de qua à nobis in Thesauro dictum; quando scilicet ex declaratione à Confessario facta grauia sint inconuenientia subortura. Quod quidem in casu pręsentipræsenti non ita est admittendum; cùm pœnitentes opinionem in eo, quod agunt, valde probabilem amplectantur: in quo euentu non bonæ agentium fidei, sed satis prudenti eorum existimationi, id quod agunt tribuendum. Sed vt videtur noster Auctor hoc non penitus inficiatur dum ait legem naturæ nobis non præcipere vt alios ad sequendam opinionem nostram adigamus. Iuxta quæ non ita acriter decertandum est, vt opiniones, quas tuto sequi pœnitentes possunt, à possessione suæ probabilitatis & verosimilitudinis, quam & rationes solidas, & grauissimorum Scriptorum auctoritatem conciliauisse agnoscimus, dimouere moliamur.
507
*Corollarium adiungit tenoris sequentis:
A fortiori, is qui non potest ex ratione intrinseca habere opinionem probabilem, non potest sequi opinionem probabilem aliorum contra probabiliorem. Pro quo adducit P. Comitolum Lib. 5. Disput. Quæst. 15. & idem tenere ait à se adductos pro sententia, quam secutus ipse de non licita sequela opinionis alienæ contra propriam, aduersus PP. Vasquez, Sancium, Bardi Discur. 4. Cap. 10. & Pasqualigum Decisione 5. n. 5. cum alijs. Non probat sed à fortiori id tenendum ait, stante sententiæ superioris amplexu de illicita sequela, quia illius rationes contra alienam militant, & ea, de qua hic agitur, aliena est: & prætereà opinio, quam quis amplectitur, probabilior ipsi est; vnde ex ea parte idem videtur pro neganda sequela licentiæ fundamentum. Sed certè cum assertio dicta corollarium sit assertionis immediatè præcedentis de non licita sequela opinionis alienæ contra æquè probabilem, ex ea quidem, non ex alia dicta, à fortiori sequitur quod de minùs pro
babili arbitratur, quia in ratione dubij fundatur, ex quo fit, vt si æquè probabilem sequi non liceat, multò minùs eam, quæ minùs probabilis est, cùm maior in ea ratio dubij reperiatur. Cùm citatis ergo contra illam, vt iam est dictum in Superioribus, sentiendum: posse inquam minùs probabilem sententiam in concursu probabilioris assumi, siue probabilitas ab intrinseco, siue ab extrinseco habeatur. Immò aliquando contingere potest vt plus ponderis habeat auctoritas, quàm ratio quempiam non adeò excellentis doctrinæ conuincens, dum plus illi quàm suo discursui fidit. Standum ergo resolutioni iam suprà stabilitæ, contra quam nihil, quod aliquantulùm premat, importatur.
508
*Asserit deinde eum, qui ex ratione opi
nionem propriam non habet, posse pro formanda conscientia de honestate actus sequi opinionem communem, nisi occurrat in oppositum ratio dubitandi, quam non scit ab alijs consideratam fuisse. In quo quidem quod ad absolutam assertionem attinet, nulla est difficultas, exceptionem verò ex eo probare posset, quia stante prædicta ratione redditur dubium id, quod anteà vt probabile erat receptum: supponendo rationis vim ab eo, qui dubitat, fuisse expensam: si enim vim eius capere non possit, noueritque ab alijs expensam fuisse & consideratam, auctoritatem sequi potest: eo quòd rectè præsumere possit eam non esse efficacem, cùm communiter reijciatur. Sed certè etiam si nesciat an talis ratio expensa sit, nullum ex ea parte reperitur obstaculum, quominùs amplecti communem opinionem valeat: nam etiam præsumere potest eam tot Auctores, qui communem illam constituunt, minimè latuisse. Deinde, si ita vim expendit, vt in ea multùm roboris esse deprehendat, iam non ab extrinseco, sed ab intrinseco erit ipsi probabilis, quod est contra tenorem propositæ ab eo assertionis. Si autem robur non tale esse comperit, nullum potest impedimentum amplexui probabilis opinionis, de qua procedit assertio, præstare.
509
*Tandem determinat Assertione 4. eum,
qui non potest ob rationes intrinsecas formare opinionem, posse opinionem sequi vnius procedentis ex ratione, quæ alijs non occurrit: quia tunc vis opinionis communis cessat ex ignorato anteà, & iam detecto fundamento: vnde tunc opinio singularis perinde se habet, ac si nullus eam tractasset. Atque hoc donec rationem illam Auctor alius conuellere incipiat: & quidem ab intrinseco: non enim sufficit quòd impugnet ex eo quòd communis sit. Addit debere nobis con
stare quòd opinio illa vnius nitatur fundamento alijs incognito. Nec enim sufficit quòd ille dicat habere se nouum principium; cùm facilè contingere possit vt aliqui ex aduersarijs priùs illud viderint, & vnus ille hoc ignoret. Vnde tunc testimonio plurium opus est, qui materiam illam debitè examinarunt, testanturque principium illud alijs fuisse incognitum. Hæc doctus ille magister: quæ quidem ad communem fidelium vsum nimis delicata sunt, cùm non vnum, sed aliud, & aliud examen necessarium esse prætendant, & notitiam rerum istarum ampliorem exigi constet, | quàm soleat aut debeat in vulgari multitudine reperiri. Quod si doctus aliquis excellentis doctrinæ sit, & notęnotae probitatis, non est cur eius testimonio stari nequeat circa nouam aliquam rationem aut principium pro stabilienda sufficiens. Quemadmodum citatus Scriptor §. Similiter is, post
Quid circa rusticos.
quàm præmiserat cum PP. Arriaga & Bardi rusticos sequi posse iudicium sui Parochi, quem sciunt esse virum doctum, & non procedere ex passione aut præcipitantia, & similiter facere posse illos, qui rationes discutere & intelligere non possunt, quando res pro discussione non patitur moram: licet, si dubium alicui occurrat, rationes examinare, vel auctoritatem aliam quærere debeat, ita subdit: Similiter is, qui ignorat oppositum, sequi in foro interno assertionem potest alicuius excellentis Doctoris attestantis esse consue
P. Scildere.
tudinem. Ita Villalobus, Granadus, Suarez, Salas, Diana Parte 6. Tract. 6. Resolut. 28. Sic ille, & alij apud ipsum: vt non debeat pro ea, quam versamus ex ipso, positione, ampliora testimonia, quàm vnius excellentis Doctoris implorare.
510
*Concludit tandem opinionem Recen
tiorum anteponendam esse opinioni antiquorum, non tantùm quando Recentiores allegant decretum aliquod aut consuetudinem nouam, sed etiam quando rationem ab antiquis non consideratam. Aliàs ceteris paribus opinio antiquorum præferenda est, vtpotè quæ tempore longiore, adeoque à plurimis examinata fuit, à multis etiam tacitè approbata hoc ipso quòd eam expenderunt, & cùm tenerentur, non contradixerunt. In quidem resolutione, quod de Auctoribus dicitur, limitatione illa addita Ceteris paribus valde est consona rationi: sed difficile sanè circa paritatem huiusmodi exactum ferre iudicium, quandoquidem opinioni alicuius Summistæ ex
Notanda obseruætio.
antiquioribus possunt ex Recentioribus excellentes Theologi, & multò illo celebriores contradicere, & ita maiorem opinioni auctoritatem conciliare. Quod cùm accidit, meritò existimandum est rationem aliquam (nam de nouo decreto aut consuetudine dubium esse nequit) ab antiquis non consideratam eisdem occurrisse: vel (quod in idem recidit) in ratione ab antiquis allata & reiecta plus momenti & ponderis inuenisse, vt iam superiùs dicebamus. Et de quo egregiè P. Vasquez Tomo 1. in 1. 2. Disput. 62. Cap. 4.
P. Vasquez.
n. 12. & 13. & etiam in de cursu Disputationis. Neque ex eo quòd antiqua opinio plurium sit approbatione formata, quidquam habetur amplius, quàm esse illam probabilem, non autem ita irrefragabilem, vt nequeat eidem Theologorum exactiore discursu contrairi. Sed de hoc iterandus in sequentibus vtili adiectione tractatus, vt eum, qui cum Scildere nostro est habitus, tandem concludamus.
§. III.

§. III.

Patris Fr. Ioannis Baptistæ Goned multa proposita & explosa pronuntiata, cùm aliquali moralis luminis accessione.
Section
511
*PRodiit an. 1664. Dissertatio Theolo
gica de Probabilitate, in qua nouorum Casuistorum laxitates & Iansenianorum excessus ex doctrina D. Thomæ (vt videtur Auctori) corriguntur & confutantur, & est ille P. Fr. Ioan. Baptista Goned Bitorrensis, Ordinis Prædicatorum, in Academia Burdigalensi Antecessor. In cuius Articulo 1. §. 2. Statuit non esse licitum operari secundùm opinionem minùs probabilem, sed in earum conflictu, sicut in rebus dubijs, partem probabiliorem esse sequendam: pro quo ait Mercorum ex eodem Ordine referre plusquàm viginti Doctores: inter quos præcipui sunt D.
Auctores pro eo.
Thomas Doctor Angelicus, D. Bonauentura Doctor Seraphicus, Irrefragabilis Alensis, subtilis Scotus, ingeniosus Caietanus, S. Antoninus, ob eximiam qua pollebat, in dirigendis conscientijs, & consilijs dandis prudentiam & sapientiam Antoninus Consiliorum dictus, Sotus, Syluester, Nauarrus, Conradus, Almainus, Adrianus, alijque antiqui Theologi & Canonistæ, quos ex Recentioribus sequuntur Candidus Philalethus, seu potiùs Andreas Blancus èex Societate Iesv, qui primus in Italia sub eo nomine aduersus oppositam sententiam calamum strinxit, &. vt ait Mercorus, huius sæculi libertatem opinandi in moralibus compescuit primus. Item Antonius Merenda, Ioannes Sinnichius, Prosper Fagnanus, qui in expositione Cap. Ne innitaris multos Canonistas congerit, & viginti sex affert rationes. His addit aliquorum Sacrorum Ordinum Constitutiones, aut Capitulorum Generalium decreta, suis strictè præcipientium quod in controuersijs moralibus sequantur opiniones magis probabiles. Sic PP. Trinitarij Cap. 3. Constitut. de Officio Lectorum. Theatini in speciali decreto. 5. Capituli generalis, & in duabus Epistolis, quas Præpositus Generalis ad omnes suos direxit. Prædicatores in Capitulo Generali Romæ. Anno 1655. Admonit. 14. in qua singulos Theologiæ Professores admonet vt nimis animosa extrinsecarum
probabilitatum suffragia deuitent, & sanæ Angelici Præceptoris doctrinæ in omnibus, præsertim in moralibus, vbi pressiùs de salute & indemnitate animarum agitur, adhærere satagant. Quod vt clariùs ab omnibus præstetur, notificauit & declarauit vniuersis hoc summoperè consonare expressæ voluntati SS. Alexandri. VII. qui istud vniuerso Ordini ita præscribi imperauit. His præmissis ad Positionis præfatæ progreditur probationem.
512
*Sed ante quàm nos ad eamdem discu
tiendam accedamus, quia pro illius fundamento agmen Auctorum inducitur, de opposito illi agmine oportet etiam aliquid præmittamus, in quo non est multùm laborandum, quandoquidem. n. 67. aliquos supra centum certantes pro contraria protulimus, & ferè omnes Theologos Canonistis dubio procul præferendos in caussa, quæ ad conscientiam spectat, & maximè Theologicis rationibus disceptatur. Neque operosum esset plures alios adlegare, & quidem P. Vasquez
P. Vasquez.
Tomo. 1. in. 1. 2. Disput. 62. n. 14. ante SeptugintaSeptuaginta annos scribens ita loquitur: Veram igitur existimo sententiam, quam sequitur Bartholomæus Medina in Articulo. 6. huius quæstionis (scilicet. 19) iamque in Scholis, & multò ante communis fuit, nempe viro docto licitum esse contra suam opinionem, quam probabiliorem arbitratur, operari se|cundùm opinionem aliorum, & si opinio aliorum sit minùs tuta, & suo iudicio minùs probabilis: dum tamen ratione & auctoritate destituta non sit. Sic ille. Vbi licet de opinione aliena loquatur, retenta propria probabiliori, idem potiori ratione esse dicendum quando quis nulli opinioni per proprium assensum adhæret, obseruat. n. 18. §. His omnibus in eo enim casu multò meliùs potest operarisecundum aliorum opinionem probabilem, in quam partem ipse voluerit, etiam si ea minùs tuta sit, vt ille loquitur: Quid ergo iam post tot annorum retroacta spatia dicamus, si ante illos & iam communis in Scholis, & à doctissimo Thomista alijs erat eiusdem familiæ discipulis, ex quibus tot postea magistri, & alijs etiam diuersarum familiarum, & statuum commendata: quæ etiam ante illum in Scholis splendidioribus probabilitatis suæ possessione cum plausu excepta fruebatur, & verò si tunc novitia esset in Scholis, tot post accedentibus Doctorum suffragijs, & vsu frequentissimo, abundè esset sufficiens vt iam nunc plusquàm communis titulo meritissimo potiretur.
513
*Sed D. Thomas ex aduerso stat, qui pro
decem millibus computatur. Sit sua, quæ & per me licet, eximia S. Doctori laus: sed quod asseritur nego, quia nullus ex illo adducitur locus, ex quoid, quod intenditur, verosimiliter deducetur, & duo præcipua illa ex quodlib. 8. & 9. de quibus n. 142. & 476. & tantùm ab est vt ex illis intentum eorum, qui ea proferunt, comprobetur, vt contrarium potiùs ex eisdem non obscurè depromatur. Sic enim in priori, vbi inquirit. An ille, qui habet plures præbendas, possit hoc ipso quòd opiniones Magistrorum sunt in contrarium? & sic in Articul. 13. Corpore respondet: Quid si ille, qui possidet plures præbendas in quamdam dubitationem inducitur ex contrarietate opinionum, & manente tali dubitatione plures præbendas habeat, periculo se committit, & sic procul dubio peccat, vtpotè magis amans beneficium temporale, quàm propriam salutem. Sic ille, de dubio tantùm locutus: Ergo qui non merè dubitans, sed absolutè censens, licet probabiliter, licere sibi plures habere præbendas, non peccat. Id quod ampliùs ex eo constat, quod S. Doctor affirmat, & pro ratione reddit, quod scilicet magis amet beneficium temporale, quàm propriam salutem: nam ex opinione probabili operans, non ita amat temporale beneficium, vt illi propriam salutem post habere dici possit, cùm paratus sit beneficium dimittere, si habere illud ex probabili sententia non liceret: id quod in opinionum omnium huiusmodi sectatione, vt certum est suppositum admittendum. Deinde, si ratio prædicta de opinione loquendo vim haberet, sequeretur neque eum, qui circa casum talem probabiliorem sententiam teneret, tutum in conscientia futurum; quia & is beneficium temporale saluti propriæ præferendum iudicaret. Atqui hoc non admittitur: ergo signum est Doctorem sanctum de opinione probabili non locutum.
514
*His addendum quod circa mentem S. Doctoris videtur reddere id, quod intendimus, manifestum. Siquidem post adducta verba sic concludit: Aut ex contrariis opinionibus in nullam
Idem.
dubitationem adducitur, & sic non committit se discrimini, nec peccat. Sic ibi, minimè illud genus dubitationis excludens, quæ cum firmo stare assensu potest, & opinionem comitatur, propter quam dicitur assensus respectu vnius cum formidine partis oppositæ. Id quod ex contextu ipso liquet, siquidem ita præmiserat: Aut illa opinio non est vera, sed magis contraria, quam iste sequitur, ita quod verè licet habere plures præbendas: & tunc distinguendum est: quia aut talis habet conscientiam de contraria, & sic iterùm peccat contra conscientiam faciens, quamuis non contra legem: aut non habet conscientiam de contraria, sed certitudinem: sed tamen in quamdam dubitationem inducitur, ex contrarietate opinionum &c. Ecce certitudinem, cui superuenit dubitatio ex contrarietate opinionum: quæ quidem vera esse certitudo nequit: nam ea stante nequit dubitatio subintrare: ergo est certitudo opinionis ob determinatum assensum circa partem illam. Potest autem contingere vt eam habens, propter contrarietatem opinionum in quamdam dubitationem inducatur, quo euentu stat S. Doctoris assertio, peccare inquam talem; secus autem quando ex contrarijs opinionibus in nullam dubitationem adducitur, & sic non committit se discrimini, nec peccat, vt ipse concludit, quia videlicet probabili assensu ducitur, qui iuxta eumdem certus dicitur, licet aliàs possit cum formidine aliquali componi: quæ quidem non semper actualis esse debet, cùm tamen radicalis deesse nequeat, vt aliàs dictum.
215
*Habet autem ibidem S. Doctor doctri
Eiusdem difficilis doctrina.
nam satis difficilem, quæ verbis sequentibus continetur: Illud quod agitur contra legem semper est malum, nec excusatur per hoc, quod est secundùm conscientiam: & similiter quod est contra conscientiam est malum, quamuis non sit contra legem: quod autem neque contra conscientiam, nec contra legem est, non potest esse peccatum. Dicendum est ergo quod quando duæ sunt opiniones contrariæ de eôdem oportet esse alteram veram, alteram falsam. Aut ergo ille qui facit contra opinionem Magistrorum, vtpotè habendo plures præbendas, facit contra veram opinionem, & sic cùm faciat contra legem Dei, non excusatur à peccato, quamuis non faciat contra conscientiam, sic enim contra legem Dei facit &c. Quæ doctrina cum valde dura videatur, S. Doctoris discipuli in eius explicatione laborant, & his præsertim temporibus, in quibus contra Iansenistas decertatur asserentes ignorantiam invincibilem à peccato, præsertim circa ea, quæ sunt iure naturæ obligatoria, non excusare, aduersus quos specialiter citatus depugnat scriptor Arti. 7. qui. §. 4. ad obiectionem Vuendrochij ex prædicta auctoritate instructam respondet. Illud quod est
Ioan. Bapt. Goned.
contra legem semper esse malum, nec excusari per hoc quod est secundùm conscientiam, erroneam scilicet errore crasso & affectato, qui non excusat à peccato: benè tamen id, quod est secundùm conscientiam erroneam errore invincibili & in
culpabili, quam à peccato eximere docet Doctor sanctus varijs in locis. Quæ quidem responsio non videtur posse verbis prædictis conuenienter aptari: nam de conscientia locutus in prædicta clausula, statim de illa sine vlla discriminis vmbra, id tradit, quod cum præfata nequeat expositione constare. Illud quod agitur contra legem, semper est malum, nec excusatur per hoc quod est secun|dùm conscientiam. Vbi in primis obseruādumobseruandum illud semper, & deinde notandum quod sequitur, dum ait: & similiter quod est contra conscientiam est malum, quamuis non sit contra legem. Quod quidem si de conscientia iuxta priorem acceptionem veniat intelligendum, verum esse nequit: sensus enim est, id quod est contra conscientiam erroneam esse malum, quamuis non sit contra legem, quia eo ipso quod contra legem non sit, erronea non est. Deinde additur: Quod autem nec contra conscientiam, nec contra legem est, non potest esse peccatum. Vbi similis verborum implicatio, si de erronea debeat, vt consequentia locutionis exigit, explicari. Sicut in sequentibus: Cùm faciat contra legem Dei, non excusatur à peccato, quamuis non faciat contra conscientiam. Vbi applicatio est doctrinæ snperioris, & ita conscientiæ acceptio eadem, sicut in subsecutis: & tunc distinguendum est: quia aut talis habet conscientiam de contrario; & sic iterùm peccat contra conscientiam faciens, quamuis non contra legem: aut non habet conscientiam de contrario, sed certitudinem. Vbi iuxta expositionem dictam sensus erit habentem conscientiam erroneam de contrario, peccare, quamuis non contra legem: falsus tamen, quia conscientia tunc erronea non est, cùm contra legem non sit.
516
*Est insuper contra illam, quod ex ea
fieret non benè à S. Doctore discrimen assignatum quātùmquantum ad incursionem peccati, ex eo quod illud quod agitur, sit contra legem, aut si non sit contra illam, sit contra conscientiam, aut è converso contra legem, & non contra conscientiam, si de erronea sit sermo, applicando eam doctrinam casui, de quo quæstio vertebatur. Nam indubitatum erat plures habentem præbendas peccare, si ex errore crasso & affectato ad illam retentionem duceretur. Resolutio enim sic procederet. Aut operatur directè contra legem, aut ex errore affectato, & vtroque modo peccat. Quis de hoc dubitare poterat? Ex quo etiam id sequitur, quod intendimus. Divum scilicet Doctorem pro opposita stare sententia. Cùm enim tunc peccari dicat, quando aut directè contra legem itur, aut contra conscientiam erroneam & affectatam: conscientia autem probabilis erronea sit non modo dicto, ex ea non fieri vt operans peccatum incurrat; videtur ab eodem admitti. Adde assertum dictum scilicet id quod est contra legem, semper esse malum, nec excusari ex eo quod sit secundùm conscientiam, esse consonum eidem in Quodlib. 9. Arti. 15. repetito, vbi de conscientia erronea crassa & affectata nequit habere locum explicatio, sic enim in Corpore ille: Error quo non creditur esse peccatum mortale, quod est peccatum mortale, conscientiam non excusat à toto, licet fortè à tanto. Sic ibi, vbi generaliter de errore loquitur, sine fundamento vel leui erroris crassi & affectati. Quid ergo? Dicemus ne Do
ctorem sanctum in ea fuisse sententia? Sic sanè videtur, quando agitur de errore contra legem divinam naturalem, quam quis scire tenetur, vt dilucidè habet. 1. 2. 9. 62. arti. 6. in Corp. & quod ad præbendarum pluralitatem attinet, quod iure naturæ non liceat, nisi stantibus peculiaribus circumstantijs, probat citato Arti. 15. Quodlibeti. 9. Sed hoc etiam difficile est, nec à Thomistis quampluribus admittitur, vnde errorem inculpabilem esse posse circa legis naturalis præcepta affirmat, & doctè probat citatus Goned Articulo illo. 7. §. 2. Dici ergo potest quodlibeta prædicta Diuum Thomam (si illius sunt) cum iunior esset conscripsisse, sicut de alijs nonnullis sunt qui existiment ex discipulis, nisi ex citato Articulo. 6. ex. 1. 2. id quod vidimus, haberetur. Circa quod non vacat diutiùs immorari.
517
*Adducit etiam ex citato Arti. 15. verba,
quibus S. Doctor quæstionem de pluralitate præbendarum periculosè determinari affirmat, quia ambigua est, dum Theologi Theologis, & & Iuristæ Iuristis inveniuntur contraria sentire, ex quibus sic arguit: Sed si liceret eligere opinionem minùs probabilem in concursu probabilioris, nullum esset periculum in decisione huius quæstionis propter diuersas opiniones Doctorum: quæcumque enim opinio siue probabilior, siue minùs probabilis eligeretur, homo excusaretur à peccato, cùm iuxta aduersarios omnes opiniones probabiles securæ sint: immò vt ait Caramuel benigniores, & si aliquando sint minùs
Caramuel.
probabiles, per accidens sunt semper securiores & vtiliores. Ergo iuxta D. Thomam non licet sequi opinionem minùs probabilem in concursu probabilioris. Sed quidem discursus præfatus nimis eneruis est, cùm ex prædictis minimè intentum deducatur, & doctrina ipsius generalis sit, vt ex tenore verborum constat: sic enim ibi in Corporis
D. Thom.
initio: Respondeo. Dicendum quòd omnis quæstio, in qua de mortali peccato quæritur, nisi veritas habeatur, periculosè determinatur: quia error, quo non creditur esse peccatum mortale, quod est peccatum mortale, conscientiam non excusat à toto, licet fortè à tanto. Hæc ille: iuxta quæ ratio periculi in determinatione dicta ex ea adstruitur, quod tamquàm principium certum Doctor sanctus assumit, de quo nuper dictum: scilicet errorem, quo non creditur esse peccatum mortale, id quod reuera peccatum mortale est, conscientiam non excusare. Ex quo perperàm infertur probabiliorem opinionem, etsi minùs tutam, posse sustineri, quia in ea etiam periculum est, quandoquidem falsa esse potest, & sic eam secutus peccabit mortaliter. Non ergo periculum ex eo propositum, quod citatus scriptor adnititur, sed potiùs ex opposito arguere possumus. Nam si S. Doctor censet opinionem tutam & securam in concursu alterius esse tenendam: ergo facilis illi, nec periculosa determinatio erat, dicendo pro illicita pluralitate decernendum esse, ea siquidem tuta & secura pars. Quòd si dicatur opinionem asserentem eam esse licitam, fortè esse probabiliorem; in ea sequenda nullum est etiam futurum periculum, iuxta citati Auctoris, quam vidimus, positionem.
518
*Ex ijs etiam quæ ibidem habentur potest
nostra firmari: ibi enim S. Doctor probabilem opinionem contra tutam admittit, dum sic ait: Nunc autem certum est per antiqua iura hoc esse prohibitum: patet etiam huic prohibitioni consuetudinem esse contrariam, per quam quidam dicunt iura illa esse abrogata. Nam per contrariam consuetudinem iura humana abrogantur. Quidam verò dicunt per hanc consuetudinem antiqua iura non abrogari, eo quòd quædam Decretalis &c. Multa per patien|tiam tolerantur, quæ, si in iudicium fuerint deducta iustitia cogente cassarentur, & hæc controversia Iuristis est relinquenda: quamuis hoc videatur esse probabile, quòd quantùm ad hoc quòd iura illa antiqua continent, ius naturale abrogari non possit per contrariam consuetudinem, vtpotè irrationalem. Quantùm autem ad hoc quod solùm de iure positiuo continent, possint esse abrogata: præcipuè si simulantes hanc contrariam consuetudinem, in quorum potestate est ius positiuum mutare, intendunt per talem dissimulationem antiqua iura mutare. Hæc S. Doctor, qui pluralitatem præbendarum absolutè illicitam pronuntiauerat, sed adiunctis quibusdam circumstantijs licitam esse sine dispensatione attento iure naturæ. Censet ergo probabile id, quod ex ea vidimus, non obstante oppositi securitate, & tutissima sequelâ. Vbi de maiori probabilitate neque verbum, vt stet assertum nostrum de illius mente nobis potiùs fauente, quàm aduersa.
519
*Quia verò D. Thomæ & subtilis Doctoris in hac parte concordia, vtpotè duarum Scholarum aduersarum Principum, maximi potest esse momenti, hunc post illum producit sic loquentem in 3. dist. 25. quæst. 1. n. 8. vt eum refert Anonymus quidam eius Discipulus maioris Con
Sicut & Scotus.
uentus Tholosani Opusculo de prudentia Christiana contra abusum Quintæ conscientiæ, sic enim, obscurè licet, opinionem probabilem vocat: In moralibus quando sunt altercationes de aliquo peccato quando primò est mortale, vt si vnus peritus in scientia dicat quòd non licet sic mercari, & alius dicat quòd licet: tutius est non procedere sic nec sic, sed expectare quousque veritas pateat aliunde. Si enim ita esset quod vnus Doctor diceret aliquem peccare mortaliter, nisi sic faceret, & alius quòd peccaret, si sic faceret, tunc simplex foret perplexus. Ideò benè videndum est in moralibus antequàm aliquid asseratur: quia videlicet cùm habens duas opiniones contrarias perplexus sit, periculosè se determinaret ad vnam, nisi re diligenter inspecta. Hæc ex Scoto Anonymus, & ex Anonymo præfatus Scriptor. Et quod ad priorem partem attinet, id damus libenter, simplicem quidem, cui contraria vnus & alter Doctor instillant, dum dubius & perplexus est, tutiùs ab operatione temperare: & tutiùs quidem Doctor subtilis ait, & non penitus obligatorium. Sed sit illud tale; ex eo tamen circa valentem discernere circa opiniones non fit similiter esse pronuntiandum ob rationem discriminis sæpiùs assignatam. Id autem
quod de probabiliore opinione sequenda dicitur à Verbo Asseratur apud subtilem Doctorem non extat: ex quo apparet minimè integra fide ab huiusmodi turbulentis Scriptoribus in hac caussa procedi. Vnde cùm promouere illam satagunt, reddunt pro sua parte deteriorem.
520
*Aliud ex eodem subtili Doctore testimo
Idem.
nium profert ex 4. dist. 11. quæst. 6. vbi sic scribit: Cùm multis sit probabilior pars negatiua, non sine peccato aliquis se exponit dubio sequendo affirmatiuam minùs probabilem. Sic ille, Sed minimè aduersans, quia in quæstione, quam agitat & resoluit nu. 2. §. His breuiter, Scriptores partis affir
mantis cum fautoribus aduersæ conueniunt: in administratione inquam Sacramentorum, quod ad materias eorum & formas attinet, sententiam esse tenendam tutiorem. Erat autem quæstio an amydum sit materia sufficiens pro Sacramento
Eucharistiæ? & formalia verba ista: & dubium sit an amydum sit huiusmodi materia, & pars negatiua multùm sit probabilior, non sine peccato aliquis se exponit tali dubio. Tantùm ille. Vnde non est mirum modo præfato resoluisse, cùm ex eo dubium Sacramentum redderetur. Ex quibus apparet citatum Scriptorem non legisse Scotum, & ea de caussa in id prolapsum, quod in alijs stylo irrisorio, & à Theologica grauitate alieno reprehendit. In Articulo enim 6. §. Soluuntur obiectiones adducit P. ThomāThomam Sancium in Summa Lib. 1. Cap.
9. n. 7. quem alij Casuistæ secuti, ex quibus Ioannes Sancius. Et PP. Layman & Filliucius, dum testimonium D. ThomęThomæ profert ex Quodlib. 3. art. 10 vbi ait posse quemquam amplecti opinionem, quam ex magistro audiuit in ijs, quæ ad mores pertinent. Circa quod ita scribit: Sed totum hunc Articulum diligenter & accuratè legimus & relegimus, & ea verba inuenire non potuimus: nec ea certé videre poterimus, nisi Sanchez sua illa conspicilia, quibus videntur ea, quæ non sunt, tamquàm ea quæ sunt, nostris oculis admoueat. Nam S. Doctor nihil tale habet in hoc Articulo, sed totum oppositum, ait enim: vt suprà retulimus: In his quæ pertinent ad fidem & bonos mores, nullus excusatur, si sequatur erroneam opinionem alicuius magistri: in talibus enim ignorantia non excusat: Ex quo duo patent notatu digna, nimirùm Sanchez locum illum D. Thomæ adulterasse, vel saltem alienis oculis legisse, & alios recentiores Casuistas, qui illum pariter sic corruptum & vitiatum referunt, Auctores non legere, sed absque vllo prorsus examine transcribere id, quod alij scripserunt, &, vt loquitur Nauarrus supra relatus, Alios sequi sicut oues alias oues, vel vt aues, quæ vnam volantem omnes aliæ sequuntur. Sic ille, suimetipsius mastyx, dum in alios clarissimos Scriptores derisorio calamo debacchatur. Quomodo autem P. Thomæ Sancij defendi possit assertum, nec Diuo imposuisse Thomæ, inferiùs, Deo dante, demonstrandum n. 638.

Aliquot citati Scriptoris solutæ rationes, & pariter verior sententia confirmata.

521
*PRobat ergo Primò ex Scriptura, quæ
1. Ex Scriptura arguitur.
docet nos debere quantùm scimus & possumus obedientiam præstare Deo in obseruantia mandatorum eius, vt patet ex illo Deuter.
Deuter. 26.
26. Hodie Dominus Deus præcepit tibi vt facias mandata hæc atque iudicia, vt custodias & impleas ex toto corde tuo, & ex tota anima tua. Id est quantùm vnusquisque scit & potest, vt Interpretes communiter exponunt. Vnde ait Propheta Psal. 118. Tu mandasti mandata tua custodiri nimis. Id
Psal. 118.
est, valde, & quantum scimus & possumus. Sed qui operatur secundùm opinionem minùs probabilem, quæ stat contra præceptum in concursu probabilioris, quæ stat pro præcepto (v.verbi g.gratia, pictor,) qui nullam necessitatem habens pingendi, pergit in die festo, quia id licere probabile existimat, non facit quantùm scit & potest, vt custodiat Dei præceptum: scit enim magis condecere ad obseruantiam eius sequi probabiliorem senten|tiam, quàm adhærere minùs probabili, & de facto abstinere à pingendo: ergo qui operatur secundùm opinionem, quam minùs tutam, & minùs probabilem iudicat relicta probabiliori, non excusatur à peccato, & transgressione præcepti. Benè quidem, & ex eo arguo. Ergo etiam qui
Sed in arguentem retorquetur.
operatur secundùm opinionem probabiliorem, transgressor præcepti est. Id constat applicando auctoritates, & simile exemplum in artifice, cuius labor secundùm probabiliorem opinionem excusat ab impletione præcepti: nam & scit, & potest, neque ad laborandum necessitate compellitur. Quid ad hæc? Illud non transgredi, quia operatur secundùm prudentem sapientium directionem, qui vt magis digni creditu proponuntur. Atqui id tantùm arguit minùs perfectè operari, non tamen imprudenter, cùm & Doctores sibi fauentes habeat: præterquam quòd non est pictoriæ facultatis (& sic de alijs) de maiori aut minori opinionum probabilitate iudicare, circa quam sua etiam opinionum diuersitas esse potest, sicut & circa Doctorum diuersimodè sentientium qualitates, qui non numero, sed sapientiæ ac probitatis dotibus æstimandi. Et quod ad locum Psalmi attinet, D. Augustinus Nimis
D. August.
exponit valde, & ait tum ad Deum, tum ad custodiam posse referri, & hunc esse concludit sensum: Valde vtique præcepit hoc Deus, & valde opor
tet Dei custodire mandata. Itaque Deus custodiri sua mandata mandauit vti rem magni momenti. Quod quidem ita reputat, qui opinionem minùs tutam sequitur, quia prudenter æstimat se Dei non violare præceptum, nihil facturus tale, si in eo grauem Dei fore offensam sibi persuaderet.
522
*Secundò probat ex illa formidabili voce Christi Matth. 7. Quàm arcta via, & angusta est,
quæ ducit ad vitam, & pauci sunt qui inueniunt eam. Si autem liceat operari secundùm quamcumque opinionem probabilem, relicta ea, quam probabiliorem & securiorem iudicamus, via cæli non arcta & difficilis, sed latissima & planissima esset, immò à nouis Casuistis nouas opiniones probabiles quotidie in Ecclesiam inducentibus, tantoperè dilatata & complanata, vt nemò ferè sit, qui cum suis ambitionibus, vsuris, superfluitatibus, delitijs, per eam commodè ambulare non possit. Hac enim Maxima supposita, vix inuenies actionem vllam prauam, quæ licita non sit, quia vix vlla est, quæ à recentioribus Casuistis licita non asseratur: quod ait Auctor manifestè à se ostendendum infra, cùm nouorum Casuistarum excessus, seu potiùs noua probabilitatum monstra relaturus. Vnde Bassæus apud Caramuelem
Caramuel. Bassæus.
in Theologia Regulari Disput. 6. Ex opinionum varietate, inquit, iugum Christi suauiter sustinetur: posset namque euenire plerasque hominum rebelles se prodere, si ad aliquid determinate agendum constringerentur, eo modo, quo tenemur mandata naturalia Dei implere. Prouidentia ergo superna cautum est vnicam viam operationum moralium non dari, sed rectam inueniri posse actionem, siue iuxta vnam, siue iuxta alteram opinionem operentur mortales: sicuti est melius hercle plures esse vias ad Matritum ducentes, quàm si vnica tantùm via reperiretur: nam illam, vel nimis latam esse oporteret, aut per eam transeuntes impediri, & cum molestia pergere esset opus &c. Ergo (infert Caramuel) Ecclesia Catholica felicior debet dici quòd exuberet sanctissimis & doctissimis viris, qui introduxerunt benignas opiniones, quia damnarentur plurimi, quos sententiæ probabilitas saluat. Nec inde Ecclesia infelix, quòd Doctores opinentur passim; sed & inde felicior, quòd benigniùs & faciliùs suos possit ad lauream Empyream promouere. Id ipsum alios passim recentiores referre ait, qui & gratulandum proptereà huic sæculo censent, quòd via inuenta sit medendi animarum morbis feliciori successu: vt in obligatione restituẽdirestituendi statim, & totum, ac non per partes, quam probabiliter negant aliqui, si dominus nolit dilationem
Laxarum opinionum exempla.
partim sibi noxiam, & valde vtilem debitori concedere. Et in famulo ducente concubinam, quod probabilior opinio negat, cuius oppositum tenere ait Patrem Azor Tomo 2. Lib. 12. Cap. vlt. Quæs. 8. & etiam in associantibus, & sella gestatoria portantibus: circa quod Diana Parte 3. Tract. 6. Resolut. 11. se consultum refert, & alios referentem respondisse: ægrè enim tales ad omittendas actiones dictas adduci possent: & opinionum probabilium beneficio ab eo remouentur periculo, & Sacramentorum receptioni apti redduntur.
523
*Contra hæc, quæ absurda & periculosa
reputat, & à communi SS. Patrum, & virorum sapientium sensu aliena, adducto Sinnichio, & Mechliniensi Archiepiscopo, qui suo decreto omnes Caramuelis libros à sua diœcesi proscripsit, nonnullisque alijs, insurgit, adductis etiam D. Gregorij Magni, & Chrysostomi verbis circa morborum curationem. Vrget item ex eo quòd ex prædicta Casuistarum doctrina, alia maior sequeretur absurditas, seu potiùs impietas, nimirùm his postremis temporibus millies quàm priscis, ad æternam salutem faciliùs perueniri, cùm quotidie nouæ opiniones probabiles à Casuistis introducantur. Contra quod Mercori Inquisitoris Mantuani auctoritatem inducit. Quæ omnia in
Ad omnia facilis responsio.
caussa nostra parui momenti sunt, & ita facilè respondeo arctam esse viam & angustam, quæ ducit ad vitam, quia mandatorum est, quæ pauci obseruant. Neque ex Patribus aut sacris Interpretibus antiquitate aut Sapientia commodatis vllus produci poterit, qui arctitudinem & angustiam ad obligationem sequendi probabiliores opiniones referendam arbitretur. D. Ioannes Chrysostomus hom. 18. in Matthæum paucis, sed
aptissimis rem absoluit dicens: Quidquid enim sub lege non est, solutum est: quod autem sub lege est, semper angustum est. Sic ille. Deinde, ex eo quòd dicatur opinionem minùs probabilem sequi quempiam posse, non sequitur optionem illi datam amplectendi laxitates, in quas omnes benè sentientes, SS. Alexandro VII. in Bulla contra eas, de qua suprà, Duce & Auspice inuehuntur. Tenenda ergo in praxi opinio, non est de earum laxitatum futura genere, quæ non bene in Theologia audiunt, licet vnus aut alter Casuista eam euulgarit: sed verè probabilis, licet quatenus ab obligatione præcepti eximit, laxa quodammodo dici possit. Quod equidem aduersarij debent, cùm probabilioris opinionis sequelam contra præcepti rigorem admittant, profiteri. Sicut & id quod de arcta & angusta via obijciunt, etiam deuorare. | Quomodo enim per arctam & angustam viam intrat, qui proposito præcepto, & illius obligatione in casu ocurrente grauibus Doctoribus conclamantibus, eos non audit, sed alios, qui fragilitati naturæ magis indulgent? Qui scilicet, vt in exemplo nuper apposito, laborat in Festo, non ieiunat diebus præceptis, non restituit, &, vt Scriptura loquitur, protrahit datum angustianti. Eccli. 4. v. 3. Prælato non obedit: nec reddit Altißimo vota sua Psal. 49. v. 14. & sic alij.
524
*De casibus autem adductis modò disputandum non est, nobis admonuisse contentis P. Azorium non bene Casuistam vocitari, cùm gra
P. Azorij laus, & sententia.
uissimus & doctissimus Theologus sit, nec laxitatum damnabilium auctor, pro cuius consummata sapientia & probata quid scribat Ildefonsus Ciaconius videndum in Tomi 3. exordio. Neque inter recentes Scriptores nouitatum numerandus, cùm ante Septuaginta scripserit annos, vel, vt veriùs dicam, scripta sua euulgarit, nam præclaro magisterio Romæ & Compluti, centum ipsos possit annos numerare. Iam verò de casu illo loquendo, quem inter absurda & periculo a collocandum censor seuerus existimat, illum P. Azor non ita vt profertur approbasse ipsius verba reddent ad vnguem exscripta manifestum: sic enim ibi: Octauò quæritur, An sit peccatum quando fa
mulus vel ancilla iuuat concubinam ad se ornandum? Item quando famulus vel ancilla aperit ostium adultero venienti, suo hero iubente, aut quando sternit lectum, in quo scit heram cum amasio peccaturam, aut quando iussu heræ vocat amasium vt cum eo colloquatur in vinea vel horto, vbi scit heram cum amasio solitam peccare; aut quando dicit ei iussu heræ: vocat te ad cœnam hera mea, & scit cum eo post cœnam solitam peccare heram. Nauarrus vbi suprà (scilicet in Manuali. Cap. 20. n. 16.) ait non esse peccatum in primo, & ita idem diceret de secundo, si fecisset mentionem, quia in vtroque famulus vel ancilla solùm concurrit ad substantiam operis indifferentis, & ad obsequium suum debitum heræ præstandum, quando id facit vt obediat heræ sine mala alia intentione. Sic ille, qui in primis ex Nauarri sententia locutus, quam non videtur improbasse: Neque Nauarrum inter laxitatum auctores quisquam numerauit. Deinde tantùm circa primum ait consentire Nauarrum, secundum verò dicturum affirmat, si de eo fecisset mentionem. Primum autem erat de iuuante concubinam ad se ornandum: secundum autem de aperiente ostium. De famulo autem ducente concubinam,
nihil ibi, quia nec quæsitum: aliud est enim vocationem intimare, aliud ducere: vel si vocatio pro ductu habenda sit, negatum potius quàm assertum apparet, ob dictam rationem. Vnde non videtur Diana citato loco eum pro affirmatiua sententia fideliter allegasse. Quoad gestantes autem affirmat ille cum Merolla, & de illis, qui ex officio id habent, loquendo, vt illi loquuntur, non leue habet in communi doctrina de indifferentium venditione eisdem abusuris fundamentum, quia si hos admitterent, non alios, considerabili emolumento ad victum necessario priuarentur: præterquam quòd multis perditorum hominum iniurijs expositi remanerent. Certè hucusque sententia talis, de qua ego modò finali iudicio non decerno, non est inter adulterinæ Theologiæ monstra numerata, de quo quæstionum genere à me etiam in Thesauro disceptatum. Tomo 1. Tit. 1. num. 144. & seqq. & Tit. 4. num. 45.
525
*Id autem quod de obligatione restitu
tionis dicebatur, quæ fieri aliquas per partes potest, iuxta quosdam, sine eorum est citatione prolatum, & videtur non caruisse mysterio, ne monstri huius auctor diceretur D. Antoninus ita tenens, sicuti Angelus, Nauarrus, & Petrus Nauarra, quos adducit Diana Parte 3. Tract. 6. Resolut. 5. nihil circa quæstionem affirmans, aut negans. Aut ergo sententia prædicta ex laxorum grege non est, aut inter antiquos necessarium est fateri fuisse etiam auctores laxitatum. Videantur
D. Antoninus.
quæ de D. Antonino ex Auctore citato dedimus nu. 511. dictum scilicet esse Antoninum Consiliorum. De Angelo autem & Nauarro sine manifesta iniuria aliter sentire non licet: quorum primus inter antiquos locum non ignobilem nactus est: posterior autem licet ætate talis, grauitate, sapientia, & religione, conspicuus, ante centum iam elapsos annos inter primarios iurisprudentiæ Magistros, cum laude etiam in Theologicis, celebratus. Petrus Nauarra & ipse etiam non exi
Petri Nauarri laus.
guo in pretio habitus, nec rabula laxitatum, vnde cum honore illum celebriores huius sæculi Scriptores soliti compellare. Iam quod ad alios à prædicto Scriptore adductos attinet Sinnichium, Mercorum, Mechliniensem Antistitem, vt libet loquantur: tres enim sunt illius partis Sectatores, quibus pro aduersa innumeri veniunt opponendi, vt de vltimo taceam, quod à Caramuele eidem obiectum speciali opere contra ipsum, & in suo Apologemate, de quo iam dixi SacręSacræ Indicis Congregationis auctoritate prohibitum, neque hucusque notum, quæ in illo sint specialiter improbata, de quo & per supremum S. Inquisitionis in Hispania Consilium nihil nouimus constitutum.
526
*Vbi quod de Sacris Ordinibus nu. 511.
in sui placiti munimentum ab Auctore, quem versamus, adductum extat, oportet hoc loco discutiamus. Didicimus ergo, sicut pauci illi adducti sunt, omnes etiam adduci potuisse, cùm certum sit in omnibus eumdem vigere spiritum, quòd ad caussam præsentem spectat, probabiliores videlicet sententias amplectendas, & solidiori esse doctrinæ communiter insistendum. Quòd autem stante peculiari aliqua conuenientia, & præsertim in administratione Sacramenti Pœnitentiæ non liceat minùs probabilem amplecti, neque ordinatum in illis, neque ordinari conuenienter potuisset: & in Societate quidem nostra Regula extat omnibus præfatis Ordinationibus pressior, quam & potuit, qui & præfatas, producere, sed non ampliùs caussam eius promoturam, & est illa 9. Professoris casuum conscientiæ, in qua,
sic habetur. Postquàm conuenerint, primùm vtile esset à singulis quid suus Doctor habeat, quam breuissimè referri: tum qui præsidet interroget ferè tres (quos satiùs est tempestiuè præmoneri, & vicißim variari) quid sentiant de primo casu: posteà ex his quæ dicta sunt ab illis, colligat ipse doctrinam tutiorem & probabiliorem: eodem deinde ordine casum secundum, & reliquos deinde eadem ratione excutiat. Sic ibi. Tutior ergo & probabilior propo|nenda sententia: quòd si tutior non sit probabilior, eligenda hæc, quod & in praxi pariter obseruādumobseruandum. Sic autem Regula prędictaprædicta procedit, vt ea non obstante, id locum habeat, quod in 5. sta
Alia pro eodem.
tutum inuenitur tenore sequenti: Ita suas confirmat opiniones, vt si qua alia fuerit probabilis, & bonis Auctoribus munita, eam etiam probabilem esse significet. Tantùm ibi. Stat ergo cum tutioris & probabilioris opinionis amplexu, minùs tutæ & probabilis propositio, vt scilicet illa esse vsui possit volenti iuxta illam operari, non obstante tutiori & probabiliori per Professorem dictum comprobata: si videlicet illa verè probabilis sit, & bonis Auctoribus munita. Per quod indiscreta illa &
præceps opinionum quarumlibet consectatio exclusa est, quam doctum PP. Prædicatorum Capitulum animosam compellauit. Neque plus aliquid sibi voluit SS. Alexandri VII. ad eosdem admonitio, cuius & mens circa grauium scriptorum censuras à Facultate Sorbonica in hac opinionum varietate iactatas, satis ex eius Bulla contra ipsos habetur manifesta, & contra probabilitatum assertores peculiarem aliquam fuisse contortam fatetur Vincentius Baron Parte 2. Manuductionis Disput. 4. Sect. 2. Arti. 1. quocum inferius disserendum.
527
*Apponendum etiam hoc loco id, quod
Congregatio Generalis 11. postrema inquam quando hæc scribo, circa materiam præsentem statuit vt appareat ex hoc nouo argumento minimè illi placere inconsultas nouitates, statuit enim Decreto. 22. Primò monendos esse Professores Theologiæ moralis cautè omninò ut doceant, neque quòd aliquid probabile reputent, illico sibi licere arbitrentur illud in publicum scripto, verbove protrudere; sed ad id attendant maximè quod monet Congregatio. 5. Decreto. 45. an communi Scholarum sensui congruat, ac prætereà scandalum vel offensionem aliquam uspiam parere possit. Hæc ibi, & alia, quibus nulla ad evitandam periculosam pruriginem falsitatum consultiora possunt cogitari. Obseruandum
tamen non pænitus prohiberi Theologiæ Professores in publicum edere id, quod ipsis probabile videtur, sed immaturam & deproperatam editionem: quod quidem verbo accommodato declaratum, scilicet Protrudere, impulsum, seu violentam motionem designante. Quando ergo tale non est, duo attendenda præscribuntur, vt communi Scholarum sensui congruat, nec pariat offensionem. Potest ergo communi sensui non congruere, nec tamen parere offensionem: quia ij ipsi, qui communem sensum amplectantur, & opinantur iuxta illum, ex opinione contraria nullam capiunt offensionem, seu scandalum, quod idem est, nam scandalum Græcis, Latinis offensio est, aut offendiculum. Hinc est novas quasdam opiniones approbatas ab ijs, qui oppositum penitus sentiebant, pro quo singulare exemplum adducit P. Mendus in statera Dissertat. 13. n. 345. & in re quidem non solùm maioris, sed supremæ omnium inter Theologicas considerationes abollæ. Quibus sic adnotatis ad rationum curriculum redeamus. Ergo
528
*Tertiò probat ex D. Chrysostomo ho
milia. 44. in Matthæum vbi ita scribit: Si vestimẽtumvestimentum empturus vnum quæras negotiatorem & alterum, & vbi meliores vestes inveneris, & pretio viliori, ab illo comparas: an non oportet populum circuire omnes Doctores, & inquirere vbi sincerè veritas Christi venundatur, & vbi corrupta, & veriorem eligere plusquàm vestimentum? Quibus verbis apertè docet, quòd sicut ex præcepto prudentiæ tenemur emere vestes meliores, ita & eligere veriorem & probabiliorem sententiam. Quam rationem fusè à se expendendam ait §. 5. & certè si quidquam illa momenti habet, ex ea fit non probabiliorem, sed securiorem esse opinionem semper conquirendam, vrgendo vim comparationis. Nam vestes empturus vnum & alium.
negotiatorem quærit, vt aliàs habeat, quæ sunt dubio procul meliores. Quòd si talis sciret apud vnum ex illis meliores haberi, etiam si multi dicerent eas etiam apud negotiatorem alium inueniendas, quamuis illi digni fide essent, sed qui non penitus eum possent reddere certiorem, contra legem prudentiæ faceret, si eorum iudicium sequeretur, ex quo fieri posset, vt non meliores, sed deteriores tandem inueniret. Quid ad hæc argumenti auctor? videat, & quod aptum responsum excogitauerit, illi accommodet. Nos dicimus verissimum esse quod S. Doctor affirmat de quærendis melioribus magistris veritatis, quando de aliquibus suspicio subire potest ad id muneris idoneos non esse, præsertim cùm de fide agitur, & illius mysterijs dignoscendis, rectâque in cœlum via, quam iuxta Christi sententiam pessimi Doctores occludunt, hæretici inquam, de quibus ibi S. Doctor in decursu: Sic & modo hæretici Sacer
dotes claudunt ianuam veritatis. & inferius. Ipsi non intrant per avaritiam, & alios intrare non permittunt per ignorantiam. Quæ sunt illius verba. Non sic autem, non sic Catholici Doctores, qui diuersas opiniones tradunt, ex quibus neque error in fide, neque deviatio à cælesti porta potest pertimeri, & vt exemplo vestium vtamur, apud eorum quemuis probabiliter opinantium eas inueniet, quæ suæ esse conscientiæ accommodatæ queant. Si meliores quærantur vestes, planum est apud eos quærendas, qui meliores habere comperiantur. Sed qui non ita pretiosas velit, quia minore sibi pretio & labore comparandæ, contra legem prudentiæ non delinquit, si locupletiores non quærat mercatores. Sic etiam non tenetur quis perfectiora conquirere, & laborem quorumdam mandatorum subire, quando ex probabili opinione recognoscit licere sibi sine præcepti violatione laborem in eius adimpletione, licet minùs perfectè agendo, devitare. Quam etiam imperfectionem poterit internis actibus Deo maximè gratis, vt humilitatis & claritatis, alijsque abundè supplere, & non ieiunans ieiunantes multos superare, & sic in alijs.
Quartò ex D. Bernardo Libro de præcepto &
Dispensatione. Cap. 14. in quo ita loquitur: Vt interior oculus verè simplex sit, duo arbitror esse necessaria, claritatem in intentione, & in electione veritatem. Nam si bonum quidem diligat, sed verum non eligat, habet quidem zelum Dei, sed non secundùm scientiam: & nescio quemadmodùm iudicio veritatis: Vera esse possit cum falsitate simplicitas. Sic ille. Sed qui eligit opinionem minùs probabilem in concursu probabilioris, non habet in electione veritatem, cum non eligat id, quod sibi videtur verius & probabilius; immò eam | potiùs aliquo modo spernit, cùm reijciat sententiam, quæ magis videtur illi consona: ergo ille non rectè eligit, nec habet interiorem oculum verè simplicem.
Respondeo ex hoc ad summum haberi sic ope
rantem non operari perfectè, ad quod tamen non tenetur. Deinde, argumẽtumargumentum, si quidquam vrget, etiam contra amplectentem opinionẽopinionem probabiliorem contra tutiorem & securiorem apertè procedere. Nam electio, de qua D. Bernardus, vt Deo cum simplicitate cordis verè & laudabiliter seruiatur: Atqui operans iuxta probabiliorem opinionem non quærit eo modo, qui magis est consonus veritati, cùm se exponat errandi periculo, quod tamen amplexus opinionem penitus tutam euitabit: Ergo ille non rectè eligit, nec habet interiorem oculum verè simplicem, & ita accommodari illi potest sententiæ præfatæ conclusio: & nescio quemadmodùm iudicio veritatis vera esse possit cum falsitate simplicitas. Prætereà operans iuxta opinionem minùs probabilem, verum eligit eo modo, quo eligi prudenter potest in materia dubijs & contrarijs iudicijs exposita: licet enim ipse verum censeat oppositum, sed cum formidine; quia fortè id, quod aduersantes sentiunt, verum est, quorum ea in re placet iudicium amplecti. Addo hîc non agi modò de operante secundùm opinionem alienam, de qua inferiùs, Sed de eligente opinionem minùs probabilem. In quo quidem duobus modis se gerere potest: vel nullam amplectendo quo ad firmum assensum, etiam si illi vna earum verosimilior appareat, quia benè id stare potest, eo quòd licet appareat similior vero, potest tamen esse falsa; quod & reipsa ita esse plures videt Doctores, aut vnum pluribus non imparem, arbitrari, vnde iudicium suspendit. Aut firmo assensu alicui adhæret, & tunc eo ipso illi est probabilior, vnde in eo euentu implicationem inuoluit, si dicatur minùs probabilem elegisse. Nisi fortè ex eo quòd contraria illi magis probabilis communiter iudicatur. Assertio nostra in priori casu procedit, & etiam secundùm hanc vltimam explicationem, quam in vtrôque videntur aduersarij pernegare.
Ex eodem contra aduersantes.
530
*Addo illos aliunde Diui Bernardi auctoritate posse non leuiter vrgeri, ex qua habemus eum, qui cum Christiana simplicitate operari desiderat, pro electione debere solicitè inquirere veritatem. Pro quo doctrinam Auctoris præsentis apertè nobis suffragantem proferre iuvat, qui citato Art. 2. §. 1 vers. Prima propositio sic habet: Cùm quis in aliquo casu morali agnoscit vnam opinionem esse probabilem, illam scilicet quæ affirmat actum esse licitum, potest tuta conscientia iuxta illam ope
P. Goned.
rari, nec tenetur inquirere an opinio contraria, quæ dicit actum esse illicitum, sit æquè probabilis aut probabilior. In hoc primo gradu conueniunt communiter recentiores Theologi, & Casuistæ. Sic ille, qui præfatam propositionem non videtur improbare, quam non solùm Casuistas, sed recentiores Theologos ait communiter amplexari: vnde in decursu semper loquitur in opinionum conflictu. Hoc autem supposito inquiro quomodo in sic operante amor veritatis appareat, qui cognoscens opinionem esse probabilem, quæ licitum esse actum affirmat, ibi sistit, nulla de opinione alia, quæ illicitum fortè asserat, instituta quæstione? Non ergo D. Bernardi ita premit auctoritas, cui debent etiam ex ea arguentes respondere. Pergit, & ex D. Thoma probationem instruit, de qua iam à nobis dictum.
531
*Quinto ergo arguit iuxta seriem nostram
ratione fundamentali §. 3. sic: Ad rectitudinem operationis requiritur certitudo saltem moralis de honestate excludens moralem formidinem: Sed qui sequitur opinionem minùs probabilem faventem libertati in conflictu probabilioris, quæ fauet præcepto, non habet talem certitudinem: ergo non rectè & honestè operatur. Maior est certa, quia vt actus sit honestus, & moraliter bonus, debet dirigi à prudentia, quæ est generalis regula actuum humanorum: prudentia autem cùm sit virtus intellectualis practica, requirit certitudinem saltem moralem in suo obiecto. Minor etiam non apparet minùs euidens. Quis enim affirmare audeat se habere moralem certitudinem de honestate illius operationis, quæ magis mala quàm bona sibi apparet, & de qua hoc iudicium & dictamen habet: Probabiliùs & verosimiliùs est hanc actionem esse malam & illicitam? Sed qui operatur ex opinione minùs probabili, quæ stat contra præceptum in concursu probabilioris, quæ stat pro præcepto, non potest non habere tale iudicium & dictamen in intellectu, cùm opinio probabilior fauens præcepto dictet & suadeat probabiliùs & verosimilius actionem illam esse malam & illi citam: ergo quisequitur opinionem minùs probabilem modo dicto, non habet certitudinem moralem de honestate & bonitate morali operationis.
Confirmat ex eo quòd qui habet suspicionem,
scrupulum, aut dubium, quòd aliqua actio sit illicita, non habet certitudinem moralem de eius honestate ac bonitate morali: Sed qui sequitur opinionem probabilem modo dicto, habet non solum suspicionem, scrupulum, aut dubium, sed etiam aliquid maius, nempe conscientiam non solùm probabiliorem, cùm validiora pro illa habeat motiua, quàm pro alia: ergo non habet moralem certitudinem de honestate operationis.
Respondeo concessa Maiori negando Mino
rem, & ad probationem similiter nego quod assumitur, & dico iuxta minùs probabilem opinionem operantem etiam posse duci dictamine prudentiali, licet aliàs oppositam similiorem vero existimet, quia prudentium dictamine regitur, qui dicunt actionem talem hic & nunc non esse contra præceptum, & vt aliam eliciat commodo aliquo per mouetur. In quo quidem de honestate actionis certitudo moralis est, quia non solum agitur secundum dictamen amplectentium talem opinionem, sed quamplurium aliorum docentium licitālicitam esse operationem in concursu probabilioris, qui proculdubiò plures sunt, quàm oppositum contendentes, & sine insigni audacia nequeunt id esse improbabile affirmare. Cùm ergo firmissimum dogma sit in Theologia iam currente posse quemuis iuxta opinionem minùs tutam & probabilem, circa id bene instructum operari, ad moralem certitudinem suppetit quod est abundè sufficiens, cùm de operationis agitur honestate. Quod autem in confirmatione additur, minus mouet, cùm sit inter opinionem & dubium manifestum discrimen, de quo supra & licet verum | sit assensum de maiori probabilitate plus quodammodo dicere in ordine ad illicitam actionem; absolutè loquendo non est ita in casu præsenti, in quo constat pro honestate actionis secundùm se plures stare, & quamplurimos pro eadem in adiunctis circumstantijs.
532
*Impugnat deinde communem respon
sionem de iudicio practico & reflexo rectificante conscientiam pro rectitudine operationis compatibili cum alio de ipsius malitia, scilicet hoc, sequens quamcumque sententiam probabilem tutò operatur; quod est practicum, & ita stare cum alio speculativo potest, aut si libeat vocare practicum, aliud tamen, quo regulanda est operatio, practicè practicum dici potest. Quod sic opinantium dogma, eorum clypeum esse ait, cum vi argumentorum premuntur, sed stramineum, quem difficile non fuerit infregisse. Sed certè non est ille adeò debilis, vt eidem apparet, cùm illum vi argumentorum infringere adeò impetuosè pugnantes minimè valuerint, vt constat ex Auctorum numero, qui passim prodeunt, & sententiam clypeo isto munitam vt veriorem & vtiliorem fidelibus, amplexantur. Arguit ergo quærens an illud dogma sit certum, vel tantùm probabile? si primum dicatur, rogat iterùm vnde sic affirmantes certitudinem istam repetant? Non ex Scriptura, quæ potiùs multis in locis eidem aduersatur, vt iam dictum & probatum à se ait. An ex Patribus? Sed nullum ex ipsis afferri testimonium potest. An ex ratione? Sed nulla clara & demonstratiua. Si dicatur dogma probabile: ergo non est medium sufficiens ad certificandum de rectitudine actionis: Sicut enim ex contingenti tantùm contingens, ita ex probabili tantùm probabile, & fallibile sequi potest. Sed impugnatio hæc ipsum etiam impugnantem premat necesse est affirmantem non stare obligationem sequendi partem tutiorem, quando opinio probabilior in contrarium stat. Quod quidem neque ex Scriptura, neque ex Patribus habetur: & si qua pro eo est ratio, probabilitatis limites non excedit, propter quod suprà vidimus doctos scriptores asserere operantem secundum opinionem probabilem non habere iudicium omnino certum de morali actus bonitate, sed probabile tantùm, licet moraliter certus censeri debeat, quod ante alios docuit P. Vasquez Tomo. 1. in. 1. 2. Disput. 62. n.
P. Vasquez.
26. & 27. Quid ergo ad hæc? Videant qui sic arguunt, & suam argumento adaptent responsionem. Dici certè potest sufficientem haberi certitudinem, quia licet probabile tantùm fundamentum sit opinio illa minimum gradum probabilitatis continet, & ita apud Theologos oppositum pro certo habetur, sicut in nonnullis alijs contingit: & ita sine formidine potest pars tutior opinioni contrariæ posthaberi. Quo dogmate sta
bilito, pro quo Theologorum auctoritas adeò prævaluit, consequenter dicendum non esse admittendam exceptionem, quam Theologorum communis assensus non probarit, licet sint aliqui ex aduerso: quemadmodùm ad certitudinem moralem tollendam non obstitit Caietanum, Armillam, Henricum, & nonnullos alios contrarium censuisse. Constat autem sententiam de licita minùs tutæ & probabilis opinionis sequela in concursu probabilioris communissimam esse, & aliquomodo videtur imposibile, vt quæ sic est recepta in Ecclesia nequeat tuta conscientia ad praxim aduocari, & fideles in hoc decipit quod adeò esse illis exitiale potest, non inuenientibus rectam salutis viam in ijs, qui ob sapientiam & morum probitatem ad ostendendam illam sunt in Ecclesia Duces, magistri, & pastores etiam constituti.
533
*Sed instat, quia omnes ita sentientes
Theologi & Casuistæ (esto eruditione & sapientia & pietate celebres sint, quod negare non potuit) non sunt haud dubiè tantæ auctoritatis in Ecclesia, quantæ Diuus Augustinus Doctorum Aquila, & humanorum ingeniorum apex; eique sapientia, prudentia, eruditione, pietate, & animarum zelo, multò inferiores sunt: & tamen ille S. Doctor ingenuè profitetur securitatem à se datam nihil valere apud Deum, si à lege diuina dissentiat: Ecce (inquit hom. 11.) dat tibi securita
D. Augustinus.
tem procurator, quid tibi prodest si pater familias non acceptet? Procurator sum, seruus sum, vis tibi dicam: Viue quomodo vis, Dominus te non perdet? Securitatem tibi procurator dedit: nihil valet securitas procuratoria: vtinam tibi Dominus securitatem daret, & ego te solicitum facerem? Domini enim securitas valet, etiam si nolim; mea nihil valet, si ille noluerit. Sic ille. Cùm ergo Deus securitatem non promiserit quamcumque opinionem probabilem sequentibus, nec vllum huius dogmatis in Scriptura & Patribus extet vestigium, & illud ratione firma probari nequeat, immò potiùs rationi videatur contrarium, manifestum est illud à nouorum Casuistarum suffragio non posse omnimodam securitatem & firmitatem habere, quæ moralem omnem excludat formidinem, & à peccato excuset. Vnde Lactantius lib. 3. Cap. 13.
Lactantius
rectè admonet. Ne trahamur auctoritate cuiusquam, sed veritati potiùs accedamus, & subdit: Nullus hic temeritati locus est: in æternum stultitiæ pœnà subeunda est. Sit aut persona inanis, aut opinio falsa deceperit.
534
*Respondeo in primis instantiam præfa
tam eos etiam vrgere, qui opinionem probabiliorem relicta tuta & secura sequuntur, vt patet discursum integrum applicando. Deinde, auctoritati D. Augustini quantùm asseritur defero, & plus, si oporteat, dignissimè commerenti, & ita dico in casu occurrenti quod si Doctor sanctus circa quæstionem dubiam consuleretur, & re, vt erat opus exposita, responderet, eius futuram probabilem responsionem, licet talis esset, vt faueret potiùs libertati, quàm præcepto, & ita eam secutus in praxi, minimè peccaret, & securus posset in conscientia permanere, & hoc est quod ex instantia deduci commodè potest. Auctoritas au
tem adducta nullius momenti est, vt ipsius tenor cuiuis potest mediocriter intelligenti reddere manifestum. Loquitur enim de viuentibus vt volunt, idest, in omnibus, quæ occurrunt, proprias sequuntur voluntates; & ita vitijs, & peccatis grauibus implicantur. Vnde sic ante verba præ
D. Augustinus.
fata homiliæ. 11. ex. 50. Turpe est vt vos fallam, si Deus me non fallit. Dominus mortem minatur impijs, nequissimis, fraudatoribus, sceleratis, adulteris, voluptatum inquisitoribus, suis contemptoribus, detractoribus, murmuratoribus, & mores suos non mutantibus. Dominus illis mortem minatur, gehennas | minatur, interitum sempiternum minatur. Quid volunt? Vt ego promittam quod ille non promittit? Ecce dat tibi securitatem procurator &c. Et quid hæc ad opiniones, quas fideles sapientium, & piorum magistrorum auctoritate firmatas amplexantur? De quibus nec locutus Firmianus, sed de alijs, nec solida sapientia, nec morum suffragio commendatis, & vbi præsertim de capessenda religione agitur, & veris fidei iaciendis fundamentis.
535
*Instat insuper, quia nouorum Theolo
gorum & Casuistarum auctoritas vltra probabilitatis sphæram nequeunt aliquam sententiam euehere: vnde quamuis prædicto dogmati accedat extrinsecum eorum suffragium, semper remanet intra terminos probabilitatis, subindeque moralem certitudinem caussare nequit, nec omnem formidinem & dubietatem practicam à conscientia expellere. Ex quo patet iudicium reflexum non posse certificare illam de rectitudine operationis: quia dubietas & formido non possunt expelli nisi per aliquod principium firmum & certum. Pro quo & tres confirmationes adiungit. In Prima arguit ex eo quòd dubitatio debet excludi per aliquod certius, quale non est dogma prædictum intra limites probabilitatis inclusum. In Secunda, quia si iudicium reflexum dubietatem & formidinem excluderet, sequeretur affirmationem esse caussam negationis, & possem rectè con
cludere me non habere de aliquo formidinem & dubietatem, quia de eo habeo formidinem & dubietatem: sed hoc absurdum est: ergo & illud. Sequela patet, quia formido & dubietas sunt de intrinseca ratione opinionis probabilis, iuxta D. Thomam q. 4. de veritate & 1. p. q. 79. arti. 9. Ergo
D. Thom.
si iudicium reflexum tollat formidinem in casu dicto, sequitur affirmationem esse caussam negationis, & me non habere de aliquo illam, quia de illo habeo formidinem & dubietatem. In Tertia, ex eo quòd si operans ex vi sententięsententiæ minùs probabilis posset vt est necessarium certificari, nullus vnquam peccaret sequendo sententiam dubium: quod constat dici non posse, ex D. Thoma. Quodlib. 8. arti. 13. & Caietano Tomo 1. Opusculor. Tract. vlt. Respons. 13. dub. vlt. sequela probatur, quia non datur conscientia dubia sine aliqua probabilitate: ideò enim quis de probabilitate alicuius propositionis dubitat, & fluctuat inter vtramque partem contradictionis, quia vtrimque habet rationes probabiles: ergo si sola probabilitas reflexè cognita certificat conscientiam de rectitudine operationis, sequitur nullum ex conscientia dubia peccare: nam semper habebit principium aliquod certificans de rectitudine operationis, nimirùm sequens quamcumque sententiam probabilem, de honestate & rectitudine suæ operationis est securus.
536
*Sed his non est operosum satisfacere: Con
cedo enim sententiam probabilem semper manere intra sphæram probabilitatis: nego tamen per iudicium reflexum non posse certitudinem sufficientem haberi de rectitudine operationis; quia licet probabile sit, eum tamen gradum in genere probabilitatis adeptum est, vt moralem certitudinem sit aptum conciliare, iuxta dicta, & necessariam aduersantium concessionem admittentium licitam sequelam probabilioris opinionis etiam minùs tutæ. Ad Confirmationes ex dictis constat dubietatem per aliquid certius tolli, moraliter inquam, per quod ad Primam. Ex quo etiam fit affirmationem non esse caussam negationis, quia principium illud, licet probabile, summè tamen probabile est, & ita certum modo dicto, per quod ad Secundam. Negatur in Tertia quod assumitur ob rationem sæpiùs redditam. Nego deinde dubium semper habere vtrimque rationes probabiles, vt communiter Doctores statuunt. Quòd si verè ita contingat, vt sic dubitans vnam partẽpartem verè probabilem velit amplecti, & iuxta eam operetur, siue propter fundamenta intrinseca, siue propter extrinsecam auctoritatem, hoc est quod contendimus esse licitum, contra quod noui momenti quidquam non occurrit. Sed alia iam quæ sequuntur videamus.

Rationes aliæ ex eodem, Scriptore propositæ & solutæ cum nouis verioris sententiæ firmamentis.

537
*HAbet illas §, 4. quorum est Prima. Quia
sententia minùs probabilis licet secundùm se talis sit, comparatione tamen probabilioris est falsa & improbabilis: Nam sic se habet minùs verum ad intellectum, sicut minus bonum ad voluntatem: sed respectu voluntatis licet quodlibet bonum sit amabile, non est tale respectu maioris boni: vnde facta comparatione inter maius & minus bonum, voluntas non potest eligere minus repudiato maiori: quod ostensum fusè à se affirmat agente de actibus humanis. Ergo similiter in casu nostro dicendum. Quod roboratur ex D. Thoma
D. Thom.
1. p. q. 50. arti. 1. ad 1. vbi ex Aristotele docet medium comparatum ad vnum extremum, alterum extremum videri. v., verbi g.gratia, tepidum comparatũcomparatum calido videtur frigidum, & comparatum frigido videtur calidum. Ex quo infert cum Damasceno Angelos dici incorporeos quātùmquantum ad nos, & immateriales; & comparatione ad Deum materiales & corporeos. Ergo similiter in opinionibus. Ex qua ratione præcipuum aduersariorum fundamentum prorsus euertitur ex ratione probabilitatis arguentium, cùm hæc desit facta dicta comparatione minùs probabilis ad probabiliorem.
Respondeo negando quod assumitur, & ad probationem similiter nego, quod de minori bono
dicitur, aliàs teneremur ad consilia Euangelica, in quibus ratio boni maioris elucet: quod est contra fidem: & Matrimonium esset malum, ac propriam libertatem ac substantiam conseruare. Deinde admitto aliquo modo doctrinam illam de electione maioris boni, & dico in conflictu opinionum dicto, quando quis minùs probabilem in praxi amplectitur, maius eligere bonum, quia hîc & nunc illi vt commodius proponitur, quidquid de appretiatione alterius sit. In quo quidem non est necessarium vt istud tamquàm malum proponatur, nisi secundum quid, quatenus scilicet vt minùs commodum, & aliquo modò molestum æstimatur. In quo etiam intellectus suam seruat proportionem: dum enim de maiori probabilitate iudicat, & iuxta illam assensum pręstatpræstat, aliquid improbabilitatis in opposita deprehendit, sed quod non tollat absolutam probabilitatis rationem: ea autem inæqualitate stante nequit eidem assentiri, quam falsam reputat: sed quia cum formidine assentitur alteri, & quòd pro ista non leuia esse suffragia dispiciat, | illam potest vt practicè amplexabilem proponere voluntati. In quo intellectus maiorem probabilitatem necessariò amplectitur; de illa iuxta motiua proposita iudicando, & voluntas maius bonum hîc & nunc semper amplectitur, cùm iuxta minùs probabilem operatur, in quo seruatur æqualitas, quin opus sit, vt quod est probabilius iudicatum amplectatur, quia libera est, quod non habet intellectus, qui id, quod minùs probabile est, potest vt magis commodum. neque cum morali bonitate pugnans, voluntati præsentare.
538
*Ex quo habemus non ita esse quod infer
tur, scilicet ratione prædicta fundamentum oppositæ sententięsententiæ ex probabilitate opinionis minùs probabilis desumptum prorsus euerti: nam reuera firmum & inconcussum perstat: siquidem sententia minùs probabilis ex comparatione cum probabiliore suam probabilitatem non amittit; quandoquidem vel ab intrinseco, vel ab extrinseco eadem continet fundamenta, quæ quidem ex oppositæ concursu minimè labefactuntur, vt est euidens; sicut aurum tanti valoris, aut argentum, non illum amittit ex concursu cum pretiosiori: neque album desinit esse album ex præsentia maiorem albedinem continentis, & sic in alijs: falsum ergo est in concursu dicto falsam esse & improbabilem opinionem. Pro quo addo, duplicem improbabilitatem posse in casibus sic occurrentibus reperiri, ex cuius declaratione fit satis etiam, & congruentissimè quidem, propositæ rationi. Nam cùm duplex opinio occurrit cum inæqualibus fundamentis, nequit intellectus eam, quæ minùs solida habet fundamenta per assensum absolutum amplexari, quia cum aperta implicatione illa staret, affirmans duo opposita, scilicet, Hoc ita est, sed illud est magis conforme veritati. Prius ergo dum probat, aliud probare nequit eidem assentiendo, & ita sicut reputat falsum, vt reputare potest, ita & improbat, vnde illi improbabile est. In quo sensu damus arguenti, quod tantùm eius potest, si quidquam potest, argumentum euincere, nec considerabile habet in præsenti caussa momentum. Nam est improbabilitas alia secundùm Theologicam acceptionem, iuxta quam id dicitur improbabile, quod solida ratione, & sufficienti est auctoritate destitutum, & hanc quidem non habet sententia minùs probabilis in conflictu probabilioris: sicut ex eo quòd aliquis illam minimè amplectens improbabilem hoc modo censeat, non ideò talis illa absolutè habenda est, si communiter probabilis reputetur. Nihil ergo præfata conficitur ratione; iam ad aliam, & est illa.
539
*Secunda, Quia dictamen regulans opera
tionem non debet esse indifferens vt conformetur, vel non conformetur legi æternęæternæ, quæ est prima regula rectitudinis nostrarum operationum, vt docet D. Thomas 1. 2. q. 19. auti. 4. sed debet quantùm est de se ipsi conformari, saltem quantùm ad apparentiam: id est, debet ipsi magis conforme, quàm difforme apparere. Sicut horologium vt sit certa mensura durationis rerũrerum corporearum, debet quantùm de se conformari motui cæli, omnium motuum inferiorum mensuræ. Sed dictamen rationis fundatum in opinione minùs probabili, ne apparenter quidem conformatur legi æternęæternæ, quia stante opinionum conflictu, non magis apparet ipsi conformari, quàm non conformari; immò magis apparet non conformari, quia pars probabilior magis id suadet: ergo tale dictamen non potest esse regula rectæ operationis.
Respondetur concessa Maiori, & Minori nega
ta, cuius est debilis probatio; conformatur enim legi æternæ dictamen, per quod operatio regulatur, quia est conscientiæ dictantis hîc & nunc honestam esse operationem, aut saltim non malam, cum determinata conformitate ad opinionem ita decernentis, ad quam attenditur, ne à diuina lege in operando deuietur: quia enim quis eam violare refugit, modum sequitur, quo id stare conuenienter queat, licet in eius operatione imperfectio aliqua admisceatur; quam tamen sub peccati reatu non tenetur deuitare. PrędictumPrædictum autem iudicium practicum est horologium certum designans ordinem in operationibus obseruandum.
540
*Tertia. Ille non agit rectè, qui in sua ope
ratione non sequitur dictamen rationis: sed talis est qui relicta opinione probabiliore sequitur minùs probabilem: ergo &c. Maior patet; Quia dictamen rationis est regula proxima & immediata morum, vt docuit suprà D. Thomas. Minor suadetur, quia dictamen rationis nihil est aliud quàm inclinatio potentiæ rationalis ad assensum: sed qui relicta opinione probabili sequitur minùs probabilem, non sequitur huiusmodi inclinationem, cùm inclinatio intellectus feratur ad illam partem contradictionis, pro qua sunt magis conuincentia motiua quibus probabilior innititur; ergo non sequitur dictamen rationis.
Responsio est facilis concessa maiori, & negata
Minori, & ad probationem concessa etiam Maiori distinguo Minorem: Non sequitur inclinationem speculatiuam, concedo: practicam, nego. Ex dictis constat distinctio. Inclinatio intellectus fertur ad assensum probabilioris sententiæ, qui & reipsa esse potest: præter illum datur etiam inclinatio alia ad assensum, per quem operaturo proponitur conuenientia operationis iuxta minùs probabilem opinionem, qui valde etiam rationabilis est, licet non ita ex se perfectus, quem voluntas pro sua sequi potest libertate.
541
*Quarta, qui facit opus, quod probabilius
credit posse displicere amico, etiāetiam si probabiliter credat non displicere, contemnit amicum, subindeque contra leges amicitiæ peccat; talis est qui relicta sententia probabiliori minùs probabilem sectatur, exemplo eius, qui in domum recipit inimicum amici sui: ergo &c. Responsio petenda ex dictis n. 471. circa simile exemplũexemplum de seruo similiter operante; nunc de amico iuxta exemplum de seruo adductum dico admissionem inimici esse amico posse valde incommodāincommodam, & ita contra leges amicitiæ admissionem illam stare, secus si nullum sequeretur incommodũincommodum, & de voluntate amici inuiolabili erga se illi constaret, vnde & certè sciret, neutiquam id facturum, quod fecit, si displiciturũdispliciturum ipsi aliquo modò credidisset, & vt ita crederet non leuia habuisse fundamenta, licet essent qui secus suaderent, & prætereà in tali operatione, aliquod illi obuenisse commodum, propter quod amicus minimè censeretur offendi, qui amicitiam non vult tanto cum rigore procedere, vt semper quæ sunt amico gratiora, proprijs relictis cōmodiscommodis, debeant inuiolabiliter obseruari: vnde amicitia & diuina & humana multos veniales defectus admittit.
542
*Quinta, licet ignorantia inuincibilis ex
cuset à peccato, non tamen ignorantia vincibilis, quia vna tollit ab actu rationem voluntarij, non verò altera: sed qui sequitur opinionem minùs probabilem, quam contingit esse falsam, probabiliori relicta, quam diuinæ legi magis consonam existimat, non habet ignorantiam inuincibilem, sed vincibilem veritatis: tùm quia ratione formidinis annexæ opinioni minùs probabili, errorem aliquo modo præuidet: tum etiam quia veritatem aliquo modo contemnit, non certando de alia sententia, quam veritati magis propinquam arbitratur: ergo talis non excusatur à peccato.
Respondeo similiter concessa Maiori, & Mi
noris negatione, & ad probationem dico nihil concludere: etsi enim sententia magis probabilis veritati propinquior videatur, & ratione formidinis præuideatur aliquo modo error: at propter rationem aliquam peculiarem conuenientiæ, & commodi, à certiore potest quis veritatis via discedere, quod non est illam contemnere, cùm absolutè non appareat, sed iure suo vti. Nam quemadmodùm, vt fatentur aduersarij, ratione peculiaris necessitatis, vt scilicet subueniatur periclitanti de salute æterna, potest minùs probabili circa Sacramentum opinione succuri, vbi deuiatio quædam à via veritatis, & præuisio erroris ab illis debet admitti, id certè contemptus illius non est, ob rationem dictam. Ita in casibus alijs dicendum, licet non paris necessitatis, magnæ tamen conuenientiæ: quæ licet in vno aut altero casu non semper sit, generaliter tamen magni momenti est grauamine isto carere sequendi semper probabiliorem opinionem, à quo quidem sæpè pendere potest salus æterna multorum.
543
*Sexta, qui habet suspicionem, scrupu
lum, aut leuem crudelitatem, quòd aliqua actio est illicita, peccat, & quidem mortaliter, si in tali materia taliter operetur: ergo à fortiori in nostro casu. Consequentia patet, quia probabilitas de malitia actus, præsertim, si magna sit, vt in probabiliori opinione, magis accedit ad certitudinem de illa, quàm leuis suspicio, scrupulus, aut dubium: ergo cum illa operans peccat. Antecedens verò expressè habetur in Cap. Per tuas 2. de Si
Cap. Per tuas.
monia, vbi deciditur esse peccatum mortale operari contra conscientiam scrupulosam, nisi priùs formido & scrupulus deponantur. Item in Cap. Inquisitioni, de sent. excommun. ibi: Per Pastoris
Cap. Inquisitioni.
sui consilium (conscientia leuis, & temerariæ credulitatis explosa) licitè poterit, non solùm reddere, sed etiam exigere debitum coniugale. Per parenthesim illam innuente Pontifice, quòd si credulitatem illam, etsi leuem, vel temerariam non exploderet, petendo vel reddendo proculdubio peccaret. Quod confirmari potest ex D. Thoma. Quodlib. 8.
D. Thom.
arti. 13. vbi sic concludit: Ex conscientia obligatur aliquis ad peccatum, siue habeat certam fidem de contrario eius, quod agitur, siue etiam habeat opinionem cum aliqua dubitatione. Sic Doctor Sanctus. Ergo iuxta ipsum peccat eliciens aliquam actionem, quam ex conscientia dubia, vel scrupulosa putat illicitam, licet reuera talis non sit. Vnde cùm ille, qui habet conscientiam probabilem, immò & probabiliorem de malitia suæ operationis, fortiora motiua habeat, quam qui ex conscientia dubia & scrupulosa, si iste peccat, à fortiori ille.
Respondeo negando Maiorem, quia tunc tan
tùm prædicta licitæ operationi obstant, quando verum dubium suboritur, & non læuis, aliqua, & sine fundamento momenti alicuius hæsitatio. Neque adducta Capita id probant. Primum enim procedit de habente opinionem de illicita operatione, quæ sicut & verum dubium in scrupuloso stare potest, vt in illo, de quo Cap. Per tuas: sic enim ibi: Contra conscientiam (qua scilicet quis putabat Episcopum ordinantem esse Simonia
Cap. BertuasPer tuas.
cum) ad superiores Ordines non ascendat, ne fortè ædificet ad gehennam. Licet ex eo quòd conscientiam nimis habuerit scrupulosam, in difficultatem huiusmodi sit collapsus, quam vtique non euadet, nisi deponat errorem. Sic ibi. Vbi cùm difficultas ex scrupulo orta dicatur, ad errorem necessariò deponendum, manifestum est non leuem tantùm formididinem, sed iudicium interuenisse, quo stante nequit in operatione procedi, vt communiter tradunt Scriptores, & Textu præfato adducto specialiter obseruat P. Scildere Tract. 2. n. 130.
Cap. Inquisitioni.
Quod quidem in Cap. Inquisitioni manifestius est, vbi citatis verbis, Conscientia leuis & temerariæ credulitatis, idem indicatum: non enim leuis dicitur, quia non curranda cùm reuera credulitas sit, sed quia ex leuibus fundamentis, vnde ei opponitur illa, de qua ibidem Pontifex verbis adductis nu. 72. Cùm conscientia pulsat animum ex credulitate probabili & discreta: quæ quidem vt prior illa non facilè potest deponi. Mirum est au
tem ita circa hoc Auctorem, quocum agimus, pronuntiare, cùm oppositus dicendi modus inter Scriptores receptissimus habeatur: de quo sic Guilielmus Herincx Tomo 2. Disput. 4. Tract. 2. de actibus humanis nu. 45. Communiter est receptum apud Theologos, Casuistas, & Scriptores spirituales, licitum esse agere contra scrupulos, fiue conscientiam scrupulosam. Nam stante leui suspicione de malitia operis, potest haberi iudicium rectum de illius bonitate: vnde tunc non operatur scrupulosus contra conscientiam, sed contra inanem formidinem conscientiæ iunctam: quod licitum & meritorium est. Sic ille: qui num. seq. aliqua ex Marchantio adducit satis pro scrupulosis vtilia documenta. Diuus autem Thomas minimè aduersatur, qui de scrupulosis non agebat sed generalem de conscientia doctrinam proponere curabat, iuxta quam, & communem, verum est eum, qui operatur ex opinione iudicans aliquid esse peccatum, dum ex illius dictamine ad operandum procedit, proculdubiò peccare. Nihilo autem tale in casu nostro, vbi non ex dictamine opinionis huiusmodi, sed ex alio iam explicato oritur operatio. Sed demus id, quod assumitur, nihil ex eo contra nos, quod vrgere possit, habetur, cùm dici possit diuersam esse in eo rationem, qui ex opinione minùs probabili contra propriam operatur, quia habet, quo deponat conscientiam pro illicita actione stimulantem, auctoritatem scilicet Doctorum aliter sentientium, id quod in scrupuloso, non ita venit, cui ad variandum dictamen nihil est quod succurrat inter angustias constituto.

Moralis quædam ratio proponitur, & euidenter enodatur.

545
*EXtat illa §. 5. & sic procedit ex com
muni prudentium hominum iudicio & existimatione petita, & fundata in percelebri illo Canonum sacrorum dogmate, In dubio tutior pars est eligenda. Cùm enim dubium sit ac incertum an rectè operemur sequendo opinionem minus probabilem in concursu probabilioris, & nullus dubitet licere sequi probabiliorem & tutiorem, relicta minùs tuta & minùs probabili; recta ratio & prudentia suadent huic potiùs adhærere sententiæ, quæ nulli prorsus errandi ac peccandi periculo nos exponit, quam illi, quæ nos probabili saltim errandi & peccandi periculo reddit obnoxios. Exemplo Henrici Quarti Galliarum
Regis, qui Catholicam & Romanam religionem amplectendam censuit, quia in illa Christianè viuentibus certa est salus, etiam hæreticis fatentibus à se consultis; cùm tamen in eorum sectis salutem esse non posse, licet ipsi secus assererent, Catholici tamen vti dogma certissimum conclamarent. Rem ergo tantam noluit ambiguæ fortunæ committere, sed cum omni securitate salutis æternæ negotium accurare. Item homo non minùs debet esse cautus in ijs, quæ animæ salutem spectant, quàm in illis, quæ ad salutem corporis, in quibus qui minùs probabili opinione vteretur, imprudenter omninò & stultè ageret, vt si medi camentum reciperet, quod probabiliùs putaret esse mortiferum, vel qui naui se committeret, quam probabiliùs crederet perituram, aut filuam intraret, quam à latronibus inhabitatam probabiliùs æstimaret. Quid ergo dicamus oportet vbi de negotio æternæ salutis omnium maximo pertractatur? His additur historia Philippi
& Cancellarij Parisiensis.
Cancellarij Parisiensis ob plura beneficia retenta damnati, cùm tamen in eo opinionem probabilem sequeretur, sed minùs tutam, testante D. Thoma Quodlib. 9. arti. 5. in quæstione dicta Theologos Theologis, & Iuristas Iuristis contraria sensisse. Item & B. Seuerini in Purgatorio de
Et B. Seuerini.
tenti eo quòd Imperialibus negotijs in aula assistens, Canonicum Officium per distincta Horarum spatia non persoluisset: & tamen ex opinione procedebat, cùm plures Casuistæ doceant licitum esse ob rationabilem caussam horas diuini Officij præuenire, illudque totum manè recitare, vnde præstat illud D. Augustini consilium sequi: Tene certum, dimitte incertum.
546
*Sed prudentiæ suum etiam locum esse
in opinione, quam sequimur, ex dictis elucet, cùm minimè contra illam sit prudentium contra proprium multoties sequi iudicium, etiam si proprium similius vero videatur. Dico ergo vlteriùs rationem dictam, si quod pondus illi, ipsos premere etiam arguentes, quando, vt per illos licet, opinionem magis probabilem quis sequitur, sed minùs tutam, vt aliàs, & non semel, vrgebamus. Item, tunc quidem obiectio vim habere posset, cùm penitus incertum certo præferretur, quod tamen hîc non accidit, quandoquidem moraliter certum est dicto modo operantem, vt ostendimus, non peccare, & ita nulli periculo amittendæ æternæ salutis exponi. Iterùm dico impossibile moraliter esse vt non tutus sit in conscientia, qui operatur secundum opinionem, quam numerosissima & illustrissima Ecclesiæ multitudo complectitur. Id modò addendo non solùm pro securitate stare, qui censent opinionem minùs probabilem & tutam relicta probabiliori & tutiori, ac propria licitum esse sectari, sed etiam eos, qui negant, quatenus affirmant id esse probabile, si vnum aut alterum ingenij durioris excipias, minimè curandum, dum tantorum nubem testium suffragantem ex aduersarijs etiam habeamus, &
regis quidem Henrici laudandum in caussa, de qua agebatur, arbitrium, quod & necessarium, salutem æternam corditus exoptanti, dum in parte, quam eligit Catholici, hæreticique conuenirent, in salutis inquam æternæ certa via in Ecclesiæ Catholicæ doctrina reperta: qua veritate constante non poterat iuxta hæreticorum sententiam, ea deserta, cum Sectarijs, aduersantibus Catholicis, consentire, quia in negotio religionis eligendæ, & iaciendi fundamenta salutis, non est ambiguis semitis procedendum; cùm præsertim Catholicos debere hæreticis in caussis religionis præferri, non poterat non ingenio & experientia præcellens, nisi rebellis esse lumini vellet, ille Princeps ignorare. Est autem valde diuersum quando inter Catholicos diuersitate opinionum agitur, vbi propter veritatum quarumdam ignorantiam, ad rationes potest occurrentes vtrimque recurri, omnibus sapientia & pietate Doctorum suffragante; cùm sit dogma in Theologia constantissimum opinionibus etiam in rebus, quæ ad conscientiam spectant, tribuendum, vnde exempla ex prouidentia circa res temporales petita nihil iuuant: ibi enim manifestum est ita operantem se periculo exponere: quod secus accidit in casu nostro, cùm peccatum absit, & ita salus æterna in discrimen non adducatur.
547
*Iam quod ad historias attinet, damnatio
Cancellarij non ideò accidit quòd in pluralitate beneficiorum opinionem probabilem verè talem, tutiore & securiore posthabita fuisset amplexus, sed quia reuera probabilis non fuit attentis circumstantijs retentionis. Vt enim D. Thomas in eodem loco nuper adducto docet, attento iure naturali tales possunt circumstantiæ occurrere, vt licita sit plurium prębendarumpræbendarum retentio, etiam sine dispensatione, & quod ad ius Canonicum attinet, idem etiam accidere posse ex eodem S. Doctore diximus nu. 518. Circumstantiæ ergo cùm defuerint, non est mirum Cancellario damnationis sententiam irrogatam, & quidem circa hoc grauiter illum fuisse prolapsum, neque probabilitatis exactos terminos attendisse, ex ijs colligi non obscurè potest, quibus ille id reddidit manifestum, dum sic narratione in sua post alia: Tertia est, (scilicet caussa) & illa grauißima om
Tragica narratio.
nium, quòd abominabili carnis vitio in scandalum multorum, multo tempore laboraui. Hæc ergo esse caussa potuit vt ille obligationibus beneficiorum vt par erat non responderet. Addendum id, quod ex eiusdem etiam verbis potest aptè deduci, dum sic ait: Secunda est quòd contra sententiam plurimorum de pluralitate beneficiorum quasi licitè tenendorum opinionem propriam defensaui. Hæc ille; cuius peccatum in eo videtur constitutum, quòd propriam sententiam, singularem inquam, & | iuxta occurrentes circumstantias improbabilem defensarit. In alio autem exemplo narrationis tenor caussam manifestat, iure optimo subijciendus.
548
*Sic ergo Clericum Coloniensem in Pur
gatorio detentus, quisquis ille fuerit, allocutus: Nihil aliud in me remansit vltione plectendum, præter hoc tantùm, quia dum in aula regia constitutus, imperialibus me consilijs vehementer implicui, Canonicæ synaxis officia per distincta horarum spatia non persolui. Manè quippe simul omnia coaceruans, tota die negotijs ingruentibus secura libertate vacabam. Hæc ille, qui dum se Imperialibus consilijs vehementer implicuisse affirmat, non obscurè innuit aliquid de vehementi implicatione potuisse decerpere, vt sacrum officium distinctione horarum commoda recitaret. Pro quo & illud oppor
tunè succurrit, sententiam quæ affirmat cum rationabili caussa posse Officij sacri tempus variari esse probabilem, immò & probabiliorem, si eius rationes, & Doctorum auctoritatem attendamus: pro quo videndus Diana Parte 2. Tract. 12. Resol.
Diana.
14. plures adducens, & P. Vincentius Tancredi
P. Vincent. Tancredi.
Tractatu 3. de Religione Disp. 14. qui ex P. Suario de Religione Lib. 4. Cap. 27. (corrige 26.) nu. 8. obseruat id, quod in caussam præsentem quadrat aptissimè, & de quo statim. Cùm ergo à B. Seuerino probabilior fuerit opinio in recitatione Officij sacri retenta, & iuxta Auctorem præfatum, & communem sententiam, nullum sit in eius vsu peccatum: necessariò dicendum est ex alio capite illud accidisse, sicut in casibus alijs, pro quibus reuelationes adducit Nauarrus de Oratione Cap. 3. circa quos P. Suarez loco nuper indicato
P. Suarez.
ita scribit; & inde accidere potuerunt illæ visiones & reuelationes, quibus ostensum est præmaturas vel tardas recitationes Deo non placere, vel in Purgatorio puniri. Præterquam quòd facile in his rebus interueniunt culpabiles negligentiæ, vel solicitudines sæculares minùs decentes Ecclesiasticas personas, quæ non excusant recitandi tarditatem. Sic ille: qui consequenter ad dicta, & etiam à se dicenda nu. seq. addere maiori ratione potuit, & præmaturam recitationem. Vbi quod de sæcularibus solicitudinibus protulit minùs decentibus Ecclesiasticas personas. Non fuisse autem Diuum Seuerinum Coloniensem Episcopum, qui ob illas est ita punitus, probat Cardinalis Baronius in Annotationi
Card. Baronius.
bus ad Martyrologium Romanum circa diem 23. Octobris, & euidenter quidem, ex temporum supputatione.

Moralis alterius rationis propositio, & dilutio.

549
*HAbetur illa. §. 6. pro qua sic præmittit:
Dabit veniam lector eruditus, si ad hoc nouorum Casuistarum dogma, cuius tantum est virus, vt omnem pœnè Theologiam moralem infecerit, penitus euertendum, aliud argumentum morale subijciam &c. Vbi quidem si de illa loquatur intemperata licentia, quam ex præfatis aliqui in quarumlibet opinionum vsu concedunt, addentes & ipsi vix probabiles, immò & sæpiùs improbabiles laxitates, nihil est in eius verbis improbandum. Si verò in ijs sententiam, quam defendimus, de licita sequela opinionis alienæ tangat, est modus loquendi talis minimè tolerandus, sicut & alia nonnulla apud eumdem, quæ non videntur cum sincero posse & religioso agendi modo componi. Argumentum autem ex eo desumitur, quod talis opinandi modus (qui si licitus esset, nihil commodius, nihil aptius ad tollendos scrupulos, & ad complanandum salutis iter expeditius esse poterat, vt ex Recentiori quodam, cuius & verbis loquitur ille, laudati ob elegantiam, apponit) antiquis est Patribus & Doctoribus ignoratus: nullum enim apud eos ipsius vestigium, vt ex eo constat, quòd nullus omnino à Casuistis ad illum probandum adducitur, & quis non videat
Scriptor Anonymus.
(ait elegans ille Recentior) quàm sit absurdum vt in re tanti momenti, quod Patribus ignoratum fuit, hoc postremis temporibus subitò patuerit? & simili discursu vtuntur quidam Recentiores contra P. Suarium contendentem obligari hominem ad actum contritionis in articulo mortis, nec ei sufficere Sacramentalem absolutionem cum attritione cognita. Incredibile est (aiunt illi apud Caramuelem in Theologia fundamentali. n. 307.) annis integris mille sex centis, rem tam necessariam, si esset vera, fuisse in Ecclesia Romana ignoratam. Altiùs de Dei misericordia est præsumendum: non enim admittendum est ab illo ita totam Ecclesiam deseri, vt in re tanti momenti semper fuerit decepta. Quæ ratio (addit idem) tametsi moralis sit, & non metaphysica, fortis interim est & sufficiens vt Suarij opinio reijciatur. Sic cùm loquatur dictus auctor, meritò potest ad argumenti vim acuendam eius discursus applicari, & dogma illud reijci, quo asserunt Casuistæ recentiores omnem opinionem probabilem probabilitate quantumuis tenui, tutam esse, subindeque licere sequi eam in concursu probabilioris. Pro quo & exclamare cum D. Hieronymo licet Epist. 65. Cur post quadringentos annos (dicamus nos mille sexcentos) docere nos
niteris, quod ante nesciuimus? Cur profers in medium, quod Petrus & Paulus edere noluerunt? Vsque ad hunc diem sine ista doctrina Mundus Christianus fuit. Illam senex tenebo fidem, in qua puer natus sum. Hæc Doctor sanctus: post cuius verba Auctor responsionem Caramuelis & aliorum quorumdam proponit sapientiam recentiorum Theologorum extollentium, & fidem à veteribus, quidem hauriendam, doctrinam verò morum à Recentioribus affirmantium, & sic totam moralem Theologiam esse nouam. Quæ quidem ita absurda esse ait, & à communi sapientium sensu adeò aliena, vt impugnatione non egeant, sed ea retulisse, confutasse sit, quadam D. Augustini sententia subiuncta, sine loci, in quo extet notatione: in quo non multùm laborandum est, cùm in caussa præsenti minimè necessaria, ad roborandum inquam argumentum, videantur.
550
*Ad quod responderi satis opportunè po
test ad vnam propositionem stabiliendam, licere inquam sequelam opinionis alienæ propria retenta, non fuisse opus Sanctorum Patrum versare volumina, & eorum sententijs opplere paginas, sicut neque ad nonnullas alias, quæ suppositis fidei principijs, & illorum communiter in Ecclesia recepta doctrina, ex illa, iuncta ratione, Theologicis discursibus eliciuntur. Quod & fateri aduersarij debent, dogma illud in Theologia in concussum admittentes, licere inquam sequi opinio|nem probabiliorem, relicta parte tutiori. Vbi enim Patrum auctoritates pro illo? Dici ad quod meritò potest, in Scriptura Sacra, quam iuxta illius legitimum sensum Patres exponunt, haberi, sapientium esse amplectenda consilia, sacræ doctrinæ audiendos magistros, qui fecerint & docuerint, esse illos luces mundi, salem terræ, clauicularios Cœli, dum modũmodum seruandum ad ingressum in illud aperiunt, eos qui audiunt Christum audire, & sic alia: ex quibus meritò deduci potest eorum posse sine conscientięconscientiæ offendiculo sententias recipi, & ad vsum adscisci, quæ non possunt non congruis fundamentis esse subnixæ, cùm non sit credibile illos irrationabiliter pronuntiasse. Ad hunc ergo modum in casu nostro philosophandum, quia vt deposita interim propria sententia, quæ tenenti semper probabilior est, sequi alienam liceat, omnia præfata succurrunt: cùm & Doctores & rationes pro aliena sint, & multoties pro illa maior eorum turba suffragium præstet. Ad quid ergo congerenda, quæ adeò sunt in Theologia perspicua, & à nemine in caussis huiusmodi requiruntur? Certè in Summistis antiquioribus vix huius generis quidquam occurrit, & quærenti talia respondere cum Tobia possumus: Genus quæris mercenarij, an ipsum mer
Tobiæ 5. v. 17.
cenarium, qui cum filio tuo eat. Tobiæ. 5. v. 17. Eruditiones Patrum exigit, an Theologicam opinionem? Textibus & rationibus agitur, non concionum apparatu.
551
*Deinde, non omnia argumenta Theo
logica ex auctoritate positiua Patrum petenda sunt, cùm multoties sufficiat negatiua; ex eo scilicet quòd apud illos nihil occurrat propositæ assertioni contrarium, dum nouitas illi obijcitur, quæ alia ex ratione, & sufficienti potest auctoritate fulciri; sic enim quamplures sunt in Scholas inuectæ, & hoc modo argumentari in præsenti etiam possumus. Si autem dicatur apud Patres haberi tutiorem partem in rebus ad conscientiam spectantibus eligendam id non obstare ex dictis est compertum, quia tutior pars deseri potest, si quis contrariam sententiam, quæ eo ipso, vt diximus, probabilior illi est, amplectatur: & quæ modò apparet talis, potest facilè, vt superiùs etiam obseruauimus, minùs probabilis apparere; vnde considerabile non est discrimen quoad negotium istud, siue hoc, siue illo modo sentiamus, cùm vtrôque modo id, quod est penitus tutum, relinquatur. Neque ego totum id quod ex Caramuele profertur, aut ex nonnullis alijs, admiserim, vt iam præmonui, sed vnum illud verissimum esse contendo, licere inquam alienam sequi opinionem, propria interim Silescente; quam neque SS. Patribus contrariam, neque antiquæ Theologorum Scholæ, neque proptereà nouam penitus affirmarim, & vt noua aliquomodo sit, perperàm ipsi quod à Diuo Hieronymo est dictum, adaptatur. Ille contra errores Origenis, & eorum asseclas declamabat; vnde sic ante verba præfata: Originem sic fertis in cælum, vt nihil eum
errasse dicatis. Quisquis es assertor nouorum dogmatum, quæso te vt parcas Romanis auribus, parces fidei, quæ Apostoli voce laudata est. Cur post quadringentos &c. Ergo cùm caussa præsens valde diuersi generis sit, cùm inter hæreticos & Catholicos non ineatur disceptatio, sed inter valde Catholicos illa sit; aliter equidem credendum est pronuntiaturum S. Doctorem, & iniuriam sibi factam ab ipso iri proclamatum ab ijs, qui verba eius iactata in hæreticos in valde Catholicos ac Religiosissimos iaculantur.
552
*Id autem quod ex Caramuele contra
P. Suarium obiectum in patrocinium oppositæ opinionis adducitur, ipsum vrget sic arguentem, si tamen vrgere potest, cum negari meritò possit opinionem iam in Dei Ecclesia receptissimam antiquis fuisse temporibus ignoratam, iuxta dicta. Sed vt id demus, & legitimum modum arguendi concedamus, caussæ nequit præsenti conuenienter adaptari. Nam ibi agitur de onere fidelibus imponendo, & cum conscientiæ non leui vexatione futuro: hîc autem de illarum levamento, quod quidem est laudabiliter est à Doctoribus Ecclesiasticis accurandum: nam ut vidimus. n. 549. ex Recentiore illo, ad tollendos scrupulos, & complanandum salutis iter, nihil aptius & expeditius opinione ista potest inueniri, si non infida aliàs esset, vt ille existimat. Atqui illa non infida est, cùm sit in gradu excellenti probabilis: ergo quidquid de antiquitatis defectu sit, amplectenda sanè, nec iugum Christi, & onus, insuaue & grauissimum faciendum.

Rationis alterius infirmitas de monstratademonstrata.

553
*CVm Sinnichio arguit. §. 7. ex eo quòd
duo inter alia inconuenientia ex nostra sententia resultant. Primum est inquisitionem veritatis ex ea inutilem reddi: Nam qui probabilitatem quamlibet: etsi tenuem, sufficere ad rectè agendum arbitrantur, eo ipso fideles ab instantia remouent. Quorsum enim se quisque fatiget petendo à Deo notitiam veritatis, qui securum se reputat ductu exiguæ probabilitatis? Neque enim ob alios necessaria illa est, nisi vt obtineatur bene agendi facultas & securitas, iuxta D. Leonis præclaram sententiam, & ita immutandæ videntur Christianæ preces, nec iam sic orandum: Veritatem tuam doce me. Deduc me Do
mine in via tua, & ingrediar in veritate tua, & sic orandum: Probabilitatem tuam doce me. Deduc me Domine in via tua: & ingrediar in probabilitate tua. Sed quàm hoc debile sit, erit qui non videat nullus, nisi mentis oculos habeat præiudicio aliquo circa iuratas sententias occœcatos. Instantia orationis pro veritate obtinenda omnibus necessaria. Aduersarijs quidem, quia fatentur tutiorem partem posse deseri, si opinio probabilior libertati fauens inhærescat. Mutent ergo preces, & dicant etiam: Probabilitatem tuam doce me &c.
Nec immutandæ preces.
Quid ad hæc? Dicent, veritatem cùm petunt; ibi probabilitatis notitiam contineri, quia verissimum est probabiliorem sententiam secutum contra Dei legem non peccare, suam ergo responsionem argumento proprio accommodent; cùm nos etiam dicere possimus, quando veritatem petimus, ibi etiam probabilitatis notitiam peti, quæ futura sit vtilis diuinorum obseruantięobseruantiæ mandatorum. Cùm contingere sæpiùs possit ab opinionis alicuius sequela, iuxta modum, quam fauorabilis sententia amplectitur, aliquorum fidelium salutem æternam, Deo sic ordinante, pendere.
553
*Alterum inconueniens ex auctoritate
Gandauensis Episcopi in Epistola Pastorali ad suæ diœcesis Clerum eiusdem verbis proponit, spectatque illud ad morum puritatem & innocentiam, quam sententia fauorabilis libertati violat & corrumpit. Nam ex nouorum opinionum laxitatibus vix est quidquam illicitum: nec vllum pænè præceptum naturale aut positiuum, quod per illas non elidatur: ita arctam cœli viam, reclamante Christo Domino, dilatantes, vt quantùm saltem apparet, commodius per spatiosam ambulent. Similia proferentem inducit Crespinum à Borgia in Selectis moralibus Quæst. 9. & contra Caramuelem præcipuè declamantem: quod & ad Casuistas alios extendendum censet: & vt id apertiùs constat, ad speciales casus excursu prolixiore descendit. Ad quæ sic ego; Me ex
illis non esse, qui laxitatum auctoribus Cœca inclinatione conniueo, vt semel & iterùm dixi, illud vnum tantùm defendendum assumens, quod circa licitam sequelam opinionis, quæ verè sit probabilis, verum, solidum, & valde expediens apparet. Quid autem illud sit, ex probatissimorum Theologorum iudicio deducendum, & si eorum non adsit multitudo, ex paucorum suffragio non leuium accedente rationum.
554
*Velle autem recentiorum Scriptorum
adeò exiguo in pretio sententias haberi, vt in antiquiorum præsentia mutire non audeant, sed illud Spiritus sanctimonium iuuenibus proprium obseruent: Adolescens loquere in tua caussa vix. Si bis interrogatus fueris, habeat caput responsum tuum. In multis esto quasi inscius, & audi tacens simul & quærens. In medio magnatorum non præsumas; &
Eccli. 32. v. 10. & seqq.
vbi sunt senes non multùm loquaris. Eccl. 132. v. 10. & seqq. Est quidem præsentis Ecclesiæ statum velle deprimere, vtpotè viris sapientibus, quos Pontifices in rebus dubijs consulere possint, & pro Ecclesiæ gubernatione generaliter adhibere destitutum: quod sine ingenti nequit temeritate proferri, nec sine piorum aurium offensione, ne plus aliquid dixerim, exaudiri. Pro quo iuvat id, quod in Concilio Tridentino accidit, & ex illius Actis constat, in medium produxisse, vt ea refert oculatus testis Ambrosius Catharinus in præfa
Ambrosius Catharinus
tione Disputationis de Immaculata Conceptione ad Patres Concilij: vbi quemdam Theologum Ioannem de Vdine Dominicanum contra definitionem mysterij, sic arguentem introducit: Diuus Paulus, & Patres, aut crediderunt ipsam ve
stram de Beatæ Virginis à communi mortalium lege ex emptionem aut non crediderunt? Si crediderunt, neque tamen vnquam, nisi vniuersè locuti sunt, nulla facta exceptionis huius mentione, cur non nunc eorum exemplum imitamini? Si contra crediderunt, tunc vestra opinio nouitatem redolet. Ad hæc P. Didacus Laynez, & P. Hieronymus Lombardellus Franciscanus, hunc in modum responderunt. Nihilo minorem esse auctoritatem Ecclesiæ huius temporis, quàm fuerat primitiuæ; eo videlicet diuino spiritu ductæ, eiusdem Christi Domini Vicario gubernatæ: atque adeò si Ecclesiæ antiquioris consensu factum, siue potiùs omissum vt Patres sine exceptione tunc loquerentur, consensionem vniuersalem, quæ celebratione festiuitatis Conceptionis Deiparæ à Romana Ecclesia sic institutæ sese hisce temporibus prodit, multò esse fortiorem ad Deiparam à communi sorte excipiendam, & validiorem ab ea argumentationem desumi. Quæ ratiocinatio magno cum plausu & gratulatione Sacræ Synodi excepta fuit. Cur autem veritas dicta non fuerit, Synodo in id propendente finita, ex Actis eiusdem, quæ oculatus etiam testis exhibet P. Ni
P. Lancicius.
colaus Lancicius Tomo 2. Opusculorum Opus. 11. Cap. 13. pag. 49. & ex eo P. Ioannes Antonius Ve
P. Velasqu.
lasquez de Conceptione. Lib. 5. Dissertat. 3. Annotat. 4. n. 3. Iuxta quæ, cum nihilo minor sit huius temporis Ecclesiæ auctoritas, dicendum consequenter est viris etiam sapientibus abundare, qui & loqui ea fiducia possint, qua locuti antiquiores sunt, & in Ecclesiæ ipsius commodum aliqua procudere, sicut & antiquiores Theologi potuerunt, quin illis obiectio vulgaris de nouitate quidquam obfuerit, sicut non est præsentibus & futuris temporibus obfutura.

Circa Opinionum Synopsim, quæ vti monstra in Theologia proponuntur ab Auctore, & varijs impugnationibus impetuntur.

VTILISSIMA EXCVRSIO.

Section
555
*IN hoc toto Tertio laboratur Articulo,
vbi præsertim contra Caramuelem stylum stringit, & contra P. Tamburinum, quem dicit inter nouellos laxitatum patronos celeberrimum, fortè quia alios non vidit, P. Escobar de Mendoza, ac nonnullos insuper, & quod ad Caramuelem attinet, habet ille doctum propugnatorem D. Franciscum Verde, quem & si non haberet, talis ego munus subirem nullus, licet sciam Societatem nostram multùm eius testatissimæ æstimationi debere, quia ipsius subtiles adinuentiones Theologis sapientioribus communiter non probantur, sicut neque amicissimo eius Dianæ, & forsitan ille viuit adhuc, & ætatem, ac duplicatum talentum habet, vt ipse pro se loquatur, aut quæ minùs accommodata solidæ Theologiæ protulit, ingenuè, vt tantum virum decet, cancellat aut temperet, vt cœpit (laudante id Diana) iam facere, qui & moderationem desiderat ampliorem. P. Tamburinus doctus, concinnus, & modestus Scriptor, pro se etiam vt spero, defensionem adornabit, qui & in multis, quæ monstra ab Auctore dicto, eorum domitore Hercule, reputantur, cum doctissimis alijs sensit: si qua autem alia minùs probabilia sunt, neque mihi probare est animus, sicut nec probandi acres eorum censuras, quas non videtur zelus secundùm scientiam, quæ in Auctore est non mediocris, fabricasse. Quo autem alio sint fabricata artifice, non est cur subtiliùs & bellicosiùs disquiramus. P. Antonius de Escobar genus illud problematicum consectatus, minimè multa probat, quæ vt licit videtur probabiliter proponere, dum ait: Potest, Non potest, vt legenti constabit: Sed sensus est: Potest secundùm aliquos. Non potest secundùm alios. Fateor in nonnullis modum illum dicendi non placere, quia multis improbabilibus applicatur, pro quibus Problemata immeritò instituta comperiuntur. De alijs non est quod dicam, cùm neque contra eos ita sæuiente mucrone præfatus | debellator insurgat: quatenus verò in sententijs, de quibus agetur, occurrere possunt, mentio de illis honorifica in decursu succurret: placet enim per omnes illas monstrosas opiniones calamo præuolante decurrere, vt si quid est circa illas adnotatu vtile, beneuolo lectori minimè subtrahamus.
ASSERTIO PRIMA.

ASSERTIO PRIMA.

Circa fornicationem, esse tantùm malam, quia prohibitam.
556
*HAbet illam Caramuel Lib. 4. Theologiæ
moralis n. 1598. & in Theologia fundamentali n. 1171. quam Auctor non solùm falsam & improbabilem, sed etiam erroneam & hæresi proximam attestatur ex Soto Lib. 5. de Iustitia quæst. 3. arti. 5. Sed Soti censura nimis videtur acerba, cùm graues Scriptores sint, neque ex laxitatum licentia celebres, sed antiquiores, in
D. Thom.
in quibus etiam videtur esse D. Thomas 1. 2. q. 71. arti. 6. ad 4. & q. 100. arti. 8. ad 2. qui absolutè censent nihil esse peccatum, nisi quia prohibitum, vt videri potest apud P. Vasquez Tomo 1.
P. Vasquez.
in 1. 2. Disput. 97. Cap. 2. pro quo & plures affert Caramuel, leui certè ductos ratione. Quod quidem non ideò dixerim, quòd eorum modò amplecti sententiam velim, sed ad censurarum acerbitatem amoliendam, quidquid Sotus dixerit, mihi aliàs propter insignem eruditionem, religiosas dotes, & patriæ consortium venerabilis. Addo probabilitatum monstra proptereà explodenda censeri, quòd ex ijs animarum salus in magnum discrimen adducatur: quod tamen in casu præsenti non accidit, in quo inter omnes constat fornicationem esse peccatũpeccatum mortale lege diuina prohibitum: quòd autem hæc lex aliquo modo de ordinationem naturęnaturæ subsequatur ex se sufficientem ad peccatum, quamnis aliàs à Deo non prohiberetur, quæstio est ad theoricam magis philosophiam, quàm ad morale regimen conscientiarum spectans, sicut quæstio de constitutiuo peccati, & aliæ: Vnde omitti conuenienter potuit, neque inter alia, vbi de proxima conscientiæ regula agitur, collocari.
ASSERTIO II.

ASSERTIO II.

Idem statuens de mollitie, sæpè bona & obligatoria futura; si à Deo non prohibita.
557
*SIc Auctor idem in Theologia morali num.
1603. quam bonis & auctoribus & rationibus impugnat, sine censura tamen; licet non nulla adijciat, quæ erga virum tantùm non effusa proculdubiò præstitisset. Est autem assertio præsens præcedenti consimilis, & ex earum numero, quæ ad morum regulam ex laxitatum licentia non pertinent: siue enim hoc, siue alio modo fas sit opinari, ex nullius Doctoris sententia esse licita mollities poterit, sicut neque licitam aliquando futuram, ipse qui præsentis est sententiæ auctor, affirmat, legem Dei prohibentem agnoscens. In quo quidem P. Goned aliqua admiscet non penitus, vt ipsi apparet, explorata. Ait enim Primò legem talem à Deo non inti
matam eo tempore, quo Iudas introiens ad vxorem fratris sui, semen fundebat in terram, ne liberi fratris nomine nascerentur, vt dicitur Genes.
Grnes. 38. v. 9. & 10.
38. v. 9. & 10. & tamen Scriptura subdit: Ideò percußit eum Dominus, quòd rem detestabilem faceret. Vbi pro Onan Iudas positus, in quo non hærendum: illud contendo iam tunc legem extitisse à Deo sufficienter electo populo intimatam, rem illam detestabilem prohibentem: quæ licet publico aliquo apparatu publicata non fuerit, per traditionem tamen reddi potuerit manifesta. Quod & labentibus posteà temporibus similiter accidisse debemus verosimiliter æstimare, cùm nullibi expressum de hoc præceptum reperiamus: & tamen D. Paulus præceptum huius generis inter grauia & abominanda recenset, vti veritatem notissimam in populo electo; cùm neque à Christo Domino fuerit expressè diuulgatum. Secundò asserit malitiam mollitiei ita esse
lumine naturæ notam, vt à nullo quantumcumque barbo ac stupido inuincibiliter ignorari possit. Quod quidem contra manifestam experientiam est, de qua testari possum à nonnullis de hac impuritate consultus, cùm ex auditu aut lectione circa id cœpissent dubitare. Videatur Diana Parte
Diana.
9. Tract. 9. Resolut. 59. & quidem citatus Auctor Arti. 7. eruditè probat circa legem naturalem ignorantiam posse inuincibilem contingere, quæ est receptissima sententia, & hoc tempore probabilior communiter, & ferè certa reputata.
558
*Illud autem meritò ab eodem in Cara
muele reprobatum, quod habet ille suprà n. 1607. mollitiem, Sodomiam, & bestialitatem esse eiusdem speciei infimæ. Quæ quidem propositio à SS. Dom. Alexandro VII. addita illius censura, scilicet ad minimùm scandalosæ proscripta est die 24. Septembris. An. 1665. quam etiam ab Scholis Societatis exturbandam statuerat R. P. Franciscus Picolomineus Societatis nostræ Præ
positus Generalis inter alias, pro quibus catalogum confici in Congregatione Generali 9. fuerat constitutum. Placuerat etiam illa P. Arriagæ, sed ipsam doctus & religiosus Pater pro sua ingenuitate correxit Tomo 5. Disput. 58. num. 3. & seqq. sicut id, quod dixerat de venerea delectatione admissa, sed non quæsita, in vtrâque materiæ paruitatem inficiatus num. 46. Quod
autem ait concubitum cum bestia sine effusione seminis esse minus peccatum effusione illius voluntaria, difficultate non caret, quia concubitus talis fædissimam turpitudinem habet, & aliunde quoad voluntatem effusionis, in qua est formalis malitia, nihil deficit, nisi fortè sic concumbens sit eunuchus, aut aliàs seminandi potentia destitutus: quo etiam euentu videtur maior perstare malitia, quia erga omne libidinis complementum tendit affectus, licet pro effectu facultas non succurrat.
ASSERTIO III.

ASSERTIO III.

In audiendo Missam de præcepto, vel rerecitando Horas ex obligatione, satis esse attentionem externam, & posse quem voluntariè distrahi.
Section
559
*SIc Caramuel in Epistola præliminari ad
Dianam, & in Theologia fundamentali nu. 442. quam Auctor §. 3. non solùm improbabilem, sed etiam in praxi periculosam existimat, contra quam doctè argumentatur, & quidem
quod ad veniale peccatum attinet, quod neque in tali recitatione dictus Scriptor agnoscit, non videtur quomodo possit rationabiliter sustineri, quandoquidem & in oratione omnino voluntarięvoluntariæ distractiones huiusmodi vti culpabiles Doctores omnes ob irreuerentiam erga diuinam condemnant Maiestatem. Quòd autem ad præcepti
adimpletionem spectat, non vnus est Caramuel præfati asserti patronus, sed plures videndi apud Amadæum Tractatu de Horis Canonicis Proposit. 1. vbi & alios adducit, qui licet sententiam contrariam teneant, oppositæ probabilitatem fateantur: quibus addendi plures alij apud P. Vincentium Tancredi de Religione Tract. 3. Lib. 4. Disput. 13. n. 5, inter quos est Cardinalis Lugo de Sacramentis Disput. 21. n. 27. Adde etiam Guilielmum Herincx apertè pro ea stantem Tomo 2. Tract. 4. Disp. 2. n. 40. Cumque plures, & grauissimi inter eos sint, temperatiùs de eorum auctoritate loquendum, & verò inter recentia probabilitatum monstra non debet sententia ista censeri, cum auctores habeat & multos, & antiquitate sufficienti commendatos, D. Antoninum, Durandum, Tabienam, Syluestrum, Hostiensem, Glossam, Archidiaconum, Angelum, Paludanum, Ioannem de Medina, immò & D. Thomam, vt videri potest apud citatum Amadæum.
560
*Contra quem tamen insurgit ex eodem
Commilitio Scriptor affectatæ eum falsitatis in citatione quatuor ex allatis nimis amarulenter incusans, dum D. Thomæ, D. Antonini, Paludani, & Syluestri loca non indicat, in quibus sententiæ, de qua agitur, patrocinium inueniatur, ratus, (vt ille ait) vt res erat, ijs lectis calumniam in ipsius caput esse casuram. Sed cùm Amadæus Illustrissimum Acatium de Velasco ex Prædicatoria familia Episcopum Oriolanum adducat, formalia D. Antonini & Syluestri verba proferentem, & pro D. Thoma, & Paludano Ioannem Valerum inter viginti eosdem allegantem: hîc esse potest affectata calumnia, quæve suspicio depellendi à proprio capite illam, quando pro eo quod dicitur, bonorum testium fides appellatur, in quibus si fortè desit, non referenti, sed ipsis, quod minùs vero deprehensum simile fuerit, adscribendum, & quidem Syluester D. Thomæ & Paludani verba refert ex 4. dist. 15. & prioris non ita fauent,
D. Thom.
sic enim ille: Quando quis mentem ex proposito distrahit ad alia in orando, sine culpa non est, præcipuè si in alijs spontè se occupat, quæ mentem distrahant; sicut sunt exteriora opera: & si mens ad contrarium euagetur, erit culpa mortalis: si autem sine hoc quòd percipiamus mens ad alia euagetur, vel culpa caret, vel minima erit, nisi præcedens cogitatio, ex qua contingit euagatio talis, esse dicatur in culpa. Sic S. Doctor, qui vt fauere dicendus sit, explicatio est congruens adhibenda, de qua inferius. Paludanus autem ita loquitur: Attentio ad Offi
Paludanus.
cium, sicut & ad quodlibet opus bonum, dupliciter potest requiri. Primò vt Officium ab intentione procedat: & sic attentio ad Officium requitur, non solùm propter meritum, sed etiam ad euitandum peccatum, id est, transgressionem præcepti: quia præceptum datur hominibus, ideoque oportet vt non procedat opus ex sola imaginatione, quæ communis est nobis, & brutis, sed ex deliberatione, quæ attentionem requirit. Secundò vt Officium ipsa attentio comitetur actualiter: & hoc nec in officio, nec in alijs orationibus, vel bonis operibus requiritur, quia humanæ fragilitati est impoßibile: requiritur autem quòd mens ab Officio scienter non distrahatur, quia hoc esse non potest sine peccato mortali aut veniali: licet euagatio propter intentionem, & propter præcedentem accurationem licitam non sit peccatum. Euagatio autem aduertenter secundùm actum interiorem solùm, licet sit temeraria, & grauis fortè, non tamen est mortale, nisi propter contemptum, quia Ecclesia non habet iudicium de actibus interioribus merè. Si verò sit ex hoc quòd aliquis scienter se occupat in actu exteriori, qui non secum patitur attentionem, videtur esse mortale peccatum, & directè contra præceptum dicti Cap. Dolentes, vbi præcipitur vt studiose pariter & deuotè dicatur: quod non obseruant, qui se occupantes in actu exteriori scienter sibi attentionem subtrahunt. Hæc ille, quæ tam sunt clara quàm quæ clarissima, & cùm citatus ille Scriptor dicat se Syluestrum legisse, mirum est Auctorem tantum sibi non agnouisse contrarium, Vt legerit nescio: illud scio citare Syluestrum verb. Horæ. Quæs. 5. vbi de hoc nec verbum; cùm circa obligationem dicendi Officium Virginis tantùm versetur quæstio.
561
*Ipse autem Syluester ita scribit. Quæst.
Syluester.
11. Cap. Dolentes exponens. Hoc præceptum quidem sic intelligunt, vt sub præcepto sit dicere devotè & studiosè, vt deuotio ad intentionem, studiositas admodum dicendi referatur, & sic sensit Supplementum. Sed malè: quia attentè orare in locis Canonicis non est de iure diuino, vt credidit, sed positiuo: quod ius positiuum ad interiora non se extendit per se, vt idem credit, sed solùm quantùm colligantur exterioribus, ad quæ se extendit, secundùm mentem S. Thomæ, & Petri de Palude, & communiter Doctorum, de quo supra Excommunicatio VII. & ij. particula. 1. vnde præcipiendo exteriora, & præcipere potest interiora, sine quibus illa esse nequeunt: sicut præcipiendo accessum ad Missam, præcipit velle accedere: iubendo verò, prohibet interius, ad quod statim sequitur opus, id est, voluntatem deliberatam. Vnde peccat volens frangere ieiunium, licet non frangat: alia autem interiora non prohibet, licet prohibeat aliquid exterius habendi aliud interius, vt accessum ad Curias Monacho habenti animum nocendi. Alij verò dicunt quod sub præcepto ibi cadit horas dicere, cetera verò quæ in deuotione consistunt, suadendo dicuntur: quòd innuitur ibi: Quantùm Deus dederit: quem sensum primo videtur habuisse Hostiensis, & sequitur eum tamquàm benigniorem Archidiaconus, & Summa Rosella, quia Ecclesia non inijcit laqueum. 17. q. 1. de viduis; nec homines alligare debet oneri|bus importabilibus. 26. q. 2. Alligant. Hunc dicendi modum cum non omnino probet, post alia sic subdit: & ideò dico ex mente S, Thomæ, & Petri de Palude, vt patebit particula sequenti (in qua vtriusque verbalem data proponit) quòd ibi præcipitur deuotio quantùm ad actum exteriorem, vt non dicantur horæ operādooperando manualiter opera impertinentia, aut confabulando, aut notabiliter syncopizando, & faciendo huiusmodi, quæ hic reprehenduntur: & similiter quantùm ad actum interiorem, sine quo iste exterior haberi non potest, cuiusmodi est velle satisfacere præcepto Ecclesiæ, & psallendo velle abstinere à prædictis: non autem attentio, sine qua prædicta esse possunt. Sic ille: qui. n. 14. quatuor ex dictis elicit conclusiones sequentes: Prima est. Quilibet ad Officium obligatus tenetur in principio Officij habere intentionem satis faciendi, secundùm Petrum de Palude, actu, vel habitu, seu virtute. Secunda, Intra Officium tenetur sic ad se redire, si fuerit mente vagatus, quòd non pereat totaliter prima dicta intentio, secundùm D. Thomam, idest frequenter; quæ tamen frequentia sub certa regula comprehendi non potest. Tertia. Non tenetur quouis præcepto esse attentus; Sed sine culpa mortali potest euagari etiam à proposito, dummodò sciat quid faciat; sic scilicet, quod stet prima intentio, seu virtus cius. Quarta, Mortale est tali dicendo Officium se occupare in exterioribus: quod limita primò, per longum spatium: Secundo, quando non compatiuntur attentionem ad Officium: quod intellige secus ab his, quæ ad Officium spectant, vt voluere chartas, parare libros, & huiusmodi.
562
*Hæc doctus ille & celebris Sacri Palatij
Magister, Summistarum princeps, adeò prospicua, vt circa ea solus ille hærere possit, qui contradicendi, aut potiùs cœco impetu, in ipso velit meridiano lumine cespitare. Iuxta quæ D. Thomæ mens, quæ alias aliquantùm videbatur aduersans, fauorabilis penitus inuenitur: vt cùm attentionem sub reatu mortalis peccati exigit, de illa intelligendus veniat, quam præfatus Auctor expressit, illa scilicet, qua satisfacere orandi præcepto velit orans, in id intentus, ne quidquam admittat exteriùs, quod nequeat cum intentione, seu attentione componi, ita vt ab adstantibus non possit meritò distractus & indeuotus iudicari, & iuxta hunc intelligentiæ modum locutus est etiam D. Antoninus, qui, vt fatetur Scriptor dictus, D. Thomæ doctrinam est secutus. Habemus ergo quatuor illos egregios Magistros pro sententia Caramuelis stare quantùm ad præcipuam assertionem, & etiam ab Amadæo citari vt veros illius patronos, sicut & Hostiensem, Archidiaconum & Rosellam, & ita illam non esse vti monstrosum partum, & laxitatum vnam præsentium temporum numerandam.

Nonnulla alia circa materiam eamdem ex Caramuele Pronuntiata.

563
*ADdit illa Auctor, de quo nunc agimus,
ad citatum alium inferiùs peruenturi, quæ non solùm improbabiles, sed etiam intolerabiles vocat laxitates: scilicet ex Commentario Regulæ S. Benedicti Disput. 152. n. 1415. & in Theologia fundamentali. n. 760. vbi docet eum satisfacere præcepto recitandi Officium, qui illud recitat animo non satissaciendi & n. 500. & 502. etiam qui vespere Matutinas & Laudes recitat, duorum dierum obligationi posse satisfacere, quia vna & eâdem actione potest quis simul satisfacere duobus præceptis numero distinctis eôdem tempore concurrentibus. Ex quo etiam infert vna Communione Paschali posse aliquem obligationi duorum annorum satisfacere. Item. n. 1500. obligatum ad Officium recitandum satisfacere legendo quotidie Officium Paschale pro quolibet alio Officio quantumuis prolixo. Item in Commentario dicto Disput. 117. n. 1446. duas suggerit methodos à se inuentas, iuxta quas possit quis etiam pro longo tempore excutere obligationem recitandi horas Canonicas absque vlla culpa, saltem mortali: vnam beneficio probabilitatis opinionum; alteram beneficio varietatis horologiorum, quæ benè directa vim habent opinionis probabilis.
564
*Ad quæ quidem dicere ingenuè possu
mus nos assertiones prædictas non probare, & quod ad priorem de impletione præcepti attinet, eam esse improbabilem & intolerabilem, improbabilis & intolerabilis censura est, cùm eam grauissimi Scriptores teneant, scilicet P. Valensia, P. Vasquez, P. Thomas Sanchez, P. Fagundez, quos adducit & sequitur Diana Parte. 3. Tract. 6. Resolut. 68. qui Parte. 10. Tract. 15. Resolut. 4. de auditione Sacri loquens, in quo eadem est ratio, quæ in Horarum recitatione, pro eo adducit P. Pallauicinum, quem quidem virum doctissimum & eruditissimum vocat, posteà Cardinalem, & vnum ex supremo Inquisitionis Sanctæ Senatu, Leandrum, Trullenck, Sancium & Bonacinam quod & tenent item P. Suarius, P. Lessius, & Nicolaus Garcia apud P. Baldellum Tomo. 2. Disput. 32. n. 15. qui & n. 16. sufficienter probabilem & tutam in conscientia esse testatur. Nec leui illi fundamento nixi: vnde ad probabilitatem nihil est quod desiderari queat, sicut nec timeri ex illius praxi periculum aliquod considerabile, vt inter periculosas debeat laxitates computari: cùm reuera id fiat, quod præcepto intenditur, nec damnum interueniat tertij, aut cadendi in peccatum aliquod proxima præbeatur occasio, seu scandali quidquam in cooperandi modo misceatur. Non ita in assertionibus sequentibus accidit, ex quibus quæ de Paschali Officio est à SS. Alexandro VII. proscripta iam, vti vt mini
mùm scandalosa Decreto edito die. 23. Martij. An. 1666. cum quibusdam alijs, & est. n. 34. tenore sequenti: In die Palmarum recitans Officium Paschale satisfacit præcepto. Vbi quidem non existimandum est diem Palmarum ita expressum, vt ad illum tantùm prohibitio censoria dirigatur: sed exempli est gratia positus, quia illius Officium prolixum, & citatus Auctor de Officio quantumuis prolixo locutus fuerat: sed reuera Officia quatuor priorum Quadragesimæ Dominicarum prolixiora sunt, quia in illis habentur suffragia Sanctorum, & nonnulla alia. Si autem propter Passionis memoriam cum Paschali solemnitate non aptè cohærentem, id etiam in Dominica Passionis occurrit: præterquam quòd omnibus hebdomadæ sanctæ ferijs Paschale Officium licere dicendum est, si prohibitio Dominicam tantum attingit, in quibus de Passione ritu potiori tractatur.
565
*Qua quidem apta & legitima intelli
gentia constante, dubium non leue suboritur, nam videtur dicta sententia non penitus improbata. Si enim dies Palmarum appositus, quia Officium illius prolixum, cum speciali eodem die incurrente celebritate, & vt exemplum aliorum similium. Ergo vbi tales circumstantiæ non concurrunt, Paschale Officium pro quocumque alio probabiliter poterit recitari. Vbi quidem Dominicæ per annum, quotquot scilicet ab Epiphania vsque ad Quadragesimam & post Pentecostem vsque ad Aduentum intercurrunt, non videntur exclusæ, quia in illis Resurrectionis memoria agitur, vt habetur in hymno: Primo die quo Trinitas beata mundum condidit, vel quo resurgens Conditor Nos morte victa liberat. In Laudibus etiam ac minoribus ante meridianis horis Alleluia multiplex concinnat Antiphonas: Non flectuntur item genua ab ipsis vesperis, sicut Paschali tempore. Quòd si diebus istis Paschale Officium ad obligationis implementum iudicatur sufficiens satis prolixo suffectum, de alijs minor apparet difficultas. Quid ergo est Pontificis Decreto determinatè proscriptum, cùm illud ad expressum in eo diem non arctandum videatur? Difficilis apparet profectò dubij talis enodatio, & videtur sanè non penitus explosa præfata sententia; immò nonnihil ei auctoritatis adiectum. Cùm enim illa à magnis Theologis, & Eminentissimis Cardinalibus Generalis Inquisitionis fuerit per otium expensa, nec tamen ex omni parte damnata, sed cum limitatione, quam tenor eiusdem ostendit, dubitari nequit verosimiliorem eatenus euasisse, & quidem cùm omnis Officij Sacri obligatio secundùm ritum specialem, quem habet, ex eo descendat, quòd sit ita à Pontifice constitutum, qui totius iuris Canonici auctor est: dum ille sic circa obligationem dictam se habet vt vidimus, aliqualis illius approbatio est, & Caramuelis opinionem, quam quidem ego nullatenus probo. (Sicut nec probat ille in secunda Editione, oppositum luculenter statuens, probans, & exornans citato. n. 1500.) Scio viros apprimè doctos in Matritensi approbasse Collegio, & iuxta illam cuidam illustrissimo iuueni respondisse, qui beneficium Ecclesiasticum cùm haberet, & Salmanticæ altiora studia prosecuturus erat, aliquod eo in genere leuamen cupiebat, quod & dicta responsione Patrum prædictorum inuenit. Id quod relatione cuiusdam Illustrissimi Prælati, qui id ex ore eiusdem excepit, est mihi, ita illo referente, compertum. Videant alij quid sit opportunius, & Pontificiæ menti conformius; meliùs enim sentientibus, & assertionum suarum solidiores afferentibus rationes, sicut & in alijs, paratissimum in me excubat, & excubabit semper obsequium.
566
*Id iam quod de vno Officio pro duobus diebus sufficiente dicitur, erunt quidem, vt arbitror, qui probabunt paucissimi inter huius sacræ facultatis Magistros, aut etiam probè circa morale negotium instructos, quantùm sit ad iudicium ferendum satis: de alijs enim vulgaribus ad Officium obligatis, deesse non poterunt, semper sub onere obligationis dictæ, quod ipsis est graue, gementibus, & pro leuamine suspirantibus. Circa quod tamen aliquomodo philosophari possumus, sicut circa præcedens huius Scriptoris assertum, ex ea parte, qua illud non est à Pontificia Sede proscriptum; cùm dubitari nequeat illud pariter cum alio apertè proscripto discussum, & ita ab eâdem toleratum. Sed certè vt aliqualiter probabile sit, quia alienum tamen à receptissimo, vt dixi, Theologorum sensu, neutiquàm admittendum. Conatur autem illud defendere doctus Illustrissimi Ludouici Crespi antagonista D. Franciscus Verde quæst. 10. §. 3. & seqq. multa ad
D. Franciscus Verde.
ducens ex probabilibus Doctorum sententijs, iuxta quas pluribus præceptis potest vnica fieri satis actione. Sed certè, vt de alijs ita sit, in Officio Sacro militat diuersa ratio, est enim onus diei, & tale vt vnicuique suum respondeat distinctum ab alio, iuxta receptum in Ecclesia sensum. Nec satisfacit quod habet. n. 523. §. Sed quid. vbi ait quòd licet recitatio Officij sit, onus affixum diei: tamen onus vnius diei concurrit cum onere alterius diei in eodem tempore, sicuti vouens audire sacrum quolibet die, in diebus festis non tenetur duo audire, licet sit onus diei affixum, quod boni Auctores docent apud eumdem. n. 510. Non inquam satisfacit, quia ita est onus diei recitatio Officij, vt diuersa esse debeat pro singulis, quia, vt dixi, ita semper obligatio dicta ab omnibus est recepta, estque in illa diuersa ratio ac in voto: nam obligationem voti vnusquisque sibi imponit, nec videtur ita se grauare velle, vt in die festo illam velit sibi reddere grauiorem: affectus enim & deuotio in illo in id tendit, vt nullus dies sine auditione Missæ prætereat, quod sufficienter assequitur, dum illi, quam ex præcepto audire tenetur, assistit. Quod quidem secus accidit in obligatione Officij, quæ pro singulis diebus est iuxta mentem præcipientis satis vsu comprobatam, & modum ipsum præcepti, quod ex se illam videtur inducere, cùm sit de oratione quotidiana: nec dici possit modo illo syncopali orans orasse singulis diebus precibus Matutinis, vbi manifestum est Ecclesiam penso illo defraudari, & id minùs habere, quod quidem ex indulgentia pro illius anticipatione nequit sine eiusdem iniuria stare, quia anticipatio modum solationis spectat, non debiti detractionem. Pro quo iuuat expendisse id quod ab Ecclesia in Sacri Officij ritu dispositum inuenimus. In Rubricis enim post Completorium ita habetur: Si post Completorium
Rubrica Officij.
immediatè sequatur Matutinum, tunc bis dicatur Pater noster, Aue MARIA, & Credo, quia Completorium, quod est finis Officij, sic terminari debet: & ante Matutinum iterùm repetitur pro principio Officij sequentis diei. Sic ibi. Ex quo apparet iuxta Ecclesiæ mentem prorsus esse, vt inter Officium præsentis diei & sequentis nihil habeatur Commune. Quod quidem cùm in tribus illis exiguis portionibus ita constituat, quantò id potiùs existimare debemus in magna illa Matutini Officij substantia seu mole totius Officij grandiore? & ita sententia dicta inter damnatas extat præfato Decreto, & est ordine 35. vt iam ex illius inter alias præscriptione, nequeat aliqualis probabilitas allegari.

De Methodis ad excusandam recitandi obligationem.

567
*ACaramuele inuentæ illæ, vt noster auctor affirmat eum citans Disput. 17. Commentarij in regulam S. Benedicti. n. 1446. iuxta quas si ita se habent, possit quis etiam pro longo tempore excutere recitandi obligationem, vt dicam aliquid, dicam sanè ingeniosas esse, & pariter id quod alicubi ex doctissimo Scriptore
P. Ioannes Maldonatus.
dedi, nusquam scilicet nos magis errare, quàm cùm proprio indulgemus ingenio. Probabilitates, si sobriè ad vsum adsciscantur, beneficio quidem esse possunt, sed quando ad Sacrum deponendum onus, contra id quod vsus in ijs, qui timoratæ conscientiæ sunt, conquiruntur, periculosus sanè talis agendi modus est, permittendus forsitan aliquando ei, qui, cùm grauissimum illud æstimet, indulgentia aliqua, ne eidem succumbat, debeat
clementer adleuari. Sed quod ad horologia attinet in Caramuele citato loco non habetur, in quo nec verbum de illis, vnde methodus excutiendi obligationem ab eo non suggestus. Neque ego modò circa quæstionem istam complicis distinebor, contentus animaduersione ista, & quidem Commentarij dicti, quibus vtor Anno. 1646. Francofurti prodierunt: si alia extat prior editio, in quam citatio vergat, ex ea id habebimus, ab Auctore sublatum id, quod ad præsentem caussam spectat, vnde non erat ita acriter carpendus, qui ingenuè in hoc, sicut in alijs, via non secura dimissa, aliam communem & tritam, ac proinde tutissimam, sua in possessione reliquit. Benè verum est quoad probabilitatem horologiorum sua illum in sententia persistere, vt videri potest in Commentarijs dictis. n. 1328. & in Theologia morali.
Methodus quædam proponitur.
Lib. 3. quæst. 9. Propter id autem quod tradit citato. n. 1446. potest dici eum methodum aliam huius generis suggessisse, ait enim eum, qui ingressurus nauim maioris commoditatis caussa secum contulit Diurnale subscribens P. Thomæ
P. Thomas Sancius.
Sancio in Summa Tomo. 1. Lib. 1. Cap. 19. n. 8. asserenti legentem ea, quæ sunt in Diurnali, Officio diuino satisfacere, & postquàm soluerunt à portu, mutauit dictamen, & secutus Ioannem Sancium in Selectis Disput. 15. n. 2. asserentem in
Ioannes Sancius.
Diurnali non contineri integrum Officium, ac proinde carentem Breuiario, licet Diurnale habeat, non teneri legere Officium, non peccasse, quia secutus est sententiam probabilem. Si ergo nauigatio diuturna fuerit, ab onere recitandi Officium sic opinatus erit eximius, & quod ad mutationem dictaminis spectat, nihil illa difficultatis reperit: hoc enim humanum est, & rationale. Homo enim non est suarum opinionum mancipium: & cùm probabile dictamen mutat, vtitur sua cœlitus concessa libertate. In quoquidem vt abunda illum & monstrosa locutum conuincatur, aliquid oportebat adduci, quod absurditatem & monstrosam ostenderet laxitatem: quod tamen non factum. Supponitur autem sic ingressum nauim non habuisse voluntatem mutandi dictamen. Sic enim ad ferendum secum Breuiarium teneretur, & ita citatus Scriptor affirmat, & probat, ac tandem concludit.
568
*Benè verum est videri tamquàm probabile ab ipso proponi, posse sic ingressurum habere
voluntatem mutandi dictamen, & in eo non peccare, quia talis voluntas non est circa aliquid illicitum, cùm respiciat tempus, in quo sine peccato omitti recitatio poterit, sequendo opinionem probabilem. In quo quidem meritò argui potest contra talem dicendi modum: nam in eo manifestè operans se exponit periculo transgressionis, quæ eatenus dicitur excusari, quia est mutandum dictamen. Atqui mutatio talis incerta est: ergo ratione illius non excusatur. Maior admittitur, & Minor euidenter ostenditur. Nam habens dictamen dictum verè hîc & nunc iudicat se esse obligatum ad recitandum, dum habuerit Diurnale: voluntas autem dictaminis mutandi sic est explicanda vt statuat se iudicaturum obligatum non esse ad recitandum modo dicto. Atqui hoc nequit stare, quia vt mutetur dictamen, debet aliqua ratio peculiaris occurrere, vt sic rationabiliter operetur: voluntas enim nequit intellectum adigere ad huiusmodi mutationem, cùm potentia necessaria sit nec iudicium mutare valens rebus eôdem modo se habentibus: in quo est contradictionis quoddam genus, Sic est, & non est, vbi temporis diuersitas nihil iuvat, quia tempus idem respicitur. Si dicatur mutationem dictaminis non esse talem futuram vt inducat contradictionem circa iudicium, sed stante illo circa veritatem iudicatam velle sequi opinionem, quam iudicat falsam, probabilem tamen, iuxta receptissimam sententiam, de qua nos suprà. Contra est, quia id non dicitur, sed quod impugnauimus, posse scilicet mutare opinionem, & subscribere nunc vni, post alteri. Præterquàm quòd neque sic stare potest allata responsio, quia in ea etiam sua contradictio reperitur, Volo recitare absolutè, volo non recitare. Item velle non recitare est velle transgredi præceptum: non enim satisfacit quod dicitur de non recitatione, quando illa erit licita, quia etiam si nullum secum ferre librum velit, id accidet, stante impossibilitate, & tamen id velle graue peccatum est: nec potest confugi ad opinionem probabilem: Si enim locus ei esset, ideò contingeret, quia mutaretur dictamen: Atqui opinio de Diurnali per accidens se habet, quandoquidem ea non est vsurus, & ita eadem est in vtrôque ratio &c.
ASSERTIO IV.

ASSERTIO IV.

Aduocatum posse patrocinari, licet actor nullum ius in rem videatur habere.
Section
569
*SIc ex Caramuele in Theol. morali n. 1470.
de quo Auctor. §. 4. vbi & alias adnectit eiusdem assertiones. Sed certè non ita absolutè profert, verùm limitationibus adiectis, iuxta quas, vix vlla remanet difficultas; ait enim omnem collitigantium iniuriam remouendam, nec sponte, sed rogatum, atque actore admonito de statu caussæ, ad patrocinium processurum, si fortè aliquid occurrat re penitiùs inspecta, ex quo possit ius, quod modò non apparet, discussione adhibita deprehendi. Vnde status hic reducitur ad statum caussæ dubiæ, in quo posse patrocinari Aduocatum docent multi, quos adducit & sequitur Diana Parte. 2. Tract. 13. Resolut. 6. & Parte. 4.
Diana.
| Tract. 3. Resolut. 47. & Parte 9. Tract. 8. Resolut. 62. In quo sensu neque D. Augustinus, neque D. Thomas, neque Cæsareæ leges loquuntur, quorum verba citatus adducit.

Ex Caramuele nonnulla alia.

570
*EX Theol. morali nu. 1582. illud circa
De iuramento per vitam meam.
iuramentum Per vitam meam sic expositum, Tam verum est quod dico, quàm quòd habeo vitam, quod ait citra peccati venialis noxam emitti. Circa quod congrua esse explicatio potest attento tenore verborum, sic enim ille: Hoc iuramentum sic expositum, quia Diuinitatem non tangit, mendaciter citra peccati &c. Est ergo mẽdaciummendacium in illo, sed quia Diuinitas non tangitur, nulla est in eo periurij labes. Quod quidem iuxta grauium est Scriptorum sententiam dicentium Per meam vitam, seclusa voluntate iurandi non esse iuramentum. Pro quo videri possunt P. Sancius
P. Sancius. P. Tancredi.
Lib. 3. Oper. moral. Cap. 2. nu. 4. & P. Tancredi Tract. 4. de Relig. Lib. 1. Disput. 4. n. 31. Inculcat prætereà quod de horologiorum opinionibus iam dictum, & ita hoc loco circa illud est ni
hil addendum, & ante hoc propositionem illam iam damnatam ab Alexandro VII. Decreto citato n. 558. scilicet Clerico vel Religioso licere calumniatorem occidere, grauia crimina de se, vel de sua Religione spargere minantem, quando aliàs defendendi modus non suppetit. Ibi non est quod adijciamus post definitiuam Apostolicæ Sedis sententiam. Ex n. 1153. consimilem aliam profert, scilicet licere Clerico vel Religioso, qui vilem feminam carnaliter cognouit, eam occidere quando factum vulgat, & ipsum infamat: vbi indirectè, vt ait, saltem approbat, responsionem suspendendo, & dubitando an id liceat. Sed in viro ad hæc minimè formidoloso, nec corde pauido, vt Scriptura loquitur, cohibuisse assensum, minimè probasse fuit: vnde sententia illa vtpotè à nullo asserta, cum alia qualitatis eiusdem proscripta non fuit. Nec qualitatis profectò omnino similis, sed grauioris: nam in priori de calumniatore agitur, qui videlicet falsa crimina, spargit: in casu autem altero femina id profert quod verissimum est, licet, si occultum illud, ininiustè agat: & prætereà complicem delicti prodit, quamuis id etiam non sine illius iniuria, iuxta receptissimam sententiam: vnde rationes aliquæ interueniunt, propter quas minùs in illam, quam in calumniatorem, possit desæuiri. Et ita citatus Scriptor contra eam luculenter depugnat in secunda editione Romana num. 1591. quod à P. Goned dissimulatione, nescio an sincera, non tactum. Subdit tandem assertionem de pluralitate Deorum, quam non posse demonstrari affirmat & probat in Theologia morali n. 1559. contra quam & ego ex professo disserui Tomo 1. Theologicorum Problematum: & quæ ibi dixi iterata modò affirmatione confirmo, vt ex Caramuele tandem ad alios præfato Auctori inuisos gradum faciamus.
ASSERTIO. V.

ASSERTIO. V.

Licitum esse inducere testem ad iurandum falsum, quod ille putat esse verum, scit tamen inducens esse falsum.
571
*ILlam §. 2. primo loco exhibet ex Tambu
rino Lib. 3. in Decalogum Cap. 1. §. 6. n. 7. pro ea referente Hurtadum, Dianam, & TancredũTancredum, quam dicit non solùm improbabilem, sed etiam erroneam, & prorsus intolerabilem. Sed cùm ille pro se dictos Auctores citat, si in assertione prædicta id occurrit damnabile, quod in nouellas profertur laxitates, cur ille potiùs quàm alij eo priores in assertione huiusmodi sugillantur? Tenet illam P. Petrus Hurtadus ex cele
P. Petrus Hurradus.
brioribus vnus huius æui Theologis, acerrimi vir ingenij, & minimè laxitatum amator in 2. 2. Disput. 173. §. 139. quem adducit Diana Parte 5.
Diana.
Tract. 7. Resolut. 14. cum laude probabilitatis, licet allegat nonnullos alios contrariam amplexos, sicut & P. Tancredi de Religione Tract. 4. Disp. 5. nu. 11. quo & tutam esse ait. Tenent etiam P.
Quintena Dueñas Tomo 2. Tract. 3. Singulari 17. & Leander à Murcia Disquisitionum moralium Lib. 2. Disput. 5. Resolut. 2. & Pater quidem Tamburinus non dixit absolutè esse licitum, vt illi imponitur, cùm affirmat se consultum iuxta occurrentem casum contrariam sententiam amplexum respondisse: postea autem consideratione adhibita deprehendisse censendam in posterum probabilem, si eius fundamentum penetratur. Excessit ergo qui intolerabiles in eam notas euibrauit, eam etiam moderationem supprimens, quæ in ea proponenda adhibetur, vt scilicet iuramentum tale minimè sit cum alterius præiudicio, vt exempla à præfatis Auctoribus adducta manifestant.
ASSERTIO VI.

ASSERTIO VI.

Licitum esse reo cum æquiuocatione negare veritatem iudici legitimo legitimè interroganti.
Section
572
*SIc ex P. Tamburino Lib. 3. Cap. 4. §. 3.
nu. 5. citante Cardinalem de Lugo, P. Sancium, & alios. Ita Auctor, sed sine peculiari censura, ea tamẽtamen supposita, quæ omnia ab eo proposita Asserta transcendit, dum & excessus, & horrida probabilitatum monstra compelluntur. Sed sententiam dictam vti probabilissimam tenent non solum Cardinalis de Lugo Tomo 2. de Iustitia Disput. 40. nu. 15. & Ioannes Sancius in Selectis Disput. 43. à nu. 24. sed viginti & duo ab ipso citati Doctores, vt affirmat P. Tamburinus. Inter eos autem octodecim tantùm sunt manifesti assertores. Panormitanus autem, Angelus, & Armilla cum distinctione loquuntur dicentes reũreum non teneri quando ad instantiam partis agitur, benè tamen quando iudex ex officio procedit, vnde inter assertores computari debent, contra quos censura illa truculenta iactatur. Stat etiam pro illius probabilitate Pitigiconis, licet cōtrariamcontrariam amplectatur, sicut etiam Aragon. Inter citatos autem | sunt Scotus, Syluester, & tres, quos vidimus, Panormitanus, Angelus, & Armilla, minimè Theologici, aut Canonistici gremij, sed ijs, qui vixere sæculis, quibus nata non fuerant monstra laxitatum, quas zelus Scriptoris nostri, vt vidimus, insectatur. Adde & alios ex citatis cum prędictisprædictis minimè de huiusmodi laxatorio spiritu notatos, Nauarrum inquam, P. Lessium, Fr. Emmanuelem Rodericum, Malderum, Patrem Reginaldum, P. Filliucium, vnde Cardinali Lugo nihil addam, in quo ingenium cum soliditate & maturitate doctrinæ certauit, & pręfatispræfatis sentẽtiæsententiæ dictæ fautoribus adiungendi alij, quos adducunt & sequuntur
Diana Parte 1. Tract. 15. Resol. 27. P. Tancredi suprà Disput. 3. num. 30. P. Bussembaum in Medulla Theologiæ moralis Lib. 4. Cap. 3. Dubio 7. Arti. 1. adducens P. Tannerum de probabilitate testimonium perhibentem. P. Pellizarius Tomo 2. Tract. 9. Cap. 4. nn. 113. vt probabilem item proponit. Eligius Bassæus Tomo 2. verb. Reus nu. 4. vbi adducit Octauianum Spatharium testantem eam se vidisse practicari per vniuersum orbẽorbem ab omnibus
reis, & in omnibus tribunalibus, tam Ecclesiasticis, Regularibus, quàm sæcularibus. Probabilitatem etiam agnoscit Lezana Tomo 2. v. Reus nu. 5. §. 1. in fine. P. Sebastianus Sabelles Tomo 3. de
P. Salelles.
materijs Tribunalium S. Inquisitionis Lib. 5. Regula 424. n. 104. vbi loquens in caussa etiam hæresis ita scribit: Verùm tali iuramento non obstante, licitus est vsus amphibologiarum in eo casu. Efficaciter inde ostenditur, quia nimis durum & irrationabile, supraque naturæ vires censetur præceptum iudicis seu Inquisitoris obligans confiteri delictum, ex cuius confeßione mors reo sequitur: ergo &c. P. Fragosus Tomo 1. Lib. 5. nu. 291. P. Iosephus Al
P. Fragosus
drete de Religiosa disciplina tuenda Lib. 2. Cap. 4. n. 9. & 10. probabilitatem agnoscit, licet contrariam tueatur. P. Gaspar Hurtadus de Iustitia
P. Gaspar Hurtadus.
& Iure, Tract. de Iudicio forensi Disput. 4. Difficult. 3. asserit meritò hanc sententiam dici probabilem, & proptereà absoluendum reum, qui iuxta illam fateri renuat veritatem. Iuxta illam, vtpotè grauissimorum Doctorum, quorum aliquos citat, resoluit Guilielmus Herincx Tomo 3. Tract.
Herincx.
2. Disput. 6. n. 51.
573
*Et cùm grauissimi profectò sint, mira
Naldus turpiter lapsus.
ri iuuat Antonij Naldi inconsiderantiam, qui in Quæstionibus practicis verb. Reus, nu. 7. ita scribit: Nec vllus Claßicus auctor contradicit huic communi sententiæ præter Petrum Nauarrum (parcendum errori merè typographico, vt qua decet pietate erga doctum Scriptorem vtamur, dum Præter Petrus habet) Lib. 2. Cap. 4. n. 137. &c. & proptereà non est discedendum à prædicta receptißima sententia; aliàs enim esset destruere omnia tribunalia Christiani orbis. Sic ille: Tot equidem Doctores Classici pro ea sunt, vt tertia eorum pars satis superque esset vt illa probabilissima redderetur. Nec proptereà tribunalia omnia Christiani orbis destruenda, quandoquidem illi probabile sententia ducuntur: circa quod quid Iurisconsultorum celeberrimus & Theologus etiam senserit Doctor Martinus Nauarrus satis est notum: optabat siquidem iuramenta huiusmodi tolli, eo quòd frequenter grauium essent occasio peccatorum, & ex eo quòd tribunalia opinionem receptissimam in hac parte sequantur, vt diximus, responderi etiam potest ad id, quod ex reorum tortura obijcitur: torqueri enim possunt, circa quod dubitationi locus esse non potest: cum quo tamen stat licitus euadendi grauiorem pœnam modus, opinionis benignioris amplexu: sicut licitè confiscantur bona in delictis certæ qualitatis, licet apud Doctores probabiles circa eorum occultationem extent opiniones, & de tortura loquendo, variæ etiam circa illam opiniones extant, quarum aliquæ possunt certis tribunalibus cum speciali obligatione præscribi, & quod plus est, in pœnis capitalibus similis potest forma seruari. Non ergo ex eo capite quidquam est quod possit obstare.

Circa Confessarij obligationem cùm Pœnitens renuit consuetudinem confiteri &c.

574
*EX impugnatione præfata progreditur
ad sententięsententiæ alterius probabilitatem funditus demoliendam, eam vocans falsam & intolerabile dogma Ioannis Sancij in Practicis Disputationibus Disp. 9. n. 6. vbi teste Diana Tract. 7. Resol. 55. asserit quod si pœnitens probabiliter credat Confessarium absolutionem non impensurum, si fateatur consuetudinem peccandi, potest ęquiuocationeæquiuocatione vtendo illam negare quod procedit etiam si credat se obtenturum absolutionem; cùm ad confitenda bis peccata nullus teneatur, & idem est de occasione proxima, ineuitabili tamen sine magno incommodo & scandalo, licet à Confessario de tali occasione interrogetur. Nec præfata censura contentus, addit doctrinam hanc peruersam, & prorsus intolerabilẽintolerabilem esse. Probat ex illicito æquiuocationum vsu, præsertim in tribunalibus iustitiæ, & Pœnitentiæ, in quo Confessarius est iudex, & ita sicut in tribunalibus iustitiæ, iuxta mentem interrogantis est iudicis respondendum, ita etiam in illo: maximè cùm Confessarius non solùm habeat rationem iudicis, sed etiam medici, ad quem pertinet morbi qualitatem dignoscere, vt cōgruumcongruum possit remedium adhibere. Cùm autem Sancium citat ex Dianæ testimonio, illum non vidisse conuincitur, & fortè nec Dianam, quia Partem, in qua illud extat, non expressit; est autem Prima, & quidem si Sancium vidisset, & illationes, quæ ex statuta doctrina elicit, comperisset, acerbiora forsitan in ipsum fuisset spicula iaculatus. Qui & in nouissima Editione sententiam dictam valde locupletauit, multis & grauibus pro illa congestis Auctoribus, vt non iam noua videri debeat, sicut Dianæ visa est, cuius in parenthesi illud (Quod est valde notandum, quia nouam.)
575
*Modus ergo dicendi præfatus non vide
tur adeò horridus, vt nostro est visus Auctori, ad censuras impetu quodam minimè rationabili properanti, & sustineri posse ex eo fit verosimile, quod & ratione, & auctoritate non penitus destituta videatur, & prætereà (quod est considerotione dignissimum) quia quæ Auctor dictus circa occasionem peccati in Disputatione citata, tum etiam sequenti, quæ sunt satis peculiaria, tradit; à Pontificijs Censoribus visa & expensa sunt diligenter & accuratè, & vnum ex illis tantùm censura dignum deprehensum. quod habet Disput. 10. num. 20. de eo, cui concubina nimis | vtilis esset ad oblectamentum, vulgò Regalo, quam eijcere non teneatur, si deficiente illa nimis ægrè ageret vitam, & aliæ epulæ tædio magno eum afficerent, aliaque famula ad id munus difficile esset inuenienda. Quia oblectamentum dictis circumstantijs cōsideratumconsideratum, maioris est æstimationis quàm quodcumque bonum temporale, ob quod fas erit cuiuis de nouo admittere feminam ad sui famulatum quantumcumque metuat labendi periculum, si aliam non inueniat paris qualitatis in illis rebus, quæ sibi sunt maximè vtiles. Si namque ob hanc caussam iam receptam expellere non constringitur, eôdem modo & iure, de nouo admittere illam erit concessum. Hæc
Quid in eo proscriptum.
ergo doctrina cùm inter vt minimum scandalosas explosa sit in posteriori SS. Alexandri VII. Decreto, & assertiones aliæ intactæ relictæ, immeritò grauioribus notis inuruntur, & quod ad rem ipsam attinet, obligationem scilicet aperiendi consuetudinem, & vitandi proximam oc
casionem, dixi alibi; nec modo vacat circa materiam istam, sicut & circa alias, quæ à nostro Auctore tanguntur per otium digredi, ad alia properanti. Vide inferiùs n. 592.
ASSERTIO VII.

ASSERTIO VII.

Ad tormenta, grauiaque damna euitanda posse quemlibet sibi falsum crimen imponere, etiam si secutura eumdem sit mors.
576
*SIc ex P. Tamburino Lib. 6. Cap. 2. §. 2. n.
11. quam affirmat Auctor manifestum errorem continere, & humanæ menti incutere horrorem. Primum patere ait, quia mendacium ex natura sua est malum, & nullo bono fine potest honestari, vt habetur expressum ab Alexandro VI in Cap. Super eo, de vsuris. Secundum etiam, quia sequeretur posse aliquem se occidere absque iussu Dei speciali: sicut enim qui falso testimonio alium perimit, seu perimi facit, homicida est: ita qui se ipsum falso testimonio perimit: nam quid refert quòd se ferro vel lingua perimat, dummodò, ipsum perimat? sed hæc non vrgent. Non primum, quia asserti præfati patronus non ait mentiri posse, sed per æquiuocationem illud, sicut & periurium vitandum, vt videri potest apud eumdem Lib. 9. Cap. 5. §. 6. num. 6.
vbi pro se adducit Bartholomæum à S. Fausto. Neque secundum, quia nimiùm probat, scilicet non posse quempiam verum à se patratum scelus fateri ob tormentorum acerbitatem deuitandam, quia sic seipsum perimeret: cùm tamen receptissima sententia sit licere illud, pro quo Auctores adducit citatus Scriptor §. illo 6. nu. 5. & est non obscurum discrimen inter proferentem testimonium falsum contra se ipsum, & contra alterum: nam hic alterius vitæ Dominus non est, sicut est propriæ, vnde hanc propter commoda multò maioris apud se æstimationis potest periculo exponere, non tamen alienam: sic militare, nauigare &c. ex quo fit non esse dicendum se occidere in casu nostro. Sicut qui in bello cadit, aut in nauigatione submergitur, non dicitur se occidere, quia ibi tantùm permissio quædam est, qualis & contingit, cùm membrum secandum chirurgo offert, aut cùm tabulam cedit fluctuanti ex affectu charitatis, pelagi futurus ipse ludibrium fatale, quod fieri posse graues Scriptores affirmant videndi apud Dianam Parte 5. Tract. 4.
Diana.
Resolut. 18. 29. & 42. & Parte 11. Tract. 6. Resolut. 46. Dum ergo firmius aliquid contra assertionem præfatam non adducitur, poterit illa se sua probabilitate tueri.
ASSERTIO VIII.

ASSERTIO VIII.

Licitum esse absoluto desiderio cupere mortem patris, non vt malum eius, sed vt bonum cupientis, pinguem scilicet hæreditatem.
577
*EX Lib. 5. Cap. 1. §. 3. n. 29. vbi dicit esse
8. Illius censura.
probabilem, subindeque in praxi tutam, & citat pro ea Castrum Palaum: quam tamen non tantùm improbabilem esse ait, sed etiam intolerabilem, & vix sine animi horrore, & aurium tinnitu audiri posse. Si enim id liceat filio, licebit etiam vxorato mortem vxoris optare, vt alteram sibi gratiorem ducat; vxor etiam mariti mortem poterit concupiscere. Quod quidem dicere audebit nullus, eo quòd istud ex affectu mechiæ & voluptatis amore procedat. Vnde neque illud prius dici potest. cùm ex affectu auaritiæ pullulet, & sit quasi ramusculus illius cupiditatis, quam Apostolus radicem omnium malorum appellat. Sic ille arguit, & in primis P. Tam
burinus id quod est relatum non habet n. 29. sed 32. Deinde absolutè id non affirmat, sed contra Bonacinam nu. 31. citatum, & secus sentientem citato n. 32. suis verbis loquentem inducit, nihil de suo adijciens, & tandem n. 33. post adductum Auctorem eumdem vti non benè secum cohærentem. Sic concludit: Ex quibus vides opinionem Castropalai esse satis probabilem. Sic ille. Non ergo huius laxitatis inuentor ipse, qui alium est, & satis doctum in hac facultate secutus, nec sine auctoritate & ratione loquentem, vt videri apud eumdem potest.
578
*Et ille quidem desiderium huiusmodi
exponens ita illud moderatur, vt vix dubitari de veritate talis sententiæ possit, cùm tale sit, vt directè in hereditatem tendat, & illius potiùs sit, quàm mortis, vnde ex eo licitum probat sic dicens: Ratio est, quia huiusmodi desiderium & gaudium de malo proximi, non tam est desiderium & gaudium de malo illius, quàm de bono inde secuturo. Sic ille. Quod quidem in filio defiderante hereditatem commodè explicari potest. Nam ille desiderare licitè valet mortem patris, ita vt suam ipsius propriam antecedat, quod quidem Ordine naturæ seruato ita accidere debet, in quo desiderio nequit patri displicere, quia & pater ipse idem debet exoptare. Scit etiam Deum mortis tempus patri constitutum habere, & ita futurum, ex quo hereditatis est compendium captaturus. Si ergo id desideret, filiali erga patrem affectu & reuerentia conseruatis, nihil certè in eo interuenit, quod horrorem incutiat, & sine aurium nequeat audiri tinnitu, & difficillimum sanè creditu est tale aliquid in filijs hereditatem expectantibus non inueniri: vnde & durum satis eos | ethalislethalis criminis incusare. Itaque talis desiderij pia illa interpretatio est: Hereditatem desidero; & quia illa sine patris morte obuenire nequit, placet & illa mihi, cùm Deo etiam illa placuerit. Huius autem ordinati desiderij argumentum esse potest dolor ex infelici successu in morte patris, si fortè illa non naturalis, sed violenta sit, quod quidem non sine horrore in filij considerationem incurret, vnde & paratus est pro vita patris vsque ad sanguinem decertare, quia infaustos huiusmodi successus, non tam Deus velle, quàm permittere dicendus: etsi aliquando ex peculiari eius prouidentia descendant; qui tamen iuxta ordinarium naturæ cursum non veniunt, vt suffocatio, aut casus ex alto, vel alia molis ruentis oppressio, ad permissionem reducuntur, & ita sunt bonis ingrata filijs infortunia huiusmodi, licet aliàs bonos sibi effectus inde secutos gratulentur. Non est autem ratio eadem in exemplo adducto, quia ibi desiderium ex concupiscentia solum carnalis delectationis exoritur, & non ex honesto fine matrimonij, qui potest cum coniuge in viuis agente conuenienter obtineri. Vbi & circumstantiæ occurrere possunt, quibus stantibus desiderium iam tale possit honestari.
ASSERTIO IX.

ASSERTIO IX.

Milites nauales licitè posse ignem inijcere in puluerem sulphureum, ne nauis in hostium potestatem integra veniat, vel ne hostes animosiores fiant ex parta victoria.
579
*PRoponitur ex P. Tamburino Lib. 6. Cap.
2. §. 2. n. 8. ducto potissimum auctoritate P. Lessij idem dicentis. Eam tamen ceteros Theologos reprobare affirmat Auctor arguens ex auctoritate D. Thomæ, & prætereà ex Diuis Augustino & Isidoro Pelusiota, & inter SS. Patres annumerat Firmianum, addens Aristotelem, Senecam, & Martialem. Circa quod id resumendum quod n. 577. circa talem modum inuasionis dicebamus. Ibi enim circa P. Palaum id obiecimus, quod circa P. Lessium possumus iure optimo etiam vsurpare. Nouitatem inquam istam, si ex perniciosis est, & in Theologia monstrum, in eum potiùs, ex quo desumpta est, quàm in eum, qui desumpsit, & eius inuidiam, regerendam. Quis autem P. Lessium monstrorum auctorem vnquam somniauit, virum sapientia & sanctitate percelebrem? Cuius sententiam secuti Syluius Marchantius, Malderus, P. Fagundez, Bonacina, Trullench, quos adducit Diana Parte 5. Tract. 4. Resolut. 26. & Parte 6. Tract. 7. Resolut. 48. quos & videtur sequi licet priori loco, dum negando concludit videatur, contrarium complecti significet. Sed certè ex ipsa conclusione conuincitur præfatis assentiri, dum pro negatione in casu
Diana.
proposito rationem reddit ex eo quòd Doctores citati supponunt milites esse necessariò occidendos ab hostibus, quod in casu dicto non accidit: immò contrarium moraliter certum est: nam barbari illi (Turcæ) prædantur vt posteà captiuos vendant, vel seipsos redimant: quando ergo occidendi sunt, planè supponitse cum Doctoribus ab eo adductis dictamen habere commune. Tenent etiam P. Gaspar Hurtadus de Iust. & Iure Tract. 1. Disp. 11. Diffic. 1. §. Secundò licitum. P. Dicastillus Lib. 2. de Iustitia. Tract. 1. Disput. 10. n. 337. Guilielmus Herincx Tomo 3. Tract. 2. Disp. 6. nu. 12. Bassæus Tomo 1. verb. Homicidium 1. n. 7. Cardinalis Lugo de Iustitia Tomo 1. Disput. 10. nu. 51. & seqq. P. Bussembaum in Medulla Theologiæ mor. Lib. 3. Tract. 4. Cap. 1. Dub. 1. n. 1. & alij.
580
*Ratio illorum est, quia non est directa
occisio, quam SS. Patres condemnant: indirecta autem ex multis caussis potest honestari: vt patet allatis exemplis, & alijs apud citatos. Sed obijci potest, nam si quis dicto modo alium occideret, esset directus homicida, puluerem scilicet tormentarium incendens, & sic eum cogens mori se committere certò periturum: ergo & in casu nostro idem dicendum. Verùm hoc non vrget, quia tunc ex directo affectu erga mortem alterius agitur, quod tamen secus accidit in casu præsentis quæstionis. In cuius resolutione, cùm adeò firmum adsit ab auctoritate præsidium, & ratio non leuis assistat, id protulisse, quod ex Auctore nostro vidimus, sine præcipiti stare non potuit iudicio, viris semper sapientibus euitando. Seneca Stoico locutus spiritu homines volens insensibiles, neque consequenter, & sibi constans, qui in Catone Vticensi mortem sibi illatam, ne in manus veniret hostium, cum horrendis circumstantijs, magno verborum celebrat apparatu Epist. 24. vbi alia etiam adducit huiusmodi temeritatis ex
empla. Item & 82. & Cap. 3. de Prouidentia. Cur non ergo suo Catoni dixerit quod ex Epist. 70. præfatus obiectat? Quare suscipis alienæ crudelitatis procurationem? Vtrùm inuides carnifici tuo, an parcis? & quàm hęchæc illis consona, quęquæ citata Epist. 24. inter alia protulit, post Catonis, & aliorum immane facinus celebratum sic locutus: Non in hoc exemplo hæc nunc congero, vt ingenium exerceam, sed verè aduersus id, quod maximè terribile videtur, exhorter. Facilius autem exhortabor, si ostendero non tantùm fortes viros hoc momentum efflandæ animæ contempsisse, sed quosdam ad alia ignauos in hac re exæquasse animos fortißimorum. Sic ille, & eo quidem loco, ex quo contra assertionem propositam verba sibi fauentia Auctor exprompsit.
ASSERTIO X.

ASSERTIO X.

Iustè damnatum vt fame pereat, posse oblatum panem respuere.
581
*SIc ex P. Tamburino Lib. 6. Cap. 2. §. 2. n.
D. Thom.
6. contra quem arguit ex D. Thoma 2. 2. q. 69. arti. 4. ad 2. vbi sic reddita ratione concludit: Quia non sumere, esset se ipsum occidere: & ea etiam ratione, ex naturali inclinatione conseruandæ vitæ desumpta, non obstante sententia
iudicis, quæ ad hoc non extenditur: neque enim præcipit vt ille non comedat, cùm nullus ita condemnatur, quòd sibi ipsi mortem inferat, sed quòd ipse mortem patiatur, vt ait S. Doctor. & agendæ hoc loco grates, quòd à censurarum turbine fuerit temperatum, generali monstrositatis inustione contento, & sententia quidem opposita valde probabilis est: ea autem quam P. Tamburinus proponit, & valde etiam probabilis, & communis, | ac proinde nullum pro ipsa laudauit auctorem. Tenent ergo P. Gaspar Hurtadus loco nuper adducto §. Quartò, licitum, Bassæus citato n. 7. P. Lessius Lib. 2. Cap. 9. nu. 29. P. Azor Tomo 3. Lib. 2. Cap. 3. Quæs. 6. Malderus in 2. 2. Tract. 3. Cap. 1. Dub. 19. Cardinalis Lugo Disput. 10. citata n. 27. & seqq.
Cardinalis de Lugo limitatio.
tunc tantùm obligationem admittens quando continuata sumptione sibi pœna mortis penitus esset euitanda. Diana Parte 5. Tract. 4. Resolut. 41. & quamplures alij. Ne autem ex antiquioribus aliquid in hoc negotio, vbi contra nouitates agitur, desiderari possit, succurrunt Maior & Henricus, quibus meritò accensendus Sotus apud Dianam & P. Lessium, qui etiam Ludouicum Lopez adducit, qui ex eo probant, quòd hoc non sit directè cooperari morti, sed patiendo, sese iustæ sententiæ conformare. Sicut potest Carcere
aperto non exire, immò & se offere iudici, vt ad aliorum exemplum, in se, quæ commisit delicta castiget, pro quo Guilielmus Herincx suprà nu. 10. Auctoribus ergo, & quidem minimè contemnendis, & ratione non leui quidem obarmata sententia, meritò potest probabilitatem suam contra inuasores iniustos defensare.
ASSERTIO XI.

ASSERTIO XI.

Præceptum charitatis indirectè solùm; & ratione alterius obligare; quando scilicet quis non habet aliam viam, qua se iustificet.
582
*EX P. Tamburino Lib. 2. Cap. 3. §. 2. n. 2.
referente P. Azorium. In quo stupendam quamdam peruersionem asserit; vt quod Christus disertis verbis primum mandatum esse pronuntiauit, Doctor Christianus asserere audeat indirectè solùm, & ratione alterius obligare: iam enim illud aliud, ratione cuius obligat, erit prius contra apertam Christi assertionem. Confirmat ex D. Thoma 2. 2. q. 44. arti. 1. ex cuius discursu
D. Thom.
conuincitur charitatem esse finem omnium præceptorum, & ita sequi necessariò videtur non posse obligationem eiusdem esse tantùm indirectam, & quia ex eo fieret posse aliquem per totam vitam nullum elicere actum charitatis: quod Academia Louaniensis ad requisitionem Episcopi Gandauensis apertè damnauit. Habemus ergo P. Tamburinum non fuisse huius laxitatis auctorem, cùm habuerit, quem sequeretur, P. Azorium; & ita hîc dicendum, quod circa nonnullas alias propositiones remanet adnotatum. Sed non solus ille dicta in assertione præcessit Tomo 1. Lib. 9. Cap. 4. Quæs. 1. idem enim senserũtsenserunt Mag. Canus
Mag. Canus.
in Relectione de Pœnitentia Parte 4. §. Secunda propositio, cuius illa sunt verba: Nec peccat mortaliter qui non diligit Deum, nisi neceßitatis articulus intercedat. Mag. Bañez in citatum Articulum D.
Mag. Bañez.
Thomæ Dub. 1. qui ad tollendos scrupulos, vt ille ait, ita loquitur: Qui dignè sumit Eucharistiam semel in anno, adimplet simul speciale præceptum charitatis. Cuius dicendi modi meminerat P. Azorius nomine Auctoris suppresso. Ioannes Sancius Disput. 1. n. 21. Verricelli, Villalobus, Henriquez, Augustinianus, & alij apud Amadæum in Propositionibus ex Tractatu de Charitate, Proposit. 1. & apud P. Mendum in statera Dissertat. 1. n. 148. & seqq. Apud vtrumque Nauarrus in Manuali Latino Cap. 11. nu. 16. vbi pro obligatione solum necessitatis agnoscit articulum.
583
*Sed cuiuscumque præfata sententia fuerit, à SS. Alexandro VII. proscriptione notata habetur priori suo Decreto, & est ordine Prima tenoris sequentis: Homo nullo vnquam vitæ suæ
tempore tenetur elicere actum fidei, spei, & charitatis ex vi præceptorum diuinorum ad eas virtutes pertinentium. Censura eius iam nota ex dictis, scilicet vt minimùm esse scandalosam. Excessit ergo qui dixit esse stupendam quamdam peruersio
nem: quo loquendi modo hæresis potuit stupenda notari. Et quidem Societatis Scriptores sententiæ obligationem firmanti communiter adhæserunt, vt videri potest apud Mendum suprà
P. Mendus.
n. 141. vbi quamplures ex illis recenset. Circa tempus autem, in quo vrgeat obligatio inter Scriptores est non parua dissensio, vt videri potest apud P. Azorium Quæs. 1. citata, quod hoc
Quid circa tempus.
discusisse loco intempestiuum accidit, vbi illud sit dixisse sufficiens, debere Confessarios ad id pœnitentes hortari, dum eos pro obtinenda absolutione disponunt, sic enim illi à scrupulis circa hoc insurgentibus poterunt in vitæ decursu liberari.
ASSERTIO XII.

ASSERTIO XII.

Certum esse iurare sine animo iurandi, siue res sit leuis, siue grauis, non esse licitum sine caussa, licitum tamen esse cum caussa.
584
*SIc P. Tamburinus Lib. 3. cap. 3. §. 2. n. 1.
contra quem quoad secundam partem (nam de prima nulla est difficultas) insurgit Auctor dicens non solùm non esse certam, sed nec probabilem: quia iurare sine animo iurandi est intrinsecè & de se malum, vtpotè mendacium, quod nullo modo honestari potest, ex adducta aliàs Decretali Alexandri Tertij Cap. super eos de vsuris. Item quia assumitur Dei nomen in vanum, sicut blasphemare exterius, ex quocumque prætextu fiat, & Idolorum cultus: quod exemplum adducit Caietanus, vt inde probet non licere Dei testimonium applicare mendacio, & quia, vt ait P. Suarez Lib. 3. de Iuramento. Cap. 19. n. 1. talis modus iurandi est valde contrarius principali fini iuramenti, qui est firmare humana fœdera, & verba: nam ex defectu huius internæ intentionis multùm videtur eneruari efficacia iuramenti: ex quo colligit esse grauem obligationem natam ex intrinseca ratione iuramenti, & reuerentia Deo debita, ex quo infertur eius obligationem esse sub peccato mortali, & ita mortalem etiam ex suo genere transgressionem. Sic ille arguit:
Cuius fundamenta non vrgent.
Sed certè non vrgens, quia quæ adducta sunt facili possunt responsione penitus infirmari. Nam in primis negatur quod assumitur, & quod additur de mendacio, quia reuera mendacium non est quod iuratur, quia neque iuratur, cùm desit animus iurandi, vt supponitur, & ita superuacua probatio est ex Alexandri Tertij Decretali P.
P. Suarius ei non fauet.
Suarij doctrina magno illo suo est iudicio dig|nissima, & ita iuxta illam in ordinario est modo agendi procedendum: quando autem subesse caussa momenti alicuius potest, ij, quorum intererit, sibi consulant meliori quo potuerint modo: cùm sciant homines etiam timoratæ conscientiæ in iuramentis vti prudenti cautela posse. Quod quidem ferè omnes fateantur necesse est, cùm apud eos constet interrogatum à iudice non legitimè in caussa procedente non teneri ad iurandum iuxta eius mentem, & ita iurare potest sine animo iurandi? Pro quo P. Valentia Tomo. 3.
Sed multi eidem aduersantur.
Disput. 6. Quæst. 7. Puncto. 2. circa finem P. Sancius Lib. 3. in Decalogum Cap. 6. n. 10. & 17. P. Lessius Lib. 2. Cap. 42. n. 47. Bonacina Tomo. 2. Disput. 4. Quæst. 11. Puncto. 12. n. 5. §. Secundò sequitur. P. Palaus Tomo. 3. Disput. 2. de obligatione iuramen
P. Palaus.
ti. Puncto. 2. n. 2. vbi circa casum præsentem ita loquitur: Ex inuocatione externa diuini testimonij absque intentione obligationis non nascitur obligatio exequendi promissum, aut dicendi veritatem vi iuramenti; sed solùm ob damnum & præiudicium tertij, & ob scandalum. Sic ille. Vbi ergo neque damnum, neque scandalum fuerit, neque peccatum erit, cùm nulla sit obligatio dicendi veritatem vi iuramenti, & mendacium possit mentali restrictione vitari, iuxta doctrinam eiusdem. n. 2. qui & Disput. 1. Puncto. 8. n. 5. Sic ait: Est tamen absque
dubio peccatum veniale, & graue quando nulla legitima & honesta caussa fieret, quia est quædam fictio vim iuramenti eneruans. Hæc ille. Vbi igitur honesta intercedit caussa, nullum est peccatum. Luculentiùs P. Sancius. citato. n. 10. vbi ita scribit: Si autem interiori animo nolit illa (verba) ad materiam falsam referre, nec potest ob aliquas rei circumstantias rationabiliter putari ab alijs velle, vt inde scandelizentur: sed tantùm iure suo vtens vsurpat ea verba ad significandum aliquid aliud interiùs conceptum, quod verum sit: vel vsurpat ea tantùm materialiter, nil per illa confirmare volens, non peccat mortaliter, nec applicat iuramentum indebitæ materiæ. Immò credo nec hunc venialiter peccare, quia nullum est mendacium, & cogit caussa vti equivocatione, & constabit magis ex statim dicendis. n. 15. Atque idem fatetur Sotus num. præced. allegatus (scilicet Lib. 8. de Iustitia. q. 1. arti. 7. in solut. ad. 4. à versu. Ex secundo autem membro) quando iniustè coactus &c. Citato autem ab ipso. n. 15. probat absque mendacio iurari posse, ex aliquo addito mente præconcepto, pro quo & refert quamplures, & ex antiquioribus Angelum & Syluestrum P. Suarez Lib. 3. Cap. 17. n. 4. vt probabilius statuit, quoties voluntariè, & absque obligatione, ac sine aliquo nocumento, aut tertij iniustitia iuratur, non esse peccatum mortale id sine iurandi intentione præstare, solumquè ibi venialem culpam inueniri. Posse autem etiam illam abesse, si quis sine animo iurandi exteriùs iuret, cum voluntate tamen faciendi id, quod verbis exprimit, cuius verba sunt: Quando verò iuramentum cadit in fa
P. Suarez.
ctum, si quis habeat intentionem faciendi, licet non habeat intentionem promittendi, non peccabit mortaliter ex vi iuramenti, quia nullum mendacium iurat. Immò nec veniale peccatum hoc esse videtur ex vi religionis, quia potest rectißimè fieri iuramentum de sola assertione futuri operis sine promißione. Sic ille. Et pro eodem stant qui affirmant, stante iusta caussa posse licitè vti æquiuocatione, videndi præsertim apud P. Sancium & P. Lessium, qui ex antiquioribus præsertim iam citatum Angelum adducit, Maiorem, & Adrianum. Estque id satis commune, de quo & ego in Thesauro Tomo. 1. Tit. 4. n. 271. & 272.
586
*Quod cùm ita se habeat, quis non mi
retur virum doctum, & in Academia non ignobili publicum Professorem, improbabilitatis notam tali sententiæ adeò confidenter inussisse? Sit quidem ita vt ille vult, P. Tamburinum immeritò secundam illam suæ assertionis partem certam esse protulisse, an proptereà in sententiam ipsam exardescere oportuit, & grauissimos æui vtriusque Scriptores nota præcipiti maculasse? Certè quidquid ad probabilem desiderari opinionem potest, in præsenti concurrit, vbi graues adeò Doctores, qui non potuerunt non grauibus etiam fundamentis permoueri, & quidem P. Tamburinus meritò dicere potuit id quod de certitudine protulit, si Auctori nostro suum etiam effatum videri certum potuit, quod à certitudine multò longiùs distare compertissimum est. Id siquidem vocare certum solemus, quod communi sapientium sensu vt verum receptum est, licet sint qui contradicant aliqui: vnde & certas aliquas opiniones multi affirmant: cum tamen eo ipso quòd opiniones sunt, certitudine sint omnimoda destitutæ. Est autem receptissima sententia posse iurari modo dicto quando adest caussa rationabilis, id quod & aduersantes circa alia admittunt, saltim cùm quis à iudice, aut ab alio non legitimè interrogatur, vt videri potest apud citatos. Quæ autem sit caussa iusta, prolixioris examinis est, circa quod benè Bonacina suprà. Vnde & P. Tamburinus hoc pacto ritè procedere potuit, breuitatis amator, vnde non est ea de caussa adeò acri animaduersione mactandus.
ASSERTIO XIII.

ASSERTIO XIII.

In die festo per duas horas vacare seruilibus non esse peccatum mortale, quia est modicum tempus comparatione. 24. vnde si herus quispiam habens duodecim seruos iniungat eis laborem integri diei, assignando singulis duas horas successiuè ac diuisiuè, non peccat mortaliter.
587
*PRo hac Assertione affirmat Auctor à
Sinnichio referri P. Tamburinum, quam hoc discursu ait egregie ab ipso confutari. Cùm iuxta D. Augustinum, Stephanum Saulus eorum manibus lapidasse censeatur, quorum vestimenta seruabat, vt expeditiùs lapidarent: quis non videat potiori iure herum illum toto die festo seruiliter laborare, cuius iussu tot famuli seruiliter laborant? Multò enim magis laborantibus cooperatur qui iubet, quàm qui vestimenta custodit: iussio enim primus inter operandi modos recensetur. Id ex eo confirmat quòd si quis mandaret diuersis famulis modicum quid furari ex singulis templis vnius prouinciæ vel regni, proculdubiò peccaret mortaliter, non solùm in genere furti, sed etiam sacrilegij, si illa minuta singulorum furta notabilem quantitatem sacrilegè per partes surreptam conflarent. Cur ergo non pec|cet mortaliter herus in nostro casu, quando omnes illæ partes in vnum collectæ notabile temporis sacri spatium conflant? Sicut enim res permanentes subtrahuntur profanis vsibus, & deputantur diuino cultui per ritualem consecrationem, ita & tempus per festiuitatis indictionem. Ecce discursum docti illius Scriptoris. Ad quem,
Cuius discursus infirmatur.
quod ad primum attinet, concedi totum potest, scilicet herum illum toto die aliquomodò laborare: ex quo consequentia infertur nulla, licet subintelligi illa possit? Ergo peccat mortaliter: quæ tamen neganda, quia laborare illo modo peccatum mortale non est, cùm ex laborantibus nullus peccet mortaliter, quod restabat probandum. Ad confirmationem dici potest ex materia furti non bene argui ad materias alias, & ita neque ad præsentem, ob damnum inquam, quod infertur proximo. Vnde qui furatur diuersis die
In furtis diuersa ratio.
bus quantitatem per minuta furta, quæ simul sumpta ad mortale sit peccatum sufficiens, mortaliter peccat, iuxta communissimam sententiam; & tamen, nequit similiter argui in ieiunio, horis Canonicis, & precibus alijs ex voto debitis.
588
*Iam quod ad sententiæ huius Auctorem
attinet, non erat cur P. Tamburinus vti talis traducendus assumeretur, cùm ante illum alij eam fuerint complexi, & in lucem publicam vti sibi prorsus verosimilem emiserint, scilicet Bonacina Tomo. 2. Disput. 5. de 3. Decalogi præcepto. Quæst. vnica. Puncto. 3. n. 4. Diana Parte. 3. Tract. 5. Resolut. 8. P. Pellizarius Tomo. 1. Tract. 5. Cap. 4. n. 8. P. Thomas Sancius Lib. 1. in Decalogum. Cap. 4. n. 12. quos secutus est P. Tamburinus Lib. 4. in Decal. Cap. 3. §. 2. n. 2. ab Auctore nostro non visus, quia inuisus, vnde èex Sinnichio extractum, quod suis monstris aggregaret. Habet ergo ab
Pro ea ratio.
auctoritate sententia hæc, quod sufficere ad probabilitatem possit, sicut ex ratione; quia peccare nequit mortaliter qui cooperetur peccato, nisi tale peccatum mortale sit, quale non esse in casu præsenti supponitur, & quidem si iuxta materiam furti philosophandum est, sequitur famulum, qui primo laboranti in labore succedit cum excessu iam temporis, in quo continuatio respectu vnius mortalis esset, mortaliter peccare, sicut peccat qui quantitati ad mortale non sufficienti aliàm furando superaddit, quia damnum notabile ab alio inceptum conflatur. Quod tamen contra suppositum quæstionis est, omnes scilicet famu
Peculiaris obseruatio.
los venialiter tantùm peccare. Addo dici congruentissimè posse herum tota die non laborare: nam ea, quæ iussu heri fiunt à famulis, talia non sunt, vt dici possint herum illa efficere, licet eius iussione fiant. Neque enim dici potest herum verrere domum, sternere lectum, condire cibos, mundare stabulum, & generaliter, servire: & sic tantùm dici poterit ad prædicta suo imperio concurrere, & consequenter in nostro casu cooperari ad totius diei laborem, qui venialis cum sit, venialiter tantùm & ipse delinquet, Saulus Stephanum omnium lapidantium manibus dicitur lapidasse, dum custodiebat vestimenta, quia actio illa talis erat, quæ & ipsi posset attribui, & ad quam ipse non morali solùm influxu, sed physico etiam posset, vt vnus èex populo, in eum, quem blasphemum inuidia inimicorum proclamauerat, insurgente.
ASSERTIO XIV.

ASSERTIO XIV.

Famulum, qui submißis humeris scienter adiuvat herum suum ascendentem per fenestram ad stuprandam virginem, & multoties eidem inseruit deferendo scalam, aperiendo ianuam, non peccare mortaliter, si id faciat metu notabilis detrimenti, vt ne à domino malè tractetur, ne toruis oculis aspiciatur, ne domo expellatur.
589
*HInc incipit §. 3. titulo illo: Alia probabi
litatum monstra confutantur, & pro assertione citata refert P. Castrum Palaum, Merulam, P. Hurtadum, & alios apud Dianam, quibus subscribere ait P. Tamburinum Lib. 5. Cap. 1. §. 4. n. 19. Quam sententiam ait esse improbabilem, suffragante Mercoro. Primò, quia similiter famulus nec peccaret iuvans in homicidio aut furto. Secundò, quia aut cooperari stupro non est intrinsecè malum, aut reuera tale est. Si Primum; ergo etiam si non timeretur de damno, posset cooperari. Si Secundum, id licitè non potest, etiam si mors immineat. Tertiò, quia ex eo sequeretur Deum posse prædeterminare ad materiale peccati, & ita immeritò sic sentientes contra Thomistas depugnant circa rem istam, cùm multo meliùs Deus possit motione physica ad substantiam actionis concurrere, absque eo quòd concurrat ad deformitatem, quæ ei ex cooperatione caussæ secundæ accidit. Certè cùm concursus caussæ secundæ non sit præcisivus, nec ita uniuersalis, sicut concursus caussæ primæ; si iste non possit attingere substantiam actus mali absque eo quòd se extendat ad eius malitiam, à fortiori ille id præstare non poterit.
590
*Ac hæc responderi potest non minus o
Obiectionum solutio.
perosè. Ad Primum in homicidio & furto nihil esse indifferens, siquidem ipsa occisio, & furtiua subreptio actiones ex se malæ sunt; & ita similiter accideret si famulus iuvaret herum in ipsa actione venerea, quod neutiquam admittendum: vt si feminam resistentem vi aut blanditijs obsequentem redderet: & similiter si surripienti surreptor accederet, & quæ surripuissent exportaret. Per quod ad Secundum patet responsio: dicimus enim stuprum esse ex se intrinsecè malum, & ita ad illud non posse immediatum præstari concursum, quod secus accidit in ijs, quæ indifferentia sunt, & actionem illam turpem antecedunt. Ex quo etiam patet solutio ad Tertium, quia prædeterminatio physica ad materiale peccati ad substantiam ipsius operis spectat, cum quo est malitia hîc & nunc necessaria connexa: vnde retorqueri potest argumentum, quidquid sit de vniuersali ratione caussæ, quia neque ratione talis vniuersitatis stare potest concursus iste, qui debet esse omnino indifferens, & quidem respectu Dei magis repugnans, quia & magis indecens ob infinitam eius sanctitatem, vt dicere meritò cum summo possimus vate: Quoniam non Deus volens iniquitatem tu es. Psal. 5.
591
*Et hæc quidem probabilitatem ab in
Ab auctoritate præcipuum.
trinseco sententiæ dictæ videntur ostendere, quæ | ab auctoritate illam etiam comparauit; sunt enim complures eidem adstipulantes, nec solicitati, in quibus Merula dicitur, qui sibi & alijs Merolla est; sed plures alij videndi apud Dianam Parte. 3. Tract. 5. Resolut. 36. & Tract, 6. Resolut. 46. Parte. 5. Tract. 7. Resolut. 27. 28. & 29. & Parte. 7. Tract. 7. Resolut. 51. & 56. Et apud Leandrum à Murcia in Disquisitionibus moralibus Lib. 2. Disput. 4. Resolut. 24. n. 5. cum eisdem sentientem. Licet autem nonnulli à Diana adducti absolutè id non probent, probabilitatem tamen agnoscunt. Nec contemnenda circa hoc Nauarri magno in pretio
Quantæ Nauarrus
habita semper auctoritas, qui Lib. 5. Consiliorum in. 2. editione. Consil. 5. de Pœnitentia circa finem, licere quod in Propositione assumitur, arbitratur. De quo & dictum à nobis suprà contendentibus non esse deproperandas censuras, & non posse id quemquam vsurpare sibi, quod altioris est tribunalis, vt à SS. Alexandro VII. dictum in Decreto citato contra Sorbonicam facultatem. Hoc quidem loco improbabilitas tantùm obiecta, sed quia non probata sententia dicta, quæ quidem multis sincerius etiam agentibus non placet, in suæ est probabilitatis statu pacifico relinquenda, dum Sedi Apostolicæ aliter non fuerit visum ordinare. Neque Alexandro èex viuis, (heu) sublato, in successoribus stabiliendæ veritatis zelus in materia momenti tanti dormitabit.
ASSERTIO XV.

ASSERTIO XV.

Licitum esse procurare aborsum ante animationem fœtus, vt consulatur vitæ vel honori puellæ.
592
*DImisso interim P. Tamburino ad Pro
positiones alias gradum extendit Auctor, in quibus graues pungit & exacerbat Scriptores, incipiens ab Ægidio Trullench præfatæ defensore. Tomo. 2. in præcepta Decalogi Lib. 5. Cap. 1. Dub. 4. pro quo & alios quatuor referri ait à Salmanticensibus Tractatu de peccatis Disput. 10. Dub. 6. §. 3. n. 223. Oppositum affirmat tenere omnes alios Theologos & Canonistas, & ex eo probat quia est contra quintum Decalogi præceptum, & morale homicidium, dum iniquè impeditur hominis vita, pro quo & adducit Tertullianum, Maiustium Fælicem, & Diuos Ambrosium, Augustinum, & Hieronymum, ac Concilium Ancyranum, concludens esse impiam assertionem, ex qua fieret vix vllam abortionis Procurationem esse culpandam, cùm vix vnquam infamiæ periculum possit abesse. Tenent tamen
illam Torreblanca, Zambellus, Bordonus, & quidam alij apud Dianam Parte. 3. Tract. 5. Resolut. 11. & Parte. 5. Tract. 14. Resolut. 90. & Parte. 6. Tract. 8. Resolut. 37. & Parte. 7. Tract. 5. Resolut. 32. vbi eam censet improbabilem, & citata Reso
lut. 37. ita etiam sentientem adducit Mag. Candidum, & auditum à se addit in Congregatione S. Officij fuisse damnatam, quamuis de hoc dubius. Ibidem autem pro eius probabilitate patrocinium exhibentem inducit Lezanam & Trullench suis verbis loquentem: pro qua & Leander à Murcia suprà Disput. 5. Resolut. 31. n. 14. & 24. Vnde Trullench non debuit vti absolutus assertor ab Auctore nostro pronuntiari. Si quid autem probabilitatis habet, id in vitæ tantum ad
mittendum periculo, non infamiæ, cui se sciens & volens exposuit, non adeò de famæ tuitione solicita, dum facinus perpetraret, secus de vita: credibile enim est de illa non cogitasse, & est sanè durissimum cum eo discrimine inanimatum velle conceptum inviolabiliter conseruare, & qui ita censuerint, & se probabiliter sentire putauerint ad auctoritates indicatas dicere possunt illos de hoc singulari non fuisse locutos articulo, eorum pronuntiato generaliter deferendo: sicut absolutè affirmant illi non esse licitum innocentem occidi; & tamen sunt casus aliqui, in quibus id licere communiter Auctores fatentur, vt aliquando in bello, in fugiente ad saluandam vitam, cui in via interpositus infans, & sic alij. Generalis ergo doctrina peculiares non semper euentus comprehendit.
ASSERTIO XVI.

ASSERTIO XVI.

Concubinarium non teneri domo pellere concubinam, sed polliceri solum se non deinceps cum ea peccaturum, quando ea relicta vitam transigeret tristius.
593
*PRo hac adducit Ioannem Sancium in
Selectis Disput. 10. n. 20. apud Dianam Parte. 5. Tract. 19. Resolut. 108. cuius & profert verba, addens iudicium Doctorum Louaniensium, iuxta quos, Sicut Epicureorum placitis videtur consona, ita & Christianorum regulis videtur aduersa. Vnde & similem aliam proscriptam subdit ab Academia Louaniensi vt falsam, perni ciosam, & temerariam, hanc scilicet: Licitum est quærere directè peccandi occasionem proximam pro bono spirituali vel temporali nostro, vel proximi. Sed habemus circa hos firmiorem pontificium sermonem in decreto 2. SS. Alexandri VII. dam
nabilium propositionum: est enim inter illas. 41. de qua & nos in Thesauro Tomo. 2. Tit. 16. n. 55. & suprà. n. 575. cui & primæ censura communis congruit, quòd scilicet sit vt minimùm scandalosa reuera enim multorum & magnorum scandalorum esse occasio potest: quòd scilicet multi illo carnali inducti dictamine in salebra hęreanthæreant viscosissimi pellicatus, & ita etiam in damnationis æternæ periculo manifesto. Placuit id
Ioannis Sancij commendati.
viro docto, sed in doctis etiam sui esse lapsus possunt, & verò etiam solent, quod à D. Hieronymo dictum Epist. 65. de Origene agente, & Horatianum sat tritum vsurpante prouerbium: Quòd si
D. Hieron.
quis (inquit) Iudas Zelotes opposuerit nobis errores eius, audiat liberè: Interdum magnus dormitat Homerus. Verùm opere in magno fas est obrepere somnum. Sic ille. Fuit Ioannes Sancius vir Opere vno multis celebrior, qui vulgatis opusculis plurimis laudem publicam honestis conati sunt titulis aucupari. De quo sic quinque nobiles Antuerpienses eiusdem ciuitatis Episcopi: Quod felicißimis Ioannis Sancij lucubrationibus circa Sacramentorum administrationem elaboratum, doctorum omnium plausum, ac fauentem pollicem toto orbe Christiano promeruit. Hæc ille. Si quid ergo somni in illo obrepsit, Pontificia iam adhibita cautione, inge|nuè condonandum. Conatur autem Leander à Murcia Lib. 2. Resolut. 12. nu. 3. illius sententiam
ad commodum sensum adducere ei vt scilicet oblectamenti nomine rem valde vtilem intellexerit: qua vtilitate stante, sunt qui censeant licere talia non contemnendi Scriptores apud eumdem; quibus tamen ille se præstat aduersum num. 5. & seqq.
ASSERTIO XVII.

ASSERTIO XVII.

Copulam cum coniugata consentiente marito non esse adulterium; adeoque suffificere in Confeßione dicere fuisse fornicatum.
593
*HAnc Assertionem ex nouis Casuistis,
nullo signato, proponit, & esse tertiam ait ex septemdecim, quas Anno 1653. ad instantiam Archiepiscopi Mechliniensis Academia Louaniensis censurauit, atque vt falsam & erroneam proscripsit. Arguit contra illam ex D. Pauli sen
Rom. 7. v. 3.
tentia Rom. 7. sic concludentis: Igitur viuente viro vocabitur adultera, si fuerit cum alio viro. Item
D. Thom.
ex ipso adulterij nomine: nam, vt ait D. Thomas 2. 2. q. 154. arti. 8. Adulterium, sicut ipsum nomen sonat, est accessus ad alienum thorum: quod quidem stat etiam consentiente marito. Prætereà, quia Gnosticorum adulteria sic possent excusari: nam teste D. Epiphanio hæresi 26. apud ipsos post opipara conuiuia feminæ præcipientibus maritis misceri extraneis solebant. Sed hæc parùm vrgent. Ad Primum, Apostolus de ordinaria lege
matrimonij loquitur, nec casum specialissimum sua illatione complectitur. Et agit quidem de firmitate matrimonij, vt non liceat viuente coniuge, alteri per coniugium copulari. Vnde ait, Si fuerit cum alio viro, id est, marito: vnde ad institutum Apostoli non conducebat ad casum præsentem, vtpotè ad illud minimè necessarium, doctrinam prædictam deriuare. Ad Secundum similiter dicendum, iuxta ordinarium vsum fuisse nomen appositum, nec semper nomina ad omnem se vsum extendunt: sic fornicatio sic dicta, quia sub fornicibus huius erat turpitudinis exercitium. Ad Tertium, si Gnosti ci id faciebant, ex ea parte excusabiles quidem quantùm ad iniustitiam flagitij, sed inexcusabiles, quia illud multiplici malitia condiebant, credentes id esse licitum, peruersissima hæresi, vxores præcepto ad illud vrgentes, vnde & grauissimi scandali auctores: erat insuper reciproca inter eos commixtio, ex quo filiorum incerta conditio, nullo eorum verum parentem valente cognoscere &c.
594
*Et hæc quidem vt ex ijs appareat quàm
sint robusta fundamenta, quæ citatus pro sententia contraria propositæ eum ad censuras adeò acerbas permouerunt. Vbi in primis statuendum est quando beneplacitum mariti intercedit, vxoris consortium carnale cum extraneo non continere rationem iniustitiæ, ex regula iuris notissima, Scienti & volenti non fit iniuria. Quam in casu præsenti habere locum, & propterea maritum non posse vxorem dimittere, sicut potest absolutè adulteram, facto diuortio, tenent quamplurimi Doctores Theologi & Iurisperiti, quos adducit & sequitur P. Thomas Sancius Lib. 10. de Matrimonio Disput. 5. nu. 4. vnde ex hac parte nequit sententia dicta censuris quibuslibet infamari. In quo quidem sunt qui aliter sentiant, eo
Secus aliqui seutiuntsentiunt.
quòd arbitrentur coniuges non posse iuri suo cedere, quia talis iuris non sunt domini, vtpotè quod essentialiter annexum sit contractui matrimoniali, in quo traduntur corpora coniugum, & naturaliter nascitur obligatio seruandi fidem ad inuicem; & hanc obligationem vtpotè naturalem matrimonio, neuter coniugum potest vlla ratione sua voluntate aut consensu ab se abijcere, quia non competit ipsi in ordine ad priuatum bonum, sed ratione status, qui est communis. Sic ex communi Doctorum responsione, quos adducit in margine Eligius Bassæus Tomo 1. verb. Adul
terium n. 1. §. Petes, & seq. Sed certè non omnes illi ita sentiunt: nam P. Thomas Sancius Lib. 9. Disput 15. vbi eum citat, nihil de tali habet quæstione: quid autem sentiat iam vidimus. Bonacina multam iniustitiæ mentionem facit; sed ex indissolubilitate matrimonij arguit Tomo 1. Quæst. 4. de Matrim. Puncto 15. n. 3. citat autem P. Filliucium Tract. 29. n. 84. vbi aliāaliam dicit adducere rationem, ex quo videtur eam probare: ibi autem citatus Pater expressè ait non esse in casu nostro propriam iniustitiæ rationem, respectu coniugis, sed iniuriam fieri statui. Allegat etiam P. Lessium Lib. 4. Cap. 4. Dubit. 10. vbi nihil ad rem, cum sit de gradibus humilitatis Libro tamen 2. Cap. 7. nu. 12. vers. Dixi, expresse ait non fieri propriè iniustitiam, aut iniuriam coniugi, sed peccari contra legem matrimonij. Sayrus in Claui regia Lib. 8. Cap. 3. nihil ad rem attinens proponit: sicut nec P. Azorius Tomo 3. Lib. 3. Cap. 7. Omitto nonnullos alios: ex quo apparet id, quod Bassæus asserit, non esse iuxta eius testimonium, cùm veritati non consonet, accipiendum.
395
*Aliter ergo philosophandum est, ex eo
scilicet, quòd quamuis coniugi consentienti non fiat iniuria, vt vidimus, fit tamen contra legem matrimonij, vt citati tradunt: pro quo & P. Thomas Sancius Lib. 1. Disput. 2. nu. 9. qui benè id ex
P. Sancius.
plicat ex eo quòd turpis illa commixtio opponatur bono fidei matrimonij, quod ex tribus in eo repertis est vnum, iuxta receptam ex D. Augu
D. August.
stino doctrinam de Genesi ad litteram. Lib. 9. Cap. 7. & contra Iulianum Lib. 5. Cap. 2. Tomo 7. & D. Thomæ in 4. quæst. 26. arti. 2. quod & habetur in supplemento 3. p. q. 49. arti. 2. vnde & addit circumstantiam istam, in Confessione aperiendam necessariò: planè indicans esse adulterij, quod vt tale nouam in genere luxuriæ speciem constituit, iuxta omnes. Cui communi resolutioni perpauci illi se opponunt, de quibus suprà: quia stante beneplacito dicto, propria ratio adulterij deficit: ex eo autem quòd aliquo modo contra bonum fidei debitæ fiat, erit ad summum circumstantia aggrauans, pro qua, sicut & pro alijs, non est obligatio in Confessione, iuxta receptissimam sententiam, quæ D. Thoma auctore triumphat; licet
opposita multis & magnis arrideat Auctoribus, habeatque satis solida fundamenta, & esse quidem talem vt speciem non mutet, ex eo probari potest, quia fides, quæ vt bonum matrimonij constituitur, & contra quam solùm esse potest turpitudo dicta, quæ cadit supra fornicationem, princi|paliter respicit obligationem circa maritum, & ita iustitiam, vt docet D. Thomas arti. 2. citato
Thom.
ad 5. verbis illis: Fides nominatur, quæ ponitur pars iustitiæ. Atqui hæc non violatur, vt vidimus; ergo neque mortalis culpa in eo est ratione diuersæ speciei. Maior & Minor videntur constare, & Consequentia ostenditur: quia diuersitas specifica ex eo solùm stare potest in actibus prauis, quòd oppositionem directam habent cum bono, quo priuant secundùm illius principalem & propriam rationem: si enim talis non sit, erit tantùm aliqualis, & secundùm quid. Hinc censent docti Scriptores delectationem morosam circa personam coniugatam non habere malitiam adulterij, quia licet pro obiecto habeat illam, caret tamen efficacia, quæ ad violationem alieni thori protenditur; qui licet aliqualiter violari videatur morosis affectibus, non ita tamen vt circumstantiam specie distinctam inducat, & ita neque in Confessione necessariò aperiendam.
596
*Propter hæc videri posset sententa Re
centiorum, de qua agimus, non penitus improbabilis, & ita non digna grauissima illa censura, vt non solùm falsa, sed etiam erronea debeat æstimari. Vt enim erronea dici deberet, opus esset vt ex aliqua veritate de fide immediatè deduceretur, iuxta magis exactam explicationem censuræ huius: quod tamen in præsenti non accidit. Quod enim principium illud? Matrimonium scilicet esse Sacramentum, contractum vnius cum vna, indissolubilem, cum mutua obligatione reddendi debitum? Non equidem, quia ex nullo ex his, quæ sunt de fide, id sequitur vt veritas explorata: ergo assertio dicta erronea non est, quidquid voluerint Louanienses: sic enim & Sor
Quid de Louaniensium iudicio.
bonicorum censuras Pontificia censura reiecit, quia vim Concilij non habent, & contra doctos sua est etiam doctis sentiendi facultas. Cùm aliàs Louaniensis Censura expostulante Antistite Mechliniensi prodierit, de quo grandis sermo apud Illustrissimum Caramuelem integro volumine; in qua tamen caussa me non interpono, cùm dicere illi possint: Quis te constituit iudicem super nos? Lucæ. 12. v. 14.
ASSERTIO XVIII.

ASSERTIO XVIII.

Comedere & bibere vsque ad satietatem absque neceßitate ob solam voluptatem, nullum esse peccatum: quia licitè potest appetitus naturalis suis actibus frui.
Section
597
*PRo hac adducitur P. Escobarius Tract. 2.
18. Contra eam arguitur.
Examine. 2. n. 102. pro eâdẽeâdem referens Ioannem Sancium. Contra quem arguit ex eo quòd delectationes sensibiles non sunt expetibiles ab homine, nisi sub ratione honesti, cuius sunt illecebra, & velut condimentum, vt sic conseruationi indi vidui faciliùs consulatur: in quo quidem à brutis differt, quæ delectationem primariò & principaliter intendunt: quòd si per se intendantur, more brutorum agitur, in quo inordinatio vitiosa est, vt D. Augustinus, D. Thomas, & Seneca eleganter prosequuntur, & huic assertioni nullam grauiorem notam importat, eam de falsitate coarguisse contentus, quam constare ait ex proposito breuiter fundamento. Quod tamen non vrgere vt ipse existimat, ex eo ostendi po
test, quia militat etiam contra actus indifferentes in indiuiduo, quos dari posse probabilissima sententia firmat, licet opposita ab auctoritate & ratione grauibus etiam gaudeat firmamentis. Negatur ergo quod assumitur, scilicet delectationes sensuum non esse ab homine appetibiles nisi sub ratione honesti: neque proptereà homines vt bruta operantur, quia in ipso appetitionis modo vt rationabilis procedit, quia operans secundùm rationem, liberè inquam, & cauendo ne in prosecutione operationum talium peccatum misceatur. Vnde in eo dici potest interuenire rationem aliquam honestatis, dum cauetur ne subintret id quod est directè & expressè honestati contrarium, & hoc est quod secundùm doctrinam Patrum semper est citantiùs obseruandum, licet frequentiùs ad id, quod est perfectius, exhortentur: & tunc contingit, cùm finis honestus sensibili oblectationi præfigitur.
598
*Iam quod ad Auctorem attinet, P. Escobar
citato loco nihil habet, ex quo Propositio dicta illi possit adscribi, quia neque numerus talis in eo Tractatu est. In alijs etiam dum quæritur, si fortè typographicus error irrepsit, nihil etiam comparet. Nam in Tractatu. 1. de ieiunio Ecclesiastico agitur, vbi nec verbum. Tractatu item. 7. de impedimentis matrimonij non dirimentibus est tantùm sermo, nec prætereà talis occurrit numerus. Tractatu autem. 2. Cap. 5. vbi de peccato gulæ disserit, & opportunus pro quæstione huiusmodi locus suppetebat, nihil item: nisi fortè ex ijs, quæ habet §. Quodnam peccatum, velit aliquis id deduci; dum rogans quodnam peccatum sit gula, sic respondet: Ex genere suo veniale, etiamsi
P. Escobarij verba.
absque vtilitate se quis cibo & potu vsque ad vomitum ingurgitet: nisi ex huiusmodi vomitione grauia saluti incommoda oriantur. Quando ergo ingur
gitatio talis non est, videtur sentire neque veniale esse peccatum. Sed consequentia non est legitima, cùm oppositum potiùs inferendum videatur: quandoquidem gulæ peccatum esse veniale dicitur, sed grauius dum talis habetur excessus, intra genus tamen venialis. Sed quidquid de hoc sit, nec citatio est fidelis, nec allegatio Ioannis Sancij vera: neque prætereà lecti illi, sed ex fide qualicumque turbulenter inpugnati.
599
*Nec tamen negamus apud Ioannem San
Ioannes Sancius.
cium doctrinam prædictam extare Disput. 2. n. 14. ea limitatione addita: Dummodò nociuum non sit. Pro quo Ioannem Maiorem adducit in. 4. dist. 31. q. vnica Conclus. 7. quod & non contemnendis roborat fundamentis: Ioannes autem Maior
Ioannes Maior.
ex nouellis non est laxitatum damnabilium architectis. Et quidem sentẽtiæsententiæ huius probabilitate stabilita, innumera peccata venialia excusari possũtpossunt, cùm delectationes sensuum, in quibus nullum corpori nocumentum emergit, frequentissimæ sint, non solùm in ijs, quæ ad sensum gustus
pertinent, sed etiam in alijs, dum videntur pulchra, sine peccati offendiculo, audiuntur harmonica, odorifera percipiuntur, tractantur blanda, sinceræ tantummodò intuitu voluptatis. Quod quidem in communi videtur fidelium persuasione defixum, etiam si de virtute sint non vulgariter soliciti: neque enim de talibus se in Confessione, vti de peccatis accusant.

Circa delectationem in vsu coniugali.

599
*EX prædicta Propositione ad aliam tran
sit, quam sufficienter confutatam existimat ex illius sola relatione: & pro ea citat Ioannem Sancium Disput. 23. n. 25. Vbi docet finem solius delectationis in coniugatis ne veniale quidem esse peccatum: Si enim peccatum est actiones ad indiuidui conseruationem spectantes ob finem solius delectationis elicere, etiam peccatum veniale erit in coniugatis actum ad speciei propagationem ordinatum ob solam delectationem exercere: quod est conforme doctrinæ D. Augustini, D. Gregorij Magni, & Doctoris Angelici, quorum verba producit. Sed tot sunt ex antiquis apud ipsum Sancium, & Sancium alterum videndi Lib. 9. de Matrimonio. Disput. 11. n. 2. qui præfatæ sententiæ adstipulantur, vt de illa id dicere meritò iuvet quod de antecedenti protulimus; non esse inquam nouellorum Casuistarum inuentum: quam & multi grauesque Scriptores ex Recentioribus amplectuntur, & per quam, vt
nuper etiam dicebam, ab innumeris possunt coniuges venialibus culpis excusari: quod quidem in considerationem meritò venire debet, cùm ex multis & fide dignis reuelationibus habeatur, quàm sint acerbæ & terribiles pœnæ, quæ in expurgatorijs fornacibus à iustissimo iudice venialibus soleant lapsibus irrogari. Et verò grauare coniuges vt solo habendorum filiorum intuitu se cognoscant, nimis durum apparet: cùm multoties nihil magis molestum illis possit accidere, quam eorum numerum adaugere, quos ægrè sustentare possunt; cùm aliàs grauissimum eisdem esset in coniugio agere cœlibatum. Vnde in scriptura sacra voluptas coniugalis etiam sine
Quod ex Scriptura.
respectu ad prolem vt licita & exoptabilis commendatur. Prouerb. 5. v. 18. & 19. Sit vena tua be
Prouerb. 5 v. 18. & 19.
nedicta, & lætare cum muliere adolescentiæ tuæ: cerua clarissima, & gratissimus hinnulus. Vbera eius inebrient te in omni tempore, in amore eius delectare iugiter, & hæc quidem ita dicta sint, vt tamen Diui Thomæ sententiæ sua honorificentia reseruetur.
ASSERTIO XIX.

ASSERTIO XIX.

Lege ieiunij solui qui se ad in sequendam amicam, vel quocumque alio labore illicito fatigauit; etiamsi in fraudem ieiunij id fecerit.
Section
600
*SIc ex P. Filliucio Tomo. 1. Tractatu, 27. n.
113. Corrige Tomo. 2. n. 123. & adde Parte. 2. quam apertè falsam compellasse contentus, contra eam arguit: Nam hinc qui culpa sua in morbum incidit, durante illo, non tenetur ieiunare, vt D. Antoninus, Caietanus, Syluester, & alij Casuistæ communiter docent, secus autem in casu nostro: quia morbus reddit ieiunium impossibile; lassitudo verò & defatigatio tantùm molestius & difficilius. Quid verò iustius quam vt asperiùs ieiunent nocentiores, & qui difficultatem ieiunandi suis sibi sceleribus pepererunt? & quid iniustius quàm vt illi à ieiunio liberentur, qui propter scelera sua plus egent ieiunijs? Quid etiam iniquius quàm vt ille qui in fraudem ieiunij sese nimiùm fatigauit, liberetur lege ieiunij, & ex tali fraude commodum istud reportet? Sic ille: cuius ratio non ita conuincit, vt
apertè falsa debeat Propositio dicta censeri. Nam quod ex morbo argumentum desumitur, suam vim retinet, si loquamur non de morbo quo cumque, sed de illo, cum quo, licet molestè & difficilè, possit ieiunium sustineri. Quo euentu locum habet etiam, si verè vrget, dictum argumentum, illud similiter applicando. Deinde, stante lassitudine & defatigatione tali, si iste esset officialis, quales ex vulgo multi, non teneretur ieiunare: ergo neque hîc & nunc iste, de quo agimus. Antecedens est certum, & consequentia probatur, quia quòd ex inhonesta caussa se in statum hunc coniecerit, non inducit obligationem, quia id est per accidens, & natura hîc & nunc eget reparatione. Neque id est commodum ex iniquitate reportare, sed in necessitatem subueniendi naturæ maius patienti incommodum incidisse. Si enim iste ieiunasset, minimè laborem ei, quem modò patitur, comparabilem sustineret: ieiunium enim non ita delassat & defatigat: quòd si ex eo delassatio & defatigatio similis sequeretur, eius obligatio cessaret, vt omnes fatentur: ea enim de caussa, & aliquantò minore officiales, quorum laboriosæ artes, à ieiunij legibus eximuntur.
601
*Quod ad P. Filliucium attinet, re vera
ita habet dicens peccaturum quidem talem in apponendo caussam fractionis ieiunij; at ea posita excusari à ieiunio. Pro quo adducit Medinam in Summa Lib. 1. Cap. 14. §. 10. cuius sententiam censet probabilem Ledesma in Summa. Tomo. 2. Tract. 27. Conclus. 6. Cap. 2. Difficult. 5. adductus à Diana suis locutus verbis Parte. 1. Tract. 9. Resolut. 40. in quem potiùs Religiosus commilito suæ maledicentiæ iacula debuisset intorquere. Citat autem Diana P. Filliucium vti Medinæ penitus asseclam; cùm tamen Medina peccaturum dicat tantùm contra aliud præceptum, sed non contra præceptum ieiunij: cùm tamen P. Filliucius, vt vidimus, clarè pronuntiet in apponendo impedimento etiam committi peccatum, quod negant aliqui: & ita ipse Diana, qui id sibi non displicere dixerat Tractatu citato. Resolut. 52. palinodiam recantans Parte. 10. Tract. 14. Resolut. 11. cum multis, quos pro receptissima sententia profert, P. Filliucium recenset citato nuper loco: vnde temperatiùs quam Medina locutus, & quàm Ioannes Sancius Disput. 54. n. 20. vbi plures adducit cum Medina penitus sentientes. Caramuel in Theologia morali fundamentali. n. 1451. & eius hyperaspistes D. Franciscus, vnde n. 316. cum Dianæ vterque redargutione. Habet ergo Scriptor dictus, & domesticos & externos, quos adducere pro assertione præsenti poterat, vnde non sincero actus videtur spiritu, dum monstro tali vnum adscripsit parentem, quod nec volet ille etiam leuiter adoptatum.

De alijs circa ieiunij legem depellendam opinionibus.

602
*PErgit ille, & ex confutatione Proposi
tionis proximè confutatæ, confutatam manere ait assertionem aliam Filliucij, qua teste Escobario Tract. 1. Exam. 13. Cap. 3. asserit eum, qui dormire nequit, nisi vespere sumpta cœna, non teneri ieiunare; immò neque in prandio collationem sumere, quamuis hoc modo isti incommodo obuiare posset, Quia (inquit) nemo tenetur peruertere ordinem refectionum. Egregium sanè (subdit) dignumque patella operculum. Quasi verò ille qui ieiunat, nihil molestiæ aut incommodi ex ieiunio reportare debeat? & vnusquisque præceptum diuinum aut Ecclesiasticum eo modo, quo potest, non teneatur implere? Benè quidem, si amarulenta remoueamus, cùm negari nequeat quod assumitur, ex quo & inferri poterit ad ieiunium teneri eum, qui nisi sumpta cœna dormire nequit, quandoquidem non obstante molestia aliqua diuinum & Ecclesiasticum præceptum debet adimpleri. Si dicatur illam esse magnam, non equidem minor videri potest, quæ ex dilatione prandij per totum diem, etiam refectiuncula antecedenter sumpta, sentitur. Ea enim de caussa pręceptumpræceptum ieiunij circa hoc iam pridem à suo vigore defecit, iuxta quem comestio vnica cœna, non prandium erat meridianum. Sed erit qui molestiam non experiatur talem, refectiuncula præeunte. Ergo & qui molestiam non fuerit expertus ex defectu refectiunculæ hora solita, tenebitur ab illa abstinere, propter eamdem rationem. Quid ad hæc? Illud certè, consuetudine iam inductum vt refectiuncula sumi queat, etiamsi incommodum nullum ex ea non sumpta sit ieiunans subiturus. Cùm ergo consuetudine etiam inuenitur inductum vt meridie prandium sumatur, & nocte id, quod pro conciliando somno fuit opportunum; nulla est grauis obligatio consuetudinis alterandæ: quod est allatæ sententiæ benè expositum fundamentum.
603
*Et est quidem verissimum P. Escobarium ita sentire, & pro eo P. Filliucium afferre, loco vbi id doceat non indicato, neque ego apud illum inuenire potui. Indicat autem illum Diana, qui cum Caietano (& Caietanus ne monstrorum artifex?) Ludouico Lopez, & Ludouico de San Iuam, eum inducit ex Tract. 27. citato. n. 130. eorum sententiam amplectens Parte. 1. Tract. 9. Resolut. 51. Sed certè eo loco minimè suffragatur, & ex vnius verbi malè applicata doctrina monstrum est illud Auctoris nostri iudicio fabricatum. Sic enim concludit: Quo pacto excusari
possunt multi soluentes ieiunium, vel excedentes in refectiuncula, putant enim se non teneri ex varijs casibus, vt ob debilitatem, vel ad capiendum somnum. Sic ille. Vbi manifestè apparet pro sententia dicta neque leuissimum fundamentum inveniri. Quòd autem ad sententiam ipsam attinet, vt probabilis censeri debeat, quæ sunt allata videntur non leuiter comprobare, licet P. Filliucij non patrocinetur auctoritas, de cuius mente aliàs etiam sumi non leue potest argumentum: nam. n. 122. de facientibus iter loquens post relatas aliquorum sententias ita subdit: Distinguen
Immò oppisitæ, non obscurè.
dum tamen videtur de breui, & de longo itinere. Nam de breui vt sex vel octo dierum existimo regulariter non afferre excusationem à ieiunio dilata Cœna in vesperas, & manè assumpta refectiuncula. Sic ille: ex quo liquidò euincitur iuxta ipsius sententiam obligationem ieiunij ad inuertendas horas refectionis vrgere, nec posse sic ieiunare valentem ad consuetudinem pro meridiano prandio prouocare. Posse tamen in casu nostro etiam tenet P. Tamburinus statim citandus §. 7. n. 14. adducens
Qui faueant Scriptores.
P. Thomam Sancium, Ioannem Sancium, & P. Fagundez, quibus addendus P. Palaus de Iustitia & Iure Tract. 1. Disput. 3. Puncto. 2. §. 5. n. 9.
604
*Et post prædicta sic Auctor. Plures aliæ
sunt circa ieiunandi præceptum nouorum Casuistarum laxitates, quas recensere sufficiet: illæ enim adeò absurdæ sunt, vt confutatione non egeant. Sic cùm præluserit, ita prosequitur: In primis, Tamburinus inter nouellas laxitatum patronus celeberrimus, Lib. 4. Cap. 5. §. 1. n. 16. ait probabile esse saginam inter lacticinia numerari, atque adeò posse recipi in ieiunio. Sic ille: qui non saginam, sed sagimensaginem admitti in ieiunio posse adductis pro se non contemnendis Scriptoribus vt probabile proponit, de quo & ego in Thesauro Tit. 5. n. 220. plures etiam adducit D. Franciscus Verde in defensione Caramuelis. n. 622. & 623. Non est ergo nouitatis huius patronus P. Tamburinus, nec propterea inter laxitatum nouellos artifices numerandus.
605
*Addit ex eodem ibidem §. 2. n. 4. licere
intra diem ieiunij bibere vinum, mustum, ceruisiam, aquas ex herbis, vel ex eodem vino distillatas, etiam de manè, etiam ob solam delectationem, etiam multoties in die, etiam in fraudem ieiunij. Quod & asserere ait P. Escobarium vbi suprà de vino, quod vocatur Clarea, Gallicè Hipocràs. Hoc, vt vidimus, ait esse adeò absurdum, vt confutatione non egeat. Sed certè assertio est adeò Theologorum doctrinæ consona, vt etiam confutatione eius accedente, in suæ probabilitatis legitima possessione permaneret. Statuunt illi potum non esse ieiunij præcepto contrarium: vnde in quæstione de Chocolate, in eo vertitur difficultas vt probari aut improbari debeat, an scilicet potus sit, & inde Oraculum illud Pij. V. de quo grauibus adductis testibus Amadæus suprà. Proposit. 2. n. 8. Potus non frangit ieiunium. Atqui omnia prædicta rationem habent potus: non ergo frangunt ieiunium. Discursus est euidens, quia omnia prædicta alium non habent vsum, licet nutrimenta etiam sint, quod in vino omnes admittunt. Nec leuis est ab auctoritate firmitas, cùm apud citatum P. Tamburinum sex non spernandi Auctores occurrant. Pro alio etiam potu, de quo P. Escobar, eadem est ratio, cùm reuera talis sit.
606
*Item & illud ex P. Tamburino produ
citur §. 4. n. 3. Mendicantes scilicet, & eos, qui ipsorum priuilegijs gaudent, vt Patres Societatis Iesv, posse in die ieiunij prandere in hieme duabus horis cum dimidia ante meridiem, idest, hora sesquinona: & in æstate tribus horis cum dimidia ante meridiem, seu hora sesquioctaua, quod planè ridiculum esse ait. Vbi modus dicendi circa Societatem penitus improbandus: significat | enim illam non esse Mendicantem, sed Mendicantium priuilegijs gaudere: quod à veritate est prorsus alienum, stante Bulla Pij V. die 7. Iulij
Anni 1571. in qua declarat sanctissimus ille Ecclesiæ Hierarcha Societatem non ex priuilegio, sed ratione Instituti esse Mendicantem. Deinde, non est dicendum ridiculum, quod per probabiles consequentias ex probabilibus etiam deducitur fundamentis; & talia profecto sunt quæ in casu præsenti concurrunt. Posse enim ante meridionale punctum per horam anticipari prandium, communis est non solùm Doctorum sententia, sed etiam vsus, pro quo plures congerit Ioannes Sancius Disput. 53. num. 1. In eo autem diuersam habendam esse rationem hiemalis & verni temporis satis fundata congruentia persuadere potest, ob plurium horarum aut pauciorum distantiam ab ortu solis, quando expergiscentes homines exire ad laborandum solent, iuxta illud summi vatis: Psal. 103. v. 22. & 23.
Psal. 103. v. 22. & 23,.
Ortus est sol. Exibit homo ad opus suum. Et ita tradunt graues Scriptores, scilicet Richardus, Durandus, Syluester, Rosella, Tabiena, Caietanus, vt videri potest apud P. Azorium Tomo 1. Lib. 7. Cap. 11. Quæs. 1. in fine. Quamuis, vt verum fatear, apud eorum aliquos nihil tale in citatis ab eo locis reperiatur: & diuersitatem ad vnam horam se extendere apud eumdem Patrem videri potest: vnde & affir
mat sæculares hora decima verno tempore prandere solitos. Neque id mirum, quandoquidem Cardinalis Toletus Lib. 6. Cap. 2. num. 5. sic scribit: Communiter solet pranderi per horam aut duas ante meridiem. Hora ergo decima pro meridie est reputanda, neque enim mathematicè, sed moraliter accipienda, vt communiter Scriptores tradunt. Item, quòd anticipatio per dimidium horam non sit mortalis culpa, statutum meridiei moraliter sumpti tempus præueniendo, in ea etiam sententia, quæ notabilem anticipationem dicit esse mortalem, docti Scriptores affirmant, scilicet P. Filliucius Tractat. 27. Parte 2. num. 73. Diana Parte 1. Tractat. 9. Resolut. 27. P. Escobar cum alijs communiter, & probatis loquens Scriptoribus Tractat. 1. Exam. 13. num. 102. §. Quid denique, P. Bussembaum in Medulla Theologiæ moralis Lib. 3. Tractat. 6. Cap. 3. Dub. 1. §. Dixi, notabiliter. Colligiturque ex communi Doctorum loquendi modo, qui asserunt non esse lethale pran
Anticipatio numquàm lethalis.
dium notabiliter anticipare, vt videri potest apud Bonacinam Tomo 2. Disput. vltima, quæ est de primo præcepto Ecclesiæ Quæst. 1. Puncto 4. num. 3. Deinde receptissima doctrina scribentium est priuilegium aliquid fauoris adferre supra id quod aliàs poterat sine illo præstari, de quo in Thesauro Tit. 12. num. 238. & pro quo est Cap. In his, de priuilegijs, probantque inter alios Syluester & Nauarrus, quibuscum id tamquàm certum statuit P. Emmanuel Rodericius Tomo 1. qq. regul. quæst. 11. arti. 9. Ex quibus ita concluditur: Hora vndecima in hieme, & decima verno tempore, sine peccato sumi prandium potest, quia moraliter est meridies. Item lethale non est per dimidiam horam anticipare, iusta etiam deficiente caussa, quæ si ad sit, nec veniale; immò absolutè nullum in eo esse peccatum videri apud citatos potest. Priuilegia insuper Religiosis concessa vnius horæ anticipationem indulgent: ergo sesquinona & sesqui decussa prandium pro temporum diuersitate licebit. Consequentia est legitima, quam non solus admittit P. Tamburinus, sed etiam Diana, & P. Filliucius suprà, vti probabilibus subnixam fundamentis: ergo non est ridicula, vt scriptor ille compellat. Quod non ideò dixerim, quia absolutè probem, sed vt censoriam virgam rigidissimi Scriptoris infringam.
607
*Qui sua in enumeratione non indi
gentium confutatione opinionum progreditur, & sic scribit: Addunt alij oua & lacticinia tempore Quadragesimæ solùm prohiberi sub veniali. Ita Fagundez apud Mercorum 2. p. arti. 28. Sic ille, quæstionem attingens valde annos ante aliquot agitatam, in quo conflictu Auctor id assecutus, vt iudicio supremi Tribunalis S. Inquisitionis in Hispania, non solùm sententia dicta ab omni nota immunis euaserit, sed & liber totus similis sit immunitatis excellentia commendatus. Decretum illius exhibet Amadæus Proposit 7. ex Tractatu de ieiunio. Est etiam sententiæ dictæ minimè sincera relatio: siquidem P. Fagundez cum multis Scriptoribus videndis apud ipsum, & apud Amadæum solùm est de obligatione locutus, quæ ex iure communi descendit, & non de consuetudine, iuxta quam fatetur obligationem esse sub reatu culpæ lethalis posse. Iuxta quod procedit proscriptio Propositionis 32. inter explosas De
creto SS. Alexandri VII. tenoris sequentis: Non est euidens quòd consuetudo non comedendi oua & lacticinia in Quadragesima obliget. Quod quidem de obligatione sub mortali videtur accipiendum, circa quam aliqui dubitarunt; nam de veniali communis assensus fuit, neque de eo ita erat curandum, vt pro sola obligatione sub veniali adstruenda, deliberatio adeò grauis & operosa præcederet & decretum tantoperè formidandum & venerandum pariter ederetur. Qua ergo dici fide potuit sententiam dictam confutatione non egere præ absurditate manifesta? Quod equidem dicere verosimiliùs possumus de censura præfata, adeò scilicet absurdam, vt eam non oporteat confutare.
608
*Alij, vt Pasqualigus (sic deinceps scrip
tor) teste eodem Mercoro volunt ieiunia Quatuor Temporum obseruari ex sola consuetudine, de qua non constat an sit introducta cum obligatione ad mortale. Sic ille. Circa quod negarim numquàm Pasqualigi sententiam minimè sustinendam, sicut & plures alias circa ieiunij obligationem, vnde & eas scriptores, qui post eum prodierunt, cum earumdem pœnè execratione reijciunt: pro quo Amadæus Disposit. 2. §. 13. & qui præcesserunt vti rem penitus certam & inconcussam, obligationem talis ieiunij, dum dies obligationis recensent, statuerunt, & ex Decreto SS. Alexandri nuper adducto non leuiter potest sententia dicta manifestæ conuinci falsitatis. Nam circa obligationem ieiunij Quatuor Temporum maior fuit Doctorum, vsu | fidelium id etiam comprobante, & consensus, quàm circa vsum ouorum & lacticiniorum in Quadragesima: & tamen obligationem consuetudine euidenti firmatam negans, vti vt minimùm scandalosa damnatur assertio: ergo de Quatuor Temporibus id asserens, quod præmisimus, in eadem damnatione est: & quidem si de ieiunio huiusmodi dubitare licet, de ieiunio Vigiliarum maior erit ratio dubitandi, quia minoris dignitatis sunt: vnde secundùm Ecclesiæ ritus Vigilijs Quatuor Tempora præferuntur, & ita in diebus etiam festis Apostolorum obseruantur inuiolabilis genere obseruantiæ. Quòd si circa vtrumque de obligatione non constat, circa Quadragesimam sua etiam dubitatio suberit: cùm enim ieiunium adeò prolixum sit, & fidelibus onerosum, dubitari de illius rigida obligatione poterit, & lata porta subintraturis transgressionibus aperiri.
609
*Concludit Caramuelis singularem co
gitationem & discursum adducens ex Theologia fundamentali num. 1128. ex eo quòd Musici à ieiunio excusantur, nec in mundo sunt Musici, qui plus cantent quàm Monachi, Benedictini præsertim: ergo Monachi non tenentur ieiunare. Quæ ratio idem de ceteris Religiosis euincit, nulli enim sunt, qui non cantent plusquàm sæculares. Hoc etiam videtur tenere Pasqualigus Decisione 132. impugnatus à Diana Parte 10. Tractat. 14. Resolut. 60. licet non ita reuera teneat, vt eius ratio ostendit, sed de particulari aliquo tantùm locutus, cui munus canendi incumbat, nec possit ieiunio de fatigatus conuenienter satisfacere. Et ita eum defendit Caramuel in 2. editione num. 1549. & 1550. iuxta ea, quæ habet in Praxi de Ieiunio Decis.
338. nu. 5. Ipse autem Caramuel in Editione dicta nihil habet num. 1128. ex ipsi adscriptis: sed num. 1539. & sequentibus vti calumniam refellit ipsi attributam assertionem, cùm eius mens alia prorsus fuerit, quam exponit ibidem concludens nu. 1552. Choristas regulariter ad ieiunium teneri, post acrem cum Diana concertationem, nihil certè ab eo in multorum assertione dissentiens, quos congerit nu. 1551. Musicos à ieiu
nij legibus excusantes: immò minùs aliquid videtur Religiosis indulgere, ait enim quòd si panis alicuius communitatis penderet à deuotione populi, & hæc manuteneretur Musica, prudens Prælatus, qui haberet aliquem Religiosum voce excellenti præditum, posset necessitati suæ Communitatis consulere vtendo opinionibus, quibus vti potest cantor quicumque sæcularis. Sic num. 1548. iuxta, quæ tradiderat in Theologiæ Fundamentalis Parte 2. nu. 100. ad quæ se refert. Diana autem indulgentiam ad eos extendit, qui in eo genere sunt insignes, & cum plausu audiuntur. In quibus non videtur extare aliquid, quod acerbitatem censuræ Auctoris nostri mereatur.
ASSERTIO XX.

ASSERTIO XX.

Qui alium mouet aut inducit ad inserendum graue damnum tertio. v., verbi g.gratia, ad domum eius aut segetem incendendam, non tenetur ad restitutionem illius damni illati.
610
*EX P. Baunio in Summa peccatorum pag.
Benè impugnata vt iacet.
307. & 308. editionis Sextæ: cuius assertionis falsitatem patere ait ex Gregorio IX. Cap. si culpa 10. de iniurijs. Vbi ait sic: Si culpa
Cap. Si culpa.
tua factum est damnum, vel iniuria irrogata, seu alijs irrogantibus opem tulisti, aut hæc imperitia tua, seu negligentia euenerunt, iure super his satisfacere te oportet. Sic ille. Vnde Academia Louaniensis asseruit assertionem hanc esse apertè falsam, & receptissimis iustitiæ regulis contrariam.
D. Thom.
Est etiam contra D. Thomam 2. 2. q. 62. arti. 7. asserentem versus illos, in quibus obligationes restitutionis expressæ: Iußio, consilium, consensus &c. qui & in solutione ad 2. docet teneri ad restitutionem principaliùs iussorem, quàm ipsum facinoris executorem. Quod Caietanus, Bañez, Tannerus, & alij Interpretes ad consultorem, & inductorem extendunt, eo quòd potiores partes in crimine teneant. Quod roboratur ex doctrina eiusdem S. Doctoris ibidem q. 71. arti. 3. obligantis Aduocatum ad restitutionem, qui scienter auxilium & consilium præstat iniustam caussam pro
sequenti, quod esse absque dubio protestatur. Sic ille arguit, & benè quidem absolutè loquendo: quòd autem aliquando secus accidere possit probabile est, immò & quandoque certum. Hoc quidem quando consilium, motio, seu inductio ita se habent, vt reuera non influant, quia illis deficientibus damnum idem quo ad substantiam & modum ab illud inferente proueniret. Illud autem quando non eodem modo damnum contingeret, quia citiùs, faciliùs, alacriùs, faciliùs, animosiùs, aut etiam crudeliùs est inflictum: quod quidem negant plures, admittunt tamen probabiliter Adrianus, D. Antonius P. Lessius, P. Becanus, Layman, Diana (apud quem decem) adducit & sequitur P. Gaspar Hurtadus Tractatu de Iust. & Iure Disput. 5. Difficult. 7. P. Bussembaum in Medulla Lib. 3. Tract. 5. Cap. 2. Dub. 3. num. 10. vbi cum P. Layman loquitur. P. Dicastillus Lib. 2. de Iustitia Tractat. 2. Disput. 4. à num. 14. P. Tamburinus Lib. 8. in Decalogum Cap. 2. §. 2. num. 3. & alij. Et negari nequit quin sit probabile. Sicut etiam probabile est eum, qui dubitat an suo consilio caussa damni fuerit, ad restitutionem non teneri, pro quo Bassæus Tomo 2. verb. Restitutio 3. num. 8. in fine. vbi pro eo graues Scriptores adducit P. Escobar in Theologia morali Tractat. 3. Exam. 2. num. 20. §. Dubitas cum P. Henriquez, P. Bussembaum suprà. vbi præter nonnullos ex adductis allegat P. Tannerum; quibuscum asserit
Moralis requiritur certitudo.
ad hoc vt quis ad restitutionem teneatur, debere esse moraliter certum de efficaci consilij sui influxu: id quod tamquàm probabile proponit, nihil in contrarium adiungens. Cùm ergo | frequentissime accidere possit vt talis desit certitudo, sitque in dubio melior conditio possidentis (quod est ita sentientium fundamentum) non immeritò potuit P. Baunij iuxta sic sentientium sicut in casu priori, id quod ipsi vti monstrosa laxitas attribuitur, pronuntiare.
ASSERTIO XXI.

ASSERTIO XXI.

Non teneri quemquam sub reatu mortalis peccati restituere id, quod ablatum est per parua furta, quantumcumque sit magna summa totalis.
611
*EX eodem P. Baunio ibidem pag. 220.
Quam assertionem ait ad instantiam Archiepiscopi Mechliniensis Academiam Louaniensem reprobasse, & à Sinnichio eruditè confutari ex eo quòd æqualis iniustitia in hoc appareat, ac in retentione rei per vnum actum ablatæ, non obstante veniali tantùm culpa in exiguis furtis: quia ad obligationem restituendi non attenditur culpæ qualitas, vnde & de accepto sine culpa potest illa suboriri, quando alienum esse deprehenditur, stante æquali iure in rei domino ad rem suam, quomodocumque ad alterius venerit possessionem. Sed his non obstantibus sententiam dictam tenuit Nauarrus Lib. 1. Consiliorum in 1. editione Tit. de Regular. Consilio 75. n. 37. & in 2. de statu Monachorum Consilio 3. nu. 27. in ratione 2. & esse aliquos similiter sentientes colligitur ex P. Sa verb. Furtum n. 5. vbi sic ait:
P. Sa.
Qui per vices pauca alicui furatur, cum ventum est ad notabilem summam tenetur restituere; etsi quidam id probabiliter negant. Sic ille. Pro quo Leander à Murcia in Disquisition. moral. Lib. 2. Disput. vnica Resolut. 5. n. 4. præter Patrem Sa, quem ita tenere ait, cùm reuera id tantùm tradat, quod vidimus, Nauarrum adducit, Summam Coronam, auctore Berardutio, ac Patrem Salas testimonium probabilitati perhibentem 1. 2. Tract. 13. Disput. 16. Sect. 27. nu. 87. nec non Angestum id absolutè tenentem. Quare ergo sententiam dictam in Auctoribus præfatis, & præsertim in Nauarro tantæ celebritatis Scriptore, Dominus
Nauarrus.
ille Antistes reprobandam ab Academia Louaniensi facta instantia non curarit? Dici poterit Nauarrum in Summa contrariam docuisse, in Hispana inquam (seu Manuali) Cap. 17. nu. 140. & in Latina n. 139. Sed certè magis videtur standum scriptis Consiliorum, quia post Manuale elucubrata & edita, vt constat ex citatione Manualis apud ipsum: vnde sic scribit: Quamuis autem hæc opinio probabilis sit, & communiter recepta, ideò & à nobis probata (ad marginem, In dicto Cap. 17.) verior tamen videtur profectò sequens, quam fundant quinque rationes &c. & sanè non contemnendæ illæ, vt non immeritò probabilis visa fuerit Patri Sa, licet P. Sancius contrarium arbitretur.
ASSERTIO XXII.

ASSERTIO XXII.

Præceptum seruandi Festa non obligare sub mortali, seposito scandalo, si absit contemptus.
612
*HVic assertioni, quam Facultas Theo
logica Louaniensis ad instantiam præfati Archiepiscopi etiam reprobauit, fauere ait P. Tamburinum Lib. in Decalogum Cap. 13. §. 8. v. 12. vbi inquit leges Ecclesiasticas non multùm frequenter sub mortali obligare. Contra quod arguit ex D. Thoma, & Cardinali Bellarmino, & concludit fauere errori Lutheri in libro aduersus Catharinum sic dicentis: Duodecima facies Antichristi est festorum dierum obseruatio, cùm omnes dies sint liberi & ad feriandum, & ad laborandum. Sic quidem arguit Scriptor noster, sed quidem aërem verberans, quia assertio dicta apud præfatum Auctorem loco citato, sicut, neque in alio, vbi de obligatione Festorum loquatur, inuenitur, sed prorsus opposita, vt videre licet Lib. 4. Cap. 2. §. 1. nu. 1. vbi sic ait: Teneri omnes bapti
P. Tamburinus.
zatos adultos ad Missam (& quidem vnam, etiam in Natali Domini) die festiuo audiendam, idque sub mortali (quia res est grauis etiam semel omittere, ex Suarez Tomo 3. in 3. p. Disput. 88. sect. 2.) iam omnium Fidelium sensus edocuit. Sic ibi. Et Cap. 3. §. 1. nu. 1. Opera (inquit) propriè seruilia, quæ sub mortali in diebus festiuis vetantur, &c. Ergo vt demus doctrinam illam de infrequenti obligatione sub mortali apud illum extare, vt extat citato libro Cap. 3. §. & num. signatis, perperàm illa præcepto, de quo agimus, applicatur, quan
do Auctoris mens adeò habetur explorata: & doctrina quidem dicta aliorum est, & ex eo ostenditur, quia obligatio ex verbis, quibus aliquid præscribitur, desumenda est, vt habetur in Clement. Exiui de verbor. significat. pro quo & alibi plura dedimus, viderique potest Diana Parte 10 Tract. 15. Resol. 45. Cùm autem modus loquendi Pontificum sit satis ambiguus, & semper velle sub reatu peccati mortalis obligare à paterna eorum pietate sit prorsus alienum; fit ex eo obligationem sub reatu dicto non esse adeò frequentem. Quod quidem & in legibus pœnam spiritualem etiam assignantibus, dummodò excommunicationis latæ sententiæ non sit, tradunt multi videndi apud Dianam citata Resolut. & apud ipsum P. Tamburinum Lib. 3. de Sacrificio Missæ Cap. 1. §. 7. n. 7. & seqq. quod & ille amplectitur: qui & §. 8. num. 17. circa obligationem audiendi Missam exceptionem generalis illius assertionis apponit. Et quid hîc cum Luthero adeò ineptè & fraudulenter obtruso?
ASSERTIO XXIII.

ASSERTIO XXIII.

Satisfacere præcepto Ecclesiæ de audiendo Sacro, qui duas eius partes, immò & quatuor à diuersis simul celebrantibus audit.
Section
613
*EX P. Escobario Tract. 1. Exam. 11. nu.
13. ex quo infert posse breuissimo tem|poris spatio Missam audiri, si quatuor, in quatuor v.verbi g.gratia altaribus proportionati temporis anterioritate sic celebrantur, vt dum vna inchoatur, secunda tunc ab Euangelio in consecrationem procedat, tertia à consecratione in communionẽcommunionem, quarta denique à communione vsque ad terminum. Hanc assertionem ait esse etiam aliorum Recentiorum Casuistarum; & tamen vnum elegit P. Escobarium, in quem inuidiam absurdæ laxitatis refunderet arguens ex eo quod ex præfato dicendi modo sequeretur Missam vno ferè momento posse audiri quadraginta partium proportione seruata. Vbi circa citationem in numero est error apertus, cùm dicatur 13. sitque reuera finis 97. qui post 96. desideratur; sequitur enim n. 98. Sicut etiam in editionis anno: fuit enim 1644. cùm dicatur fuisse 1646. videtur autem dictus Pater illationi præfatæ non penitus assensum præstitisse, sed illam quasi legitimam proponere, prioris asserti probabilitate proposita, sic
P. Escobar.
enim scribit: Satisfacitne præcepto, qui eodem tempore audit vnam medietatem ab vno, & alteram ab alio? Ita planè ex Sanchez, quia Ecclesia præcipit vt Missa audiatur; duæ autem medietates vnam Missam constituunt. Colligo posse te breuißimo temporis interstitio Missam audire, si quatuor &c. Quia verò ita sentire videbatur, idque minùs probatum deprehendit, aliter posteà se gessit: siquidem Tomo 5. Problematum Parte 2. Lib. 42. nu. 20. vbi de obligatione audiendi Missam agenti, & quæstionem de audiente duas successiue medietates cum multis affirmatiuè decidenti, id penitus
quod ad præsentem attinet prætermisit: in eo non probandus quod P. Sancium pro assertione præfata laudauit, cùm solum de eo loquatur ille, quod obligatus audire duas Missas, eas simul audierit, in quo sunt qui faueant multi, & ex nuperrimis Guilielmus Herincx Tomo 4. Tract. 3. Disput. 8. n. 203. qui n. seq. Recentiorum illud inuentum explodit cum P. Suario Tomo 3. in 3. p. Disput. 88. Sect. 2. Pro quo & P. Tamburinus, Lib. 3. in Decalogum Cap. 2. n. 11. Sed P. Bussembaum probabile inuentum existimat pag. 155. n. 7. & Dicastillus satis probabile Tomo 1. de Sacramentis Tract. 5. Disput. 5. n. 40.

Circa obligationem audiendi Missam opinionum aliarum euentilatio.

614
*ALias deinde circa obligationem audiendi Missam profert nouorum Casuistarum laxitates, omnino intolerabiles, sic suo more præfatus, scilicet ex P. Tamburino satisfieri
P. Tamburinus.
præcepto, etiamsi quis non intersit consecrationi ex Lib. 4. Cap. 2. §. 1. n. 3. quia potest adhærere opinioni asserenti sacrificij essentiam in commu
nione consistere; atque adeò non est dicendus omisisse sacrificium. Contra nihil obijcit, sua illa prolusione contentus. Sed assertio huiusmodi eum præter P. Tamburinum patronum habet, in quem sine insigni irreuerentia nequeat illa iactitare. Sic enim tradit Cardinalis Lugo Tomo de Sacramentis Disput. 22. n. 4. adhibita moderatio
Card. Lugo.
ne, vt scilicet absentia respectu illius non debeat more aliarum Missæ partium, quæ longiores cùm sint; omitti sine graui noxa possunt, æstimari, cùm sit adeò principalis. Non equidem ille nouellarum laxitatum inuentor, sed iudex in supremo generalis Inquisitionis pro vniuerso orbe Tribunali,
615
*Item ex eodem Ibidem §. 2. n. 7. probabi
lem esse, & subinde in conscientia tutam, aliquorum sententiam, qui docent Missam omitti posse sine culpa in die festo propter lucrum, quod tunc cessaret, si quis Missæ adesset. Sed certè in hoc id tacitum, quod assertioni huic constat probabilitatem non exiguam conciliare; scilicet lucrum non qualecumque, sed extraordinarium & notabile ad prædictum effectum esse necessarium; quod quidem citatus Auctor benè ostendit sufficere §. 3. n. 8. Capitis 3. ex operibus serui
libus arguens, in quibus videtur maior sanè cum Festorum veneratione compugnantia, quam sit in auditionis Missæ defectu. Licet enim Missa id sit, quo sublimius nihil, illius tamen auditio quasi assertorium quid per Ecclesiæ leges accessit: cùm tamen cessatio à seruilibus operibus ex primaria intentione fuerit: vnde in lege veteri circa obseruationem Sabbati, nihil præter cessationem dictam præscriptum inuenitur, & in Ecclesiæ statu sine conditionis prædictæ obligatione Festa ab Apostolorum tempore stabilita decurrerunt. Vnde graues Scriptores affirmant obliga
tionem dictam fuisse inductam post Concilium Agathense in Gallia celebratum, cuius decretum habetur in Cap. Missas de Consecrat. Dist. 1. ab Vniuersa Ecclesia receptum, vt videri potest apud P. Azorium Tomo 1. Lib. 7. Cap. 1. & P. Fagundez de præceptis Ecclesiæ Lib. 2. de primo præcepto Cap. 1. nu. 8. & videmus quod ipsi & alij affirmant obligationem videlicet dictam ab ipsis haberi Ecclesiæ nascentis exordijs, id quod de accessorij ratione diximus videtur certum: quod aliunde comprobari potest: ex eo scilicet quòd auditio Missæ facilè omitti sine culpa potest, si quis inquam ibi habitet vbi commoditas non suppetat conditionis: cùm tamen à seruilibus operibus vbique debeat abstinere: & ita de lucro, cuius grauis iactura sit subeunda, tenent expressè BassęusBassæus verb. Missa 9. n. 3. P. Filliucius Tomo 1. Tract. 5. nu. 226. vbi sufficere ait iacturam boni
mediocris æstimationis. P. Palaus Tomo 4. Tract. 22. Disput. vnica Puncto vlt. n. 4. Similiter locutus, & in fine cum P. Suario & Bonacina de lucro Molitoris. P. Dicastillus Tomo 1. de Sacramen
P. Dicastillus.
tis Tract. 5. Disput. 5. n. 171. & 178. in cuius fine, exemplo Molitoris adducto sic concludit: neceßitas, quæ excusat ab opere seruili, potest etiam excusare à Missæ auditione, si Missam nequeat audire, nisi intermisso opere & labore. Sic ille. Quod quidem cùm apud graues Scriptores extet, & qui seruiliter laborant, ob lucrum id faciant, sine ingentis audaciæ nota nequit eorum sententia modo dicto condemnari.
616
*Ex Patre etiam Tamburino ibidem §. 3. n.
9. assertum exhibet, quo probabilem iudicat opinionem dicentium præuisionem carentiæ Missæ non obstare quo minùs ad locum desertum, vbi ex penuria sacerdotis nequibit die festo Missam audire, proficisci quis possit. Resolutio præfata extat apud citatum Scriptorem n. 9. adiuncta casus specie de duobus, qui Sabbato venatum ire volebant, in eumque locum, vbi auditio Missæ ob distantiam non erat futura. In quo quidem | duo ex Societate docti Patres diuersimodè censuerunt: vnus enim licere dixit, quia die Sabbati audiendi Missam præceptum non instabat: negauit alter, quia instare præceptum illi visum est, eo quòd de proximo vrgeret, & consequenter adesset moraliter. Vtrumque autem probabiliter fuisse locutum P. Tamburinus affirmat. Et quidem meritò; nam Sabbato præceptum non vrget, neque tenetur quis eo die ab ea se actione continere, ex qua die sequenti obligatio pro eo tantùm vrgens nequeat adimpleri. Si enim ex aliquo capite, ex eo esset, quòd adimpletioni præcepti nequit impedimentum apponi: Atqui hoc est quando & vbi præceptum obligat, secus quando illius obligatio cessat, præsertim quando in illius fraudem non agitur, vt grauissimi Scriptores affirmant in eo, qui se confert in locum, vbi obligatio ieiunij non est, aut obseruandi Festum, vt videri potest apud P. Suarium Tomo 1. de Reli
gione Lib. 2. Cap. 13. n. 6. P. Salas de legibus Disp. 14. Sect. 5. n. 66. P. Sancium Tomo 1. in Decalogum Lib. 1. Cap. 11. nu. 35. P. Rebellum de Iustitia Parte 2. Lib. 2. Quæst. 7. Sect. 2. Sayrum Lib. 7. Cap. 3. n. 12. P. Filliucium Tomo 2. Tract. 27. Parte 1. n. 110. & seqq. Ioannem Sancium Disput. 54. nu. 14. P. Palaum Tomo 1. Disput. 1. de legibus Puncto 21. Dianam Parte 1. Tract. 5. Resolut. 40. & 52. & Parte 9. Tract. 6. Resolut. 16. Medinam, Ledesmam, Merollam, Bonacinam, Villalobos, & plures alios apud citatos. Cùm ergo & ratio & auctoritas solidum probabilitati præbeant fundamentum, nihil est de præcipiti illa sugillatione curandum. Adde esse etiam qui affirmant eodem die festo posse quempiam eò se conferre, vbi obligatio Festi non est, eo quòd certis pro locis sit tantùm constitutum, aut in eo existentes ab
auditione, ob commoditatis defectum excusentur. Quod quidem iuxta doctorum Neotericorum sententiam proponit P. Thomas Sancius Lib. 3. de Matrimonio Disput. 18. n. 21. & ait probabilitate magna non carere, quem sequitur P. Lessius Lib. 4. nu. 58. Vbi quidem distinctioni locus non est de die proximo aut remoto respectu eius, pro quo impositum præceptum. Quæ quidem habere locum forte possit quando quis iuxta dimidiam noctem Sabbati proficisceretur: quod vix moraliter contingere potest, vt exolutioni ab obligatione præcepti suffragetur: quia sic recedens vix tantùm spatij recessui à loco vbi est obligatio, impendere potest, vt non teneatur ad locum redire, præsertim si equitando recesserit, si autem pedester, idem poterit, nisi virium defectus obstiterit, quæ poterunt congruo laxamento reparari, cùm tot horæ noctis supersint, & etiam antemeridiani temporis.
617
*Præcedentes assertiones hæc sequitur apud eumdem Auctorem ex Lib. 1. Cap. 3. §. 8. n. 12. In audiendo Missam de præcepto, vel recitandis
P. Tamburinus.
Horis ex obligatione, satis esse attentionem externam, vnde posse quemlibet voluntariè distrahi. Et
illam quidem tamquàm probabilem pro scrupulosis proponit, quam magis ex professo versat in Opusculo de Sacrificio Missæ Lib. 1. Cap. 3. n. 5. vbi pro ea, sicut & pro contraria, plures & grauissimos Scriptores adducens, concludit iuxta probabilem huiusmodi opinionem, in Sacri auditione voluntariè distractum, eius præceptum satis adimplere. De quo non est opus hîc adiecisse plura, cum circa Propositionem tertiam non paucà huic loco dixerimus opportuna. Vbi Auctor sui videtur oblitus: ad quid enim inutilis hæc repetitio, nisi fortè vt P. Tamburinum iteratò pungat, cuius sententia in Caramuele fuerat adeò enormiter vellicata? Sicut neque circa Assertionem aliam, quam expromit ex Lib. 2. Cap. 5. §. 3. v. 3. vbi docet idem Pater satisfacere eum præcepto, qui Horas recitat animo non satisfaciendi. Iam enim hoc Caramueli impegerat, vt vidimus. n. 564. Sed pergit, & consonare ait eidem doctrinæ aliam, quam tradit P. Fagundez Resolut.
moral. præcepto. 2. lib. 1. Cap. 4. n. 4. vbi docet eum, qui facit Confessionem voluntariè nullam, satisfacere præcepto Ecclesiæ. Vbi quidem ex modo citandi, sicut & aliàs vidimus, non obscurè apparet Auctorem hunc eos, quos tanto insectatur ardore, minimè legisse: nam P. Fagundez Resolutiones morales non scripsit eo titulo prænotatas, & prætereà. n. 4. citato, sententiam dictam proponit, multis pro ea congestis Scriptoribus, addens in fine illam esse probabilem. Sequenti autem num. contrariam statuit, tamquàm veriorem & communiorem, eamque solidis fundamentis ab auctoritate & ratione petitis ostendit alteri penitus præferendam. In quo iam omnis est dubitatio submota, quandoquidem SS. Ale
Ab Alexandro VII. proscripta.
xander VII. eam suo Decreto proscribit iam aliàs adducto die. 2. Octobris, An. 1665. Et est ordine. 13. tenoris sequentis: Qui facit Confeßionem voluntariè nullam, satisfacit præcepto Ecclesiæ. Vnde iam dici probabilis non poterit, quæ talis viris grauibus, nec leuiter doctis visa est, & à multis notæ non exiguæ vt vera defensata: Vnde mirum non est P. Fagundez suo calculo prioribus adhæsisse.
ASSERTIO XXIV.

ASSERTIO XXIV.

Infidelem, cui proponitur nostra fides vt magis credibilis, dum eius Secta probabiliter adhuc credibilis apparet, non tenetur ad recipiendam nostram fidem.
618
*EX Ioanne Sancio, & Diana apud Esco
24. Erardus Billius.
barium Theologiæ moralis pag. 39. quibus subscribit Erardus Billius Tract. 3. Cap. 1. de fide, vbi ait quod puer in hæresi educatus non peccat credendo hæresi sibi propositæ, & quam à parentibus edoctus est, nisi habeat argumenta conuincentia, & probabilitatem excludentia suæ Sectæ: quando enim probabilis est, non peccat eam sequendo. Quo fit vt multæ puellæ vsque ad vigesimum annum vix censeri possint hæreticæ, quantumcumque ad cœnam, vt appellant, accedant. Quis enim dicet eas non habere argumenta probabilia suæ Sectæ? At nemo peccat sequens opinionem probabilem. Hanc assertionem ait esse plusquàm falsam; quia licet hæreticus ignorantia sui erroris laborans non peccet, & sit materialiter tantùm hæreticus; ille tamen, cui fides Catholica videtur magis credibilis & probabilis, non laborat ignorantia inuincibili; tum quia ratione formidinis annexæ opinioni minùs probabili, errorem aliquo modo præuidet: tum etiam quia sequendo Sectam illam, | quæ ipsi apparet minùs probabilis, seu minùs consona veritati, & relinquendo aliam, veritatem contemnit, & parùm de ipsa curat: ergo ille non excusatur à peccato. Deinde, quia probabilitas Sectæ non est vera, sed apparens; aliàs nullus propter hæresim damnari posset, & vnusquisque sua in Secta saluaretur. Pro quo Lutherani cuiusdam discursum apud Caramuelem inducit: ex quo & videtur inferre, (nam illatio non ita perspicua est) stante assensu circa probabiliorem opinionem, neminem posse minùs probabilem amplexari. Sed quorsum hæc modo?
619
*Apud P. Escobarium citato loco Propo
sitio prædicta non extat, neque vbi de obligatione fidei disserit, scilicet Tractatu. 5. Exam. 1. Diana Parte. 5. Tract. 13. Resolut. 19. ex Villalobo tantùm habet, quod est apud omnes de fide agentes vti certum dogma receptum: teneri inquam infideles ad suscipiendam fidem quando illis fuerit sufficienter proposita: P. Thomas Sancius, & Ioannes Sancius id luculentiùs executi: ille Lib. 1. in Decalogum Cap. 16. n. 32. & Lib. 2. Cap. 1. n. 6. & seqq. & hic Disput. 19. n. 3. & seqq. illum secutus, & additione Auctorum dictam positionem illustrans. Circa cuius difficultatis expeditionem multa à nobis dicta suprà. n. 474. & seqq. iuxta quæ & modò dicendum assertionem pro
Admittitur, & probatur.
positam generaliter non esse admittendam, quia eo ipso quòd mysteria nostræ fidei vt magis credibilia proponuntur, obligatio pro eorum amplexu vrget, quia in rebus ad fundamenta æternæ salutis pertinentibus, & in quibus Doctorum, qui esse testes omni exceptione maiores possunt, non intercedit diuersitas opinionum, via est secura incedendum, vt benè à Magistris Bañez & Le
desma dictum, sicut & à P. Layman, quos adducit Ioannes Sancius n. 7. qui tamen minùs rectè locutos asserit, arguens ex eo quòd sicut in alijs materijs, vbi offensa mortalis intercedere posset fatentur ipsi eam non committi ab operante ex opinione minùs probabili, licet res magni momenti sit Deum offendere mortaliter, vel non: sic quoque ab infidelitate excusabitur infidelis non credens ductus opinione minùs probabili. Vbi de infideli loquens, etiam hæreticum comprehendit, vt ex antecedentibus constat. Sed non vrget, cùm ex dictis sit obuium discrimen: siquidem operans inter Catholicos iuxta minùs probabilem opinionem, testes habet, quos sequatur, omni exceptione maiores, quod inter infideles non accidit, & quia ibi non agitur de fundamentis præcipuis pro æterna salute comparanda, sicut in casu, de quo agimus.
620
*Vnde multò minùs admittendus prædi
ctus auctor, dum contra P. Sancium etiam insurgit, qui obligationem dictam agnoscit in articulo mortis, contendens. n. 8. tunc tantùm in articulo mortis esse obligationem amplectendi partem securiorem, quando illa certa est, non autem quando illa etiam est sub opinione: & ita in præsenti contingere, cum Catholica fides vt probabilior tantùm proponatur. Sed quidem ratio adducta hîc etiam vrget, & robustiùs profectò, quia sic operans manifesto se discrimini æternæ damnationis exponit, nullum habens firmum ab auctoritate aut ratione præsidium. Non enim dicere poterit ad iudicium in diuino Tribunali pertractus, & se errasse deprehendens, Domine, sic egi quia Doctores pios & doctos, ac omni exceptione maiores sum secutus, sed quia Lutherum, Caluinum, Kemnicium, aut alios farinæ eiusdem sequi magis placuit carnis voluptatibus indulgentes: quod secus accidet fidelibus, si in opinionum delectu fortè
deerrarint. Prætereà (quod & singulari est animaduersione dignissimum) hæretici sectas suas esse tantùm probabiles affirmant, & ad salutem æternam obtinendam, earum sunt probabilitate contenti. Non sic Catholici, non sic; sed orthodoxam fidem omnino necessariam ore Christi proclamant: Qui verò non crediderit, condamnabitur. Marci. 16. Ergo cùm orthodoxa fides vt magis credibilis obijciatur, & reuera existimetur talis, credibilius est etiam eum, qui eam non amplectitur, condemnandum. Quis autem non videat insignem in eo temeritatem admitti, si quis ea relicta via, aliam minimè securam ingrediatur? Item, Catholica fides vt certa proponitur: ergo cùm in negotio omnium gravissimo certa sint incertis præferenda, vt citatus Scriptor affirmat, quærenda est profectò à volente damnationem vitare æternam, vbi fuerit reperibilis certitudo. Atqui verosimile videri debet sic fluctuanti, in Ecclesia Catholica certitudinem talem inueniri: ergo debet illam quærere, & saltim eam vt magis credibilem amplecti: quod si fecerit, iuveniet equidem quod quæsiuit, proficiens in melius, non iam opinans, sed credens ritu Catholico, bene Deo iuvante, & gratiam conferente in dies ampliorem, sicut D. Augustino, sic ipso testante, nouimus accidisse.
621
*Et hæc quidem de ijs procedunt, qui
circa res fidei tales possunt de credibilitate & opinabilitate formare discursus: de alijs autem qui inter hæreticos educati eorum ductum in religionis profectione sequuntur; neque quidquam quod in contrarium mouere eorum animos possit, audierunt, aliter est dicendum; quandoquidem in his esse ignorantia inuincibilis mysteriorum fidei potest, vt est receptissima sententia. Videantur P. Suarez Disput. 17. de fide. Sect. 1. n. 10. Et Cardinalis Lugo Disput. 18. de illa. n. 25. In hoc ergo Erardi Billij assertio, quod ad factum attinet, non videtur improbanda. Sed modus loquendi & in illo, & in alijs non est admittendus,
quòd scilicet hæretici habeant opinionem probabilem: nam in ijs, qui, vt diximus, circa res fidei possunt disputabiles formare discursus, meri errores sunt, & apertè damnabiles; hæresis enim vocari opinio nequit, iuxta Theologicam acceptionem. In alijs autem error etiam, sed non damnabilis, quia inuincibilis, vnde ignorantia potius vocari debet, & ea praua dispositione caret, qua prior illa. Sic ergo Ioannis Sancij sententia, quatenus & in articulo mortis obligationem excludit, parùm probabilis, si tamen probabilis, quod & mihi ita videtur. Et hac simus censura contenti, dum à Superiori Tribunali nihil maius habemus, neque post diligentem excussionem aliarum huius Auctoris opinionum hæc videtur vstulata.
ASSERTIO XXV.

ASSERTIO XXV.

Dare pecuniam, vel aliud quid temporale pro Beneficio, vt motivum, quo voluntas Collatoris ad illud conferendum inducatur, non est Simonia, si non datur vt pretium Beneficio æquale.
622
*PRo hac citantur valentia Tomo. 3. Disput.
25. Contra quam arguitur.
6. Quæst. 16. Puncto. 3. Tannerus, Escobarius, Sancius, Milhardus, & alij recentiores Casuistæ. Contra quam arguit ex D. Thoma. 2.
D. Thom.
2. q. 100. arti. 2. ad. 5. vbi sic ait: Antequàm alicui acquiratur ius Episcopatus, vel quacumque dignitas vel præbenda, per electionem, vel prouisionem, seu collationem, Simonia cum esset aduersantium obstacula pecunia redimere; sic enim pecunia pararet sibi viam ad rem spiritualem obtinendam. Ex quibus verbis sic format argumentum. Per pecuniam parare sibi viam ad rem spiritualem est vera Simonia: hoc accidit in casu nostro: ergo. Hinc generaliter negant Sacri Canones fas esse per pecuniam ad Ecclesiæ dignitates peruenire, vt Canone. 3. ex Apostolicis. In Concilio Toletano. 8. Et in Melphitano, & in facto Simonis Magi, de quo Act. 8. Quoniam donum Dei existimasti pe
Act. 8. v. 20.
cunia possideri. Quia si euasio illa de permotione voluntatis, & non de exhibitione pretij, alicuius esset momenti, in promptu erat Simoni responsio, sicut & omnibus alijs sic nundinantibus, cùm dicere possint se tantùm intendere Electorum voluntates datis muneribus permouere. Quod in Balam, & Giezi similiter locum habere poterat: pro quo Caramuelem laudat in
Caramuel.
Theologia morali Lib. 2. n. 864. Et hanc labem non solùm esse contra ius positivum, sed etiam contra diuinum vt aliqui Recentiores affirmant, ex D. Thoma probat in. 4. dist. 21. q. 3. arti. 3. ad. 1. Vbi docet quòd si iudex spiritualis munere aliquo siue magno, siue paruo, flectatur ad aliquid faciendum, Simoniacus est coràm Deo. In paruis mu
D. Thom.
neribus (inquit) iudici datis non iudicat (Ecclesia) Simoniam committi. Sed apud Deum, qui cor videt, Simonia est. Item ad. 4. Qui dat aliquid spirituale, si principaliter moueatur fauore precum, vel timore rogantis, quantùm ad iudicium diuinum Simoniam committit & rogatus & rogans. Vnde P. Suarez in Tractatu de Simonia pro hac sententia S. Thomam, & alios antiquos Theologos & Canonistas refert; cuius verba cum Auctorum citatione subiungit, & addit Ecclesiam non posse id quod Simoniacum non est ex natura sua, Simoniacum efficere, cùm nequeat rerum mutare naturas. Quod & explicat exemplo contractus, qui Molatra, vel Barata, dicitur, & ab Italis Stoco: qui si lege Ecclesiastica prohibeatur, sicut est ciuilibus legibus prohibitus, non ideò vsurarius esse desinet contra ius diuinum. Sic enim ille censet de contractu dicto, de quo inferius. Et hæc probationis summa.
623
*In qua quidem mirum est nihil censu
rarum haberi, præter communem illam, de qua sæpiùs, monstrosi Theologiæ partus. Et ego quidem verissimam contrariam assertionem existimo, de qua dixi alibi. Sunt tamen plures alij præter adductos, qui cum illis sentiant, ex quibus Amadæus in Propositionibus ex Tractatu de Simonia Proposit. 1. exhibet Illustrissimum Arauxo, Sanctorium, Pasqualigum, Malderum. Pe
Qui faueant assertioni.
trum Nauarrum, Petrum de Ledesma, & hunc quidem non id expressè docentem, sed per doctrinæ consequentiam, qui modus inferendi non semper solet esse legitimus, & illi quidem se tuentur aut tueri possunt doctrina D. Thomæ
D. Thom.
Quæst. 100. citata. arti. 3. ad. 2. vbi sic ait: Illi qui dant eleemosynas pauperibus, vt orationum ab ipsis suffragia impetrent, non eo tenore dant, quasi intendentes orationes emere: sed per gratuitam beneficentiam pauperum animos prouocant ad hoc quòd pro eis gratis & ex charitate orent. Hæc S. Doctor. Ergo si quis ita collaturo Beneficium, aut quid aliud spirituale, tribuat, vt scilicet ex amicabili beneuolentia præstet, Simoniæ labem non incurret. Quam consequentiam esse probabilem affirmat Diana: immò absolutè admittendam esse, ex eiusdem est doctrina manifestum Parte. 11. Tract. 6. Resolut. 31. §. Quæro Secundò. Vbi cum P. Quintana Dueñas, cuius mortem amicabili dolore prosequitur Tomo. 1. Tract. 6. Singulari. 15. n. 7. eum, qui tradit aliquid temporale intendens vt sibi aliquid spirituale conferatur titulo gratitudinis, à Simonia excusari affirmat. Sit ergo hoc, quod neque ratione neque auctoritate penitus destitutum videtur, vtcumque probabile, dum contra illud nihil quod aliter sentire compellat, per superiorem habemus potestatem.
624
*Et ex confutatione assertionis prædictæ
manere etiam confutatam subdit Auctor sententiam Escobarij Tract. 6. Exam. 2. n. 14. vbi docet Simoniacum non esse, qui promissa sine intentione soluendi pecunia ad sacerdotium peruenit. Nam verè pecunia sibi parat viam, quod Simoniacum esse D. Thomas affirmat, vt vidimus. Vnde in Concilio Melphitano etiam pecuniæ promissio prohibetur. Quod ex iudicijs etiam tribunalitijs ostenditur, in quibus non minùs corruptor iudicij est qui argentum promittit, etsi non soluat, quàm qui soluit quod est pollicitus. Vbi quidem, sicut alibi sæpè, est mendosa cita
P. Escobar.
tio, nam in. Examine. 2. num. 14. non est. Sed in 1. & in eo nihil ad rem. Assertio autem occurrit. n. 20. §. Simonia quotuplex. Vbi ait in casu dicto esse Simoniam fictam, & ita non verè talem, sicut fictum aurum non est aurum. Quod est quidem verissimum de illo, qui promisit, quidquid de conferente sit: pro quo operæ pretium erit Cardinalem Toletum suis verbis loquentem exce
Cardinalis Toletus.
pisse Lib. 5. Cap. 90. n. 4. Sic enim ibi: Hîc est vnum dubium de eo, qui promitteret dare pecuniam pro Beneficio, animo verò non dandi, sed fictè, & sic accepit Beneficium, an esset Simonia. Ad hoc toto lib. 9. quæst. 8. arti. 1. & Caietanus Quodlib. 1. Quæst. 9. dicunt non esse: quia actus exterior ab interiori rationem sumit: vnde licet talis promissio ficto instrumento confirmaretur, non esset Simonia, quamuis in foro exteriori iudicaretur Simonia, quia non considerat interiora. Ego ita credo, quamuis Nauarrus super Cap. finale de Simonia. Cap. 9. alia procedat via, sed hæc est melior. Sic ille. Idem tenent Petrus Nauarra, P. Suarez, Bonacina, P. Reginaldus, P. Filliucius, P. Palaus, P. Valentia, quos adducit & sequitur P. Vincentius Tancredi de Reli|gione Lib. 4. Tract. 2. Disput. 31. num. 6. & quid ad hæc monstrorum, quæ fingit, iuratus censor? Cui equidem vti suspiciendum moderationis exemplar iuuat præfatum Cardinalem de materia præsenti disserentem ante oculos posuisse. Agit ille Cap. 93. de pœna Simoniaci, & ad eum
perueniens, qui dat Beneficium, sed nondum altero dante pretium, quod promisit, discordantes Nauarri & Soti sententias adducit, illius negantis, huius affirmantis pœnas incurrere, & sic addit: Quam profectò ego etiam teneo, & credo verissimam esse, sic n. 1. subdens nu. 2. auctoritatis & rationis firmamenta, & in 3. sic habet: Nec iste Doctor vllum habet suæ opinionis fundamentum. At quia hodie multi ipsum sequuntur, crederem licere aliquando vti eius opinione, cùm res hæc moralis sit, & in opinione posita: sed non semper à sententia communi hac discedendum. Sic ille, de Nauarro locutus coætaneo suo, cuius singulari opinioni, sed ob auctoritatem Doctoris tanti à multis receptæ, sic deferendum censet, cùm tamen asserat nullum habere fundamentum. Quid ergo &c.
ASSERTIO XXVI.

ASSERTIO XXVI.

Cùm numerata pecunia pretiosior sit numeranda, & nullus sit qui non maioris faciat pecuniam præsentem, quàm futuram, posse creditorem aliquid supra sortem à mutuatario exigere, & eo titulo ab vsura excusari,
625
*SIc ex Caramuele in Theologia morali Lib.
2. n. 799. à Sinnichio relato §. 443. qui Auctori nostro quo ad hæc integra esse videtur Bibliotheca, qui & eam vocat non solùm improbabilem, sed erroneam, & intolerabilem, & contra eam arguit ex conditione pecuniæ, quæ ex se sterilis est, ex Aristotele & D. Thoma, ac D. Basilio; vnde quòd numus numum pariat præter naturam est. Et ego quidem Caramueli neutiquam assentior, quia ad demoliendum receptissimum dogma apud Theologos & Canonistas principium minimè firmum assumit, scilicet pecuniam numeratam pretiosiorem esse numeranda, quod verum non est, si numeranda ex eo quòd præsens non sit, nullum pariat incommodum aut lucri cessantis, aut damni emergentis: sic enim perinde se habet, ac si eius Dominus eam haberet in arca multis clauibus obserata. Non est au
Non talis videtur.
tem acerrima illa admittenda censura, quantùm ad erroneæ qualitatem, cùm SS. Alexander VII. alia sit inferiori contentus in posteriori Decreto damnabilium assertionum, in quo. 42. extat tenoris sequentis: Licitum est mutuanti aliquid vltra
sortem exigere, si se obliget ad non repetendam sortem vsque ad certum tempus. Sit ergo vt minimùm scandalosa, nec plusquam oportet sapere, Pontificium iudicium prætergressi. Sed ad sobrietatem sapiamus. De quo & nos alibi.
626
*Dubium deinde mouet circa Mohatras,
& respondet quòd si talis contractus fiat cum intentione lucri, & cum pacto reuenditionis præuiè inito, vt communiter fieri solet, esse illicitum, & palliatam vsuram; quidquid recentiores Casuistæ in contrarium dicant. Quia lucrari aliquid vltra sortem ex vi mutui præcisè vsura est: quod in casu tali accidit, in quo Mercator id lucratur, quo summum mercium pretium superat infimum. Sed debuerat Recentiores proferre, qui ita sentiant, quando cum pacto reuenditionis contractus talis initur, id enim communi assensu reprobatur, vt videri potest apud Cardinalem Toletum Lib. 5. Cap. 31. n. 3. P. Lessium Lib. 2. Cap. 21. n. 130. Petrum Nauarrum Lib. 5. Cap. 2. n. 171. Bonacinam Tomo. 2. Disput. 3. de Contractibus. Quæst. 2. Puncto. 3. n. 20. P. Gasparem Hurtadum Tractatu de Contractibus Disput. 2. difficult. 15. in fine, & sic etiam alij, & illi quidem etiam nouarum laxitatum principes, iuxta Auctorem nostrum, P. Tamburinus, & P. Escobar. Ille Lib. 8. in Decalogum Tract. 3. Cap. 7. §. 8. n. 9. & 10. Hic Tract. 3. Cap. 5. Exam. 6. n. 52. §. licet euendere. Non est ergo cur hîc diutiùs hæreamus. Ideò ad alia.
ASSERTIO XXVII.

ASSERTIO XXVII.

Vix vnquam teneri aliquem ad eleemosynam præcisè ex superfluo status, cùm vix vnquam huiusmodi superfluum in Sæcularibus, etiam in Regibus inueniatur.
627
*EX P. Vasquez in Opusculo de Eleemo
27. D. Thomas.
syna, & pluribus alijs recẽtioribusrecentioribus Casuistis. Contra quos arguit ex D. Thoma 2. 2. q. 32. arti. 5. in Corp. vbi ait, dare Eleemosymam de superfluo, est in præcepto: & dare eleemosynam ei, qui est in extrema necessitate. Ex quo ibidem inferunt Caietanus, Bañez, & alij eius Interpretes vt eleemosyna sit in præcepto non requiri duo simul, scilicet superfluitatem in dante, & extremam necessitatem in accipiente, sed quodlibet eorum sufficere. Addit auctoritates alias eiusdem S. Doctoris, D. Gregorij Magni, & Theodoreti idem contestantium, concludens P. Vasquium, & Casuistas alios præceptum eleemosvnæ detruncasse ac mutilasse: sic enim sæculares vix vnquam largiendi lege continget vrgeri. Quæ quidem parùm & ipsa vrgent: nam doctrina D. Thomæ & aliorum libenter admittitur, teneri
inquam sæculares ad eleemosynæ ex superfluis largitionem: in quo quidem quæstio de iure est. An autem superflua rarò aut frequenter eisdem suppetant, est mera quæstio facti, in qua vt suppetere affirmetur, necessarium erit censum more Romanorum inire, & familiarum omnium facultates ac necessitates expendere, vt abundantibus certa eleemosynæ mensura, ad quam teneri constiterit, præfigatur. Non ergo detruncatur aut mutilatur eleemosynæ præceptum, sed stante obligatione dicta vniuscuiusque conscientiæ circa superfluitatem dictamen conuenitur. Tenetur ex superfluo: an sit illud, videat qui solus id scire sæcularis possit. Vt verò verosimiliter affirmari possit id rarò contingere, communis eorum suffragatur vox, & experientia multiplex, vt verum hac etiam ratione sit illud vatis Regis Psal.
Psal. 30. v. 10.
30. v. 10. Diuites eguerunt, & esurierunt. Et ita cum P. Vasquio sentiunt multi grauissimique Scriptores, vt videri potest apud Dianam Parte 2. | Tract. 15. Resolut. 32. & Tract. 16. Resolut. 26. & Parte 4. Tract. 4. Resol. 215. & Parte 5. Tractat. 8. Resolut. 14. §. Dices, si hæc. De quibus non plura, cùm responsio tantoperè dilucida ac concludens sit, & Patrem Vasquez ab Auctore non vi
P. Vasquez
sum, sicut neque alios plures, quos insectatur, Scriptores, citationis exactio manifestat, dum in Opusculo de Eleemosyna confusè producitur. Extat ergo assertio in Opusculo dicto Cap. 4. n. 14.. Circa quod fallax etiam citatio apud Dianam, quia in citato Capite non est Dubium 4. in citata Resol. 26. vbi sic habet: Opusculo de Restitutione Cap. 1. Dub. 3. n. 27. & 32. & ideò Cap. 4. nu. 14. asserit &c. In Opusculo enim de restitutione nihil tale habetur neque in Cap. 1. Dubium 3. occurrit, sed vnicum, in quo neque dicti numeri, sed solus 10. Quod autem sequitur vtpotè quod in tali Opusculo extat, auctarium erroris est: circa quod non parùm scriptorum diligens attentio, & attenta diligentia desideratur.
628
*Addit Noster constare etiam falsum esse quod ait Layman Lib. 2. Tractat. 3. Cap. 6. nu. 1.
Confessarium absolutionem à peccatis diuiti non facile debere negare, quòd communes pauperum miserias subleuare monitus recusat, quia diues semper aliquam caussam in specie præfert cur recuset, nempè istam. Nihil habeo superflui. Contra quem arguit, quia diues ex debito legali, subindeque ex præcepto tenetur superflua dare pauperibus, vt ex D. Thoma iam visum: Vnde si monitus à Confessario, hoc facere recuset: & ex sola ascendendi libidine præcludat viscera sua pauperibus, nec quidquam de superfluo ipsis largiatur, absolutionis incapax est. Pro quo inducit Caietanum in Opusculo de Eleemosynis Cap. 6. ConfessorẽConfessorem vrgen
tem conscientias, & instat prætereà ex eo quòd responsio illa diuitum friuola est, quia possunt illi moderatiùs viuentes multa pro liberalibus officijs reseruare, quod D. Augustini, & Senecæ verbis exornat. In quo quidem negari nequit quin multa abripiat vanitas, quibus multiplex posset leuari necessitas, vnde Confessarijs ea est cura in diuitum Confessione futura, vt eos erga pauperes beneuolos verbo & opere reddant. Ipsis autem seriò coram Deo asserentibus nihil sibi esse superfluum, credendum proculdubio, & absolutio impertienda: quod negari à nullo ritè sapiente potest, præsertim cùm circa hoc opiniones adeò ipsis fauorabiles sint, & animaduersio quidem Patris Layman antiquiorem ex ipso sic obijcientis Illustrissimo Ordine habet auctorem, Rosellam inquam à Caietano adductum citato
Caietanus.
Cap. 6. cuius illa sunt verba: Quòd si mihi illud Rosellæ obieceris, quòd scilicet diuitum Confeßiones audiri non possent, & Confessores damnationem incurrerent, audi Dominum Iesvm Christum in Euangelio diuitibus dicentem: Faciliùs est camelum transire per foramen acus, quàm diuitem intrare in regnum cælorum. Confessoribus autem: Si cæcus cæco
Matth. 15. v. 14.
ducatum præstet, ambo in foueam cadunt.
624
*Et sic cùm sentiat & pronuntiet adeò seuerus præceptor, quid tandem in caussa præsenti determinet, operæ erit leue non pretium audiamus, sic enim ille statim: Est autem magna
Caietani notanda doctrina.
opus circumspectione vt concludatur hunc habere superflua: Oportet siquidem considerare statum, filios, filias, seruos, alumnos, hospites, conuiuas, diuisionem, munificentiam, magnificentiam, etsi qua sunt huiusmodi: & habere semper præ oculis quòd necessarium personæ non censistit in indiuisibili: multis enim adiunctis, non apparebit superfluum, & multis subtractis non censebitur quis indigens. Sic ille. Potuit ergo P. Layman tanti luce magisterij id lucidare quod protulit, & ex eadem aduersarius calumniosum impetum exarmare. Vbi ad Confessariorum trepidationem submouendam, & aduersos dicendi modos, quoad praxim conciliandos, id proculdubio iuuabit, si illi diuitibus pro satisfactione moderatas eleemosynas imponant, quod ipsi neutiquam recusabunt, & sic peccata sua iuxta saluberrimam Prophetæ monitionem, eleemosynis rediment, & iniquitates
Daniel. 4. v. 24.
suas misericordijs pauperum. Omitto quædam ab Auctore suo cum Sinnichio adiecta, quibus non est opus distineri.

ASSERTIO XXVIII.

Absolutionis capacem esse hominem quantavis laboret ignorantia mysteriorum fidei, & etiam si per negligentiam quoque culpabilem nesciat mysterium SS. Trinitatis, & Incarnationis Domini nostri IESV Christi.
630
*HAnc Assertionem supremum ex sep
temdecim articulis esse ait, quos Academia Louaniensis ad instantiam Archiepiscopi Mechliniensis reprobauit: eiusque falsitatem patere asserit ex communi Theologorum sententia asserentium cum S. Thoma 2. 2. q. 2. arti. 7. & 8. in noua lege fidem explicitam mysterij Incarnationis & Trinitatis, non solùm necessitate præ
D. Thom.
cepti, sed etiam medij, esse ad salutem necessariam. Vt enim viator ad terminum perueniat, debet & locum ad quem tendit, & viam, qua ad illum tendit, agnoscere: via autem hominibus veniendi ad beatitudinem est mysterium Incarnationis & passionis Christi, iuxta illud Act. 4. Non est aliud nomen datum hominibus, in quo opor
Act. 4.
teat nos saluos fieri, inquit S. Thomas loco citato. Terminus verò est clara visio Dei vnius & Tri
ni. Sic ille arguit: sed certè non ita robustè, vt blandiri sibi possit de manifestè ostensa falsitate. Sententiam dictam plures & grauissimi scriptores antiqui & recentes amplectuntur, vt videri potest apud Amadæum in Propositionibus ex Tractatu de fide. Proposit. 1. Et P. Mendum in Statere
opin. benign. Dissertat. 1. Quæst. 1. n. 4. vbi ex Mag. Soto occurret D. Thomam non esse contrarium. Nec benè doctus Pater affirmat sententiam dictam habere quidem probabilitatem extrinsecam à grauissimis eius defensoribus, cùm tamen sit ratione solida destituta. Tria namque fundamenta, quæ adducit, seria profectò non sunt; & quæ pro sua, facili possunt negotio dissolui, sicut & nuper adducta de via & termino: concedimus enim viam esse Christum respectu omnium, quia per eius merita accipiunt quidquid necessarium est protendentia in beatitudinem: Trinitatem etiam esse terminum, sed non esse necessarium vt sub ratione talis cognoscatur, sicut non est necessarium cognosci quo ad omnes suas perfectio|nes, licet secundùm omnes terminus sit. Et quidem absolutæ illæ, & tales vt simpliciter simplices à Theologis compellentur, quod personalitatibus
plures negant. Cumq;Cumque per Christum sit in omni euentu comparanda felicitas, rectè dicitur non esse aliud nomen, in quo salui fieri possimus. Nomen enim non semper pro eo sumitur, quod communi acceptione vulgatur: sed pro virtute & potestate, vt est obvium in scriptura, & in forma Baptismi est id manifestum, cùm dicitur, In nomine Patris &c. vt videri potest apud D. Thomam. 3. p. q. 66. arti. 5. ad. 6. ibi: Virtus autem diui
D. Thom.
na, quæ operatur in Baptismo, ad essentiam pertinet, & ideò dicitur. In nomine, & non. In nominibus. Sic ille.
631
*Et hucusque Propositiones à præfato
Scriptore concussæ, & pro viribus impetitæ: quanto autem cum fructu ipse viderit: & videbit fortè, me ex tunc ipsi de vitæ longitudine gratulante. Nec dubito præcursuros alios in his & alijs pugnacibus scriptionibus confutandis, quæ multos cùm vellicent, ad defensionem iustam prouocabunt. Et pręcurrissempræcurrissem ipse citiùs alijs, si commodè potuissem: verùm immensa locorum diuortia eorum, quæ non lentè concepta sunt, editionis tempestiuitatem retardabunt. Et quidem Corollario quodam notatu digno, vt ipse loquitur, illam monstrorum insectationem quorumdam ex suis instructus auctoritate concludit, in id vnum intentus, vt Casuistarum infelicem solicitudinem damnet, qui nimia sua licentia diuinam legem, & multò magis humanas eludibiles fidelibus reddiderunt. Quod quidem & nos in multis verum agnoscimus, sed asserti illius veram comprobationem in omnibus allatis denegamus. Itaque quod dolet dolemus, quod plangit plangimus: sed dolorem & planctum non sanis membris, sed malè affectis applicamus. Dolet quidem SS. Alexander in priori Decreto nouellarum multitudinem laxitatum vt iam vidimus. Sanctissimus D. N. audiuit non sine magno animi sui mœrore complures opiniones Christianæ disciplinæ relaxatiuas. Sic Decreti exordium. Et tamen ipse
censuras multarum propositionum apud Amadæum extantium, quæ Theologis Sorbonicis Christianæ disciplinæ relaxatiuæ visæ sunt, vti præsumptuosas, temerarias, & scandalosas explodit citata superiùs Bulla, quia grauissimorum Scriptorum auctoritate nituntur. Mœrorem ergo suum eò direxit, vbi illius erat digna conquestio: quod equidem legitimi Ecclesiæ filij debent exemplar imitari, quod illis in monte, immò & in montibus, qui pro insignibus sunt eidem, monstratum est. Exodi. 25. v. 40.

ASSERTVM CITATI SCRIPTORIS.

In concursu duarum opinionum æquè probabilium tutiorem esse eligendam, quod efficaciter repellitur.
632
*REdit ille ad institutam disputationem,
& Arti. 5. & licet Assertum propositum ex principijs ab eo positis, de quibus dictum, satis videbatur apertum, placuit ipsi illud & denuò statuere, ac nouis rationibus comprobare. Ait ergo quando in materia morali, quæ subest periculo peccati mortalis, occurrunt duæ opiniones æquè probabiles, semper eligendam tutiorem. Ita docere ait omnes Auctores Arti. 2. §. 2. ab ipso relatos pro præcedenti Conclusione, scilicet in concursu probabilioris sententiæ non posse minùs probabilem eligi. Probat ex Cap. Ad audientiam. Et ex Cap. Significasti, de homicidio, in quibus axioma illud satis tritum, in dubijs debere nos semitam, aut partem eligere tutiorem: quod & in alijs iuris Canonibus inuenitur, ex quibus celebre
Cap. Si quis de Penit.Poenit.
illud in Cap. Si quis, de Pœnitentia. Dist. 7. Ergo tene certum, dimitte incertum.
Ad quod cùm diuersimodè responderi possit,
vt superiùs vidimus, iuvat modò Syluestri responsionem adhibere, qui verb. Opinio. n. 1. ita scribit: & hoc intellige non solùm quando quis facit quod in se est vt intelligat veritatem: quia talis etiam in manifestè determinatis excusaretur, cùm laboret ignorantia pro tunc inuincibili: sed etiam cùm quis ex affectione ad suum Doctorem iudicat probabiliter, vt sibi videtur, esse verum, quod est falsum. Nec obstat quòd in dubio tutior opinio est eligenda, de sponsalibus, Iuvenis: quia non est in dubio qui probabilibus rationibus flectitur ad vnam partem. Nec quod incertum dimittendum est, & certum tenendum. De Pœnit. dist. 7. Si quis, quia tenet iste certum sibi moraliter: cùm in moralibus sufficiat certitudo ex probabilibus secundùm Philosophum. 1. Ethicor. Sic ille præclarus in Thomistica schola Magister, & antiquiorum princeps Summistarum, vt alias omittam responsiones, de quibus suprà, & contra quas scriptor hîc noster insurgit. Et cùm sit illa adeò genuina, & Textibus adaptabilis, mirum est ab eo prætermissam. Cur autem ita factum, non est cur operosiùs disquiramus.
633
*Post quasdam autem regulas, quas valde
commodas iudicat ad modum procedendi, quando non constat quænam ex duabus opinionibus æquè probabilibus sit tutior ex illis, confutatum manere ait peruersum nouorum Casuistarum dogma, quo asserunt stante vtrimque probabilitate, iudicem posse adiudicare rem cui maluerit: quod tradit Caramuel in Theologia morali. n. 1467. Si ex litigantibus neuter rem possideat, & probabile censet P. Tamburinus Lib. 1. in Decalogum. Cap. 3. §. 4. n. 5. Licet contrarium ipse tueatur contra P. Sancium, & P. Franciscum de Lugo. Circa quod inducit P. Fagundez apud P. Escobarium Tract. 3. Exam. 2. Cap. 6. n. 111. addentem posse iudicem in tali casu aliquid ab vna partium accipere, vt sententiam in eius fauorem ferat. Quam doctrinam ait non solùm esse falsam & legibus ac regulis Iuris repugnantem, sed etiam Reipublicæ perniciosam, cum Sinnichio locutus suo, & D. Isidoro in auaros iudices declamante Lib. 3. Sentent. Cap. 52. Circa quæ
dictum à nobis aliàs: & tot sunt cum Caramuele sentientes, vt probabilitas nequeat præfatæ sententiæ denegari: quam & agnoscit Leander à Murcia in Disquisit. moral. Lib. 1. Disput. vnica. Resolut. 20. n. 14. Vnde cùm SS. Alexander VII. in priori Decreto, de quo superiùs sententiam asserentem posse à iudice in opinionum æquabili probabilitate à litigante pretium prælationis accipi, vti vt minimùm scandalosam proscripsisset; | eam, quæ voluntariam & gratuitam electionem indulget, intactam reliquit; id non facturus, si vti peruersum dogma relegandum iudicaret. In citatione autem P. Escobarij vt sæpè aliàs deerra
P. Escobario male attributa.
tum: citato enim loco nihil habet: neque in Examine. 2. citato Cap. 6. numerus extat ille: sed soli. 21. & 23. aut quidquam quod ad rem faciat.
P. Escobar.
Tractatu autem 6. Cap. 6. §. circa litem. Sic propositæ quæstioni respondet: Ex sententia Leßij respondeo non peccare contra iustitiam, quia processit id tantùm iure uaturæ spectato, quando est quæstio iuris, non facti. Porrò hæc omnia iure sunt positiuo prohibita. Sic ille. Et vbi hîc P. Fagundez? Qui
quidem Tomo. 2. in Decalogum Lib. 8. Cap. 26. n. 14. quæstioni respondens post vtriusque opinionis circa ipsam fundamenta proposita, & patronos appositos, negatiuam vt probabiliorem amplectitur, non posse inquam iudicem pretium antepositionis accipere, licet possit sequi quam voluerit opinionem. Nihil ergo perniciosum in illo, cùm tamen in falsis citationibus esse possit non toleranda pernicies.

CIRCA QVÆSTIONEM DE VNIVS.

Doctoris auctoritate ad reddendam opinionem probabilem in materia morali, & tutam in praxi, Auctoris sententia, argumentorum enodatio, & vtilia documenta.
634
*DIctum de hoc suprà in Appendice §. 3.
& videndum modò quid noui solertia Auctoris inuenerit, ex cuius discussione quæstum doctrinæ aliquem colligere valeamus. QuęstionemQuæstionem mouet ille Arti. 6. Et communiter Recentiores affirmare ait, eâque de caussa, vt Sinnichius observat, in mutuas laudes excurrere, quod Caramuelis & Dianæ exemplo confirmat, & Episcopi Gandauensis adductis verbis, quibus mutuò se illos scabere, veteris adagij accommodatione testatur. Quo graui & serio fundamento iacto, statuit vnius tantùm Doctoris suffragium, seu auctoritatem, communiter loquendo, non posse reddere opinionem aliquam probabilem, & in praxi tutam: & probat Primò ex Aristotele. 1. Topicor. Cap. 4. sic dicente: Probabilia sunt quæ vi
Aristoteles
dentur omnibus, aut pluribus, aut sapientibus, & his maximè notis. Sed quæ vni soli videntur, non videntur pluribus: ergo quæ vni soli videntur, communiter loquendo, probabilia non sunt. Vbi quidem fallacia argumentationis est clara: nam ex Philosophi verbis id detractum, quod ad rem maximè poterat facere, scilicet postremum illud, Aut sapientibus, & his maximè. Ergo etiam si non sint plures, eorum auctoritas probabilitatem potest ijs, de quibus agitur, conciliare: aliàs in priori illo membro fuissent comprehensi, Aut pluribus.
635
*Secundò ex D. Thoma. Quodlib. 3. Arti.
D. Thom.
10. vbi ait: In his, quæ pertinent ad fidem, & bonos mores, nullus excusatur, si sequatur erroneam opinionem alicuius magistri. Atqui iuxta recentiorum Casuistarum sententiam excusari potest: quod ex Lactantio & Sinnichio vrget. Cui tamen luculenta responsio in Syluestro, si libuisset legere, suppetebat: ille enim Verb. Opinio. n. 1. quæstione præsenti proposita sub illis terminis: Vtrum auditores diuersorum magistrorum tenentium
diuersas opiniones, excusentur, si sequantur? & adductis D. Thomæ verbis ex Quodlib. citato Panormitani & Oldradi diuersimodè loquentium, sic determinat: Istæ autem opiniones non sunt contrariæ: quia vtraque loquitur in spectantibus ad fidem, aut mores. S. Thomas dicit quòd tales non excusantur in his, quæ sunt clarè & manifestè determinata alicubi: quo etiam modo secundùm Archidiaconum intelligitur, cùm dicit, quod in opinionibus faciens contra verum, licet non contra conscientiam, non excusatur à præcepto: putà in habendo plures præbendas, quia facit contra legem Dei: aliàs, inquit, contradiceret sibi in eodem libro, quod non est credendum: & est verum, quia in talibus non excusat ignorantia. Panormitanus verò loquitur in obscuris, & est verum opposita ratione, dicente Monacho, quòd non generatur aliquod præiudicium veritati, cùm inter diuersas opiniones à magistris approbatas, & scripturis authenticis annotatas, illam quis amplectitur, quæ sibi videtur magis consona rationi. Sic ille: addens statim id quod n. 632. ex eodem dedimus, & pro caussa præsenti non leue potest conferre momentum: quandoquidem ille ex nouellis Casuistis non est, qui se mutuo stabunt, vt suis opinionibus auctoritatem aucupentur. Non ergo refragatur D. Thomas; sed suffragari ex eius est verbis manifestum, quia exceptio firmat regulam in contrarium. Credi non debet magistro in ijs, quæ manifestè erronea sunt: Ergo in ijs, quæ non sunt talia, sed sub opinionum ambiguo, licita erit magistri docti & probati sequela.
636
*Tertiò ab inconuenienti. Si enim vnius
viri docti & probi auctoritas sufficeret; vel dicendum esset recentiores Casuistas non esse viros doctos & probos, vel omnes eorum assertiones esse probabiles & tutas in praxi. Primum non concedent aduersarij, cùm sit illis iniuriosum: secundum verò absurdissimum est. Quis enim dicit omnes nouorum Casuistarum assertiones suprà relatas esse verè probabiles & tutas in praxi? Nonnullas refert, quas ita absurdas reputat, vt communis, & communissimæ pietatis notiones ad eas refellendas & aspernandas sufficiant. Nec valet si dicatur esse probabiles speculatiuè, non practicè: quia ex nouorum Casuistarum principijs nulla est talis distinctio, vt videri potest apud Ioannem Sancium Disput. 54. n. 11. Respondeo, quidquid de probitate Casuistarum sit, circa quam non est æquum altercari: quod ad sapientiam attinet, non ita excellentem esse in omnibus, vt cuilibet debeat nouiter contra communem loquenti Theologorum mentem assentiri. Vnde
extat inter proscriptas à SS. Alexandro VII. Propositio illa, quæ est penultima in priori Decreto, & de qua dictum supra: Si liber sit alicuius Iunioris & moderni, debet opinio censeri probabilis, dum non constet reiectam esse à Sede Apostolica tamquàm improbabilem. Circa quam obseruare iuvat, minimè prohiberi à Pontifice opinionem dictam vti probabilem amplecti, quæ apud iuniorem scriptorem occurrat, sed generalem illam assertionem probabilitatis, eo ipso quod apud Iuniorem | extet, & non sit à Sede Apostolica vti improbabilis exturbata. Eam ergo quam quis non ex eo præcisè quòd in libro moderni scriptoris extet, sed quia solidis fundamentis innixam perspicit, probabilem censet, quo minùs sequi possit, non est Decreto Pontificis improbatum. Vbi cùm de Recentiorum libris sermo sit, de antiquioribus nihil innouatum. Tunc sic. Sententiam vnius Doctoris sequi quem posse apud Syluestrum, vt vidimus, neque iuniorem, neque recentiorem, neque modernum, manifesta assertio est: ergo eam amplecti quis tutò potest, & iuxta eam in particularibus casibus conscientiæ suæ processum moderari.
637
*Nec refellendum quod tandem subdit,
à se inquam in assertione dictum Communiter loquendo: quia contingere potest vt auctoritas vnius Doctoris graui aliquo fundamento ducti, & nulla in contrarium occurrente ratione, saltem quam facilè & clarè non soluat, sufficiat ad inducendam moralem certitudinem de veritate alicuius opinionis, & ad reddendam illam probabilem. Vel etiam Doctor esse potest adeò clarus, & in Ecclesia celebris, vt eius auctoritas præponderet aliorum multorum rationibus & auctoritati, qualem esse meritò affirmat D. Thomam. Vnde in
Pro exemplo D. Thom.
fert non posse satis se mirari quomodò tot Thomistæ aliàs graues pro secundis intentionibus, & entibus rationis, pro indiuisibilibus continui, pro natura & existentia temporis, & alijs similibus quæstionibus, quæ nec proficere, nec obesse possunt animarum saluti, pro S. Doctore tanta animi contentione decertent: & vix aduertant quid in rebus moralibus, & præsertim in hac grauissima de probabilitate quæstione senserit. Nam certè tantò diligentiùs mens eius circa morales materias indaganda est, quantò certiùs scimus ipsum priùs in se ipso legisse quæ alijs scripsit, & id vnum spectasse antequàm doceret, qua ratione viueret, vt cereris ostenderet qua lege viuendum esset. Non inquam refellendum, quia tandem id, quod contendimus, profitetur. Et quod Thomistas suos admonet, nos etiam libenter admittimus, quia conuenientissimum iudicamus in rebus moralibus D. Thomæ mentem, qui & fecit & docuit cum excellentia tanta, solerter inscrutari. Verùm quia Doctor sanctus opiniones vt opiniones, non vt irrefragabilia dogmata tradidit, mirum non est si oppositæ aliquando tamquàm probabiles, ipso etiam iudice, dum nihil in contrarium indicat, ad praxim vtilem assumantur.
638
*In responsionibus ad argumenta illud
non prætermittendum, quod in P. Thomæ Sancij dedecus indecorè & ridiculosè pronuntiatum de conspicilijs vt ad videnda, quæ in D. Thoma non extant, scriptoris cum eodem agentis oculis admoueantur. Probat doctus Pater Lib. 1. in Decalogum. Cap. 9. quod de vnius Doctoris auctoritate prolatum, & n. 7. id comprobat auctoritate D. Thomæ Opusculo citato, illis adductis verbis, Posse quempiam amplecti opinionem, quam à magistro audiuit in ijs, quæ ad mores pertinent. Et est quidem verissimum formalia illa verba eo loco non inueniri: sicut etiam verissimum est eorum sensum in ijs, quæ ex eodem hic scriptor statim exhibet, contineri, dum scilicet ait: In his quæ pertinent ad fidem & bonos mores, nullus excusatur, si sequatur erroneam opinionem alicuius magistri. Ibi enim exceptio habetur non erroneæ opinionis, vt n. 635. dicebamus. Et ratio, quam statim reddit, rem facit manifestam, sic enim ille: In talibus enim ignorantia non excusat. Ergo de ijs tantùm agitur, quæ probabiliter nequeunt disputari, quia neque ignorari, vt luculenter Syluester exposuit, testis profectò omni maior exceptione. Quomodò autem & ab Auctore nostro conspiciliorum exigi applicatio posset, circa Scotum diximus, & circa plures alios dicere etiam in decursu Propositionum damnabilium eius iudicio, si iocari liceret, potuissemus.
639
*Sed neque omittendum quod tandem
asserit opinionem, quæ asserit vnum Auctorem per se ad probabilitatem alicuius sententiæ sufficere, communi Doctorum sententiæ repugnare, & ab illis non solùm vt falsam, sed etiam vt improbabilem, immò vt perniciosam, & innumeras absurditates in materiam doctrinæ moralis inuehentem, reijci, ac improbari, vt patet ex Censura Doctorum Louaniensium: & licet auctoritas decem vel quindecim Doctorum sufficiat ad reddendam probabilem opinionem circa materiam particularem: non tamen in quæstione de opinione probabili vt sic, quia ipsa est fundamentum doctrinæ moralis præcipuum: ad principia autem talia maior requiritur auctoritas & numerus Doctorum: sicut in politicis videmus pro maiori vel minori momento rerum iudicandarum maiorem vel minorem requiri iudicum numerum: & leges fundamentales regni non posse nisi à generalibus illius comitijs statui vel abrogari. Sic ille philosophatus, cui & annuimus quatenus vnius cuiuslibet Doctoris auctoritatem pro concilian
da probabilitate non esse sufficientem, iuxta id, quod diximus, asseuerat. Cùm autem ipse vnius auctoritatem sufficere affirmet, si eas habeat, quas ex ipso posuimus, qualitates, nihil iam diuersitatis apparet inter particularium materiarum opiniones, & fundamentale illud principium, pro quo nec decem, nec quindecim, asserit sufficientes esse Doctores. Applicet ergo ipse, quod de politicis inserit, & dicat an ad leges fundamentales regni vnus sit dictis ornatus dotibus futurus sufficiens iudex? Non equidem, vt credo, sufficiet: & tamen ad fundandam probabilitatem erit satis: ergo non est similiter in politicis & Theologicis discurrendum.
640
*Prætereà, valde voluntariè asseritur
principium esse fundamentale in materia morali non sufficere vnius Doctoris auctoritatem ad conciliandam sufficientem probabilitatem opinioni, vt possit quis eam tuta conscientia complecti. Principia quidem sunt, dari opiniones probabiles: posse illas licitè fideles amplecti: probabilitatem à rationum pondere, & Doctorum auctoritate conflari: talem debere esse vtriusque gradum, vt prudens quis possit pro illa ad praxim aduocanda formare iudicium. Quanta autem in particulari esse debeat auctoritas, determinabile non est, & ita circa illud diuersi & probabiles esse modi sentiendi possunt: nam aliquando pauci quamplurimos superabunt; immò & superare vnus potest, quod in celebri Doctore scriptor aduersans affirmat. Immeritò ergo dicitur illud | esse fundamentale principium. Quod quidem efficacissimè euincere possumus ex fundamento probabilitatis ab intrinseco, quod in opinione pro illius probabilitate requiritur: illud scilicet quod à ratione desumitur: non enim plures necessariæ sunt, sed vna momenti magni sufficit, cui plures in opinione contraria non præponderent; vnde & probabilior potest iudicari. Nec plura cum Scriptore dicto, cui ad sua rigida dictamina omnes reducere volenti, parùm profectò suis conatibus profuturo, dicere possumus quod fabuloso filio mentitus parens: Moderantiùs opta. Nec horrebit, vt credo, ad fabulas
Fabula P. Goned.
fabulæ illius memor de Iansenistis, & Molenistis. Pro quo operæ pretium ipsi fuerit Eligium Bassæum in Floribus Theologiæ moralis Tomo 1. verb. Clausura num. 13. adijsse, vbi inueniet post adductum num. 12. Decretum S. Congregationis Regularium, quo Regularibus ipsis prohibe
tur ad Monasteria Monialium sine licentia eiusdem Congregationis accessus, Epistolam Cardinalis Alexandrini ad P. Oliuerium Manareum Prouincialem in Flandria Societatis Iesv, in qua eiusdem Societatis Patribus, & etiam Patribus Capucinis, & accessus, & instructio singulariter & liberaliter illis in partibus indulgetur. Cùm abundè cognouissent quem fructum edant
S. Congregatio Regulatium.
in istis partibus Patres Societatis IESV, & Capucini suis documentis & exhortationibus, quas interdum habent ad Moniales, quarum Cœnobia hæreticorum faucibus sunt exposita: statuendum iudicarunt: vti per has Litteras statuunt & declarant: de ceterò quod Regularibus interdicit visitationes & colloquia, minimè comprehendi prædictos Patres Societatis & Capucinos &c. Et quidem cùm hic de subtilitatibus Scholasticis in re Theologica non agatur, sed de morum directione, eo in genere P. Molina inter primos huius facultatis magistros recensendus venit, in quo de nouellis laxitatibus nihil: pro quo argumentum non leue fuerit citatum Scriptorem nihil ex eo inter præfata monstra damnabile protulisse. Valeat ille, & benè valeat, vt ad alium factionis eiusdem iuratum militem veniamus.
§. IV.

§. IV.

Circa Vincentium Baron nuperrimum Scriptorem & duplicem eius pro moralibus antiquioris Scholæ sententijs Apologiam.

641
*PRior ex illis contra Illustrissimum Ca
ramuelem pro viro docto Prospero Fagnano militat, sed contra P. Theophilum Raynaudum præeunte Dissertatione, quam circa Confessionem absentis, & absolutionem moribundi edidit, & ad calcem Tomi posthumi P. Suarij, de Auxilijs diuinæ gratiæ efficacis, & illius cum creata libertate concordia quandoque apposita, & in Tomis nouendecim postremæ impressionis desiderata: cùm tamen in syllabo operum, quæ sigillatim edita sunt, illius fiat mentio, quam & ipse exhibet Tomo 16. Sect. 1. Puncto 9. num. 16. vbi id quod à se dictum de huiusmodi absolutione confirmat, & quia in Dissertatione contra illum, nonnulla habet citatus Scriptor refutatione digna, illa erit operæ pretium hoc loco proferamus, vt fiat statim, si de Apologia alia contra Amadæum Guimenium nunc interim aliquid indicemus. In qua ille contra P. Raynaudum vti libri sub mentito nomine auctorem magno impetu digladiatur: tantâque repertæ à se circa hoc veritatis confidentia, vt non dubitet suspicionem suam priorem in apertam demonstrationem fuisse prouectam affirmare. Sic pag. 3. & sanè si tales sunt demonstrationes aliæ, quas non semel obiectat, de illarum imaginaria qualitate necessarium erit altè impressum damnare conceptum. Nam P. Theo
philum auctorem esse libri præfati tam est falsum, quàm quod falsissimum, cùm legitimus illius parens sit in Hispania notissimus, qui & viuit, & viuet vt spero pro se luculentissimè responsurus, & similiter deceptus in ijs, quæ contra eumdem Patrem scribit, faciens eum plurium librorum in suum Ordinem, & in Societatem ipsam, auctorem; cuius minùs cauti & considerati asserti veniam in fine prioris Apologiæ deprecatur. Quod quidem initio operis oportuisset affigi, non in calce, quo verosimile est non fore lectores omnes peruenturos: quod & de ijs, quæ circa P. Suarium iniuriosissimè attexuit, non ita factum, pariter condolendum: licet P. Suarij Operum is sit splendor, quem nequeat inuidiosa quæuis nubecula vllatenus inumbrare. De quo statim. Quæ cùm ita sint, ad ea, quæ diximus, discutienda, sed presso calamo, quia longiora non licent, accedamus.

APOLOGIA BREVIS PRO P. SVARIO.

Disquiritur an illius auctoritas sufficiens sit ad reddendam opinionem probabilem: occasione illius circa absolutionem moribundi non in præsentia Sacerdotis confessi sententiæ.
Section
642
*NEgat citatus scriptor, & laudato illo, id ex non ignobili, vt inquit, aucto
re contra ipsum suis verbis loquente admiscet, quod non sine horrore & stomacho sint omnes veri sapientiæ filij lecturi. Dolent illi Diuis Augustino & Thomæ ab aliquibus exæquatum. Sed nunquid ipse tale aliquid aut cogitauit, aut passus est, qui quod ad D. Augustinum spectat delendum corditus voluit, respondente Illustrissimo Censore: Quod scripsi, scripsi? Nec verò cùm sæculi nostri Augustinus aut Thomas dicitur, magnis illis Doctoribus penitus exæquatur, sed eius commendatur sapientia, quæ inter huius sæculi Scriptores adeò excelluit, sicut primis illis temporibus dictorum Ecclesiæ lumi|narium excalluisse omnibus est parùm etiam sapientibus manifestum. Primatum eloquentiæ Tullius habet; cui nequaquam quidquam de suo primatu detraxit, qui Lactantium Firmia
num Tullium Christianum compellauit. Apud D. Hieronymum Epist. 7. occurret Brennus nostri temporis: neque tamen Brenno Gallorum regi æquabilis, qui Romam cepit, victis ad Alliam riuum Romanis. Siue ergo in bono, siue in malo, modus iste loquendi æqualitatem non intendit, sed similitudinem aliquam declarare: vt omittam Vallam & Erasmum sui temporis Lucianos. Neque vt penitus peregrinam existimare debemus huiusmodi audaciam, cùm satis notum sit magnis ingenijs, & clarissimis Scriptoribus suos non defuisse mastyges, vt Homero & Tullio, Virgilij & Titi Liuij scripta & imagines, parùm abfuit, quin ex omnibus bibliothecis amouerit: quorum alterum vt nullius ingenij, minimæque doctrinæ: alterum vt verbosum in historia, negligentemque carpebat. Sed
Suetonius.
quis ille? Caligula, vt Suetonius in illo: qui & eodem teste Senecæ scripta arenam sine calce esse dicebat: quem & Aulus Gellius Noctium Attica
Aulus Gellius.
rum lib. 12. Cap. 2. ineptum, insipidum, & insulsum vocat. Prudentium elegantissimum metrico stylo scriptorem, meliorem Christianum quàm poëtam per ludibrium appellat Scaliger. Illos etiam Theologiæ Principes, & minora mundi lumina, qui carperent minimè defuerunt. De priori apud Erasmum in Censura cir
Erasmus.
ca Libros Retractationum & Confessionum ita quidam: Offendunt species quædam loquacitatis: offendunt in longum productæ periodi: offendit oratio nonnumquàm ad popularem sermonem degenerans: offendit earumdem rerum crebra repetitio &c. Sed has ille offensionis species statim amolitur. Alterius mysticam expositionem de cultro lapideo circumcisionis adducens damnatus auctor, Apage, inquit, hinc istam pruriginem.
Petrus Cunæus.
Quod ergo si P. Suario, quantus quantus ille sit, suus fuerit insectator? Poterit ille sine modestiæ aut veritatis iniuria, quod Plato de nobilissimo auditore dicere solitus, Sufficit mihi vnus Aristoteles, mutato nomine feliciùs vsurpare dicens: Sufficit mihi vnus Alexander, Septimus in
quam, ad quem sic P. Sfortia Pallauicinus, Cardinalem tunc necdum ipse Cardinalis, Tomum 1. Disputationum in 1. 2. ab eius nominis compellatione eleganter auspicatus: Superbas Criticorum animaduersiones, superstitiosa Grammaticorum arcana, tenebas quidem, sed mi
Card. Sfortia.
nimè tenebaris. Quin ingenio nihil humile aspernato, nihil arduum verito, Stagiritam simul atque Aquinatem altè hauserat. Suarium verò nostrum in humana diuinâque Philosophia præ alijs recentibus exosculatus, repetitis eum itineribus emensus fueras: vtpotè in quo nihil intactum, nihil intutum deprehenderas, subtilitatemque soliditati innexam adamabas. Nec adamasti solùm, sed propugnasti; assertis nimirùm ad eius placitum amplissimis thesibus, imberbi ore, sed inuicto, Sic ille: de quo & infra nu. 713.
643
*Cùm inquam neget, sic probat Disput.
1. Sect. 3. cum P. Raynaudo concertationem instituens, qui penitus affirmabat. Nam vel hoc illi conciliandi probabilitatem ius tribuitur, nulla excepta materia, vel in rebus tantùm ex præcepto ad salutem necessarijs, vbi ignorantia aut probabilitas arcet periculum peccati, & salutis. Si hoc vltimum, contra id militare ait collecta ab ipso prima exercitationis parte, & addenda ex Mercoro, Fagnano, & alijs: & sunt illa, quibus probari intenditur in conflictu opinionum eam, quæ stat pro lege aut præcepto eligendam, de quibus à nobis dictum in superioribus. Si Primum, id ipse Pater non admittit, qui in rebus ad Sacramenta spectantibus, & in ijs, quæ sunt de necessitate medij ad salutem consequendam, id, quod est securius, amplectendum semper arbitratur. In casu autem, de quo præcipuè agitur, quæstio de Sacramento vertitur, de absolutione scilicet moribundi eo modo confessi, quem diximus. Circa quam cùm P. Suarius fuerit deceptus, vnde & eius assertio à Clemente VIII. & Paulo V. proscripta, non est illius auctoritati adeò deferendum, vt ea ad conciliandam probabilitatem sententiæ contra alios diuersum sentientes sufficere videatur.
644
*Sed errasse dicitur, quia dubiam mate
riam pro certa obtrudendam voluit. Si ergo constat hoc illi falsò impingi, constabit pariter deceptum non fuisse; & ita eius auctoritas sartatecta remanebit. Constare autem ex eo ostenditur, quia aut de sententia eiusdem agitur, qua licitam absolutionem in casu prædicto censet, aut de explicatione Decreti Clementis VIII. In vtroque autem nihil tamquàm certum statuit. Sed iuxta verosimiliorem sibi locutus dicendi modum. Pro quo consulendus Tomo 4. in 3. p. Disput. 21. Sect. 3. vbi n 4. proposita sententia de necessitate præsentiæ Sacerdotis audituri Confessionem ad conferendam legitimè absolutionem, eam dicit communem. Addit deinde nu. 5. non esse hoc ita essentiale, quin si adueniat Sacerdos, & inueniat pœnitentem ita priuatum vsu omnium sensuum, vt nullum signum peccati aut doloris ab eo possit obtinere, possit esse aliorum relatione contentus ad absoluendum illum, iuxta eamdem sententiam, pro qua statim graues Scriptores | accumulat, & solidis eam fundamentis confirmat, quam & tandem amplectitur n. 10. verbis istis: Propter hæc decreta, & propter vsum Ecclesiæ
P. Suarez.
censui semper hanc opinionem esse veram, & conformem Christi institutioni. Et inferiùs. Timeri autem potest ne prædicta declaratio Pontificia huic opinioni in aliquo derogare videatur. Sic ille. Iuxta quæ cōpertumcompertum habetur eum, non vt omnino certam, sed vt probabilem, hanc proposuisse sententiam, quandoquidem vti opinionem amplectitur, & non vti certum dogma, in eoque sensu defendit, iuxta quem Doctores ab eo adducti illum est exploratum defendisse. Iam quod ad declarationem Pontificij Decreti spectat, idem ex illius verbis manifestum habetur, ita enim post illam: Nihilominùs declarationem hanc eiusdem Pontificis censuræ subijcio, sicut cetera omnia, quæ tam in hoc, quàm in ceteris Operibus meis continentur. Hæc Doctor & Pius, & Eximius, in quibus videre licet modestissimum agendi modum, ab illa prorsus confidentia alienum, qua solent ab audacibus quibusdam proponi quædam tamquàm certa & indubitata, circa quæ multi, & sæpè etiam doctissimi, non dubitare modò, sed & contrariè sentire contingit. Anne tale illud apud citatum Disput. 1.
P. Baron.
Sect. 2. Artí. 2. §. 3. pag. 167. Quoad illam consecutionem, ab opinione speculatiuè probabili, aut practicè tuta, tantùm abest esse necessariam aut probabilem, vt falsißimam, & periculosissimam esse, atque atheismum inuehere, multis locis & argumentis demonstratum sit &c.
Sed hoc minimi, aut nullius, est profectò
momenti: admitto enim Secundum, de quo dictum suprà, & nego Primum, iuxta mentem Doctoris Eximij, pro quo in Superioribus est efficaciter decertatum; neque modo quidquam affertur, quod nouum facessere negotium queat. Licet autem assertio, de qua erat quæstio, ad Sacramentum spectet, circa illam posse opinionem probabilem versari indubitatum est, quando agitur de casu necessitatis, qualis erat ille: vnde Paulus V. in Rituali iubet tales absolui. Quod
quidem & Auctor dictus cum omnibus, vt loquitur, Thomistis amplectitur Sect. 4. §. 3. sic dicens: Clemens VIII. & Paulus V. damnant sententiam Suaris, quæ materiam incertam pro certa ponit, Thomistarum sententiam non improbant, sed potiùs ad vsum reuocant, iuxta illam regulam, quæ dubia materia vel forma vti præcipit ad arcendum salutis periculum. Sic ille. Potest ergo circa dubiam materiam diuersitas opinionum absque controuersia versari: erga & P. Suario licuit cum pluribus ea in quæstione sentire. Illationes sunt euidentes.
645
*Hinc iam dubitatio illa, quæ multos ve
xauit, insurgit. Si P. Suarij expositio congrua, & Decreto adaptabilis fuit, cur Pontificia est auctoritate reiecta? Circa hoc multi multa, & quidquid de hoc sit, certum est iam illam communiter admitti, & ad praxim adscisci, iuxta Pauli V. in suo Rituali præscriptum: cùm apud grauissimos Theologos sententia illa dignum habeat locum,
de quo ego & alibi egi, & pro quo videri potest P. Franciscus Bardi in Selectis, & erudita ad calcem de hoc argumento lucubratione. Nec non Doctor D. Petrus Aingo Ezpeleta in Selectis &
P. Petrus de Aingo Ezpeleta.
practicis Resolutionibus de casibus tempore mortis occurrentibus Tract. 5. Resolut. 24. & 25. vbi quidquid ad exactam quæstionis huius decisionem & enodationem desiderari potest studioso lectori succurret. Est enim Scriptor apprimè doctus & eruditus, qui & singularibus firmamentis statuit posse absolui moribundum dictum, etsi testes dispositionis non adsint quando Sacerdos de illis certificatus accedit. Propter quæ, cùm ante annos aliquot quidam Dominus Inquisitor, qui & Fiscalis officio fungebatur, cùm Supremi Tribunalis Hispaniæ mandatum inuenisset, quo deleri expositionem dictam, vrgebatur, idque sic faciendum institisset, cœpissetque de hoc non segni commonitione tractari, ab incepto prorsus, qui caussam vrgebant, visis præfatis fundamentis
Nec ingrata Clementi.
(quamuis nuper adductus nondum prodierat scriptor) destiterunt: vt meritò dici possit opinionem istam in suæ probabilitatis esse pacifica possessione, & eidem Clementem VIII. annuisse ex grauium testium assertione affirmat P. Theophi
P. Theophilus.
lus citato num. 16. ex Tomo 16. pro quo & citatus Ezpeleta. Vbi & addendum, in mandato illo ex punctionis Clementis & Pauli nullam expositioni præfatæ adiectam infamatoriam qualitatem, contentis Censoribus simplici illo Remoueatur: quia sic tunc expedire iudicatum, Deo melius aliquid in posterùm prouidente, quia & bono melius esse potest.
646
*Habemus ergo ex dictis, P. Suarij auctoritatem firmam & inconcussam, vt iuxta communem sensum tot benè iudicantium de sufficientia Doctoris vnius ad probabilitatis conciliationem, nihil desiderari maius queat, Diuis Augustino & Thomæ, quibuscum comparatio nimis videtur odiosa, excellentiæ suæ incomparabili prærogatiua reseruata. Pro quo, & generali circa prædictam controuersiam assertione, de vnius sciliDoctoris auctoritate, iuuat hoc loco Epistolæ partem exscribere, quam P. Mendus Appendici ad Bullam Cruciatam inseruit, quæ habetur post stateram benignarum opinionum n. 75. & est illa Illustrissimi Domini D. Petri Patheco Commissarij Generalis Bullæ eiusdem, viri iuxta pariter sapientis ac probi, cuius virtus ad Lydium est lapidem probata, ingenua repulsa supremarum dignitatum. Qui respondens eidem Patri scire desideranti, numquid in Opere illo suo sat quidem docto, & communi plausu ac veneratione recepto quidquam esset veritati dissonum, sic inter alia scribit: En lo que toca al punto de los Religiosos, por
D. Petrus Pascheco.
auer visto lolos BreueBreues de Vrbano VIII. en que losles prohibe el ser absueltos de casos reseruados por virtud de la Bula, quitando que ninguno, aunque sea Legado, Nuncio, ni el Comissario General pueda declarar sobre aquella determinacion, no puedo decir mas a V. P. que despicesdespues del escribierenescribieron parpor la opinion contraria el P. Basilio, y nouissimè Thomas Hurtado de los Clerigos Menores, hombres de tan grande credito y autoridad como V. P. sabe, que cada vno por si basta para hacer opinion. Este en su Tomo 2. &c. Iuxta satis liquet quid de Patre Suario dicere debeamus, quem Basilius ipse, & Patrem simul Vasquez, Virgiliano locutus stylo vocat Duo fulmina belli Scholastici. Thomæ autem Hurtadi assertiones aliquæ sunt Pontificia auctoritate proscriptæ: & tamen quia vir doctus & Religiosus, tantùm ei auctoritatis Dominus Commissarius contulit, quantum eius verbis testatum inuenimus.

Circa obligationem amplectendi semper partem tutiorem.

647
*VIncentius noster circa hoc in extre
Rara est concordia Fratrum.
mum minimè tolerabile declinauit, ipsis etiam Thomistis, qui contra nouellas vt vocant, laxitates decertantibus penitus improbatum. Pro quo iuuat Patrem Goned, de quo, &
P. Goned.
cum quo nuper, sic scribentem auscultare Arti. 2. §. 1. Secundò certum est hominem non teneri semper sequi tutiorem sententiam, sed posse sequi minùs tutam, si illa appareat probabilior, seu veritati conformior. Quod probat duplici exemplo, ex opinione scilicet D. Bonauenturæ asserentis lapsum in peccatum mortale teneri statim ad Confessionem habita copia Confessarij: cui oppositum tenet D. Thomas. Item celebris inter Theologos controuersia est circa obligationem confitendi circumstantias aggrauantes: vbi ei, cui pars negatiua videtur probabilior, etsi opposita sit tutior, licet eam amplecti. Hoc cum ita Auctori certum | proponatur, Vincentio nostro, minimè tale videtur: vnde Arti. 2. §. 1. ita scribit: Probabilitates
P. Baron.
tum nobis tantùm displicent, cùm illis inest periculum, ne nos ab officio abducant, & in nouum peccatum impellant: id verò accidit solùm, si èex duabus opinionibus probabilibus, æquè, aut minùs, vel etiam magis probabilem eligas, sed minùs tutam, id est eam, quæ fauet tuæ libertati, alteri anteponis, quæ stat pro officio, & pro lege. Cæterum præter hoc vnicum exemplum, quod in agendis tantùm valet, plenam probabilitatum tibi copiam facimus & vsum indulgemus. Probabilium opinionum, quæ ad speculationem pertinent, sed disputandi, atque ingenium acuendi caussa in Scholis agitantur, omnibus optionem damus. De rebus etiam, quæ ad Societatem humanam spectant, per me licet largissimè frui probabilibus, quæ fauent officio, & conscientiæ consulunt, Volo etiam liberalior esse: Permitto quæ nihil possunt formidinis inijcere, ne in legem peccet. Prætereà omnium probabilitatum vsum concedo, qui desinet in certitudinem moralem. Sic ille. Ex Fagnano autem tunc futuram esse ait moralem certitudinem, non cùm singulis adhæretur, sed cùm plurium collectioni. Sicut fides humana vnius aut alterius testis, probabilis ad summum est; sed si plures iungas probos, nullo secum inito consilio concordes, ex multis probabilibus & dubijs atque in certis argumentis, cer
Fagnanus.
tam adminùs moraliter conclusionem ac regulam sancies, quam qui sequuntur, non aberrabunt.
648
*Ex his perspicuum habemus duos istos
scriptores inter se pugnare non parùm, dum quod vnus vt certum statuit, alter censet omnimodis profligendum: cumque inter se ij, qui maximè volunt haberi Thomistæ, ita discordent, non debet ijsdem mirum accidere, si ij, quos externos vocant, aliter quàm ipsi rebus in moralibus, & probabiliter quidem, opinentur. Deinde, ex ijs, in quibus probabilium vsus permittitur, ad aliud declinatur extremum, quod neque laxissimi ipsi Probabilistæ generatim admittunt: scilicet in ijs, quæ spectent ad humanam Societatem, largissimè frui probabilitatibus: ex quo quidem argui satis efficaciter potest. Nam ea quæ ad humanam Societatem spectant, seruatis iustitiæ terminis debent exerceri: in ijs autem multoties & id quod est in conscientia tutum occurrit, vt in multis contractibus, & id etiam, in quo materialis deest securitas, asserentibus pluribus Doctoribus sine graui peccato non posse tale aliquid exerceri; quod & passim est cernere, vnde tot in materia de contractibus, non speculatiuæ solùm, sed maximè practicæ quæstiones. Si ergo in ijs licet, quod
est tutum relinquere, nulla est ratio cur non & in alijs sit etiam licitum reputandum. Prætereà licitum asseritur eam opinionem amplecti, respectu cuius nulla pro partis contrariæ veritate suspicio conscientiam stimulat: Atqui aliqualis suspicio seu formido de ratione opinionis est, licet non sit adeò sensibilis: Ergo sicut stante illa, quæ necessariò admittenda est, operari licet, ita & cùm maximè formalis, & vt ita loquar, viuida est. Quemadmodùm habens peccandi consuetudinem aliquando sine remorsu sensibili peccat, quod non obstat quominùs peccatum ipsi debeat imputari. Item certitudo moralis haberi dicitur, cùm plurium collectio ad eliciendum concurrit assensum: Ergo stante opinione, quam multorum firmat auctoritas, moralis erit certitudo de
illius licita prosecutione: Atqui talis est quæ asserit non teneri quempiam securiorem partem sequi; pro illa enim innumeri certant: ergo erit licitum illam amplecti. Tandem posse quemuis probabiliorem sequi opinionem etiam minùs tutam, vti certum ab Scriptore citato proponitur: ergo poterit illud vt moraliter certum quiuis amplecti talem secutus sententiam: ergo & saltim licitum erit probabiliorem sequi opinionem in concursu minùs probabilis, etiamsi ista non omnino tuta & secura ab omnibus habeatur.
649
*Deinde arguo ex sententia D. Thomæ,
quam vt probabilem in praxi eius amplectuntur discipuli, & pro earum exemplo adhibere solent, quæ vt tales defendi possunt, illa sua assertione constante de obligatione sequendi partem tutiorem. Docet enim S. Doctor. 2. 2. q. 67. arti. 2. iudicem teneri ferre sententiam capitalem contra innocentem sibi notum, vt talem, sed secundum allegata & probata damnabilem. Quia occisio innocentis ex se mala est, & à Deo specialiter prohibita. Exodi 23. v. 7. Innocentem & iu
Exod. 23. v. 7.
stum non occides. Vnde iudex in eum nimio illo rigore seuerus, periculo se peccati contra naturæ ius manifestum exponit: quod quidem vitare posset officium deserendo, in quo peccatum nullum est. Quòd autem in præfato testimonio de occisione innocentis per iudicialem sententiam agatur, videtur irrefragabile. Primò ex contextu, sic enim præcedentia: Non sequêris turbam ad faciendum malum, nec in iudicio, plurimorum acquiesces sententiæ, vt à vero deuies. Secundo, quia si de iudiciali non ageretur sententia, talis modò prohibitio esset superflua; iam enim in Decalogi promulgatione præcesserat illud: Non occides.
Exodi 20. v. 13.
Exodi 20. v. 13. vbi generalis cùm prohibitio sit, pro innocentis potiùs obligatio eiusdem perurgebat. Quòd si casus deuoluatur ad terminos, in quibus desertio officij non sit iudici possibilis; negari tamen nequit posse illum quærere modum aliquem, quo sententiam possit suspendere, saluis etiam iudicialibus apicibus, vt deterrendo secretò testes, & eis falsitatem exprobrando sibi notam, & compellendo vt dicta reforment: aut appellationi deferendo, quam ipse solicitet ab innocente fieri, vt idem apud appellatum testis sit: quo euentu videtur moraliter impossibile testes suo in periurio perstituros. Ad omnia autem prædicta, aut alia huiusmodi teneri iudicem obseruat Caietanus in illius Articuli Commentario, in re
Caietanus.
sponsione ad. Sexti argumenti confirmationem, dicens in proposito supponi quidem quòd ex officio iudex non possit illum liberare nec ex iustitia, nec ex epikeia, nec ex quacumque prudentia: quod moraliter videtur impossibile. Sed sit ita vt dicitur, & res in eo statu constituta, vt iudex inter duas leges dubius hæreat, alteram non condemnandi innocentem, & aliam non procedendi contra allegata & probata in aliquo casu. Non videtur proculdubio minùs vrgere priorem, cùm sine horrore audiri non possit innocentem, talem cognitum, condemnari, quod naturæ iura vrgentiora condemnant adeo, vt neque propter bonum commune id liceat, quia vita iustorum est conseruatiua & promotiua boni communis, quia ipsi sunt principalior pars multitudinis: & ideò nullo modo | licet occidere innocentem vt ait S. Thomas 2. 2. q. 64. arti. 6. in Cap. Cùm tamen in casu alio non
D. Thom.
ita eueniat, quòd scilicet in aliquo peculiari euentu legalis procedendi modus relinquatur, licet peccari in eo possit. Tunc sic. Sicut obligatio est sequendi tutum, in quo scilicet peccatum non est: ita etiam est obligatio, si casus dubius aut perplexus accidat, eligendi id, in quo minùs malitiæ est: sed minùs malitiæ est in omissione sententiæ iuxta allegata & probata, quàm in condemnatione innocentis: ergo illa præ ista eligenda est. Ex statu autem dicto colligitur sententiam asserentem iudicem teneri ad condemnationem in casu dicto non esse iuxta dogma illud de obligatione amplectendi partem securiorem. In summa: Iudex tenetur in casu dicto innocentem condemnare, iuxta sententiam D. Thomæ; cùm tamen possit dimittendo officium, in quo nullum peccatum est, non se exponere horribilis homicidij periculo. Ergo neque obligatio est sequendi semper quod tutum est. Sed dimittere illud nequit, quia casus ad illos reducitur terminos. Nihil obstat, quia etiamsi dimittere possit, dicitur non teneri. Quod licet D. Thomas non asserat in discursu Articuli, illud tamen tradit Caietanus in
Caietanus.
illius Commentario, de ministro etiam sententiæ locutus sic ad finem: De ministro autem iudicis sciente sententiam esse iniquam, dicendum est, quòd debet tali vti dexteritate, vt testimonium suum infirmet sententiam iniquam, & si hoc non potest, debet petere vt subleuetur ab hac executione. Quòd si nec hoc potest obtinere, sed oportet ipsum obedire, aut cedere officio, licitè potest publica ministeriali potestate vti, à publica scientia & potestate principali mota, sicut de iudice dictum est; eadem enim est ratio. Sic ille.

Plures D. Thomæ sententiæ, iuxta quas ostenditur non esse obligationem sequendi partem tutiorem.

650
*VLteriùs arguo ex sententia eiusdem S.
Doctoris 2. 2. q. 147. arti. 4. in Corpore, vbi de obligatione ieiunij in diebus præcepti ait quòd si caussa sit euidens, per se ipsum licité potest homo statuti obseruantiam præterire, præsertim consuetudine interueniente, vel si non posset de facili recursus ad Superiorem haberi. Vbi significare videtur posse eum, qui caussam euidentem habet pro ex cusatione à ieiunio, non ieiunare: habendum tamen esse recursum ad Superiorem, si facilis sit ille futurus. Atqui in hoc non habetur respectus ad id, quod est tutius, & securior pars non eligitur; cùm possit quis, etiam cum euidenti caussa ad excusationem ieiunare. Quemadmodùm iuxta eumdem S. Doctorem similem caussam habent qui nondum tertium septennium expleuerunt, & tamen sic ait: In responsione ad 2. Conueniens tamen est vt etiam in hoc tempore se ad ieiunandum exerceant plus vel minùs secundum modum suæ ætatis.
Similiter argui potest ex eo quod docet in re
sponsione ad Tertium, vbi de peregrinis & operarijs, dum ait: videtur tamen in talibus recurrendum esse ad superioris dispensationem, nisi fortè vbi est ita consuetum; quia ex hoc ipso quòd Prælati dissimulant, videntur annuere. Vbi quidem absque dubio tutum & omninò securum est recurrere ad dispensationem, & sic faciendo nullum est peccatum: ergo licet Prælati videantur annuere, non licebit aliter operari: cuius tamen oppositum Doctor sanctus affirmat, & quidem multa Prælati dissimulant, quæ non approbant, quod Vincentius noster in laxioribus opinionibus à Sede Apostolica toleratis euenisse ait, donec earum nimia licentia Decreta prohibentia quodammodò videntur extorsisse. Pag. 110. & 192.
651
*Possumus etiam arguere ex eo quod
Circa variarum.
idem Doctor sanctus docet. 2. 2. q. 78. arti. 4. vbi ait ab vsurario licere mutuum sub vsuris petere & accipere. Quod quidem tantùm probabile est; vnde id sunt qui negent, nec contemnendi scriptores, vt videri potest apud Dianam. Parte. 1. Tract. 8. Resolut. 31. Iuxta quam etiam sententiam respondit D. Thomas Lectori Florentino, vt testatur Caietanus in Commentario citati Articuli, quamuis illum conetur ad consonum resolutioni præfatæ sensum aduocare. In prædicta autem opinione manifestum est tutiorem & securiorem partem, pro qua stat lex, non teneri, sed eam quæ fauet libertati.
In eodem Articulo ad Tertium sic etiam Do
Circa eumdem.
ctor sanctus: Dicendum quòd si quis committeret pecuniam suam vsurario non habenti alias vnde vsuras exerceret, vel hac intentione committeret, vt inde copiosiùs per vsuras lucraretur, daret materiam peccandi, vnde & ipse esset particeps culpæ: si autem aliquis vsurario alias habenti vnde vsuras exerceat pecuniam suam committat, vt tutiùs seruetur, non peccat, sed vtitur homine peccatore ad bonum. Sic ille. Vbi quod ad vltimum attinet de habente alias pecunias minùs difficultatis continet; respectu autem eius, qui nullas alias possidet, & manifestum est ex vsurario commercio viuere, difficile sanè est, quia licet intentio directa desit, est tamen directa cooperatio, seu proxima peccato per materiæ exhibitionem: vnde & S. Doctor id negat, tenore verborum attento. Sed verò Car
Caietanus.
dinalis Caietanus in Commentario ita illum intelligit, vt quòd ad peccatum vsuræ attinet idem sit de non habente alias pecunias ac de habente, vt stet resolutio tradita de licita petitione, quia vtrobîque eadem est ratio. Quia verò tradens pecunias non habenti, eum depositarium constituit contra leges talis officij, peccat dum illi occasionem distrahendi pecunias offert, licet non semper tale peccatum sit mortale. Iuxta hæc ergo sententia D. Thomæ tantùm est probabilis, & ita multò magis neganda ab illis, quos in priori eidem vidimus non consensisse: & ita de illa potiori iure dicendum non esse dogmati illi conformem de parte tutiore & securiore.
652
*Item S. Doctor in. 4. dict. 17. q. 3. arti. 1.
quæstiun. 4. præsertim in solut. ad. 2. docet non esse obligationem recurrendi ad remedium peccati mortalis statim ac opportunitas pro eo occurrit: quam sententiam communiter amplectuntur Thomistæ. Atqui illa probabilis tantùm est, & oppositum defendunt grauissimi scriptores tamquàm tutiorem & securiorem, vt videri potest apud P. Suarium Tomo 4. in. 3. p. Disputat. 15. Sect. 5. Nec dubitari potest talem esse, cùm iuxta illam damnationis periculum penitus euitetur, quod non ita accidit, si pænitentia differatur.
Ibidem etiam Dist. 16. q. 5. arti. 2. quæstiun. 5. affirmat non esse obligationem confitendi cir
cumstantias aggrauantes: cùm tamen constet opinionem contrariam valde esse probabilem, & grauissimorum scriptorum patrocinatione suffultam: vt videri potest apud eumdem Eximium Doctorem Disput. 22. Sect. 3. vbi eam veriorem & magis probandam censet. Esse autem illam tutiorem & securiorem clarius est quàm vt aliqua egeat probatione.
Deinde in 4. dist. 23. arti. 1. quæst. 3. ad. 1. affir
Circa Extremam vnctionem.
mat Sacramentum extremæ vnctionis non cadere sub præceptum, etiam in extremo vitæ discrimine: quod tamen probabiliter alij minimè admittendum existimant, vt videri potest apud Dianam Parte 3. Tract. 4. Resolut. 170. & Parte 5. Tract. 3. Resolut. 97. & Parte 8. Tract. 1. Resolut. 58. Et minùs quidem tutum secutus Doctor Angelicus, quia aliquando æterna alicuius salus potest ex Sacramenti huius receptione pendere. Pro quo P. Suarez citato Tomo Disput. 44. Sect. 1. n. 7. Et sic etiam aliæ sunt, quæ adduci possent, Doctoris sancti sententiæ, ex quibus, sicut ex præfatis, non esse obligationem amplectendi partem tutiorem & securiorem, manifestius redderetur.

Immanis insectatio in P. Tamburinum propter scripta ab eo in Decalogum.

653
*IMmanis profectò, & adeo immanis vt in nullum profligatæ verecundiæ, & iuratum Ecclesiæ hostem immanior possit cogitari. Incipit illa Arti. 2. Sectionis 5. in cuius exordio inuectiva prostat in P. Theophilum Raynaudum propter approbatum cum laude Auctoris opus, & §: 1. aliquarum opinionum illius collectionem apponit, & esse ait initio §. 2. ex multis ac ferè infinitis paucas. Contra quas Censuras Curatorum
Parisiensium inflectit, quos egregiè extollit, Cardinalibus æquans, & Italis Inquisitoribus anteponens, quorum auctoritas à Sede Apostolica obtinuit, vt Apologiam Casuistarum proscriberet, quod expostulant illi, dum pari audacia licet errores ibi contentos evulgare, & mutatis Auctorum nominibus interpolare. Quod quidem in P. Tamburini scriptis in Decalogum videre licet, vbi non solùm errores ijdem, sed atrociores cum propugnatione priorum additi, qui adeò ab omni æquitate, & pietatis sensu abhorrent, vt vnus videatur Scopus huic Auctori constitutus, nempe comprobari in quam cæcitatem deuenire possit mens humana, vbi relicto fidei ac traditionis lumine ac tramite, suis sese permiserit cogitationibus abripi. Conqueruntur non partem religionis eo opere lacessitam, sed totam funditus euerti, & hominis Christiani, qui sibi, Deôque intus viuit, quæ foris cum hominibus agit, officia charitatis & iustitiæ euigorari & profligari &c. Quarè vt moderatiùs quàm ferat rei atrocitas, loquantur, verissimè pronuntiare ait huiusmodi Ethicen tanto studio per totum orbem sparsam, minimè Christianam esse, quandoquidem hominis Christiani bonam mentem extinguit, nec Hebræam, nec Pharisaicam, cùm procul abijciat, quam Iudæi summè colebant legis litteram, & externi hominis probitatem, quam Pharisæi præferebant: nec debere Philosophicam aut humanam dici, cùm infensa sit æquitati naturali, fidei humanæ, & sensui communi, quibus Philosophia humana vt certis regulis adhæret: nec ciuilem aut politicam esse censendam, cùm Societatis humanæ fundamenta conuellat, & quæ huiusmodi Ethicam admittent regna & imperia, breui depulsa omni lege & fide, mutuis ciuium odijs, fraudibus, & cædibus sint peritura: quare nullum aliud superesse, quo nuncupetur, nomen, quàm illud Iacobi. 3. v. 16. Non est ista scientia
Iacobi 3. v. 16.
desursùm descendens, sed terrena, animalis (vbi habendæ illis grates, quòd non addiderint id, quod in Apostolo sequitur) & hæc cùm à Vincentio nostro probata fuerint, quandoquidem illos verissimè pronuntiasse dixit, subdit quasi ab alijs dicta fuerint, posse quidem ipsos iuxta P. Tamburini asserta opinionem probabilem constituere, cùm numero sint triginta; immò & singulos, doctissimos, & ex illis plures Doctores Academiæ Parisiensis: & ita eorum censura circa librum dictum non poterit non probabilis reputari.
Quis autem si Auctorem non haberet notum,
& contra quempiam sic agi aut audiret, aut legeret, non meritò suspicari posset nouum aliquem aut veterem ex etherodoxorum patriarchis, ruinam Ecclesiæ minitantem ab inferis reuocatum prodijsse? & tamen Religiosus Pater, Academiæ Messanensis Primarius Professor, & doctorum plausu suis in scriptis exceptus, zelo bono in vtilitatem fidelium elaborans, is est qui sic impetitur, dum non euanidas cogitationes venditat, sed quæ ab alijs dicta, aut ex illorum assertis aliquando deducta, pro cuiusquam rationabili ductu amplectenda proponit. Quis etiam hæc legens aut audiens, Sedis Apostolicæ vigilantiam non desideret, & dormitantiam, vt more D. Hieronymi loquar interpretetur, dum scriptum hoc adeò Ecclesiæ perniciosum, non remouet, non expungit, non damnat, non perpetuo carceri aut igni committit? sed nihil tale attentatum post exactissimam discussionem, licet paucæ propositiones expunctæ, quæ apud ipsum, sed non parentem, licet probabilitatis nutritium, inueniuntur. Si ergo placeat cum pręfatispræfatis ad ferendam probabilem censuram, vt nuper visum, eiusdem Patris, & aliorum, quos secutus ille, sententiam amplecti, erit sanè negare seipsos, quod ad singulos attinet, cùm id stare non posse contendātcontendant. Quoad omnes autem est quod opponamus ineluctabile argumentum, Sorbonicam scilicet facultatem, ex qua plures ex dictis, ab huiusmodi censuris adeò præsumptuosis Pontificia auctoritate repulsam, vt ex Bulla SS. Alexandri VII. sæpiùs adducta constat, & in alijs non benè multoties auditam, vt propositiones nuperæ contra Sedis Apostolicæ auctoritatem prolatæ, possunt luculenter comprobare. Apologiæ autem Casuistarum proscriptio minimè caussam eorum promouet, quia propter quid sit ita circa illam actum ignoramus. Et multoties propter vnam aliquam propositionem solent libri doctissimorum hominum prohiberi, vt nuper in Hispania vidimus, visuri lucem, vbi primùm fuerint expurgati.
655
*Circa id autem quod de Eminentissi
mis Cardinalibus dicitur, ipsi viderint an talis lo|quendi licentia debeat sustineri. Circa Inquisitores autem haberi proculdubiò maior reuerentia debuit, & vt æquandi veniant illis Parisienses Parochi, non tamen ea loquendi atrocitas vsurpanda, quam vidimus, cùm præter dignitatem officij, id in præsenti non paruipendendum occurreret, Reuerendissimum scilicet Magistrum P. Ambrosium Fracassinum Inquisitorem Generalem venetijs post approbationem Inquisitoris Patauini, & aliorum ex ipsius præscripto, nec non grauissimi P. Ægidij à Melo Franciscani
Reformati, & Consultoris S. Officij Veneti, imprimendi licentiam tribuisse. In quo quidem non minorem fidei zelum, nec circa morum integritatem, & conscientiæ offendicula remouenda diligentiam, quàm in P. Baron, licet arbitremur. Qui dum suis non parcit, id sanè sic agens præstat, vt mirari iam non debeamus, si ijs, quos adeò alienos reputat, minimè contigerit pepercisse.
656
*Arguit insuper contra illum eo quòd P.
Comitoli gradus pro stabilienda probabilitate constitutos audaci & præcipiti calore transilierit, & P. Suarij prudentiam improbarit, quòd non patiatur relinqui opinionem, quæ consulit medijs ad salutem institutis. Nec dubitare ait quin rideat P. Sancium quasi ignavum & meticulosum, quòd morituris imponat onus tutiorem sententiam eligendi, à qua sanos exonerat eo loco, quem priùs citauerat, scilicet Lib. 2. in Decalogum Cap. 10. Sicut P. Suarium Tomo 4. Disput. 26. Sect. 6. Et hæc quidem cum eximia P. Comitoli laude, quem citat ad lib. 1. q. 15. Sed per errorem primus pro quinto positus. Vbi non solum Quæst. 15. Sed duabus etiam sequentibus de opinione probabili, solita elegantia & eruditione pertractat, non tamen præfato Auctori suo adhærens suffragio, vt ex ijs, quæ subijciam, erit manifestum. Igitur Quæst. 15. n. 1. statuit non licere minùs probabi
lem opinionem sequi probabiliori relicta, pro quo graues aliquot Auctores allegat, citato pro contraria Armilla, cuius assertionem vocat fœdam prolapsionem: in quo erit fortè qui dicat, nec immeritò, ipsum potiùs fœdè in huius censuræ iactatione prolapsum, & hæc quidem pro Auctore illius encomiaste esse possunt, vnde & libenter excipientur; audiat autem sequentia. §. Discrimen hæc verba Ioannis Maioris adducit: Teneatur pro
Ioannes Maior.
doctrina, tamquàm esset celte in silice scripta, quòd in via morum modus certior est tenendus. Et addit statim: Additque hic non ignobilis Theologus, non etiam tutiorem esse Doctorum sententiam, quorum est tutius dictum, sed quorum certiora sunt argumenta. Et Maioris sententiæ consentaneam ait esse ratiocinationem, dum ait securitatem facti à securitate opinionis multùm interesse: & cùm quæstio tractatur, An aliquid sit, nec ne crimen, non tutiorem esse opinionem crimen esse dicentium, nisi vel idonea auctoritate, vel illustri ratione firmetur. Hæc ille, iuxta quem, & ab eo citatos, illa est tutior opinio in ordine ad securitatem operationis, quæ probabilior: nec ex eò quòd in facto non sit peccatum, debere opinionem dici tutiorem, si aliàs alteram ei contrariam auctoritate & ratione non videatur egregiè superare. QuęQuæ quidem contra P. Baron apertè militant, vt ex ipsius assertione iam vidimus.
657
*Quast. 16. inquirit an Sacerdos Confessionem audiens debeat absoluere pœnitentem, qui contrariam opinionem ei, quam Confessarius ipse tenet, constanter amplectitur, & cum multis quos refert, ex antiquioribus, & minùs antiquis, affirmatiuè decernit: pro quo est illius Propositio. 4. in hunc modum: Sacerdos, qui pœnitentibus in
P. Comitolus.
Pœnitentiæ Sacramento ius dicit, duplicem potest animo gerere opinionem, ac duplicem, quæ geminæ respondet opinioni, conscientiam. Prior opinio est de qualitate rei, de qua controuertitur, sit ne vera, an falsa; iusta, an iniusta. Posterior est de qualitate personæ, sit ne propter suam opinionem digna vel indigna Sacramentalis absolutionis munere. Sacerdos igitur cum pœnitentem absoluit contraria opinantem, vtitur posteriore opinione & conscientia, qua commonefacit Sacerdos pœnitenti opinionem, quam retinet, non esse fraudi, neque ob eam Sacramenti gratia priuandum. Hæc ille, minimè quidem conformia ijs, quæ Aduersarius contendit, vt videri potest pag. 70. & 229. vbi de hoc puncto specialiter, & longiori eius discursu, quo conatur ostendere solam maioris probabilitatis conceptionem esse non posse regulam operationis, cum quo assensu nequeat stare alius eidem contrarius, per quem sit regulanda operatio. Tandem Quæst. 17. de quodam circa contractum Societatis auenti scire quid ipsi liceret, sic loquitur: Si paria contra
Idem.
riarum rationum momenta erant, est item in culpa, quia cùm paria inter se pugnantium argumentorum pondera dubitationem nostris animis adferant, eosque fluctuare cogant, nimirùm cùm in dubio morali est animus, ad eam partem, quæ periculi atque peccati est expers, est omninò flectendum: id enim & certæ Ecclesiæ Sanctiones identidem admonent, & Theologiæ Magistri præcipiunt. Quamquàm si alter magister alterum vitæ innocentia, vsu rerum, prudentia, ætate, scientiæ opinione, & doctrinæ gloria superasset, de eius sententia Asteus negotium suum gerere potuisset, nec iniunctæ reprehensionis culpam vllam incurrisset, licet argumentorum pondera ceteroquin æqualia essent. Sic doctus Pater: & non sic is, qui eum pro sua opinandi ratione laudauit, fassurus profectò virum tantum verosimiliter in omnibus pronuntiasse, & in eo etiam, quòd vnum Doctorem ad fundandam probabilitatem sufficere adstruat, & ita non esse contra omnia præfata, veluti contra erronea dogmata depugnandum.

Argumento fit satis, quod nimium quantùm vrgetur pro obligatione sequendi partem tutiorem.

658
*AGrauissimo illud inconuenienti dedu
citur, quia si probabilitas, etiam tenuissima, qualem ait sufficere P. Tamburinus, dum veritas non affulget, licita sit, humanarum actionum regula: Ergo liberum erit cuique opinari vt libuerit de immortalitate animæ, de æterna felicitate & pœna, & subinde de virtutibus ac vitijs, quibus obtinenda illa, & ista subeunda. Item de mundi origine æterna aut temporaria, auctore eiusdem, ac sic de alijs Religionis nostræ fundamentis. Nam in ijs omnibus graues, & quæ vix solui possunt, difficultates occurrunt, nihilque euincens aut conuincens in alterutram partem. Ex quo sequitur omnes Atheos & impios apud | Deum excusari. Vbi enim soluta à corpore anima ante diuinum tribunal stabit, contestari poterit se nihil egisse, nihil opinatam fuisse, quod à probabilitatis regula recederet, nihilque audijsse aut legisse, quo conuinceretur se post mortem superstitem fore, & sibi de ante acta vita rationem esse reddendam. Additur ipsosmet Atheos & impios multò seueriorem disciplinam à se exigere, quàm exigat prædicta regula probabilitatis, vt ex nonnullis hæreticorum & Gentilium statutis constat, quibus certum aliquid statuitur in ordine ad implenda ea, quæ ad vitæ humanæ officia pertinent. His autem omnibus occurritur hoc vno principio, in dubijs & controuersis tutiorem partem esse eligendam, quo possunt ad bonam mentem reuocari ipsi Athei, qui de rebus omnibus dubitant: vnde certissimum iudicat magis pronum fore Atheo mysteria fidei negare, & Decalogum omnino tollere, quam P. Tamburino asserere ea, quæ circa præcepta amoris Dei, fidei, & spei tradit, dum ea non obligare per totius vitæ decursum, etiam in articulo mortis affirmat. Ad probabilitatem autem fundandam satis talibus esse poterit mutorum Philosophorum auctoritas, & aliorum, qui simile vitæ secuti sunt institutum. Sed non hæc
Sed non vrgere monstratur.
vrgere ex dictis in superioribus constare potest, quatenus ex ijs non euincitur, stante vera probabilitate, iuxta quam prudenter quis operari valeat, non esse necessarium partem amplecti tutiorem; neque consequenter dicendum leuissimam sufficere, quæ pro minima reputari potest. Quemadmodum iuxta citatum auctorem restat obligatio respectu tutioris, quando probabilitas oppositæ adeò est exigua, vt conscientiam non pulset, quia formido ad opinionem necessaria quadantenus absorbetur. Quatenus verò argumentum contra veram probabilitatem militat, respondeo iuxta dicta obligationem esse in ijs, quæ ad fundamenta saluationis spectant, id quod est tutius, amplectendi. Quòd si obijciatur eos, qui Atheorum ritu viuere volunt, posse notitiam eius doctrinæ, quęquæ apud citatos Scriptores occurrit, habere, & ea velle vti ad persistendum in errorum suorum salebra, quandoquidem vt probabilis venditatur. Ad hoc occurrendum facilè ex eo quòd ij ipsi auctores qui de probabilitate agunt, si in eo quod asserunt digni fide sunt, multò maiorem merentur fidem, in ijs, quæ ad æternam salutem necessaria esse dicunt: est autem necessarium iuxta ipsos fidem, spem, & charitatem habere, saltim prout hæc obseruantiam mandatorum importat, in quo includuntur præcepta Baptismi, & alia: si ergo circa hæc eos sequi detrectant, in eo quod sibi fauere contendunt, neutiquam audiendi.
659
*Deinde, modus efficax agendi contra
prædictos in proponenda eisdem exacta fidei Christianæ doctrina consistit, quia sola est quæ possit fluctuantes animos inter sectarum incerta firmare. Nam reuera neque ex principio illo, de obligatione amplectendi quod tutius est, in negotio æternæ salutis, tranquillari poterit, qui doctrinam de probabilitate imbiberit, & perspectum se habere dixerit quod in diuersis Scriptorum scriptis continetur. Sciet enim principium illud negari à multis etiam in mortis articulo. Quid ergo ad hæc P. Baron. si infidelem velit eo argumento conuincere? Dicetne falli eos, qui sic opinantur? Sed ridebit ille, qui dicere poterit eos esse viros doctissimos, & vt doctiores illo non sint, nihil tamen ipsi ea in parte debere. Quomodò ergo stat illud hoc vno principio cohiberi posse opinionem, & morum licentiam? Erit quidem valde conueniens eo vti, quia iuxta verissimas prudentiæ regulas formatum illud, & valde opportunum ad animos non desperatè affectos vtiliter permouendos. Sed si agatur ea subtilitate, quam diximus, ad alia est arma potentia Deo, vt Apostolus loquitur, ad destructionem munitionum,
7. Cor. 10. v. 4.
quas diabolus suggerit, & ingerit, recurrendum.
660
*Qui ergo ante Dei tribunal iudicandus
stabit, si ei fides Christiana non fuit sufficienter proposita, ea de caussa non accipiet sententiam; damnabitur autem propter peccata alia, quibus obicem posuit diuinæ illustrationi, cùm habeamus Christum esse lucem mundi, & illuminare
Ioan. 1. v. 9.
omnem hominem venientem in hunc mundum quantùm ex se est: immò & per effectum peculiaris illustrationis, vt docent multi iuxta doctrinam Patrum, de quo & nos alibi. Quòd si lux illa peccatorum turbinibus extinguatur, & ideò vlteriùs beneficia gratiæ non procedant, perditio eorum ex se, iuxta Prophetam: vbi forsan erit qui dicat
Osee 13. v. 9.
in Atheis Deum negantibus videri peccata non esse mortalia, cùm sint qui dicant peccata cum ignorantia Dei mortalia non esse, quia non habent rationem diuinæ offensæ: videri autem idem dicendum de ea ignorantia, quæ probabilis est, si quis vt Deum esse neget, & auctoritate aliorum, quos sapientes iudicat, & rationibus, quæ non sibi videntur leues, moueatur: sed doctrina dicta minimè est casui præsenti applicanda, quæ tantùm procedit vel in casu conditionali, impossibili tamen, si non esset Deus: vel de ignorantia puræ negationis, & non prauæ dispositionis, qua stante moraliter est impossibile vt non innumera peccata sequantur iuxta illud Psal. 13. Dixit insipiens
Psal. 13. v. 1. & seqq.
in corde suo, Non est Deus. Corrupti sunt, & abominabiles facti sunt &c. De quo & Psal. & Rom. 3. Ad hoc enim videtur negari Deus, vt peccandi licentia à negantibus vsurpetur: quam quidem sub illo probabilitatis prætextu est qui concedat nullus, quam & commentitiam & rediculam est cur potiùs reputemus.

De æquiuocationum ac mentalium restrictionum vsu.

661
*AGit de illo Arti. 3. & non posse abso
lutè negari fatetur, quando semotæ à circumstantijs, pro quo exemplum adhibet in eo, qui iuridicè non interrogatur à iudice, scilicet de crimine occulto, cuius nec semiplenam, nec vllam habet aliàs probationem. Sic initio, vbi & Caramuelem inducit mentalibus restrictionibus infensissimum, quas & ipso prout à Recentioribus traduntur, cum Sinnichio insectatur, ex quo summariam probationem vsurpat. §. 1. vbi arguit ex eò quòd Plato, Origines, & aliquot Patres mendacium esse aliquando licitum propugnarunt: quod tamen aut ipsi ijdem, vel alij vti falsum reiecerunt; Atqui mendacium huiusmodi | non erat aliud quàm restrictiones mentales: ergo pro mendacio habendæ illæ, & ita vt licitæ neutiquàm admittendæ. Quod præsertim in casu, de quo Diui Hieronymus & Augustinus acrem
habuere controuersiam, præcipuè videre licet, occasione inquam simulationis D. Petri, de qua D. Paulus ad Galatas 2. v. 13. Simulationi eius consenserunt ceteri Iudæi, ita vt & Barnabas duceretur ab eis in illam simulationem. Quam quidem ibidem se reprehendisse Apostolus attestatur: cùm tamen minimè credibile sit D. Petrum aperte voluisse mentiri, sed factum illud restrictionibus honestare: iuxta quem sensum à D. Hieronymo defensus: qui tamen Epist. 89. iuxta Græcos quosdam Scriptores locutum se ait, dum & non peccasse D. Petrum affirmat, licet reprehensus sit à D. Paulo, qui & ipse facti illius consors, quasi ex composito assumpti. Vnde & eam vocauerat piam simulationem, salutarem & honestam dispensationem, religiosam circumuentionem & œconomiam.
Sed hæc nullius momenti sunt, & D. Hiero
nymus citata Epistola, suæ de simulatione sententiæ insistens, eam à mendacio alienam his verbis affirmat: Ego immò alij ante me, exposuerunt caussam, quam putauerant, non officiosum mendacium defendentes, sicut tu (Augustine) scribis: sed ostendentes honestam disputationem, vt Apostolorum prudentiam demonstrarent, & blasphemantis Porphyrij impudentiam coercerent, qui Paulum & Petrum puerili dixit inter se pugnasse certamine. Sic ille Cap. 3. Ex quo apparet iuxta Doctorem Maximum simulationem sine mendacio esse posse, cùm caussa subest, esseque illam tunc & honestam & laudabilem, nec indignam Apostolica maiestate: & ita etiam restrictiones mentales, quandoquidem ex hoc loco arguentes vt illas impugnent, eas ibidem cognoscunt. Sed ait D. Augustini argumentis conuictum D. Hieronymum, in illius sententiam, quæ & D. Cypriani etiam est, concessisse Libro contra Pelagianos sub nomine Critobuli edito, vt ipsemet D. Augustinus adnotauit Epist. 260. Sed D. Hieronymus non vnum, sed duos contra Pelagium & Pelagianos scripsit libros per modum dialogi inter Atticum & Critobulum, & librum ac Caput, vbi id, quod asseritur, extaret, oportuisset indicari. Sed habetur illud Lib. 1. Cap. 8. vbi ita scribit: Si enim ipse Apostolus dicit de Petro quòd non recto pede incesserit in Euangelij veritate: & in tantùm repre
Idem.
hensibilis fuerit, vt & Barnabas adductus sit in eamdem simulationem: quis indignabitur id sibi denegari, quod Princeps Apostolorum non habuit? Sic ille. Quod tamen licet speciem retractationis videatur habere, & D. Augustino sic assertum tribui
D. August. mendosè adductus.
tur in Epist. 226. apud ipsum tamen non extat, cùm omnes quæ illius sunt, ad eum numerum non perueniant. Nec vllo modo apparet verosimile S. Doctorem tale aliquid dicturum. Deinde, sine fundamento dicitur opus dictum fuisse posterius: vnde enim id haberi potest? Si autem posterius non fuit, contrarium potiùs asserendum, scilicet in Epistola, vbi ex professo rem discussit, sententiam mutasse, cùm in libro citato leuiter tantùm eam tetigisse manifestum habeatur. Quamquàm & dici etiam possit posterius quidem fuisse, & sine vlla contradictione locutum, quia ad asserendum reprehensibilem fuisse D. Petrum sufficit planus litteræ ipsius ita continentis tenor: eratque id ad intentum ipsius satis, vbi ostendere volebat neminem ita perfectum, vt aliquo non careat, cuius defectus notari in eo queat, quod varijs illustrat exemplis. Cùm ergo in prædicto Apostoli loco ita extet, & profundior ille sensus alibi datus & probatus, non ita obuius sit, neque ad omnium captum accommodatus, rectè potuit verba vt extant vsurpare.
663
*Dici potest ex præfata controuersia saltim haberi D. Augustinum mentales restrictiones vti damnabiles reprobasse, vtpotè quæ reuera mendacij turpitudinem continerent: sic enim scribit Epist. 19. Hoc autem quod dicis, Non dispen
D. August. minimè aduersatur.
satiuè, vt nostri voluere Maiores, quid sibi vult? Oro te. Aut enim hoc est, quod ego appello officiosum mendacium, vt hæc dispensatio sit officium velut honestè mentiendi, aut quid aliud sit omnino non video; nisi fortè addito nomine dispensationis fiat vt mendacium non sit mendacium. Sic ille. Ad quod quidem dici potest Primò id ita esse; & ex eo tantùm haberi quæstionem hanc ex ijs esse, quæ apud Patres diuersitate opinionum, sicut multæ aliæ, ventilantur. Vnde & apud Theologos idem præstari potest, D. Hieronymi sententiàm quibusdam amplexatis. Secundò D. Augustinum rectè existimasse, supposito eo sensu, iuxta quem est D. Hieronymi sententiam interpretatus: quod scilicet credens firmiter Iudaicam legem abrogatam, oppositum facto ipso testaretur. Id enim neutiquàm licet simulatione addita, cùm de professione fidei agitur, nullus enim fidelis simulare se potest Iudæum, aut Mahometanum. Sed D. Hieronymi sensum non satis introspexit, vt cum alijs obseruat P. Cornelius in eum locum: ille enim de exhibendo se foris alium, quàm intus erat, minimè satagebat, sed humaniter condescendebat Iudæis ne eos exasperaret, mortuis cæremonijs vtens vti non perniciosis tunc, quod & D. Paulus non semel alibi fecit (vt in citata Epist. 89. demonstrat) sic præbens occasionem D. Paulo vt ipsum reprehenderet, eôque modo Iudæi ad reijciendam penitus veterem legem meliùs traherentur.
664
*Prætereà arguit ex D. Prospero contra
Collatorem Cap. 20. idest, contra Cassianum, qui ex doctrina Abbatis Iosephi Collatione. 17. Cap. 7. & 20. mendacium vt vtile aliquando commendat. Sicut & Lib. 5. de institutis renunt. Cap. 37. ex Abbate Archebio: quod quidem D. Prosper eleganti argumentatione conuellit. Sed certè mendacij nomine Cassianum mentales restrictiones commendasse, vtpotè quæ mendacia mera essent, qui ita arguunt probare debuissent, & illi quidem sicut Origeni, Clementi Alexandrino, & D. Ioanni Chrysostomo sunt qui sententiam de licito in necessitate mendacio tribuant, & postremo varijs in locis, scilicet homilia. 32. & 52. in Genesim. hom. 5. de Pœnitentia, & lib. 1. de Sacerdotio circa initium. Sed sunt qui eumdem, sicut & alios ad sensum commodiorem aduocandos velint, pro quo eruditam adhibuit operam P. Theophilus Raynaudus Opusculo 3. Cap. 12. in Tomo 14. quòd scilicet de mentalibus restrictionibus debeant intelligi, mendacij nomine non in acceptione damnabili vsurpantes, sed eo vsi, quia com|modius aliud non suppetebat, & propter vicinitatem sic vocari poterat quia reuera id, quod dicitur, secundùm receptam verborum significantiam non ita est vt profertur, & ita dici potest mendacium materiale, non formale: quemadmodùm accidit quando quis affirmat aut negat id, quod ita esse credit, cùm tamen ita non sit. Contra quem explicandi modum D. Prosperi vrgere videtur auctoritas contra Cassianum scribentis, vti mendacij in sensu minimè admittendo defensorem. Sed certè sicut D. Augustinum ex non satis perspecto verborum sensu D. Hieronymi eum diximus coarguisse, ita & de D. Prospero dici non incommodè potest, quia non semper occurrit SS. Doctoribus sensus, iuxta quem aliqua defendi in Auctoribus possunt, quos impugnare iuvat, quia eorum verba id præseferunt, quod neutiquàm censent admittendum. Carpit cum Sinnichio suo Auctor, quocum agimus, P. Raynaudum quòd dixerit Cassianum à nullo fuisse super hac re reprehensum ante Dionysium Car
thusianum, qui plus mille annis Prospero fuit recentior. Cùm tamen P. Raynaudus solùm asseruerit se non meminisse aliquem legere ante pręfatumpræfatum Dionysium. Potuit ergo non legisse (quamuis hoc sit creditu difficile in viro adeò erudito) & etiamsi legisset, non tamen meminisse, vt passim accidit, in quo (vt cum Poëta loquar) Scimus, & hanc veniam petimusque damusque vicissim. Non debuit ergo vti de præcipiti assertione culpari.
665
*Fit transitus ad §. 2. vbi honorificum il
lud exordium: Non existimo Cassianum & Origenem in honestando mendacio eò progressos, quò Sanchez, Raynaudus, & Tamburinus æquivocationes promouerunt; nec quò etiam ipse Suarez recentiorum prudentissimus deduxit. Quod pergit ostendere, quia P. Sancius Lib. 3. in
P. Sancius.
Decalogum Cap. 6. affirmat posse absque mendacio verba vsurpari, etiamsi ex sua significatione non sint ambigua, nec eum sensum verum admittant ex se, nec ex circumstantijs occurrentibus: sed tantùm verum sensum reddant ex aliquo addito mente proferentis retento quodcumque illud sit: vt si quis interrogatus, seu sponte, seu caussa recreationis, iuret se non fecisse, quod reuera fecit, intelligendo intra se aliquid aliud, quod vel non fecit, vel aliam diem, vel quiduis aliud additum: non mentitur, nec deierat; sed tantùm non dicit veritatem determinatam, quam audientes concipiunt, & verba in se significant; sed aliam veritatem disparatam. Et hanc, quam vocat Sancij laxitatem, confirmare asserit P. Raynaudum, neque omnino abnuere P. Suarium Lib. 3. de Iuramento.
P. Suarius.
Cap. 10. quatenus ex graui caussa id licere sine periurio ait, esseque id in praxi tutissimum: quod tanto viro indignum affirmat Sinnichius, docente etiam viros rudes eo vti posse, si intendant affirmare vel negare eo modo, quo eorum dicta possint cum veritate constare. Post hæc ita concludit: sed quasi viro grauißimo religioni esset (vt reuera debuit) ista docuisse, addit velut retractationis loco Cap. Sequentis: Quando solùm suppletur sensus per internam additionem merè voluntariam, probabile est non excusari proprium mendacium & periurium: licet sit, inquit dubia: & quamuis à periurio eximat, non audet tamen à graui peccato absoluere. Hæc ille. §. illo. 2.
666
*Et quidem cum adeò improbanda illa
existimet, nihil tamen pro ipsorum infirmatione producit, simplici eorumdem propositione contentus. Sed certè cùm P. Suarium recentiorum prudentissimum agnoscat & prædicat: virum tantum, & grauissimum pariter fateatur, non potest quod in re adeò graui, & religionem concernente protulit, non eo dignissimum reputari. Neque erit credo æquus æstimator vllus, qui ad præfata non excandescat, Virum tantum non ea verborũverborum reuerentia & moderatione tractare, qua ipse infimæ etiam sortis scriptores est semper prosecutus. Quod autem ex eo, quasi retractationis loco inducitur, nihil certè minùs habet, quàm quod asseritur: quandoquidem id quod priùs dixerat, non vt certum, sed vt probabile proposuerat: quod si posteà vt probabile proponit oppositum, quid in eo prædictis aduersum, & quod palinodiam sapiat, aut quod retractationem præseferat, deprehensum?
667
*In §. 3. tria, quæ dicuntur paradoxa, ex
P. Tamburino proponuntur, & excutiuntur, ex mentalibus restrictionibus, qui eo fine videtur scripsisse, vt inquit Auctor, vt omnium, qui se præcesserunt, laxitates superaret, & in laxandis conscientijs gloriam & singularitatem affectasse, multis paradoxis à se primùm inuentis, quorum Primum est Lib. 3. Cap. 3. vbi asserit, certum esse iurare verbis æquiuocis cum caussa, perinde licitum, ac sine caussa illicitum est: quasi paris veritatis, & æquè receptum sit apud omnes, honestari posse
quacumque caussa iuramentum æquiuocum, ac sine caussa damnatur: cùm hoc vltimum omnes vno ore asserant, & res sit aperta, quandoquidem omne verbum otiosum, seu sine caussa, & sine honesto prolatum, obnoxium sit culpæ, & iudicio diuino: quantò magis iuramentum? Altera verò pars sit contra consensum omnium Theologorum, iuxta Sotum lib. 8. de Iust. q. 1. arti. 7. vbi ita
Dominicus Sotus.
scribit: Emergit dubium, vtrum iurare exteriùs fictè sit peccatum mortale, quoniam de veniali non est dubium, quandoquidem qui dicit se iurare, & non iurat, mentitur. Ergo res est extra controuersiam posita inter vetustiores Theologos iuramenta sine iurandi animo, etiam ex caussa, illicitè proferri. Accedit P. Suarij auctoritas, qui huiusmodi iura
P. Suarius.
menta accusat vt mortalia ex genere suo. Arguit deinde, ex iniuria, quæ Dei nomini irrogatur, dum fictè & dolosè in testimonium adducitur: & quia si fictio erga iuramentum licet, etiam blasphemia, & idololatria ex caussa licebit. Item, quia genus doli est modo prædicto iurare, quod iuxta scripturam à vita excludit æterna. Psal. 33.
Psal. 33.
Quis est homo qui vult vitam &c. Et labia tua ne loquantur dolum, & quidem grauius. quando dolosæ loquelæ iuramentum accedit. Nec dici potest non esse verum iuramentum; sed fictum, quia hoc ipsum malitiæ additamentum est. quia ex D. Thoma 22. q. 8. arti. 5, ad. 3. iuramentum simile est remedio, quod quantò efficacius tantò nocentius, nisi opportunè adhibeatur. Vnde Eccli. 23. v. 12. 13. & 14. Vir multùm iurans &c. Et si frustrauerit (id est deceperit fratrem) delictum illius super ipsum erit & si dissimulauerit (id est fictum verbum aut mendacium induxerit) delinquet dupliciter: & si in vacuum iurauerit | (idest, sine iusta & necessaria caussa) non iustificabitur. Sic circa primum paradoxum.
668
*Vbi quidem mirari iuvat styli cruentam,
vt ita loquar, acerbitatem in eum virum, qui nec loro ipsum, aut eius est Ordinem aliqualiter insectatus. Tantæne animis obseruantiæ strictioris iræ? Quidquid de asserta certitudine à prædicto Patre sit, de quo dictum. n. 586. illius assertio paradoxum non est ab ipso inuentum, vt euidenter ostendimus. §. præcedenti, circa Propositionem. 12. Neque contra ibi dicta momenti noui sunt, quæ dudum obiecta. Dolus ibi malus, quem scriptura condemnat, prorsus abest, cùm ex caussa honesto artificio æquiuocationis, restrictionis mentalis, aut sine iurandi intentione iuratur, &
Doli diuersitas in Iure.
vt dolus etiam in eo admittatur, sed honestus, facit Iuristarum communis doctrina, qui iuxta Iuris loquendi modum, & dolum bonum, & dolum malum agnoscunt. l. 1. §. Non facit autem. ff. de dolo. Cardinalis Turchus Tomo 2. Conclus. 570. Commentarius loci ex Ecclesiastico adducti voluntarius est. Et frustrauerit. idem quod, Si non impleuerit. Et si dißimulauerit, iuxta Græca, si contempserit, ad expiationem pertinet, quæ pro periurio habetur statuta Leuit. 5. v. 4. Sicut in lege Gratiæ Confessio. Pro quo docti ex Nostris Cornelius, & Oliuerius consulendi. Potest ergo voluntariæ illius expositionis Auctori verius opponi, Novum eius inuentum.
669
*Secundum paradoxum grauius vocat: &
atrocius. Nam si quæras quæ caussa possit honestare verba aut iuramenta æquiuoca, Suarez, Raynaudus, & ceteri ferè omnes grauissimam requirunt: at Tamburinus Lib. 1. Cap. 3. sufficientissimam statuit vnam libertatem vtendi æquiuocationibus, quæ vix vlli deesse poterit, si illam Tamburini principijs metiaris, id est, tenuissima probabilitate: quare proposita illa quæstione, an reus interrogatus à iudice, non tamen omninò certus legitimus sit, debeat ad eius mentem respondere, asserit nulla ratione teneri, etiam si iudex instat censuris, quia, (inquit) reus & testis ius
P. Tamburinus.
obtinent vtendi æquiuocationibus ex caussa, à quo iure non possunt deturbari propter dubium legitimæ interrogationis. Permittit ergo reo & testi deludere iudicem perpetuo artificio æquiuocationum sensibilium aut mentalium: nec illi placet quorumdam exceptio, qui id ius concedunt reo & testi, impendenti graui malo, non modico, quale est mulcta modicæ pecuniæ: Sed hos (inquit ille) sequi non possum, quia ius æquiuocandi præualet, siue graue, siue leue malum timeatur. De interrogato autem iuridicè Lib. 3. Cap. 4. §. 3. post relatam antiquorum sententiam ait Recentioribus post accuratam discussionem, visum onus esse supra naturæ vires, reum obligare ad ferendum testimonium capitale contra seipsum: ac proinde probabile ac tutum esse reum ad id non obligari. Nec placet illi quorumdam exceptio, si aliqua spes affulgeat euadendi mortem, neque aliorum, qui solùm in casu mortis id admittunt: nam etiam in exilij, triremium, ac infamiæ caussa idem licere arbitratur. Et de malo leui dubitatione subiuncta, respondet
Vnde & leue malum imminens.
à mortali fortè excusandum: quia de iure naturæ videtur esse, vt ne leue quidem vulnus mihi ipsi infligam. In quo sibi ipsi contrarius, nec solum à communi Theologorum sententia, recedens conuincitur; cùm aliàs asserat ad tormenta, aliaque damna grauia vitanda posse quemlibet sibi graue crimen imponere, etiam si mors sit inde secutura. Cùm multo magis sit lethale sibi, quàm graue vulnus infligere.
670
*Circa hoc dictum satis. n. 572. & 573.
& hoc loco id videtur præsertim vrgeri quod ad leuem caussam attinet, & damnum item leue. Annuit ergo P. Tamburinus Cap. 3. sit. R. §. Reus & Testis. vbi. n. 1. id quod est dictum de dubitante circa legitimam interrogationem: ad quod quidem caussam requirit, sed sufficientem esse ait velle homines, suum custodire ius, quo possunt non aperire veritatem ei, cui ex certa & manifesta obligatione non debeant. Id quod firmari potest ex communi sententia, quam & Auctor noster amplectitur, negante obligationem aperiendi veritatem in eo, qui à iudice non iuridicè interrogatur, cuius ea est ratio, habere scilicet ius adnegandum, dum iuridicè contra ipsum non agitur: Atqui dubitans in suæ est libertatis & iuris possessione, quia in dubio melior est conditio possidentis: ergo non tenetur ad aperiendam veritatem. Quæ consequentia saltim est probabilis, pro qua ibi P. Tamburinus graues auctores adducit. Quando autem legitimè interrogatur, & damnum est exiguum, quod est ex eôdem positum affirmat. n. 2. illa addita de vulnere ratione, pro quo nullum auctorem allegat; sed allegare poterat Syluestrum, Angelum, Armillam, & Panormitanum, sicut eos allegat P. Gaspar Hurtadus Tractatu de iudicio forensi Disput. 4. Difficult. 3. vbi ait alios etiam Recentiores ita sentire, eam reddentes rationem, quia durum est obligare vt quis se ipsum condamnet ad pœnam temporalem, (quidquid de spirituali sit, quæ potiùs est medicina) quæcumque illa sit, & contra se ipsum arma ministret. Neque in eo P. Tamburinus sibi contrarius reputandus, quia dum asserit ad euitanda tormenta posse quempiam graue sibi crimen imponere id non est durum respectu eius, cui maius malum tormentorum perpessio, quàm ipsa mors, & ita humanè secum agit, sicut qui secandum membrum offert ad tuendam vitam, in cuius amissione maius sibi agnoscit damnum imminere, & robustiori est spiritu quàm ille alius tormentis terrefactus.
671
*Sequitur tertium paradoxum de licita
inductione testis ad iurādumiurandum falsum, quod tamen ipse verum arbitratur, de quo dictum. n. 571 quod quidem non esse probabile multis exemplis contenditur, & ex lege charitatis ad correctionis beneficium obligantis, & eleemosynæ genere iuvandum proximum, quo eget, dum ignorantia laborat: quæ cùm accidit in ijs, quæ ad diuinas aut humanas leges pertinent, inter humanas est miserias computanda, & ita spiritualis eleemosynæ largitione depellenda. Quæ quidem admitti meritò possunt: licet circa illa non vno modo Theologos sit certum opinari, & præsertim quando ex ignorantia nullum sequitur inconueniens, & ignorans posset ex ignorantia sua commodum aliquod reportare: adhibita circa hoc differentia inter eum, qui superior est respectu ignorantis, & curam eius gerere debet, & alium, qui specialis curæ est penitus expers, solo relicto titulo charitatis ad correctionem inclinantis, quæ iuxta te|norem verborum Christi, tunc tantùm vrget, cum aut peccatum commissum est, aut imminet verosimili suspicione: quod tamen in casu præsenti non accidit. Vbi & supponitur nullum tertio nocumentum obuenturum. Admitti inquam illa possunt, vt assertioni communi novum, si tamen novum, firmamentum tribuant, quam & nos, sicut & D. Tamburinus, libenter amplectimur: vt verò aliqua probabilitas contrariæ neganda penitus sit, non videntur præualere.
672
*Sed progreditur, & §. 4. Vniuersitatis
Louaniensis, circa cuius excurrit laudes, auctoritatem opponit, iuramenta æquiuoca, & cum mentalibus restrictionibus, eleganter, sed acerbè nimis profligantis. Cui cùm labes Ianseniana opponi queat ad auctoritatem prædictam infirmandam; occurrit culpam illam fuisse priuatorum. Quo admisso dicam & ego censuram illam priuatorum etiam fuisse. Neque circa hoc plura adiecisse nunc iuvat: neque responsionem circa idem, sicut & circa Curatos Parisienses promouere, de qua arguens Disput. 2. Arti. 1. §. 1. pag. 118. Sed vnum illud, quod in fine obijcitur tan
tummodò diluendum: scilicet stante æquiuo cationum & restrictionum mentalium vsu licito, neminem posse scire Deum, & Christum, dum arcana diuinitatis reuelarunt, & fidem nostram sibi adstrinxerunt, ea non vsos fuisse licentia, quam indulgent hominibus. Apostolus non certam censet spem & fidem nostram, nisi per duas res, aut duobus argumentis, à veracitate Dei, & iuramento verbis addito, quibus impossibile est men
Hebr. 6. v. 18.
tiri Deum. Si ergo in his admisceri prædicta possunt, omnia Religionis Christianæ fundamenta nutabunt. Sicut nutarent, si vera esset Nominalium sententia asserentium posse Deum de absoluta potentia mentiri. Sed hoc est leue, quia in materia fidei, nullus est qui concedat licitum esse illum loquendi modum, cùm debeat illa sincerè & doceri & profiteri vt ex eo nequit ad Deum argumentum transferri, vt sit ei licitum nos pertalem loquendi modum in errorem deducere, aut dubios circa reuelata constituere. Præterquàm quòd ad vsum talem in hominibus aliqua caussa necessaria est, vt vidimus; ne scilicet incommodum aliquod ex simplici loquendi & iurandi modo subire teneantur. Hoc autem respectu Dei minimè affirmari potest, vt constat. Cùm autem sic arguens cum communi sententia affirmet eum qui iuridicè non interrogatur, non teneri ad mentem interrogantis respondere, & sic aliàs accidere posse; ab eisdem sanè est præfata obiectio diluenda, si alicuius est momenti. Deus certè non solùm fidei mysteria reuelat, sed ea vti certiora iuxta modum reuelationis vult haberi, vnde & hæreticus est, qui censeat circa illa posse dubitari: quod minimè exigere posset, si in eius dictis ea esset dubitandi ratio, quæ apud homines esse potest, ob vsitatam ipsis per ambages locutionem. Addo Christum Dominum aliquando sic locutum, vt cùm negauit se scire iudicij diem: dicens etiam: Non sum missus, nisi ad oues, quæ perierunt,
domus Israel. Ego non ascendo ad diem festum istum, ad quem tamen ascendisse constat. Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio. Nemo bonus, nisi solus Deus. Et sic aliàs. Ita tamen eius verba ab ipso prodierunt, vt quod absolutè videbatur negare, aliunde posset in quo dictum fuisset sensu constare, vt ita sincerissimus per omnia veritatis Magister comprobetur.

Verum fundamentum securitatis conscientiæ in opinionis probabilis amplexu stabilitur, exacta declaratione & obiectorum quorumdam Auctoris eiusdem dilutione.

973
*POst adducta ex ipso, de quibus Disput. 1.
ad institutum præcipuum Disputatione sequenti progreditur contra Dom. Caramuelis Apologema decertans, in cuius certaminis discursu non est nobis per otium discurrendum, certis non defuturos, qui in ijs, quæ iustam merentur defensionem, operam eruditam adhibeant, non enim admodùm desiderandam, si viuit adhuc doctus & ingeniosus Antistes, responsurus non ægrè Religioso ex strictiori obseruantia alumno, qui contra sibi obiecta & exprobrata ab Illustrissimis, & doctissimis in Ecclesia Principibus luculenta volumina concinuauit. Inter argumenta ergo, quæ non solùm contra illum, sed contra confertissimum Theologorum agmen Auctor noster intorquet, illud est præcipuum, quod ex certitudine morali necessaria ad honestatem operationis in ipsius operationis exercitio requiritur, Sequenti discursu formatur. Si enim hîc & nunc, cùm operari volo id, quod lege videtur prohibitum, non sum certus de licita operatione, aut ero dubius; cum dubio autem de honestate operationis nemo potest operari, quia se periculo transgressionis exponit: aut probabiliter instructus; cumque negantes id licere, consequenter dicant peccare, si operetur: fit ex eo probabile esse me peccaturum, & ita idem ex eo inconueniens sequitur, quod ex dubio, periculum inquam transgressionis. Hoc autem tantùm vitari potest sequela partis tutioris, vnde pro illa est obligatio. Ad quod quidem semel & iterùm diximus, & in speciali argumentum retorsimus contra citatum & excussum in superioribus Mag. Goned, qui cum alijs vt certum statuit non esse obligationem amplectendi partem tutiorem, siue eam, quæ stat pro præcepto, in concursu opinionis probabilioris. Modò autem addendum aliquid, quandoquidem cum Auctore agimus, qui id non admittit, sed tutius ei præferendum esse contendit, quod est probabilius vnde non videtur ostensu facilè vnde sit honestatis in operante iuxta opinionem pro libertate stantem sumenda certitudo.
674
*Et illam ex actu reflexo desumi, quo
quis iudicat vniuersaliter licitum esse operari cum sententia probabili, idque vt certum: vnde ad particularem operationem potest etiam certò applicari, vtpotè in illa vniuersali cōtentamcontentam, communis responsio est: contra quam tamen arguit Sectione 3. Arti. 3. §. 2. quia si probabilitas reflexa excluderet metum peccati & salsi, & periculum salutis nullus vnquam peccaret aut operaretur ex conscientia dubia: consequens est apertè contra sensum Theologorum, & contra experientiam, & sequela probatur: Quia vix vnquàm animus hæret anceps & dubius quin vtrimque occurrant rationes probabiles: si ergo ad euitanda dubiæ | conscientiæ peccata satis sit reflecti circa cuiusvis partis probabilitatem, cùm ea reflexio sit in promptu & arbitraria, nullus, nisi ineptus ac imprudens laborabit aut peccabit conscientia dubia, cùm remedium sit ad manum, non minùs tutum, quàm facile, secundùm aduersarios. Sed contra reclamat D. Thomas Quodlib. 9. arti. 15. vbi docet quæstionem de habendis pluribus præbendis absque dispensatione periculosè determinari, quia anceps est hinc & inde Theologis & Iurisperitis in diuersas partes abeuntibus. Quòd si auctoritas non sufficit: probatur ratione: Quia error numquàm excusatur, nisi ex inuincibili ignorantia, aut necessitate ineuitabili; sed qui dubius est, aut qui parti adhæret vt æquè aut minùs contraria probabili, non laborat inuincibili ignorantia, cùm dubius sit, neque vrgetur ineuitabili necessitate, cùm possit abstinere ab operatione, seu ab opinione, quæ fauet libertati, & sectari contrariam, quæ legi fauet, & est rationi conformior.
675
*Sed hæc communem responsionem de
reflexione ad certitudinem sufficiente non infringunt. Nego enim conscientiam de conscientia dubia, quia in eo Doctores conueniunt ob rationem dictam, inuenientes aliam diuersam in opinione probabili à nobis traditam & roboratam. Est quidem verum eum, qui dubius est, & qui opinatur, obnoxium esse errori, & materiali violationi præcepti, etiamsi reipsa vterque id faciat, quod reuera prohibitum non est. Si autem quod prohibitum, in eo qui dubius, formalis etiam violatio est. In opinante autem idem accidit quod in inuincibiliter ignorante, quantùm ad materialem transgressionem, quia nihil plus eidem imputatur. Ad probationem autem sequelæ respondeo, si vtrimque sint rationes probabiles, ita vt nequeat intellectus ad iudicium potius circa vnam quàm circa aliam partem determinari, ibi dubium etiam intercedere, & similiter asserendum, non esse licitam operationem, si eam, quęquæ libertati fauet, velit quis partem amplecti, nisi aliud accedat, quo possit licita operatio reddi. Erit autem illud, si iudicium ferat de vtriusque probabilitate, pro qua stant Doctores, eo quòd vtraque pars suos habeat defensores: tunc enim locum habet id, quod à nobis est non semel dictum: licere inquam partem sequi, quæ faueat libertati. Cùm ergo quis supra dubium reflectitur, si omnino dubius status conscientiæ sit, nihil reflexio confert, quia non est aliquod generale principium, iuxta quod sit licitum cum dubio conscientiæ operari. Et ita neque est vnde operatio hîc & nunc possit honestari: quod tamen secus accidit in opinione probabili. Neque D. Thomas resolutioni præsenti vllatenus aduersatur, cuius mentem in superioribus reddidimus manifestam, & nostræ ostendimus sententiæ obscurum minimè defensorem n. 632. & 635.
676
*Oportet autem vt fundamentum certi
tudinis iuxta principium dictum amplius declaremus, illud enim non certum, sed probabile est, immò & erunt qui nec probabile, vt superiùs diximus, arbitrentur. Principium est licere sequi opinionem probabilem: quod quidem si absq;absque exceptione vlla accipiatur, non solùm certum non est, sed neque probabile, quia in materia Sacramentorum, & nonnullis alijs, de quibus supra, id non licere, communi est Doctorum sententia receptum. Aliqua ergo limitatio adhibenda est, de qua nunc est disputatio, volente P. Baron cum nonnullis alijs, non esse licitum quando opinio stat pro libertate contra illam, quæ stat pro præcepto. Sicut vidimus suprà etiam alios eam addere limitationem, vt non liceat in concursu probabilioris opinionis: & vt dicamus eos non admittendos, id quidem probabile tantùm est; vnde res sub in certo remanebit: quod periculum sola tutioris opinionis sequela potest euitari. Sed certè ex limitationibus præfatis infirmari prædictum principium nequit: quia si in materia Sacramentorum non est licitus opinionis probabilis vsus, neque opinio etiam est probabilis, quæ asserat vsum probabilis opinionis licitum esse in materia tali: & idem est de limitationibus alijs, quas communis doctorum sensus admittit: non est enim probabile cum damno tertij in casibus passim adductis ad vsum posse talem opinionem regulariter aduocari. Duæ illæ tantùm restant, de quibus nuper: & contra illam, quæ in concursu probabilioris opinionis non licere contendit, iam diximus quod esse satis potest ad eius falsitatem demonstrandam: sicut etiam contra rigidiorem aliam. QuęQuæ vt quidquam in proposito obtinerent, oportebat ex eis conuinci opiniones contrarias non esse probabiles, quod tamen neque factum est, neque fiet vsque ad consummationem sæculi, & vt sit vnus, vel alter ita sentiens, id non debet negotium facessere, quia communi Theologorum consensu iam firmatum est licere sequi opinionem probabilem, contra nonnullos, qui hoc iam pridem inficiati sunt, quibus accensendi ij, de quibus modò, qui moralem nequeunt principio dicto certitudinem detrectare.
677
*Ex quorum principijs etiam arguo: ad
mittit enim P. Baron licitum esse opinionem stantem pro libertate contra opinionem pro pręceptopræcepto stantem amplecti, quando proabilissimaprobabilissima est, ita vt opposita tenuissimam habeat probabilitatem, id quod Antonius Merenda, cuius suprà mentionem induximus, omnino negat, volens semper id quod est tutius amplectendum: quod quidem ideò est, quia in opinione tali suum etiam potest esse periculum, forsitan enim vera est. Ex quo etiam principio ipse P. Baron affirmat in casu necessitatis licitum esse talium opinionum vsum, immò & obligatorium, vt in materia Baptismi accidere potest, pro quo §. statim citando vers. Hac triplici. Nam si reuera opiniones tales minimè probabiles sunt, neque in casu necessitatis licitus earum vsus apparet; vt non licet baptizare infantem intra vterum matris, quidquid aliqui perperam circa hoc fuerint arbitrati. De quo Cap. Si ad matris.
Cap. si ad matris &c.
Cap. Qui in maternis. Cap. si qua mulier. Cap. si baptizata, de Consecrat, Dict. 4. Iuncta Glossa circa Cap. si ad matrim. verb. Nunc verò. vbi de communi opinione. Rogo ergo vnde doctus Pater eliciat operantem modo dicto certitudinem habere de suæ operationis honestate, cùm sint qui illam cum citato Merenda negent? vt fatetur
P. Baron.
ipse Arti. 3. citato §. 1. ita scribens: Aequata inter adeò dispares opiniones pugna, quarum vna pro honesto, & salute stat, altera pro commodo, victoriam illi asserimus, quæ superat æquitate caussæ: Sin verò | benignior, vt vocant, opinio superior sit multis partibus, & deijciat alteram ad tenuißimæ probabilitatis gradum (sicut iam aliquot exemplis demonstrauimus) securitatem illi non negabo, & hæc est sententia Mercori contra Merendam, aliosque rigidiores Theologos. Sic ille. Recurrendum sanè videtur ad principium dictũdictum, quia alio modo moralis nequit certitudo constitui. Si autẽautem in maiori probabilitate illa dicatur consistere, hoc est iam in sententiam deuolui, quam à Mag. Goned assertam vidimus, & ex qua veritatem dicti principij roborauimus.
678
*Prætereà, non obstante Merendæ & a
liorum sententia, certitudinem moralem in amplexu opinionis fauentis libertati Auctor noster deprehendit, quod quidem ex asserta à se regula esse potest, de qua §. eodem vers. Ad vltimam, de excessu opinionîs probabilis, comparatione cuius alia vix tenuissima probabilitate potiatur. Atqui licet opinio, quam ipse cum Mercoro & alijs defendit, eum infimum probabilitatis gradum non habeat, quod fortè erunt qui negent, nec immeritò: illa tamen quæ affirmat opinionem, quam sequimur, non esse probabilem: tenuissimæ vix probabilitatis est, vt planè improbabilem penitus non dicamus: Ergo iuxta regulam ab eo traditam
certum moraliter erit posse nos illam amplecti. Circa Minorem versatur difficultas: si tamen difficultas debeat in re planissima admitti, & clarè ostenditur. Nam ad probabilitatem statuendam omnia, quæ ad illam necessaria sunt, cumulatissimè concurrunt: solidæ inquam rationes, grauissimorum Scriptorum auctoritas, tum recentium, tum antiquorum, sapientium & timoratæ conscientiæ frequentissimus vsus virorum, de quibus non pauca dicta in superioribus: quæ adeò sunt vrgentia, vt non nisi temerè contra illa iniuriosum possit elogium pronuntiari, & poterunt quidem contrà tendentes à pertinaci insectatione cessare, si eò conatus eorum vergat, vt sententiæ huic proscriptoriũproscriptorium edictum extorqueant, id enim desperandum ipsis, cùm maior Theologorum pars, nec illa inferior, pro ipsa stet, & ferè omnes pro illius probabilitate: idque solum suis sint obtenturi conatibus, vt in eiusdem defensionem noui Scriptores accincti, & illam verosimiliorem in dies ostendent, & contrariæ quàm sint infirma fundamenta commonstrent. Pugnant quidem bono zelo prædicti Scriptores Vincentij Lyrinensis imitatione contra improbabiles, absonas, & absurdas, & sine luce ac duce ebullientes nouitates, quod & nos facere pro virili contendimus; sed non declinantes in extremum, quod docti semper declinarunt & erit pariter rite sapientibus semper declinandum. Medium tenuere beati. Media
Ioan 20. v 19.
tutißimus ibis, & in hoc medio stabit IESVS qui stetit in medio discipulorum, & dixit eis: Pax vobis. Ioan. 20. v. 19.
679
*Vbi omissis plurimis, quibus concerta
tionem suam contra Caramuelem instruit Auctor, ad eam transgressus, quam cum P. Ferrerio ad finem prosequitur, vnum aut alterum argumentum ad id spectans, quod nuper de probabilitate nostræ sententiæ diximus, oportet proponamus, & efficaciter conuellamus. Arguebat doctus Pater pro asserta iam probabilitate iuxta dicta à nobis, & sic ille responsurus opponit: Si vnus aut alter Theologus magni nominis probabilem facit opinionem, cui tutò & prudenter adhæreamus, sequitur Thomistas omnes, qui relicta scientia media prędestinationemprædestinationem & scientiam diuinam fulciunt gratia efficaci, aut omnipotentissima voluntate, & prædefinitione diuina, pro Caluinistis & hæreticis habendos, quia non tantùm vnus aut alter magni nominis Theologus, sed recentiorum plurimi ita sentiunt & scribunt, quibus citra iniuriam negari nequit auctoritas sanciendi opiniones probabiles & tutas, si id iuris concedi cuiquam singularium, aut Societati Doctorum potest. Sequitur etiam ex eadem lege probabilitatum eos, qui ex vna scientiæ mediæ regula, remota quacumque gratia efficaci aut diuinæ potentiæ efficacia, prouidentiam & prædestinationem æternam constituunt, non abesse ab errore Pelagianorum aut Semipelagianorum, quia sic censent omnes D. Thomæ, & D. Augustini discipuli: Atqui ista præter grauem noxam famæ virorum integerrimæ fidei, summæ eruditionis ac sanctitatis, innumera pariunt mala, quorum fidem facit hoc vnum, quod attigimus, alijs prætermissis, de quibus fusè Sect. 4.
380
*Ad hoc argumentum vt respondeatur,
inprimis obseruandum est sententiam Societatis circa concordiam gratiæ efficacis cum libero arbitrio non explicari fideliter, eos, qui ex vna scientiæ mediæ regula, semota quacumque gratia efficaci &c. quibus significatur gratiam efficacem in negotio prouidentiæ & prædestinationis diuinæ semoueri, quod nullo est pacto admittendum. Deinde in responsione quæ adhibetur distinctio præmittitur illis verbis: Vel enim argumentum illud extraneis ab vtraque Schola, vel suis auctoribus euidens est quoad illationem, & rem illatam &c. Et cùm sic responsio procedat, nulla circa illos, qui extranei dicuntur auctores, diuersitas explicatur, omisso penitus vno diuidente membro talis diuisionis. Deinde responsio satis implexa est: ad respondendum enim obligari se sentit pro ea parte, quæ incommodare sententiæ suorum videbatur. Asserit ergo vtriusque partis assensum de probabilitate certum esse & necessarium; de re verò il
lata seu de errore Caluinistarum aut Pelagianorum, nullum esse posse; etsi posset, nullum adhiberi debere, nec licere, quia vtraque pars est paris probabilitatis, aut ferè paris; vnde suspensa mens redditur: quòd si aliquid sit vnde flecti ad vnam partem queat, id licere negat, quia in hac ancipiti disceptatione prudentia monet cohibere assensum, ne quis decipiatur, aut charitatem lędatlædat. Sed rogandus ille, cùm circa probabilitatem illationis certus sit assensus, vnde id habeat? Equidem ab auctoritate Doctorum, qui vt ipse ibidem ait, viri sunt integerrimæ fidei, summæ eruditionis ac sanctitatis. Nam modò de probabilitate intrinseca non agitur, quæ supponi debet, vt Doctorum auctoritas eidem possit suffragari. Stat ergo principium dictum de efficacia & valore ex multitudine ac qualitate Doctorum ad conciliandam probabilitatem, & quidem id Doctoribus, & merito & numero magnis denegare, vt scilicet probabilitatẽprobabilitatem nequeant opinionibus conciliare, dogma est in Theologia peregrinum, in qua oppositum velut oraculo est irrefragabili stabilitum. Neque circa materiam, quæ in argumento tangitur, plura dici in præsenti expedit, cùm de censuris circa sen|tentias dictas agitur, in quo Apostolica Sedes severissimas non semel adhibuit cautiones.
381
*Argui prætereà ex eodem potest, quatenus pro sua firmanda sententia probare con
tendit illius patronos numero & auctoritate vincere oppositæ defensores. Ex antiquis enim præter vnum Armillam omnes steterunt pro ea, à qua primus recessit Bartholomæus à Medina. De Recentioribus autem loquendo, ex Mercoro reponit eos, qui illam defendunt antiquis ad numeratos numerum constituere superiorem. Vincunt etiam auctoritate, quia licet antiquis sint fortè anteponendi in iure positiuo interpretando, quod arbitrio hominum mutatur: si tamen disceptatio sit de iure naturali immutabili & æterno, circa quod præsens versatur quæstio, antiqui Patres & Magistri multò Superiores. Denique quia eorum vna vox, & vnus sensus omnium; cum tamen aduersariorum conuenientia testimonia non sint. Vnde ab Auctore Disput. 1. Sect. 2. ad finem, enumerantur ex Mercoro vsque ad quindecim dissidentes sententiæ, & nullus èex Societate præter Tamburinum defendit securitatem probabilitatum ea laxitate, qua ibidem explicatum, nulla restrictione adhibita rerum de cessitatenecessitate medij & præcepti, quam apponit P.
Suarez. Sed hæc non premunt: quantumuis enim & numero & auctoritate vincātvincant auctores pro sententia dicta, tot pro contraria sunt, vt minor eorum portio ad probabilitatis conciliationem debeat à ritè & sincerè sapientibus sufficiens iudicari. Quod verò ad auctoritatem attinet, sapientissimi, prudentissimi, grauissimi, & dignitate etiam ex illis plurimi in Dei Ecclesia sublimes, ex quibus èex Societate assumpti Cardinales Toletus, Lugo, Pallauicinus. An vero antiquiores, recentioribus præferri debeant, quæstio est, in qua multi cum Caramuele negant, & certè ratio ab Auctore pro affirmatiua parte adducta valde est leuis: quòd scilicet ius naturale immutabile & æternum est, ac si velit eos proximiores æternitati fuisse; cùm tamen æternitas sit tota simul & perfecta possessio: aut viciniores promulgationi Decalogi in monte Sina.
382
*Licet autem inter eos diuersi modi opinandi sint, vna tamen est vox, consensus vnus circa negationem obligationis sequendi quod tutius est. Sicut vna est vox, vnus item consensus circa prædeterminationem cum auxilio efficaci; in cuius tamen explicatione tot ferè capita quot sententiæ: Quod egregiè ostendit P. Suarius To
mo vltimo posthumo de vera intelligentia auxilij efficacis Cap. 20. & hæc quidem gratis indulgendo Auctori id, quod de antiquorum consensu quasi exploratum obiectat: cùm reuera ita non sit, vt compertum habetur ex citatis supra nu. 65. & ex eius Ordine excipiendi complures, qui licet asserant debere tutius multoties eligi, id tamen negant in concursu probabilioris opinionis: quod quidem vti certum à P. Goned propositum vidimus n. 647. Tandem, vt de antiquioribus id quod est certum asseramus, illi non de opinionibus, sed de dubijs sunt locuti, si nonnullos excipiamus: vnde immeritò in caussa, quęquæ nunc vertitur, quasi
Contra auctorem ex eadem.
patroni partis affirmantis afferuntur. Quibus addendum quod Auctor idem habet Parte 2. pag. 14 vbi fatetur Discipulos D. Thomæ tractationem de vsu probabilium ferè intactam reliquisse, quia S. Doctor de illa in summa non egit, in cuius illi commentationem intenti, ijs contentus, quæ in quodlibetis de illo tradiderat à nemine impugnata. Et hæc circa partem illam priorem Auctoris nostri; pauca quidem, quia plura non vacat ad finem operis anhelanti, ratoque alterius opera cumulatiores vindicias aut prodijsse iam, aut propediem prodituras. Ad secundam ergo partem veniamus.

Circa opinionem probabilem quædam ex Disputatione contra Amadæum proposita & discussa cum aliquali lucis circa veriorem sententiam adiectione.

683
*ESt illa satis prolixa, vtpotè quæ vnum integrum volumen constituat, ad quam cùm prompta responsio sit ab auctore simulati nominis, sed satis noto, non est cur nostra desideretur, quando aliud agimus, & occasione eorum, quæ dicta sunt in Thesauro Indico, aut tueri ea in
tendimus, aut additione noui alicuius luminis iuxta tenuitatem nostram illustrare. Et quidem opus dictum Amadæi non esse adeò criminosum, vt eidem obijcitur, Bulla SS. Alexandri VII. quartæ eiusdem editioni præambula satis superque manifestat. Vnde nec debuit qui illud approbauit Religiosissimus Pater PP. Capucinorum Prouincialis adeò immani inuasione tractari, memoriam luctuosam desertoris infelicissimi renouando. Pro quo iuuat P. Ioannem Casalas
Ioannes Casalas.
audijsse in Candore lilij Reflexione 1. §. 5. vbi Petro à Clausaualle quosdam Illustrissimo ipsius Ordini sicut & P. Baron perditionis filios obijcienti sic respondet: Impressum sibi lamentatur Religio Dominicana insanabile vulnus: quæ dum gnauos Euangelij præcones, & immensam Martyrum turbam èex sinu suo emittat in ornamentum & præcellens decus fidei Catholicæ, intercepere festiua matris gaudia abortiui quidam fœtus, & infandi transfugæ, qui à fide ad hæresim desciuerunt. Fatetur hoc singultibus oppressa Genitrix, cogitque me Pater Sanctus Dominicus, infandos partus abhorrens dicere cum poeta fraternos detestante erratus:
Quærebam fratres, exceptis scilicet illis, Quos secus optaret non genuisse pater.
Luget & languet his pulsata defectionibus Cyriaca Religio: Angustia, inquit, possedit me, quasi angustia parturientis: emarcui cùm viderem, in tanta liberorum segete, quos in gloriam Christi & Ecclesiæ felix sinus emisit, repertos, pauculos quidem, sed in quauis paucitate nimios, transfugas, qui viperino dente materna viscera discerperent. Hæc ille: quæ & Religio PP. Capucinorum, & ipsa sanctissima, meritò possit vsurpare. Vnde & meritò etiam addere cum eodem? Sed debuerat ne vir, vt dicitur Christianus, Catholicus, & aliquid ampliùs, addere afflictionem afflictæ, & signatis ex proprijs singulorum nominibus, (ne quis ignoraret) infandæ decessionis socijs, adhuc crudeli insultatione, silentio premendos iactare, quos iam nominauit? Sic ille, & quidem cum approbatio operis talis fuerit, in quo nihil proscribendum solertia Pontificia deprehenderit, quia Auctor nihil in eo nisi varias Auctorum sententias, & ipsi minimè quandoque | probatas protulit, ad calumnias in Societatis Scriptores iactatas de laxitate opinionum depellendas, quod & posteà in Editione 4. sapientissimus
& Religiosissimus P. Ioannes Antonius Velasquez, bis in Prouincia Castellana Prouincialis, in Regio Salmanticensi Collegio quondam sacrarum litterarum interpres, & nunc pro cœtu Immaculatæ Conceptionis Beatissimæ Virginis à Rege nostro Philippo Quarto deputatus, quem & præclara eius scripta orbi vniuerso, & notissimum, & supra communem æstimationem venerabilem reddiderunt, etiam ex cōmissionecommissione Regij Castellæ Senatus approbauit. Quod & præstitit
R. P. Fr. Antonius de Riuera in Supremo S. Inquisitionis Consilio qualificator, & Seraphici Ordinis S. Francisci Pater, & Diffinitor.
684
*Et cum talis fuerit approbatio, non du
bitauit Auctor ita scribere pag. 10. Vix oculis meis credo, cùm ista lego, & alia, quæ pudor prohibet referre: nec dubito Capucinorum vlli huiusmodi verba excidere potuisse: atque ad istum casum multò me grauior occupat stupor, quàm cùm Capucinorum Annalibus à Bouerio eleganti & Tulliano Scriptore lego casum Bernardini Ochini, èex secundo Sanctißimi Ordinis Ministro Generali Apostatæ, Geneuam profugi. Hæc ille. Ad quæ quidem maior legentem occupare stupor debet, cùm videat vt grauius scelus damnari approbationem libri à Catholico & Religioso Auctore cum præfata doctrinæ moderatione conscripti, quam Ordinis Sanctissimi Ministrum Generalem secundum, adeò apostasiæ horrendo scandalo mundum perculisse, facto ad sentinam Geneuæ tranfugio, vbi nuptijs addictus impuris, miserrimum spiritum diabolo, à quo & possessus fuerat, commendauit. Hæcne paria inter se crimina, si criminis aliquid in approbatione resedit? & miratur, ille, immò & stupet, èex Capucinorum Patrum semel & iterùm Prouinciali, hoc est, austerissimo, approbationem huiusmodi profluxisse, cùm sit qui, vt vidimus, est locutus, strictioris obseruantiæ ex familia S. Thomæ Tholosanus alumnus, & cum Sanctissimum eius Ordinem quanta in veneratione habeam, ex ijs, quæ in Epithalamio & Amphithea
tro scripsi satis constare possit: id, quod modo à me dictum, æqui bonique consulendum censeo, dum & amor veritatis compellit, & studium defensionis ingenuæ & sincerissimæ, vbi innocentia periclitari conspicitur, aliquid cogit acrius effudisse.
685
*Caramuelis assertionem grauiter verbe
rat pag. 17. quam ille habet in Theologia fundamentali n. 182. dicens, nullam in mundo dari auctoritatem damnandi opiniones probabiles: quod quidem excusari non posse ait à graui nota temeritatis, & se ita euicisse, dum omni genere argumentorum demonstrauit nihil probabilitate indifferenti ad bonum & malum periculosius, nec posse tutam fieri, nisi in euidentiam euadat, vel adhæreat legi. Verùm non ita euicisse aut demōstrassedemonstrasse, ex ijs, quæ à nobis dicta, & ab alijs etiam & multis & grauissimis Scriptoribus, faciliùs poterit demonstrari. Deinde, etiamsi ita esset, assertum Caramuelis ex eo non venit infirmandum. Affirmat ille non esse auctoritatem in Ecclesia damnandi opinionem probabilem. Constituat illam Auctor vt libuerit, si verè iuxta illam opinio aliqua probabilis est, eam ait Caramuel non posse Ecclesiæ auctoritate damnari: ergo nihil actum contra ipsum ex iactata illa euictione &
demonstratione. Præterea. Caramuelis assertio eum habere sensum potest, opinionem quæ reuera sit probabilis, non posse ab Ecclesia damnari: quia cùm fundamenta habeat ab intrinseco vrgentia, & competentem auctoritatem, id nequit pondere alicuius potestatis infringi: cùm neque rationes ab intrinseco remoueri queant, neque auctoritas infirmari. Non ita autem euenit, quando propositio aliqua prius vti probabilis recepta damnatur: quia illa reuera non erat probabilis, sed error auctoritate inualescens, quæ auctoritas contemnitur, dum fundamenta ex principijs alijs insufficientia maius lumen Sedis Apostolicæ, consilio Doctorum adhibito, deprehendit. Iuxta quam explicationem posset Caramuelis sententia sustineri. Pergit autem, & assertum prædictum ait non solùm periculosum, sed potiùs manifestè hæreticum esse: quæ censura est valde exorbitans, & præsumptuosa ac temeraria, iuxta sententiam Alexandri VII. in Bulla præfata; cùm inter eas sit, quæ apud Amadæum extant, sed minimè ab eo probata: vt videri potest. Proposit. 1. ex Tractatu de opinione probabili num. 4. vbi ait huiusmodi dispositionem non benè audire apud Theologos.
686
*Circa quod obseruatione dignum occur
rit Auctorem pag. 18. vers. Ceterùm. Amadæo obijcere ex recentioribus Dominicanis Scriptoribus eos pro se non adducere, qui inter alios præcipui habentur scilicet Ioannes à S. Thoma, Arauxus, Petrus à Tapias, qui nuper cum opinione sanctitatis desijt viuere, Bartholomæus à Martyribus, vocatione ad summam dignitatem, eiusque administratione simillimus, qui Theologiæ moralis summam scripsit, quasi totius Pastoralis regiminis, quam ad mortem vsque seruauit regulam. Quibus addendus Martinus de Prado præpositus
Castellanæ Prouinciæ. Cùm inquam hos desideret, audiat circa sententiam, de qua nuper, quid citatus Martinez sentiat: qui Tomo 2. Theologiæ
Ioannes Martinez de Prado.
moralis Cap. 33. in Appendice contra Caramuelem quæst. 2. §. 3. n. 22. ita scribit: Si ergo opinio sit intrinsecè probabilis, sicut nulla humana auctoritate fieri potest quòd bonum sit malum, & quod lux sint tenebræ, ita nec fieri potest quòd probabile sit improbabile. Quando autem probabilitas est extrinseca & apparens, quamuis per accidens deseruire poßit, vt operantes & errantes inuincibiliter excusentur à peccato: tamen per se loquendo, ad Papam primariò & auctoritatiuè, & ad DD. Cardinales, & supremos fidei iudices pertinet declarare quid tenendum ad fidei & morum integritatem, & quid operandum, & hac via videmus innumeras propositiones antiquitùs existimatas probabiles, hodie declaratas improbabiles. Hæc ille. Videat ergo iam Auctor an in Scriptore à se desiderato damnabile sit, periculosum, aut potiùs hæreticum, quod in Caramuele notis prędictisprædictis dignissimum iudicauit. Addit autem Amadæus in Editione 4. sic: Verùm cùm opinio intrin
Amadæus.
secè probabilis poßit in re esse falsa, videat Martinez, quomodò potestatem id declarandi neget Pontifici. Sic ille. Quod quidem meritò adnotatum, iuxta quod & censendum, & ex quo colligendum quàm immerito Auctor affirmat Amadæum mi|tiùs agere cum Caramuele, quàm cum Caietano qui circa Pontificis potestatem in ordine ad prædicta, non est, vt par erat, locutus. Caramueli enim neutiquam assentitur, sicut neque Martinesio, cum aliqua moderatione idem placitum defendenti.
687
*Audiendus etiam Illustrissimus Arauxo
Dom. Arauxo.
in Decisionibus moralibus Disput. 9. nu. 27. ita scribens post assertum ab eo in materia Sacramentorum obligationem esse opinionem probabiliorem sequendi: Dices quòd etiam sequens opinionem probabiliorem exponit se periculo faciendi aut accipiendi inualidum Sacramentum, & nullum, vel saltem informe, quia potest contingere talem opinionem in re esse falsam. Ad quod post addicta exempla sic respondet: Respondeo huic obiectioni negando sequelam, siue assumptum, quia minimè sequitur &c. Ponamus enim recensitas opiniones esse inter Theologos probabiliores: tunc qui iuxta illas operatur, accedens ad Sacramentum bona fide procedit, hoc est, iuxta prudentum & sapientum meliorem æstimationem, ac proinde ignorantiam inuincibilem & iustam patitur, per quam ab omni culpa excusatur in Sacramenti receptione & vsu, ac proinde nullius sacrilegij est reus: vnde neque ex hoc capite ponit obicem fructui Sacramenti, neque illud informe potest esse. Sic ille, manifestè admittens non esse obligationem sequendi partem tutiorem, quæ quidem minùs probabilis esse potest. Quòd autem probabilior possit esse falsa, concedit in fine illius numeri dicens sic: Quòd si in eo casu opinio minùs probabilis in re sit vera, quod quidem poßibile esse non inficior &c. Non ergo eum vrget ratio Auctoris ex periculo desumpta cui se operans iuxta opinionem minùs tutam exponit, dummodò iuxta opinionem magis probabilem operetur. Qui etiam nu. 20. sic præmiserat tertiæ respondens obiectioni: Ad tertium nego Minorem, quia licet poßit contingere probabiliorem opinionem in re esse falsam; verum tamen operari iuxta illam est conforme rectæ rationi, & tutum in conscientia: quia huic iudicio (v. g, sequenda est in praxi opinio probabilior) practicè non potest subesse falsum, licet speculatiuè loquendo poßit ei subesse falsum, in quantum talis opinio in re potest esse falsa. Hæc doctus Magister, quem si loquentem desiderat Auctor, audiat quæ assertioni suæ minimè conformia, de tutioris sequela, deprehendet.
Nec desiderandus Mag. Ioannes à S. Thoma,
Mag. Ioannes à. S. Thom.
qui Tomo 1. in 1. 2. Disput. 12. Arti. 3. n. 10. sententiæ nostræ apertissimè suffragatur. Sic enim ibi: Ex quibus liquidò colligitur fundamentum eius, quod proponimus, videlicet quòd stante probabilitate practica, seu prudentiali, possumus licitè operari, etiamsi insurgant dubitationes speculatiuæ, quia istæ dubitationes oriuntur ex eo quòd non possumus penetrare quid in re sit, vel non sit, & ita fluctuamus & dubitamus in ipsa speculatione, quia speculatio sempet conatur penetrare veritatem & obiectum suum, quantùm poßibile est, nec quiescit nisi ipsa rei euidentia. Si ergo ad habendum prudens & practicum dictamen rectum de agendis non requiritur certitudo speculatiua de eo quod est vel non est in re, sed sufficit practica de eo quod deberet esse, & morali ac humano modo iudicatur possibile: ergo posita ista probabilitate practica, & prudenti, quæcumque dubitationes speculatiuæ insurgant (quæ omninò insurgunt, dum non datur euidentia de opposito) aut etiam si altera pars securior & tutior, seu probabilior videatur, non tenemur id sequi, aut omittere, quod absolutè & simpliciter prudens est, & prudenter regulatum. Sic ille, habitus his temporibus Thomistarum doctissimus. Qui & n, seq. probat non esse obligationem sequendi quod prudentius est & nu. 14. adducit verba D. Thomæ Quodlib. 8. arti. 13. à nobis superiùs data, & ex illis arguit, nam ex ipsis apertè constat quòd vbi intercedit diuersitas opinionum, postulat D. Thomas vt nulla sit dubitatio orta ex tali contrarietate opinionum: ergo supponit quòd non obstante probabilitate opinionum, oportet quòd vt licitè operetur, non remaneat, neque oriatur ex talibus opinionibus aliquod dubium: coustat autem quòd omnis opinio semper secum affert aliquam formidinem seu hæsitationem, saltem quantùm ad cognitionem seu speculationem: ergo si vult D. Thomas quòd ex talibus opinionibus contrarijs non oriatur aliqua dubitatio vt quis operetur, supponit quòd aliqua certitudo, seu aliqua extinctio dubitationis remanet, non obstante formidine intrinseca opinionum: & talis remotio dubitationis, seu certitudo, est practica, quia dicit D. Thomas, quòd si manente tali dubitatione operetur, periculo se committit, & sic proculdubiò peccat. Loquitur ergo de dubitatione operationi coniuncta, quæ vtique practica est. Sic philosophatus ille iuxta præfatum D. Thomæ Articulum, in quo suæ cogitationis fundamentum præcipuum repetit constitutum, cuius doctrinam minimè eidem fauere expositio dicti Magistri satis manifestat. Cuius & non contemnenda illa in fine n. 15. vbi ita scribit: Si est certus de hoc facto, quòd scilicet fecerit sufficientem diligentiam, id est, quòd non leuiter processerit in consulendo, & inspiciendo (si videlicet vir doctus sit, vt præmiseras) secundùm quod rei grauitas postulat, plus vel minùs: tunc habet certitudinem practicam, nec ex contrarietate opinionum adducitur in dubitationem, nec periculo se committit. Si verò factis istis actionibus; quibus sufficiens diligentia fieri solet, adhuc non certificatur an fecerit sufficientem diligentiam, quia ignorat in quo puncto sufficiens diligentia consistat, potest consulere alium, si sibi non fidit, vel ampliùs studere & inspicere, si sit vir doctus. Quòd si adhuc non quiescit, reputari debet pro scrupuloso, vel dubio speculatiuo, quod deponendum est. Hæc ille, ex quibus constat in conflictu opinionum necessarium non esse ratione dubij suborti ad partem confugere tutiorem: & etiam virum doctum posse sibi ipsi & alijs satisfacere in ordine ad conscientiæ directionem. Consulendus etiam n. 31. & seqq. vbi eleganter probat vnius Doctoris auctoritatem, etiam recentioris, opinionem probabilem constituere posse, cum Montesino & P. Vasquez: pro quo est illud meritò huc arcessendum ex nu. 31. Quòd si fundamenta & pondera rationum in his Recentioribus debent facere probabilitatem: parùm interest quod sint plures, vel vnus tantùm, quia non ex personis æstimanda est fides & ratio, sed ex fide persona. Vnde etiam vnus vir doctus potest facere probabilem sententiam, si rationum momenta debent ponderari, & illa sunt ad id sufficientia. Nam plerumque in antiquis hoc modo opiniones probabiles ab vno vel alio insigni Doctore introductæ sunt, quæ postmodùm magnam auctoritatem meruerunt. Hæc doctus Magister, quem si desiderabat Auctor, habetquidem | suis verbis loquentem, sed veritatem, non rigidum illud dogma, sibi & Fagnano suo, & vix alteri placiturum.
690
*Id autem quod de vno Doctore ad con
ciliandam auctoritatem sufficere citatus dudum scriptor asseruit ex Illustrissimo D. Fr. Petro à Tapia, cuius etiam auctoritatem ab AmadęoAmadæo non adductam in reprobum sensum Auctor accersit, ideò iam adnectendum, quod ex eôdem proponit P. Andreas Mendus in Statere benignar. opinionum Dissertat. 14. n. 108. vbi ait docere illum ad reddendam opinionem probabilem sufficere auctoritatem P. Thomæ Sancij vt ille desinat in ita generaliter de viris similibus sentientes censurarum fulgetra manu, imperiosa quidem, sed fatale habentia nihil, nisi suo fortè auctori, iactare. & quod ad Illustrissimum non minùs sanctitate quàm Sede Fr. Bartholomæum à Martyribus attinet, quem etiam inter alios non relatum criminatur, nihil occurrit, quod attexendum oporteat in fauorem caussæ, sicut neque Auctori quidquam in eodem repertum, quo suum posset placitum, monstrum
Instauratur probatio.
equidem ab aliquibus dictum, vt fatetur ipse, comprobare. Cùm ergo ille asserat ex citatis quemlibet instar plurium esse posse, & maioris sint apud eos auctoritatis, quàm ceteri omnes collectim obscuri nominis, quos Amadæum ait inquisisse diligenter: ex ipsius attestatione habemus in paucis citatis quamplures habere nos sententiæ nostræ ex illius præclara familia patronos. Quod felix faustumque sit.
691
*Atque ex his manifestum redditur, quod
In consodalem iniuria.
pag. 20. non sine graui sui consodalis iniuria pronuntiat, Magistri inquam Barnabæ Gallego de Vera, quem Amadæum sæpius in patrocinium laxitatum suarum aduocare asserit, & esse illum infimi ordinis Auctorem, qui Tractatum de conscientia probabili inseruit quintæ aut sextæ editioni Ioannis à Cruce, vt adiunctus graui Auctori vendibilis fieret. Et ita ab Amadæo factum affirmat, quia celebriores ex illustri sua familia eidem aduersantur. Vbi quidem in strictioris obseruantiæ alumno mirari iuvat ita abiectè de sui Ordinis docto Magistro sentire, & sensum suum non fuisse veritum mundo reddere manifestum, quem nec legisse videtur, quia de Editione operis Fr. Ioannis à Cruce confusè loquitur, nesciens an quinta, an sexta fuerit, & Tractatum de conscientia probabili ab ipso operi citati Auctoris insertum; cùm tamen Tractatus dictus non tantùm de conscientia probabili sit, sed absolutè de conscientia, omnes illius status comprehendens. Et quidem satis doctus, qui & seiunctus venditionem sperare posset, breuis licet, cùm celebritati scriptoris minimè operis officiat breuitas, quod citatus Mag. Ioannes à Cruce in suæ lucubrationis Præfatiuncula adiuncto eruditionis suffragio præmonitum voluit. Auctor quidem grauis, vt agnoscit Tra
ctatus dicti minimè laudabilis depretiator: qui pag. 22. Scotistæ cuiusdam opusculum commendans, qui suum nomen occultauit, fugiendæ, inquit, vt puto, gloriæ, quam breuissimo scripto maximam & perpetuam meretur. Sic ille. Quod autem in patrocinium ab Amadæo eo sit fine adductus, qui eidem exprobratur, quàm sit veritati iniurium, ex celebrioribus scriptoribus dedimus, clarissimè manifestum. Offendere autem potuit rigidum scriptorem, quòd citatus Magister Gallegus in Præfatione ad lectorem ex Glossa Prologi Constitutionum sui Ordinis protulit, vbi tria dicuntur esse præcipua, quæ salutem animarum impediunt, & de tertio sic: Tertium est nimia au
steritas in consilijs & opinionibus: terrentur enim homines ex hoc, in tantùm vt salutem propriam negligant. Quapropter relaxanda est (quantùm fieri potest) rigiditas & auctoritas in consilijs, ac homines benignè tractandi sunt. Sic ibi. Quid autem rigidius, quid austerius quàm teneri homines adsequendum semper id quod tutius & securius est? Cui & illud proximum, Teneri ad probabilius: Cui & illud, Non posse iuxta aliorum sententiam probabilem, cùm sibi est commodum, operari. Item, ad operandum cum securitate agmen Doctorum esse necessarium, adhibendam inter eos, ad gradus excellentiæ dispiciendos, operosam discussionem. Quia verò citatus Magister Ioannes à Cruce vt grauis Auctor laudatus, videndum an ex eo aliquid nostræ sententiæ opportunum adscisci possit. Ille ergo in Directorio conscientiæ circa Septimum præceptum Quæst. 7. Arti. 2. Dub. 11.
Mag Ioan. à Cruce.
Conclus. 3. Sic scribit: Eligens dignum omisso digniore, in sententia probabili nihil restituet Ecclesiæ, seu Reipublicæ. Qui tamen statim ait oppositum esse probabilius. Ergo iuxta ipsum non vrget obligatio sequendi sententiam probabiliorem, neque id quod tutius est; quandoquidem in casu dicto de tutiori nequeat parte dubitari.

Inuectiua in Societatis IESV Scriptores circa opinionum laxitates proposita & deuastata.

692
*CVm §. 4. duas quasdam absurdas asser
Duæ absurdæ assertiones.
tiones protulisset Auctor, aliam Iansenistarum dicentium Divum Thomam non legisse suis in fontibus D. Augustinum, sed in Gratiani Decreto, & libris Petri Lombardi, & ita ab eius doctrina circa gratiam & prædestinationem recessisse: reponentium in eos alteram dicentium Iansenium solùm in Caluini scriptis sanctum legisse Doctorem, quas meritò improbandas censet verbis illis, quæ sibi meritò applicare sæpiùs potuisset: Non admodum placent huiusmodi accusa
P. Baron.
tiones aut defensiones, quæ magis suis auctoribus nocent, quàm ijs, in quos agunt. Cùm inquam sic præfatus fuisset, ita scribit: Non ausim dicere paris esse, vt sic loquar, improbabilitatis, à recentioribus Societatis Theologis laxiorem probabilitatum vsum, aliqua sui parte arctatum intra strictiores metas, ac Augustinum numquàm D. Thomæ lectum nisi in Magistro sententiarum, vel Iansenio in Caluini libris. Sed dissimulare etiam nolim mihi maximè suspectum fuisse vbi primùm legi assertum, nec propius à vero, quàm superius paradoxum abesse, quod paucis breui totius quæstionis examine demonstrabo. Hæc ille. Iuxta quæ satis compertum habetur affirmare tandem illum id, quod initio dixerat se non ausum pronuntiare: Theologos inquam recentiores Societatis minimè laxiorum probabilitatum vsum intra strictiores metas, aliqua sui parte coarctasse. Itaque assertum illud, quod vti alienum ponit, & ab aliquo ex duorum illorum paradoxorum auctore profectùm, suum facit, & quod in | eo est inuidiosum & iniurium pergit demonstrare. Et quidem memorem esse oportuit Asserti sui in Parte priori pag. 406. vbi sic scribit: Dispu
tationis 1. Sect. 2. ad finem enumerauimus ex P. Mercore vsque ad quindecim dissidentes sententias; & nullus, quod sciam, èex Societate, præter Tamburinum defendit securitatem probabilitatum ea laxitate, qua explicatur illo Opusculo, nulla restrictione adhibita rerum necessitate medij & præcepti, qualem apponit Suares. Sic ille. Ergo Societatis Auctores laxitatem probabilitatum, aut probabilitatem laxitatum non sunt effræni licentia, sed moderatione adhibita contutati. Quidquid de P. Tamburino sit, de quo iam dictum, qui vt modum excessisse dicamus, non est ex illo generalis regula deducenda, sicut ex multis Dominicanis Patribus, quos transfugas ille compellat, non patitur Thomisticam scholam de patrocinio simili coargui, inimica semper nouitatum.
693
*Duplicem deinde quæstionis sensum
proponit. Primus est plures èex Societate Theologos improbasse vagum probabilitatis vsum, nullis metis coërcitum, & certas illis præscripsisse. Secundus, hoc illis singulare esse, & à ceteris aliorum Ordinum Theologis antiquis vel recentibus, laxatæ probabilitati vltra omnem modum certos fines præscripsisse. Et circa primum fatetur plures temperasse probabilitatis vsum, & neminem de illo iustius Sanciuisse Paulo Comitolo, quem secundo gradu sequuntur Suares, laxitates probabilitatum, seu duas propositiones de sequenda opinione minùs tuta, & minùs probabili correxisse quatuor ex ceptionibus, de Sacramentorum ministris, de iudicibus, de medicis, de Scholarum Professoribus, quos secuti sunt plures, vt agnoscit eiusdem instituti, qui latè referuntur ab Auctore Quæstionis facti Cap. 8. qui, vt constat ex Præfatione eiusdem operis §. Huic commodo, est P. Des Camps. Arguit deinde contra illos, quia parùm consequenter ad sua principia eas metas adhibuerunt: vel enim omnino hæ duæ propositiones, quas propugnat dictus Pater, erant abijciendæ, vel immeritò Sacramentorum ministros, iudices, medicos, scientiarum Professores, fraudent com
muni iure: & qui illud statuunt, magis consentaneè locuti, & fortè minùs periculosè: quia cùm illa probabilitas adeo vaga & effrænis sui horrorem incutiat, tot absurdis & malis, quæ secum trahit, qui illa submouent, seruato principio vnde prorumpunt, horrorem mali, non venenum minuunt, & immedicabilius faciunt. Obscura sanè conclusio, cuius videtur esse sensus, eos qui probabilitatem cum dicta limitatione sequuntur & docent, periculosiùs agere, quia horrorem minuunt generalis assertionis sine vlla limitatione, quæ quidem non multos asseclas videtur habitura, quia horrore suo eos submouet; quod non ita accidit in assertione dictis exceptionibus emollita; quæ quidem faciliùs poterit se insinuare secuturis, sed suo cum veneno, quia principium illud de licita sequela opinionis probabilis, suo apud ipsos in robore perseuerat. Erit ergo nocentius, quia secretius venenum.
694
*Sed hæc omnia verba sunt, & vt dici so
let, meri logi, quia in assertione dicta suis cum limitationibus nihil est mali, sed commodi multùm, dum integritati Sacramentorum, tribunalium æquitati, vitæ hominum, securitati doctrinæ tali est moderatione consultum: in ijs enim peculiaris ratio est, propter quam non debeant generali dogmate comprehendi. Quemadmodum Auctor suo illo rigido de tutioris partis sequela decreto exceptiones varij generis necessitatum non excludit, quæ cùm in puncto indiuisibili non consistat, multùm relinquit arbitrio, & varijs casibus ianuam aperit, obligationem respectu eorum inducens, qui ab ea liberos se agnoscebant, & ita suo quasi iure priuantur. Nec tamen proptereà
patietur ille minùs consentaneam doctrinæ consequentiam exprobrari. Ex quo fit minimè vrgere quod additur ex laudato illo Scotista sic contra exceptiones arguente: Quia non videtur quo illæ inniti fundamento possint: nam æquè chara est mercatori, militi &c. Sua anima, ac sacerdoti & iudici suo; & paris est periculi peccatum in nundinis, bello &c. ac in tribunalibus, templis, ac pharmacopolijs admissum. Pœna æterna damni & sensus æqualis est noxæ pro homicidio & furto, quàm pro iniqua sententia. Alijs ne regulis conscientia medicorum, iudicum, & Sacerdotum, alijs militum, & mercatorum metienda est, vt istis laxissimus probabilitatum vsus permissus, illis prohibitus sit? Aliumne Deum colunt?
695
*Minimè inquam hæc vrgent, ob iam red
ditam rationem: quia in Sacramentorum certa administratione ad duo attenditur. Primum est ipsa Sacramenti integritas, quæ si aliquid necessariò requirit, ex probabilis opinionis vsu, si reipsa vera non sit, constare nequit, vnde sic operans se periculo Sacrilegij committit. In rebus autem alijs etiamsi opinio vera non sit, coràm Deo est inculpanda conscientia, dum prudenter in ea proceditur, & ita æquiualet meram complectenti veritatem. Secundum est periculum æternęæternæ damnationis in recepturo Sacramentum, si fortè ipsi ad iustificationem necessarium sit: ex opinione enim probabili falsa nullum ei remedium accedet. In iudice specialis obligatio esse potest ratione præcepti vt sequatur veriorem opinionem, quia ad hoc constituitur, sicut Dominicanus alumnus absolutè loquendo potest opinionem quamlibet probabilem amplecti; cùm tamen ratione præcepti aut iuramenti ad D. Thomæ sequendas sententias adstringatur. In medico clara est ratio, ne scilicet vita hominis periclitetur; qui si moriatur, nullo potest probabilis opinionis adminiculo malum tantum reparari. In Professoribus item, quia ad hoc constituuntur vt quod sciunt doceant, & discipulos sibi similes forment: sicut in Professoribus peculiarium doctrinarum est dicendum: Nam Cathedram D. Thomæ suis sumptibus perennaturam instituens, eius, & non
aliorum vult opiniones prælegi, sicut & qui D. Bonauenturæ, Scoto, ac Durando in diuersis Academijs erexerunt. Ex quo argui contra Auctorem, & suum illum Scotistam potest. Quia opiniones in dictis Cathedris prælegendæ minùs probabiles erant opinionibus D. Thomæ iuxta priorem, & Scoti iuxta alium. Et tamen eas docendi obligatio est: ergo possunt illæ securè teneri. Si dices legi ad speculatiuam exercitationem. Contra est, quia Fundatores non eo animo tales Cathedras erigi voluerunt. Sed vt prædictorum Magistrorum sententiæ auctoritatem inde | retinerent, & sic ad praxim aduocari possent: aliàs deberent, & quidem meritò, inutiles reputari, sicut accideret in Cathedris pro linguis Hebraica, Græca, & alijs, institutis. Ad quid enim illæ, si earum peritia nulli sit vsui vnquam futura?
696
*Quia verò circa ista graues illos Scrip
tores, de quibus n. 686. diximus, iuvabit audire, id non est iusto & rationabili Auctoris placito subtrahendum. Magister ergo Ioannes à S. Thoma Tomo 1. in. 1. 2. Disput. 12. circa Sacramento
Mag. Ioan. à S. Thom.
rum ministrum hæc habet. Primo n. 12. Sic statuit: si Ecclesia diuersos vsus permittat & approbet, licet vnus sit probabilior & securior alio, alius tamen sit probabilis & admissus: vtrumque potest facilè sequi eo modo & forma, quo est admissus. Si autem contra vsum & permissionem Ecclesiæ alia opinio seu vsus probabilis sit, non potest in praxi tutè sequi, sed
debet tutiorem & probabiliorem sequi. Sic ibi. De Sacramento Pœnitentiæ in speciali loquens. n. 51. ita scribit: Secundò contingit iste casus vtendi opinione probabili relicta probabiliori, quando est opinio probabilis circa iurisdictionem ministri, ita quòd sit titulus saltem apparens & coloratus &c. Videndus etiam & n. 53. vers. Specialiter, vbi de Matrimonio etiam iuxta eamdem regulam de maiori relinquenda probabilitate decernit. Et n. 54. Sic ait: In Sacramento Pœnitentiæ circa materiam remotam, quæ sunt peccata, potest & debet minister conformari sententiæ probabili pœnitentis, etiam omissa probabiliori, si tamen illa sit practicè probabilis. Hæc ille circa ministrum Sacramentorum, qui iuxta Auctorem vnus pro pluribus æstimandus, vt dubitari nequeat probabiliter locutum.
697
*Qui & circa iudicem ita loquitur. n. 18.
Quòd scilicet quando diuersitas probabilitatis & opinionum non est ex parte facti, vt si sint diuersæ interpretationes probabiles, possit sequi iudex etiam partem minùs probabilem, constat ex dictis, quia illa pars remanet in se probabilis, & aliàs pars probabilior non constituit titulum, vel possessionem, vt reddat meliorem conditionem ipsius &c. Hæc ille, laudandus profectò iuxta Auctoris sensum, quia consentaneè ad sua est principia locutus, quod P. Suariò defuisse pronuntiat. In eo autem,
P. Snarez.Suarez.
si laxitatis accusandæ ratio, minùs certè in P. Suario, quàm in præfato Magistro culpabitur, qui eam non esse admittendam iudicasse asseritur, cùm tamen reuera ita non fit; non enim de iudice egit, sed de Sacramentorum ministro, & medico, nisi deceptus est, qui id ei attribuit ex eo quòd de docente ita testatus in. 1. 2. Tract, 3. Disput. 12.
Mag. Greg. Martinez.
Sect. 6. n. 9. ibi: secus verò est in docendo (nam in consulendo contrarium præmiserat) nam tenetur præceptor seniorem & veriorem doctrinam docere: Quod non apparet, quia de Professoribus locutum attestatur. Videndus etiam. n. 10. & Magistrum Ioannem à S. Thoma doctus ex eadem familia Magister anteiuit, scilicet Gregorius Martinez, qui in. 1. 2. q. 19. arti. dub. 6. circa secundam conclusionem, affirmat quod si opiniones sint circa ipsum ius, quod diuersas accipit interpretationes probabiles, potest sequi minùs probabilem iudex relicta probabiliori, & alienam relicta propria, dummodò omnes sint intra limites probabilitatis practicæ. Sic ille censet non infimi gradus scriptor, quod de alio dictum sed eximiæ sapientiæ laudem & lector & scriptor assecutus.
697
*His ita circa priorem quæstionis sensum
præmissis, ad secundum transgreditur, rogans: An quatuor exceptiones dictæ vagæ probabilitatis singulares sint Suaresio, alijsque Societatis scriptoribus, ita vt ceterorum Ordinum scriptores aut antiqui aut recentes, illas non adhibuisse vt compertum habeatur. Quod quidem ille negat, ita de eo certus, vt oppositnmoppositum duobus illis paradoxis adnumerandum arbitretur probatque inductione scriptorum, ex quibus primus est Magister Aluarez Disput. 80. in. 1. 2. duas tantùm cir
ca vsum probabilitatum sententias referens: Primam Caietani de obligatione partis tutioris, & alteram Bartholomæi Medinæ conterranei sui, & hoc etiam nomine illi videtur addictior. Ergo ante Medinam ignota erat opinionis pro libertate deligendæ licentia; & ita sola regnabat Caietani sententia, quam secutus est P. Comitolus, & gloriatur se à D. Thoma sumpsisse, non inuenisse suo marte; nec opus fuit exceptionibus P. Suarij, quas laxasse potiùs ait, quàm restrinxisse hanc licentiam; cùm exceptio firmet regulam in contrarium: & ita ijs exceptis, de quibus ille, de alijs pleno iure licebit reliquis. Ad quæ quidem neganda est consequentia; vbi sic arguentem memorem esse, vt aliàs dixi, oportebat, Armillam se
patronum esse sententiæ agnouisse, quam posteà Medina amplexus est, fuit enim Armillæ Auctor, Bartholomæus Fumus Apostolicus Inquisitor Medina antiquior. Deinde, infirma profectò illatio est ex eo quod Aluarez solum pro ea Medinam afferat, alios eiusdem patronos minimè fuisse. Eodem enim modo in contrarium formari argumentum poterat, sic solum citat Caietanum: ergo ante illum sola aduersa regnabat opinio. Est quidem id vsu frequentissimum, vt in referendis sententijs, non earum omnes sectatores adducantur, sed sæpè aliqui, quandoque vnus, & aliquando nullus. Nec talis erat Mag. Aluarez, celeberrimus
Thomista, vt propter patrium affectum singularem sententiam, D. Thomæ, vt dicitur, contrariam, & heri natam sequeretur. Quid P. Comitolus sentiat iam vidimus: & laxasse potius quàm restrinxisse P. Suarium, dicitur quidem: sed dicta quàm sint veritati contraria res ipsa coarguit. Exceptio quidem firmat regulam in contrarium; sed magis firmat qui sine exceptione eam statuit. Et hoc quod exceptione agitur, arctare est, limitare, restringere, & ita licentiam cohibere: quod quidem Doctori Eximio præ alijs meritissimò tribuendum. Quid vltra?
698
*Quatuor testimonijs, quibus Quæstio
nis facti Auctor antiquitatem sententiæ de libero opinionis probabilis delectu conatur euincere, ipse infirmare contendit scilicet D. Leonis. D. Antonini, Alberti Magni, Panormitani, & Sorbonæ ex Dionysio Carthusiano. Et cùm etiam addatur Syluester, plures quatuor sunt, Alberto magno inter quatuor numerato, quatenus à D. Antonino citatus. Sed certè illius conatus minimè id obtinet, quod se obtinuisse videtur gloriari. De Syluestro quidẽquidem dictum suprà. cuius verba
Syluester.
ad rem maximè facientia supprimuntur. D. An
D. Antoninus.
toninum truncatum exprobrat, cùm illius verba hæc sint ex. 1. p. tit. 30. Non peccat qui adhæret opinioni alicuius Doctoris, & habet rationes proba|biles pro ipsa, magis quàm pro opposita opinione. Sic S. Prælatus. Atqui hæc satis aperta pro opinione benignam licentiam indulgente, vnde iure optimo potuit pro ea à P. Sancio allegari. Panormitanum à Syluestro adductum verb. Opinio. Quæst.
Panormit.
1. ex Cap. Capellanus. asserentem eum, qui sequitur opinionem alicuius Doctoris non subtiliter inuestigatam excusari à peccato quandiu falsa non apparet, quamuis progressu temporis salsa conuincatur, ita explicat, vt de iuris apicibus debeat intelligi, quorum est excusabilis ignorantia, maximè si ad res iuris positiui pertinet. Atqui hoc non satisfacit: nam licet ignorentur iuris apices, hîc & nunc de eo agitur, de quo an sit contra legem dubitatur. Responsio autem vnius Doctoris ex parte libertatis stat, & non pro lege, ideò enim iuxta eam operans dicitur excusari: si enim iuxta legem operatus fuisset, non erat aliquid, pro quo excusatio quæreretur. Ergo iuxta Doctorem dictum non extat obligatio amplectendi partem tutiorem.
699
*Ad Theologiæ Facultatis Parisiensis decretum, proposita re, de qua agebatur, respondet ex Carthusiano in 4. dub. 25. q. 3. Quæsitum
Dion. Carthus.
enim est à Theologis Parisiensibus, an mulieri volenti Religionem ingredi, posset ingressus permitti, recepta gratis pecunia, in Monasterio, cu
ius præscriptus esset Monialium numerus pro suis redditibus, nec plures alere posset, nec subinde vllam recipere, nisi ferret secum ad victum necessaria? Ad quod duo sapientissimi Theologi responderunt, primùm, videri id licere, si fiat sine fraude, aut vlla vi, nec reijcienda sit puella, nisi pecuniam numeret. Sed quòd hodie receptissimum est vt nulla in Monasterio Virgo admittatur, nisi collata dote: visum est quid habere simoniæ; quare ad fugiendam, seu semouendam huius vitij suspicionem, tandem respondent tutiùs esse nullam recipi vltra numerum præscriptum, quia non habet Monasterium quo alat, nec tutum putat eo nomine quidquam accipere. Ad quæ sic subdit: Poterant ne viri memorati apertiùs damnare laxitatem opinionum, quàm correcta & retractata priori opinione, quæ videbatur recedere à rigore, magis quàm ab æquitate legis? Ergo timebant sibi ab opinione minùs tuta, quamuis fortè magis probabili. Sic ille. Sed certè in primis, nulla retractatio in prædicta duorum Theologorum resolutione conuincitur, quia non dicitur eos illam adhibuisse, sed visum esse, alijs scilicet, qui attenta conuenientia aliter responderunt. Erat ergo iam tunc receptissima sententia de probabili sequela opinionis stantis pro libertate. Deinde, etiamsi demus retractatam fuisse, idem profectò sequitur: si enim regnaret, vt dicitur, priscis illis temporibus sententia de illicita sequela, non potuerunt Theologi illi sapientissimi priori sua responsione eidem contraire. Prætereà, responsio vltima probabilitati prioris responsionis minimè contrariatur, quia solùm proponitur vt tutior, &
Contradictio in responsione.
de consilio ad semouendam simoniæ suspicionem. Tandem ab Auctore dicitur opinionem priorem fortè fuisse magis probabilem: iudicarunt ergo id licere, licet minùs tutum & id quidem esse magis probabile: ergo minùs tutam partem amplecti, non solùm probabiliter, sed probabiliùs licet, vbi compugnantia aperta dispicitur in huiusmodi assertionibus: si enim contra partem tutiorem ire nullo modo licet, quomodò opinio, iuxta quam id licitum est, probabilis esse potest? quomodo etiam magis probabilis? Neque enim dici potest absolutè loquendo probabilitatem consistere, non autem respectiuè, seu in conflictu cum altera: quia absolutè considerari nequit, nisi vt contraria legi, siue vt stans ex parte libertatis: sic teneri in ordine ad praxim nequit: ergo non est probabilis, ne dum magis probabilis. Quod autem §. 5. de probabilitate speculatiua dicit, nouissimum inuentum est, eam caussæ præsenti applicando, & facillimè potest impugnari: contra quam etiam militat ratio adducta, quia contra regem ire absolutè malum est.
700
*Antiquus etiam est Auctor ex Prædicato
rum Ordine, qui refertur in Appendice ad disputationem, quam citat Scriptor noster, & suo tempore satis celebris Ioannes Nider, qui plures ex antiquioribus refert scrupulosis remittentes opinionis probabilioris delectum, sicut & tutioris, & circa id inquisitionem. Et iubens vt contenti sint minùs tutæ & probabilis electione, & cuiusuis Doctoris Classici consilio acquiescant. Constat autem pro scrupulosis non esse statuendas regulas, iuxta quas illi improbabiles possint opiniones amplecti. Vnde Auctor idem pag. 79. vers. Ista præscribit, de D. Antonino locutus hoc idem admittit, sic dicens: Adde D. Antoninum non
P. Baron.
ita indulgere scrupulosis, quin velit illos & grauioribus & probabilioribus argumentis suas res peragere, quæ inualescant aduersus scrupulos, & dubia leuia, quibus torquentur. Sic ille. Cùm ergo scrupulosis vsus minùs probabilium & minùs tutarum opinionum indulgetur, supponitur illas tales esse etiam respectu aliorum, vt tutò ad praxim aduocari possint, vt scilicet sciant illis licitum esse quod etiam alijs licet: aliàs maiores ipsis conscientiæ remorsus adderentur, cùm scire possint id, quod consulitur, esse improbabile, & generaliter tuta non posset conscientia practicari.
701
*Feruet adhuc contradictionis spiritus, &
§. 5. citato solicitam disquisitionem à se factam ostendit circa recentiores Thomistas, qui laxitati opinionum suffragati sunt, & exceptiones à P. Suario traditas apud eosdem extare, adductis eorum testimonijs conatur reddere manifestum. Vbi inter Mag. Bañez, & P.Suarium præcipuè instruitur comparatio, quia illius scripta alterius scriptis fuere priora annorũannorum aliquot interstitio, de ijs loquendo, in quibus de exceptionibus vterque disseruit: in quo maiori laude dignum iudicat P. Comitolum, qui antiquiorem doctrinam de probabilitate statuens, id ex D. Thoma, & alijs proposuit, quod minimè exceptionibus indigebat. Ergo P. Suarez ex Mag. Bañez correctiones vagæ probabilitatis deduxisse concludit. Quem & secuti ex eodem Ordine alij, quos citat, inter quos est Magister Gregorius Marti
Sicui & à Gregorio Martinez.
nez superius adductus, quem, laxissimus omnium cùm videatur, mira expositione in suum trahere dogma contendit, quæ si alicuius esset momenti, posset eum alijs citatis Auctoribus applicare. Quod quidem adeò est absonum, vt ad id redarguendum, sola Scriptorum talium lectio sufficientissima debeat reputari. Sed illud non omittendum, quod ex citato Auctore profert, | affirmare scilicet ipsum probabilitatem securam & practicam de Cambijs non posse statui suffragio illorum, qui commodum ex cambio percipiunt: ad quod sic subdit: Quæ regula funditus
euertit securitatem nouarum opinionum ex suorum auctorum suffragio repetitam: quia nulli, vel certè pauci sunt huiusmodi opinionum auctores, qui ex huiusmodi inuentionibus non expetant gloriam auidiùs, quàm Trapecitæ ex suis Cambiis. Sic ille, in multos grauissimos & doctissimos Scriptores supra omnem exaggerationem iniurius: & illud commodi ex eo reportare possumus, quòd scire inde non obscurè possimus qualis ea opinio sit, quæ talibus fundamentis certitudinem suam conatur roborare. Iam quod ad comparationem illam Mag. Bannesij & P. Suarij spectat, negotium
sanè videtur momenti non magni. Sit ita vt dicitur, & probatur, scripta illius in 2. 2. Tomum 3. in 3. p. P. Suarij præcessisse. Anne ex eo conuincitur quod est illius calculationis intentum? Scripsit priùs, aut potiùs vulgauit priùs scriptum, ergo inde qui posteriùs vulgauit edoctus. Debilis consecutio, quandoquidem qui posteriùs edidit, aut ante editorem præeuntem scribere potuit, aut paribus in scribendo passibus decurrisse. Bañez & Zumelius Salmanticæ Competitores, & vti ex P. Francisco Coëlbio excepi, qui prius in hac Regia Limana Audientia Togatus iudex, posteà Religionis nostræ Alumnus, & sa
pientia ac probitate conspicuus, Zumelius præ Bannesio celebris, licet huius scripta maiorem fuerint æstimationem assecuta. Sic ille censebat: sed iudicium hoc ego alijs, iusta ductus ratione, reseruo. Illud certò dixerim Mag. Zumelium scriptis P. Suarij nondum editis profecisse: quod & illi doctissimus Alfonsus Curiel in quadam oppositione, similitudine adducta Cerei Paschalis, cui parua candela super ponitur, festiuè, & cum plausu auditus, obiecit. Illi ergo, per quem adeò eximij proficiebant Theologi, expectandum fuit vt Bañez suum illud scriptum pangeret, ex quo pro coërcenda probabilitatum laxitate exceptiones illas pro ministris Sacramentorum ederet, quos habet Tomo 3. citato Disput. 16. Sect. 2. vers. Secundò colligitur & seqq. His addendum perquam falsum esse exceptiones illas apud Bannesium haberi, vt consulenti constabit. Solùm enim ait teneri hominem probabiliorem opinionem sequi, quando ex opposita aliquid contra Dei honorem, aut proximi vtilitatem sequeretur, & ad probabiliorem sectam, si fidelis non sit, amplectendam: de alijs nec verbum. Non ergo inde in P. Suario profectus.
702
*Thomistas recentiores, qui sententiam
Bartholomæi Medinæ manifestè sunt amplexi, præter citatos, trahere etiam nititur in reprobum sensum, eum scilicet, qui ab eorum & verbis & mente est prorsus alienus. Et in particulari adducit Ludouicum Lopez, qui post Medinæ sententiam explicatam adnotat Ybañes (pro Bañez) eruditè obseruare licitum esse eligere opinionem probabilem ad actiones seu contractus, secus verò cùm in dubio versamur de rebus ipsis, præsertim si magni sint ponderis, vt sunt quæ pertinent ad salutem, quales sunt sine dubio (addit Auctor) cùm apud Bañez non extet, vt videri potest. 2. 2. q. 10. arti. 1. Conclus. 4) ad illam necessariæ ex solo præcepto, quia in his eligenda est probabilior: pro quo & duos graues scriptores allegat, Ioannem Martinez de Prado, & Arauxum, quos sibi aduersari non diffitetur Amadæus, vt ille loqui
tur, & in eamdem mentem aduocari posse Ioannem à S. Thoma cum Mercoro pronuntiat, & aliòs à se non visos similiter, sicut & Mercadum, Nazarium, & Candidum, qui obiter tantùm hanc materiam delibarunt: vt scilicet numquàm probabilis seu tuta sit opinio pro libertate, quamdiu stat contrà æquè aut magis probabilis pro honesto. Quo circa hoc agendi modo nihil excogitari ineptius potuit, quando scriptorum verba adeò perspicua sunt: id quod in vno Ioanne à S. Thoma à nobis allato manifestissimum apparet, ideò enim eum suis verbis loquentem induximus, vt & alij adduci possent: qui cùm pro assertis suis eos patronos allegent, in quos allata non quadrat explicatio, nequeunt diuerso ab illis sensu locuti proclamari. Cùm item vti aduersarios citent eos, quorum menti accommodandos affirmatur. Et distinctio illa de actionibus & rebus tantùm abest quòd præfato faueat intento, vt oppositum potiùs veniat inde comprobandum. Nomine enim actionum non solùm veniunt contractus, aut aliæ, de quibus non sit præceptum: si enim præceptum
non est, neque locus etiam quæstioni, quia est circa opiniones stantes pro libertate contra præceptum, & ita Auctor pag. 44. Bannesij sententiam explicans id apertè protestatur verbis illis: Earum scilicet, quæ versantur circa actiones exercendas, seu circa res ex solo præcepto necessarias, & earum, quæ de rebus ipsis agunt &c. Quamuis verum sit Bannesium in contractibus exemplum apposuisse; sed absolutè de moralibus locutum actionibus affirmat Ludouicus Lopez in Instructorio Cap. 287. §. Pro illucidatione: qui & id, quod de opinionibus circa res versantibus asseruit, ad materias speculatiuas asserit pertinere. Nihil ergo neque ex Bannefio, neque ex Ludouico, quod Auctori faueat, apud eosdem extat, quos minimè ab eo visos ostendit, sed apud Mercorum forsitan, aut alium bonæ fidei scriptorem, cui eam præstare minimè dubitanit.
703
*Quod verò explicatio dicta non con
gruat, ex ijs, quæ addit, potest etiam manifestiùs demonstrari, dum inter Bartholomæum Medinam, & P. Molinam comparationem prosequitur hoc loco neutiquam omittendam. Ait enim videri sibi Medinam maiori quadam fortunæ in Scholis, quam nominis similitudine cum Molina conuenire, & quam iste in Theologiæ partem dogmatricem induxit, inuenta à se, vt in Domino gloriatur, scientia media futurorum, supercomprehensione caussarum secundarum innixa, doctrinæ de scientia Dei, de prædestinatione, de Gratia à SS. Augustino, Bernardo, & Thoma haustæ immutationem, camdem inuexisse videri Bartholomæum Medinam asserta securitate salutis, & immunitatè à peccato opinionibus pro libertate, etiam minori probabilitate pugnantibus aduersus opiniones de rebus ad salutem ex præcepto aut necessitate medij necessarijs. Atque vti Molinæ præter totam Societatem innumeri ex alijs familijs adhæserunt, ita in Medinæ nuperum inuentum pedibus manibusque iuerunt multò plures & longè apertiùs ex alijs, quàm ex sua. Ex | Augustiniana quatuor, Salonius, Aragonius, Lu
douicus Beia, Basilius Poncius. Ex Carmelitana tres, Corneio, Lezana, Vrbanus ab Ascensione. Ex Cisterciensi Lorca, Petrus à S. Ioseph (qui videndus in Idea Theologiæ moralis Lib. 1. Cap. 3. vbi omnia à nobis tradita resolutoriè decernit.) Malletus. Ex Benedictina Sayrus. Ex Franciscana Angles, Pelbartus, Villalupensis, (Villalobos) Ioannes Pontius, Haozeur. Ex Capucina Bassæus, à Coriolano, Caspensis Gesualdus. Ex Ordine SS. Trinitatis Leander à Sacramento. Ex Iorosolymitanis (corrige Hieronymianis) Garcias. Ex Clericis Minoribus Auersa. Ex Theatinis Diana, Pasqualigus, Marcus Vidal, Lanfrancus. Ex Barnabitis Bossius (sic corrige) Homobonus. Ex Sommaschis Spinula. Ex Oratorio Merula (Merolla) Guazinus & Ianuarius. Sic ille habet Catalogum contexens ex Auctore Quæstionis facti P. Des Camps, de quo
ille (vt dixi) in Præfatione. Qui Medinæ asseclas ex Societate cur prætermiserit nescio, cùm adeò plures sint, vt citatos omnes ex alijs familijs æquare possint, aut etiam superare. Neque verò omnes ex familijs dictis recensuit ille, cùm plures profectò sint, sicut plures etiam extra familias, licet Nauarrus ex sua etiam familia sit, Religione inquam S. Antonij Ronceuallis. Et ex familia D. Mariæ à Mercede Redemptionis Captiuorum sui etiam sint docti sectatores, ex quibus Ludouicus à S. Raymundo. Augustinianis addendus Henriquez. Carmelitanis Fr. Antonius
à Spiritu sancto ex Discalciatis in Directorio Regularium Parte 2. Tract. 3. Disput. 6. Sect. 1. §. 5. in cuius n. 173. cum Ioanne Sancio & Vidal illud habet speciale scilicet subditum, si vir doctus sit, & qui possit facere opinionem probabilem, non teneri obedire prælato præcipienti aliquid, si probabiliter iudicet se ad id non obligari. Cisterciensibus Illustrissimus Caramuel. Franciscanis Bordonus, & Cyprianus Crousers. Capucinis Leander à Murcia, qui in suis Decisionibus moralibus Lib. 1. Disput. vnica, id omne tenet, & ex professo probat quod est à nobis & assertum & probatum. Clericis Minoribus Thomas Hurtadus. Theatinis Thomas del Bene. Tomo 1. de immunitate Ecclesiast. Cap. 7. Dubit. 7. Sect. 4. n. 1. & 2. qui & in 3. adducit Ioannem Valerum, qui cum Ioanne Sancio & Petro de Nauarra, alijsque à nobis adductis. n. 65. ad classem secularium spectat, & sunt illi ex Iurisperitis innumeri.
704
*Iuxta quam comparationem, vt condo
nemus id, quod de immutata doctrina D. Augustini, D. Bernardi, & D. Thomæ ex tradita scientia media à P. Molina, in quo est manifestus commissus excessus contra mentem Pontificum, & eorum seuerissimas sanctiones: quod ad caussam præsentem attinet, excipiendum cum laude est doctrinam de opinione probabili à Mag. Medina traditam ita plausibiliter exceptam, sicut est etiam recepta scientia media, innumeros extra Societatem asseclas consecuta. Et cùm innumeri pro illa sint ex familijs omnibus, & sæcularibus scriptoribus, nihilque magis in vsu: ex eo habemus interpretationem illam, de qua nuper, nullum habere fundamentum: omnes enim prædicti iuxta eum sunt locuti sensum, quem Mag. Medina vti singularis in hac parte dogmatista dicitur tradidisse. Prætereà, ad probabilitatem dictæ sententiæ statuendam immensum auctoritatis pondus accedit ex illius innumeris patronis: vnde illam velle funditus euertere, est conari contra ictum fluuij, quod Spiritus sancti monitis prohibemur. Eccli. 4. v. 32. immo & contra mirabiles elationes maris. Psal. 92. v. 6. ac vndarum impetum
Eccli. 4. v. 32.
velle penitus cohibere. Nec de his plura, cùm & hîc Auctor circa probabilitatem sententiæ, quam impugnandam assumpsit, finem obiectorum faciat, descensurus statim ad peculiares cum Amadæo decertationes pro diuersis opinionibus ab eo propositis, & Societatis scriptoribus aut falsò, attributis, aut de singularitate acerbiùs suggillatis: cùm tamen reuera apud Dominicanos scriptores extare ab eôdem, adductis ipsorum verbis, euincatur. Ibi ergo eum, ad alia properantes, finem etiam huic opellæ daturi, relinquamus. Id addentes post hæc scripta circa Amadæi librum à Sede Apostolica, aut congregatione Iudicis Decretum confixionis prodijsse, quod necdum vidi. Illi ergo standum, & ex dictis nihil quod contrarium esse queat vllatenus eliciendum. Si quid autem circa dicenda opportunum aut importunum in decursu occurrerit, & discussione opus sit, diligentiæ erit nostræ, vt minimè desideretur: quamuis illa eadem ferè sint, circa quæ controuersia vertitur, de quibus iam dictum in superiori concertatione cum eiusdem instituti acerrimo bellatore P. Ioanne Baptista Goned. Quia verò P. Raynaudus sub mentito Amadæi nomine operis, de quo agitur, creditus Auctor, Stylo cruento mactatur, operæ pretium erit hîc pro viro tanto aliquid subdidisse, & de ipsis iniurijs coronam illi honorariam conformasse.

P. Theophilus Raynaudus ab immani impostura cum laudis auctario vindicatus.

705
*CVm multa & probrosa, & prorsus in
digna contra prędictumprædictum Patrem ab ipso operis exordio fuisset iaculatus, dum ipsum in Amadæo petit, iam credens eumdem, iam fluctuans circa illud: & quod multis sibique pænè persuasum, à credulitate repellens, in fine Arti. 2. §. inquam vltimo hæc habet: Primò Amadæum aut Theophilum esse, aut diabolum. Secundò, instructissima bibliotheca Collegij Societatis Lugdunensis, & copiosa librorum supellectili, quorum est ciuitas illa emporium nobile, vnde & fuit facile ex toto orbe Bibliopolarum opera libros comparare, ad farruginem suam conficiendam, adiutum. Tertiò, Confinxisse eos, qui numquam scripserunt, nec vnquam extiterunt. Quartò, inscia Societate vulgasse librum, quod de more illi, sæcularium opera ad talia vti solito. Quintò, incarceratum Auennione, id quod & alij, vt Casulas pag. 228. eidem semel & iterum exprobrarunt. Sextò ab scriptore isto damnabilis illi obijcitur origo ex Albigensium reliquijs, qui D. Dominico prædicante, & Inquisitoris Apostolici munus exercente, in sabaudicam vallem confugerunt ex Gallia, facti ex tunc Inalpini: quæ valles adhuc sordent profanis Waldensium, & Albigensium reliquijs: vnde & hinc proculdubiò væsanum liuorem venisse dicunt, quem à decessori|bus hereditario iure, & natiuo excepit influxu in D. Dominici Ordinem, & eius Alumnos. Tandem, ipsum morte instante, quasi vltimo mandato, posthumum & infelicem hunc partum commendasse amicorum alicui, cuius opera malis auibus prodiuit.
706
*Sic ille, sed immeritissimò: meminisse
Eorum falsitas detecta.
enim oportuit exempli in hac materia frequentis, vt non semper liceat opinionem probabilem amplecti, & ea vti, quando scilicet in alicuius exitium, aut notabile potest cedere nocumentum: vt cùm venator videt à longè quod probabilius putat esse feram, nequit salua conscientia sagittam emittere, cùm sit probabile esse hominem, & ita verum esse reipsa queat, vnde sagittæ emissio exitialis futura. Et si mentito nomine sit Theophilus Raynaudus (quod multis, mihique iam pænè persuasum) nolim credere. Hoc ne Cycneo cantu &c. Si ergo non vult credere, si neque opinionem circa id probabilem habet, & iuxta ipsum, id quod est tutum, penitus amplectendum: Quomodo
Psal. 7. v. 14.
qui sagittas suas ardentibus effecit, non vnam aut aliam in Theophilum, sed plures, meritò iuxta Apostolum tela nequißimi (diaboli inquam talia
Ephes 6. v. 16.
ministrantis) ignea, iaculatur? Hîc, hîc potiùs illa, quam in mentito Amadæi nomine, delitescit. Amadæus non est Theophilus. Quis sit (vt cum Poeta loquar) iam scire potestis. Matriti degit, non in Theologiæ æternum dedecus, vt dicitur; sed vti illius decus à doctis, & piè, sanè, ac sincerè affectis, consultus, dilectus, celebratus. Non ergo ex Lugdunensi libraria supellectili ad Apologeticam farraginem instructus Raynaudus. Sed confinxit, aut libros, aut Auctores, quisquis ille est. Et vnde hoc probatur? Argumento nullo, & falsiloquio comperto: nullus enim citatur liber, cuius non possit copia, videre eam cupientibus, exhiberi. Dolet Auctor quod neque centesimam eorum, qui citantur, vix partem ad manum habeat, & ita Amadæum in tuto se, & extra teli iactum collocasse, tot librorum allegationibus, quibus respondere non possent, eorum copia carituri. Atqui potuit Amadæus contrario duci discursu, in Gallia inquam typographico apparatu insigni, nullum eorum, quos citat, librum defuturum. Præterquam quòd non Tholosanis tantùm Patribus librorum indigis, sed orbi scribebat vniuerso, Lugdunensibus proinde, vbi in Societatis Collegio instructissima bibliotheca, qualem in PP. Prædicatorum Conuentu haberi iure quidem potest optimo iudicari. Et hæc circa tria priora.
707
*Iam quod de sæcularium adhibita opera
ad editionem dicitur, & ita de illa insciam Societatem, hollucinatio est. Si quando longior instabat peregrinatio, amicis sæcularibus suas lucubrationes credebat. Hoc ob vno eius familiari mihi relatum, cui sui Ethicæ partem, aliaque scripta reliquit. Sed an reliquit vt ederet? Nonne potuit familiari scriptorum aliquorum copiam facere cupienti ex illis proficere, vel vt ea exscribenda curaret, sicque ad typographiam idonea redderentur? & quidem dum inscia creditur Societas, eius videtur honori & charitati Auctor consulere, ne immanis criminis editi perniciabilis operis aliquomodo particeps habeatur. Atqui non esse tale Sedes Apostolica iudicauit, dum iactatas in illud censuras digna animaduersione mulctauit. An non poterat Societas honori suo militanti docti scriptoris lucubrationi enormiter læsa conniuere? Quot & quanta scripta eidem infesta à Prælatis sui sacri Ordinis non dissimulata solùm, sed etiam approbata? Sint testes, vt de alijs taceam, Casalas, Goned, Baron, qui occasione alios impugnandi, Societati, & eius scriptoribus, à quibus in nullo læsi, minimè pepercerunt. Et hoc circa Quartum.
708
*Circa Quintum de incarceratione, id da
bimus, sed dabimus cum incremento gloriæ inde Auctori clarissimo comparatæ. Audiendus ille in Prato spirituali, seu Centuria prima historiæ Christianæ œui nostri, extante Tomo 17. §. 2. vbi de Theresiana virgine sanctitate & prodigijs celebri narrationem instituens, post alia ita scribit: Cetera
P Raynaudus.
in præsentia premo. Vnum, quod me proximè tangit, præterire nec possum, nec debeo. Servus Dei ab homine iniquo & doloso circumuentus, immò & à diuite & strenuo calumniatore per potentiam oppressus, carceri mancipatus erat cum ingenti infamia. Nam tametsi nulla carceris caussa prodebatur (nec verò prodi poterat, & denique perspicuè deprehensum est hominem hostili tantùm malignitate grauatum, labis omninò purum, & vitæ integrum fuisse) tametsi inquam ita res habeat; tamen vulgus externæ illi speciei carceris intentum, multa de eo & indigna, & ab eius genio alienissima serebat atque iactabat. Fortè cùm primùm ea calamitas inuoluit hominem, pius Parthenonis Curator, sororum precibus illum, generatim tantùm, & tacito personæ nomine commendarat: id quod cum ceteris, hæc ipsa, de qua agimus, ancilla Dei, fideliter, feruideque est executa. Sed cum conclusio in carcere ad multos iam menses protraheretur; siue per eorum, ad quos exsolutionem vrgere attinebat, auersam mentem, siue per potentiam & malignitatem criminatorum, fuit qui ad hanc nominatim Dei famulam adiret, & vt captivum precibus apud Deum iuvaret, deprecator accederet. Illa, num Religiosus esset, pro quo orare rogabatur, sciscitata est. Cùm annuisset qui rogabat, leniter ipsa arridens, hoc (inquit) iam pridem pro illo præstiti & à P. Gregorio (nomen est viri Religiosi ex eadem familia sanctitate conspicui, paucis ante annis vita functi) edocta sum, Religiosum illum innoxium esse, nec vlla sua culpa contrusum esse in carcerem, sed vt Christo conformatus excoqueretur, & merita cumularet, ac quia Deo compertum est ita illi expedire. Hoc responsum captiuo renuntiatum, mirum quanto illum perfuderit gaudio, & quanta illum ad diuinam prouidentiam, quæ in sui dispositione non fallitur, conformitatem conciliarit. Sic ille. Vbi manifestè apparet de se locutum. Fuit ergo ille Integer vitæ, scelerisque purus, malignitate hominis potentis oppressus, & testimonio falso degrauatus. Sic Deo permittente ex fine illo, qui venerabili est virgini, viro sanctitate conspicuo internuntio, & iam cælite, redditus manifestus. Potuit ergo ille cum castissimo Iosepho, qui & ipse falsa impotentis iræ mulieris testificatione diuexatus est, & in carcerem detrusus, verissimè dicere: & hîc innocens in lacum missus sum. Genes. 40. v. 15. Chri
Gen 40. v. 15.
stianæ virtutis & Religiosæ vitæ exemplar. Sic illi, quibus probè notus, operum Censores. Tomo 1.
709
*Vnde quod de Fr. Nolani incarceratio
ne Sodalis sui à Casalas dictum, cui illa fuerat, sed | falsò vt ostendit (penes quem sit fides) ob Constitutionem Innocentij X. de quinque Iansenianis hæresibus pertinaciter exceptam, iuuat in caussam nostram aduocare. Sic enim ille pag. 138. Nolanum autem dum exhibes ad Turrim Nonnanam, post ad Tullianum iussu Pontificis traductum, ad quid collimas? Incarceratum vis ostendere virum Cyriacum? Non negamus, sed caussam inclusionis inquirimus. Hanc tu aßignas, quòd nempe Constitutioni Pontificis quinque Propositiones damnantis illusisset. Verum est: fuit hic rumor per almam vrbem spersus ab æmulis doctrinæ Angelicæ, eorumque arte ad Pontificis aures fraudulento astu delatus: At vbi comperta est rumoris falsitas, aperitur illi carcer, nec curat egredi, nisi comprobata publico lumine innocentia, imitatus, & superans Christiana fiducia Philosophicam Socratis constantiam, qui vt ait & miratur Seneca Epist. 24. in carcere disputans, & exire (cùm essent qui permitterent fugam) noluit, remansitque, vt duarum rerum grauissimarum hominibus metũmetum demeret mortis, & Carceris. Sic noster Socrates Christianus liber in vinculis Nolanus, donec dißipata calumnia, comprobata detenti integritate, ac veritate effugante tenebras, quibus aliquando obsessa latuerat, iussu Alexandri VII. vix ad Pontificatum sublimati, redditur captiuo libertas, infamato antiquus splendor, adepta́adeptaque est hoc improperio nouum probata innocentia fulgorem, siquidem remittitur ad Fratres, & aduocatur à Pontifice, qui paterno affectu solatur innocentem, iubetque in Comitijs Ordinis Generalibus tunc Romæ celebratis Definitoris suæ Prouinciæ Hybernicæ frui extra ordinem suffragio & loco, Nolanum ad nouum gloriæ splendorem sublimandum. Non Socratem carcer inhonorat, sed honestat, carcerem Socrates, rutilantque nouis fulgoribus tot sancti viri èex carcere egressi, hæreseos ac Magiæ insimulati, comprobato merito ac innocentia. Fulget in vinculis Ioannes. fulgentior Chrysostomo Paulus in carcere, quàm in cælo, oneraturque catenis Christus veritas, Christus Innocentia. Non dereliquit Nolanum in vinculis sapientia, sed descendit cum eo in foueam, & attulit illi sceptrum Regni, irrefragile incontaminatæ fidei ac doctrinæ testimonium, quam exinde altiùs & firmiùs spirante animo docet, profitetur, propugnat. Hæc ille: quæ quidem, si mens non læua fuisset, pius & Christianus casus proximi sui factus interpres, accommodare eidem meritò potuisset.
710
*Sed vero aliter accidit, in P. Theophilum regesta præfatæ narrationis antithesi, dum prædictus Scriptor ait clausum, incarceratum, conclusum, non ab extraneis, præualente calumnia, sed à domesticis veritate comprobata, qua velli suæ æternum inusserat opprobrium. Nolano carceris ostium reserasse innocentiam animi, illi pœnitentem vultum: mutatoque latibulo, non deserto. Atque sic præmiserat: Dicitur enim, verè an falso?
Cœci impetus argumentum.
& cùm falsum esse posset, certo tamen opprobriorum nimbo perculsus: & ad significationem ærumnæ vix verba sufficiunt, dum clausus, incarceratus, inclusus pronuntiatur. Laboris suæ caussam ingenuè ille & verissimè patefecit. Præualente calumnia, & ab extraneis illa, quod negatur. Sed qui calumnia concussus, & contrusus in carcerem, in carcere philosophatus est. Exiuit (liceat
pro imitatore Christi egregio, vt ex adducta narratione constat, verba de illo prolata aliqualiter vsurpare) Exiuit inquam vincens vt vinceret. Apoc. 6. vers. 2. non mutato latibulo, sed deserto, verùm vt Romam èex latibulo, ad splendidius diuinæ sapientiæ theatrum conuolaret. Sic panegyristes eius alter, quo cum modò præsertim agimus, quorum si conuenientia testimonia non sint, id quidem innocentiæ caussæ militabit. Hoc ab vno eius familiari mihi relatum est, cui suæ Ethicæ partem, aliaque scripta reliquit, cum Auenione èex carcere Romam profectus est. Si Roma latibulum, quis apertus locus est? Romam ergo profectus eximiæ sapientiæ, & omnigenæ eruditionis specimen luculentum exhibuit. Et qui aliquorum eius ope
Editorum operum claritudo.
rum intercepto vsu claritudinis suęsuæ detrimentum aliquale perpessus videbatur, Pontificia benignitate & æquitate ab eôdem implorata circa exactam reuisionem per viros ab affectibus liberos obeundam, id assecutus est, quod peccater videbit, & irascetur, dentibus suis fremet & tabescet. Psal. 110. v. vlt. editionem videlicet nouendecim voluminum ex nobili typographica officina, ad omnem splendorem & decorem ijs, quæ ad externam speciem attinent concinnatis, vt quamcumque possint, Regiam etiam Bibliothecam, illustrasse. Dicere ergo non immeritò possumus, quod de ca
Et maior auctoris.
stissimo Patriarcha, quem in carceris perpessione secutus (vt nuper dictum) apud scriptorem sacrum legimus, beneficia sapientięsapientiæ in eodem prędicantemprædicantem: Hæc iustum non dereliquit sed à pec
Sap. 10. v. 13. & 14.
catoribus liberauit eum: descenditque cum illo in foueam, & in vinculis non dereliquit illum, donec afferret illi sceptrum regni, & potentiam aduersus eos, qui eum deprimebant: & mendaces ostendit, qui maculauerunt illum, & dedit illi claritatem æternam. Sap. 10. v. 13. & 14. Quòd flammis addictus liber contra Cyriacos scriptus, quid ad illum, qui suum esse negauit? Cùm insuper à flammarum sententia vindicatus sit, honori eiusdem Patris, qui ab aliquibus creditus auctor fuerat, Senatus supremi Tholosani Præside consulente, vt ex ijs constat, quæ in Tomi prioris vestibulo producuntur. Gaudebit ergo sceptro sibi regni à sapientia delato, & æterna illa claritate, qua Dan. 12. v. 3. Qui autem docti fuerint, fulge
Dan 12. v. 3.
bunt quasi splendor firmamenti: & qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates. Et circa Quintum isthæc.
711
*Circa sextum de damnata origine ex Al
bigensium fæcibus, culpandus venit sat crassus error, Patrem scilicet Theophilum in aliqua Sabaudicarum vallium natum, cùm manifestissimum sit patriam eius esse Nicæam Italiæ vrbem, siue Niciam, vt alij vocant, in regione Pedemontana, quęquæ SabaudięSabaudiæ Duci subiacet, vt videri potest apud Geographos, de qua & Paulus Antonius de Tarsia
M. Ant. de Tarsia.
in Europa carminibus descripta Elegia 3. de Italia.
Plena licet fuerit Nicia, sola iacet.
Testatus id Pater ipse sua Opera consecrans Magno SabaudięSabaudiæ Duci, à quo eidem Regia humanitate rescriptum, vt primo Tomo eorum videre licet. Non ergo ex natiua habuit indole vnde Dominicanos Patres væsano prosequi liuore posset, cuius cùm præcipuum argumentum Diatribæ contra Cyriacos sit, & hoc ille negauerit, cessat profectò ratio cruentæ adeo insectationis. Accedente viri grauissimi testimonio id ipsum contestantis, de quo Auctor idem in Præfatione. Si quis inter Hispanos infame aliquid contra alium effu|tierit, & reconuentus an illud dixerit negauerit, cessat infamiæ nota, & qui infamatus censebatur, à legibus honorariæ vindictæ liber proclamatur. Cur ergo tale aliquid in casu nostro meritò non exigamus, vbi non mundano ritu, sed Christianè, sed Religiosè res agi debet? Timendum sanè ne sit Iacob aliquis, qui dicat: Maledictus furor
usen.Gen. 49. v. 7,
eorum, quia pertinax: & indignatio eorum, quia dura. Gen. 49. v. 7.
712
*Circa vltimum de postremo mandato,
morte instante dato amico, cuius opera opus, sed infelicibus auibus prodiuit, quid sit dicendum res ipsa palàm ostendit. In quo Auctor sibi non consonans comprobatur, qui Disp. 1. in ipso eius exordio ita scribit: Sed Deus meliora pijs. Absit vt de viro Catholico ac Religioso, quamuis Nostrûm profectò
P. Baron.
hoste, tam atrox scelus, & mortem adeò infelicem suspicer: quamuis stylus, eruditionis ac variæ lectionis ostentatio non dissentiret à Theophilo. Sic ille. Deinde P. Theophilus viuebat anno 1664. cùm die 20. Martij publicatum est Decretum, quo SS. Dom. Alexander supplicationi eius annuens circa reuisionem, de qua nuper, per Eminentissimos Cardinales sacręsacræ Congregationis de Indice suorũsuorum operum copiam fecit amplissimam edendorum, quod extat Tomo 1. inter liminaria alia. Atqui Amadæus multo antè prodierat: nam tertia eius editio fuit anno 1661. Valentiæ; vnde & prima ac secunda anteriores extiterunt. Quomodo ergo moriens editionem operis potuit amico commendare? Hîc certè Catochronismo est manifesto peccatum. Nam de tempore mortis ignoratio nulla in ipso, cùm & annus & dies adnotatus reperiatur, in peruigilio inquam Festi omnium sanctorum. Sed quo id animo? Nescio, Deus scit. Neque ego Religioso præclari adeò Ordinis, & strictioris obseruantiæ, indigno crediderem. Defensio semper pacatissimo animo suscipienda est; si enim præferuidè, & exardentiùs, valde difficilè erit inculpatæ tutelæ mederamenmoderamen obseruare. Quod vtinam in nobis ita accidat, pro quo & desiderium & studium testatum velim, quod vtinam Déus dignetur vtili ad ipsius gloriam euentu fortunare. Et ex dictis satis euadit compertum quàm fuerint coniecturæ fallaces, quibus in Præfatione vsus, vt aliquo modo saltim certum euinceret P. Theophilum pro opere dicto operam aliquam præstitisse, & quidem quod de stylo dicitur, nescio quomodo vel leuissimum potuerit fundamentum exhibere. Nam Amadæus ferè aut penitus
Scholasticus est, cùm tamen Theophilus semper vltra vulgarem dicendi modum assurgat: vnde & ab aliquo inconsultè, & responsione eius acriore dignissimo, latinitatis excellentia recognita, circa superioris doctrinas, vti minùs habent, suggillatus. Pro quo & satis fecit ipse; & vt taceret, pro eo possent tot egregia volumina omnigenæ eruditionis referta thesauris respondere. Obstupuere vulgò ad hanc vbertatem periti rerum, atque Sapientes: Verba sunt nobilium Lugdunensium, quibus talis vbertas, non paruo fuit, prælorum sudore, compendio, dum R. P. Ioannem Paulum Oliuam
PrępositumPræpositum Generalem Societatis Tomo 17. cui illum consecrant, alloquuntur. Videtur ergo Theophili alterius, Antiocheni inquam, omnium huiusno nominis antiquissimi & copiam & elegantiam assecutus, de quo D. Hieronymus in Scriptoribus
D. Hieron.
Ecclesiasticis, cùm quædam ab eo composita protulisset, ita subdit: & alij breues, elegantesque tractatus ad ædificationem Ecclesiæ pertinentes. Et alios cum eidem retulisset adscriptos sic subiungit: Sed qui mihi cum superiorum voluminum elegantia & phrasi non videntur congruere. Sic Doctor Maximus, vt in Theophilo nostro imitationem & nominis, & copięcopiæ ac elegantiæ in scribendo, & quod plus est, insignis probitatis, imitationem nobilem liceat sine inuidiæ infami tormento prædicare. Vtinam illi iam eorum sit datum iungi consortio, quorum gloriam eliganti & erudito est calamo prosecutus, Lugdunensium inquam Martyrum, Patriarcharum, Triados Brunonis, Francisci de Paula, & Ignatii Loyolæ, quos sibi fecit amicos, non ex mammona iniquitatis, sed
proferens de thesauro suo noua & vetera, vt cùm deficeret, reciperent eum in æterna tabernacula.

Pro Patre Francisco Suario ex citato Scriptore nostro singularis commendatio.

713
*ANtequam à viro tanto dicturi alia recedamus, vt id quod de Eximio Doctore P. Suario profati sumus, pro quo & auctarium hoc loco exhibendum promisimus, feliciter impleamus, audiendus ille in citata Centuria
Theophil.
§. 32. vbi ita scribit: Æui nostri duo clara lumina eiusdem appellationis, videre adolescens memini: alterum Granata dederat, Auenio alterum. Priorem copiosa ingenij soboles toto orbe clarum fecit. Tot enim & tanta de rebus Theologicis ab eo conscripta extant, quanta vix ab vllo, non modò huius ætatis, sed etiam superiorum sæculorum. Nec numerositas scriptionum soliditatem (audiat hoc quodcumque est illud maledicentiæ portentum) aut accurationem labefecit, vt ijs vsu venire solet, qui multa, non multùm scribunt. Sed vbique sui similis lectorem implet, & susceptam difficultatis discußionem exhaurit, consuli, & euolui dignißimus. Me verò multò magis afficit insignium illius hominis virtutum recordatio. Erat enim cum Deo per orationem coniunctissimus, & quod in tanta hominis luce, & apud omnes splendore eximium videri debet, vilis erat in oculis suis. Aderam cùm appulso Auenionem vrbs vniuersa ad eum vel conspiciendum effusa, èex primarijs Doctoribus vir clarissimus Dionysius Christianus publico nomine gratulationem elogijs amplissimis refertam exhibet. Ille nihil secus ad ista commoueri, quàm si de ignoto homine sermo haberetur. Spirant eamdem humilitatem scripta eius omnia, in quibus nullus vsquam tumor, nulla aliorumcontemptio deprehenditur. Quia verò Deus emittit fontes in conuallibus, hoc (D. Augustino interprete) cœlestibus donis complet humiles corde; non erit operosum æstimare quanta esset in adeò humile pectus diuina largitas, quantum (vt pia credulitas fert) in cælo decus ab eadem sit repensum in perpetuas æternitates, tam demissæ celsitudini. Hæc ille ad cognominem transiturus: pro quo & ego in Epithalamio & Amphitheatro nonnulla, pauca quidem, licet ampliora pro viro incomparabili semper pauca futura, quem verbo læsisse, aut Calamo, ipsam est innocentiam, ipsum est sapientiæ florem pulcherrimum temerasse.

Circa dicta Sectione 6. disiecta citati Scriptoris hostilis obiectio ob priuilegiorum defensionem à Societate in caussa satis nota prætensam.

714
*DIctum ibi circa Bullam Gregorij XV. ab Vrbano reuocatum, & Breue Innocentij X. circa controuersias inter Religiones, & Episcopum Angelopolitanum, de quibus Amadæus in Propositionibus ex Tractatu de Fide Proposit.
15. quæ apud Aduersarium hæc erat: Plures Propositiones defendebant apud Indosdefendebant Iesuitæ contra potestatem & iurisdictionem Episcopi, super quibus condemnati fuerunt ab Innocen. X. in Bulla expedita die 14. Maij, an. 1648. Ad quāquam quidem respondet Amadæus id, quod reuera fuit, de quo & à nobis dictum, quamuis in eo ipsius sensum non probemus; quòd censeat dispositionem dictam Pontificis locum habere etiam post inuentam Vrbani Bullam quoad specialem vim circa Regularium punitionem ab Episcopis inferendam. Insurgit autem P. Baron Disputat. 3.
Leuiusculæ obiectiones.
Sect. 1. §. 4. obijciens eidem ex Aquila (quod & sæpè aliàs asseruerat) suum opus manifesto furto compilatum, qui prior defensionem illam vulgari sermone conflauerat. Et cùm apud illum supra centum triginta duas, Amadæum eas supra centum viginti perstrinxisse, octo de priuilegijs sui instituti, seu immunitate ab Eiscoporum potestate, vna fuisse complexum. Et quidem existimare ille potuit Aquilam & Amadæum solo nomine discerni & eum ipsum, qui vulgari sermone contra Esclapem opus dictum ediderat, posteà, vt defensio eius & grauior, & amplior, & validior, & vbique etiam esset peruia, Latino eam sermone edere, & Propositiones augere aut minuere pro libitu potuisse: sicut variare etiam nomen potuit & cognomen ipsius conuenienter instituto.
715
*His præmissis, duobus ait se monitis fore
Duo monita intempestiua
contentum: scilicet, cùm huiusmodi priuilegia, nec ipsi, nec vlli Religiosorum possint obtendere, nisi Pontificia auctoritate collata; cùm hac de re lis mota fuit ab Episcopo Angelorum, & Romam deducta ad Summum Pontificem, huiusmodi priuilegiorum legitimum iudicem, cuius mero arbitrio sunt collata, se non capere quo iure, eo inuito & abrogante, seruari aut vsurpari possint. Intercesserunt enim aduersarij, detrectato quo licuit iudicio Pontificio, & ad Regem confugêre caussati EpiscopũEpiscopum Romam appellasse contra regij Patronatus, propriaque iura, & publicam tranquillitatem. Iure an iniuria (inquit ille) & nimio
P. Baron.
litigandi æstu, hæc tentata sint, alij iudicent. Quod ad me attinet, mallem mihi abrogari omnia priuilegia, quàm ijs artibus, & vitiligationibus tutari: nec crederem salua conscientia vsurpari, vbi primùm sciuerim affixum ad valuas S. Petri Decretum, quo reuocantur. Neque enim obtenderem quoscumque Patronatus, aut titulos onerosos, quia mero arbitrio Pontificum data excepi: nec conquererer mihi abrogata, eodem in Pontifice, quo soleo, aut certè debeo, comparatus esse in Deum, à quo solam obsequij gloriam, magis quàm donorum ambirem: & qui vitam dedit, si auferat, promptus & gratus parebo. Sic ille sanctè & religiosè, animum erga Sedem Apostolicam suum, quo cum laude excipimus, protestatus. Sed certè hoc loco non cum Amadæo, sed cum Societate videtur, litium religiosissimus detrectator litigare: dum ipsi obijcit, eius inquam filijs, quod ab ipsius est spiritu alienissimum, Sedis scilicet Apostolicæ deesse obsequi, & contra eius placitum in sæcularibus tribunalibus pro conseruandis priuilegijs agere ab eadem abrogatis. Neque aduertit caussam dictam solius Societatis non fuisse, sed Religionum omnium in Indijs degentium, & ita etiam Dominicanorum Patrum, qui & in illa iudices Conseruatores fuerunt. Sed fortè non caussabitur in eadem etiam acri improbatione decernere, quod & solitus, dum contrarios suis placitis deprehendit, vt transfugas infamare.
716
*Non negamus Priuilegia à Sede Apo
stolica concessa, ab eadem posse, cùm illorum sit & iudex & auctor, reuocare. Cuius reuocationis constituta voluntate, eaque maximè publico testimonio declarata, inique acturos reluctantes libenter affirmamus. Atqui sic egit Societas. Hoc erat probandum, nec calumnia pro argumenti parte substitui: quod vitilitigare potiùs est. Ad Regium autem Patronatum, attendi debere, cùm de Priuilegijs agitur, is tantùm negare possit, qui rerum istarum altam ignorantiam affectauit. Nec video quomodo id Galliæ Regibus, atque eius ministris probandum veniat, pro illorum conseruatione sollicitis, & quæ ad sui reuocationem plus exigunt, quàm soleat pro communibus adhiberi. Et vt stet à Sede Apostolica reuocata, quis dubitet Regem adiri posse, vt reuocationis notitia habita, & fortè æmulorum importunitatibus impetratæ apud illam pro noua concessione agat, quam videat suis regnis opportunam, ijs, ad quos illa spectant, interim iuxta abrogationis tenorem agentibus? Quod quidem accidit post Bullam Gregorij XV. donec Regis nostri precibus ab Vrbano VIII. illius est obtenta reuocatio. Et quidem dolorem reuocatorum Priuilegiorum circa audiendas Confessiones Dominicani Patres non leuibus argumentis testati sunt, circa annum 1274. quo mortuus est Rembertus Ordinis Quin
tus Generalis, Innocentio Quarto Summo Pontifice, qui Bullam edidit contra Ordines Mendicantes, qua prohibebat ne sæculares absque expressa Pastorum licentia audire possent in Pœnitentiæ tribunali, cum nonnullis alijs, quæ afflictionem, non modicam inferebant. Tunc Dominicani per totum Ordinem post Matutinas preces noctu persolutas subiecerunt Psalmos Pœnitentiales, cum additis Orationibus ad B. Virginem, & id impetrarunt quod ipsorum historiæ referunt, viderique potest apud P. Balingham in Kalendario Mariano die 15. Iulij, quamquàm id quod refert, ad anteriores sit annos referendum, licet Venerabilis Humberti mors eo ab ipso designato acciderit. & tunc quidem non solùm media fuisse spiritualia adhibita, sed humanis etiam locum datum, ex ijs habetur certum, quod refert P. Mag. Ferdinandus del Castillo Tomo 1. hi
Ferdin. del Castillo.
storiæ Ordinis Lib. 2. Cap. 51. & 52. in quorum primo sit ille suis verbis audiendus: Y llegaron los emulos à la Corte Romana en prosecucion dade la causa pensando que hacian lisonxa al Pontifice, pasò el negocio muy adelante. Fue necessario que el MuchoMaestro | Vimberto se partiese à hacer nuestro à tuentastientas nouedades y alteraciones, y a dar razon de los de su Orden en la plaza del mundo. Y perqueporque el primero y principal medio para todas cosas es acudir à Dios &c. Regis etiam patrocinium, Diui inquam Ludouici, ijs in tempestatibus imploratum, satis compertum habetur ex Bulla Alexandri IV. apud ipsum, deq́ue Cap. 53. sub data 5. Octobris an. 1255. & nihil horum tantis Patribus indecorum, vt neque tale debeat, quod iuxta similem formam effectum à Religiosis Societatis, & alijs ex Mendicantibus in caussa dicta, nisi iuiuriosè agendo, reputari.
717
*Sed suis in monitis pergit ille, & ait non sibi satisfacere exceptionem Amadæi vitiligantis contra Gregorij XV. decretum, quod teste Salgado, posteriori Vrbani VIII. rescissum circumfertur. Nam præter quòd (verba illius do) testari
oportebat gratum animum in Gregorium XV. quo nullus meliùs de Societate meruit, aut mereri potuit, relatis aluo Sanctorum Diuis IGNATIO & Xauerio: quid Decretum dubium ab vno teste obscurum, ambiguum, ac subinde apud me nullum, ad Decretum, quod toto orbe circumferebatur? Sic ille: cui tamen iustissimè reponendum non sine Societatis iniuria exceptionem dictam, qua nec læsus ille, aut suarum quisquam, improbatam, dum ei labes ingratitudinis exprobratur in Pontificem adeò de illa bene meritum, vt ipsius memoria debeat in æternum & vltra conseruari. Quod qui
dem & ipsa recognoscit, & singulis annis die 12. Martij perennatura commemoratione testatur. Rata nihilominus nihil contra hoc debitum præfata agendi ratione committi, si quod ab Vrbano in eius Constitutione reuocatum, suum habere conaretur effectum. Hoc enim & Gregorius ipse valle debuit sciens Constitutiones Pontificias rescissioni esse obnoxias, & facturum perperam, qui reuocationibus obluctari velit, cùm sciat priores secum eo ipso quòd reuocatęreuocatæ sint omisisse valorem. Et quidem Constitutio dicta ad instantiam Religionum reuocata, vnde commune Vrbani VIII. beneficium, à cuius communicatione subtrahere se non poterat Iesv Societas, futura in eo impertinenter, vt sic loquar, immò & odiosissimè singularis, & eorum quidem qui ita obijciunt circa huiusmodi caussas conscientias reconuenio, rogans quid ipsi facerent? An allubescente magno, & ad ministeria obeunda cum fructu & tranquillitate spirituali commodo, illud recipere, promouere, ac defendere minimè procu
rarent? Iam quod de vno teste adiectum ex Responsione ad Propositionem dictam quàm sit inconsultum apparet: non enim vnus tantùm testis, sed plures allegati. Quanto autem cum fundamento, ipso est patefactum euentu: siquidem Vrbani VIII. Bulla reperta est post diuturnam
Bulla Vrbani VIII. inuenta.
conquisitionem. Circumferebatur quidem toto orbe Decretum, sit ita vt dicitur. Sed reuocatio non vnius aut alterius, verùm communi etiam fama ferebatur, quandoquidem Religiosorum solicitudine comparata, & more solito promulgata, non poterat non ad multorum notitiam deuenisse. Cùm ergo Salgadus, & pauci alij assertores producuntur, ex ijs illi, qui scriptis id publicis testati sunt, cùm tamen ex non scribentibus potuerunt esse complures: fama enim non ex Scriptoribus tantùm, sed ex scientibus coalescit.

DE DIVI PARENTIS IGNATII EXERCITIIS. Auctoris eiusdem proposita & depulsa calumnia. Vbi & alia circa ipsum, & Societatem.

718
*OCcasione eorum, quæ Amadæus habet Proposit. 11. 12. & 13. ex Tractatu de Fide, quædam asserit minimè toleranda, quia & Diuo Parenti incommodant, & illius Exercitiorum auctoritatem videntur infirmare. Prior ex illis sic
habet S. IGNATIVS maiorem quàm D. Paulus prudentiam spiritus assecutus est: & Apostoli si hac tempestate degerent, eiusdem, quem Societas, viuendi modum amplexarentur. Ioannes Eusebius Iesuita in libello de Amore IESV, & MARIÆ. Huic calumniæ respondet Amadæus nec cupit, nec solet citare Anonymum, ne facilè de mendacio conuincatur. Negat tale aliquid in libello à se semel & iterùm lecto contineri: & addit P. Eusebium dum primùm audiuit, obstupuisse & exhorruisse. Addere poterat non vnum esse libellum de amore dicto, sed duplicem diuersa editione euulgatum. Malè ergo, confusè, & cæco modo citatio dicta procedit, ex auditione fallacis assertoris, si non aliunde, malo semper parente, concepta. Ad quæ P. Baron Disput, 3. Sect. 1. §. 1. reponit Franciscum à Pietate, qui respondit Aquilæ dictam calumniam propulsanti, testari sibi à fide digno assertum hanc Propositionem primæ editioni illius libelli insertam, sed cùm scandalo esset omnibus, exemplaria illius editionis omnia summa cura fuisse occultata, & aliam editionem susceptam, erasa illa Propositione. Vbi quidem prouerbiale illud occurrit, malæ caussæ peius patrocinium Franciscus à Pietate
testis adducitur, libri illius Scriptor, qui cum scandalo & horrore mundi prodijt, totus honori Societatis non modò deterendo, sed & profligando contextus. Vnde statim ab ortu supremi S. Inquisitionis Tribunalis edicto ad perpetuum est carcerem condemnatus, & maiori quidem supplicio dignum cùm comperissent aliqui suo ipsorum iudicio flammis illum addixerunt. Rem in hoc Peruuiano regno notissimam refero. Religiosus quidam ex eodem Ordine, præfati non ignarus edicti multa auctoris dicti volumina spargenda aut gratis aut pretio ex Hispania secum | exportauit vnum Piuræ, cum sæculari viro Regio quæstori gratificaturus pro hospitio tradidisset, ad lectionis ille primordia exhorruit, & populares aliquot ad plateam conuocans, accensa pyra coràm ipsis, in eam volumen iniecit dicens bona quidem fide, sed non secundùm scientiam: Hac ego vice futurus sum Inquisitor. Idem, licet non ita publicè factum cum alio, quod dum iter Religiosus dictus ageret Præbendario dedit cuidam docto & notæ probitatis, qui & Vicarius Generalis erat Truxilliensis Ecclesiæ vacantis. Et vterque quidem à DD. Inquisitoribus reprehensus ob vsurpatam auctoritatem, sed nihil erga illos durius actum, quia zelo bono ductos persenserunt circa opus, quod statim à lectione supplicium flagitiosi reposcebat, à Pietate per antiphrasim compellatum, cùm impietatem illud non redoleret solùm, sed etiam exhalaret, & Religiosus quidem iustum Dei iudicium expertus, in carceribus S. Inquisitionis diu detentus, viuit modò suo in maiori Conuentu post strictioris clausuram, sed vti reus adhuc, nescio quem longarum eius historiarum finem habiturus. His si addamus Venerabili P. Eusebio Propositionem adscriptam, cùm audisset, obstupuisse & exhorruisse, quis locus extat futili narrationi de occultatis summa cura editionis prioris exemplaribus? Quod equidem & impossibile fuit, eorum plurimis intra & extra editionis locum dispertitis, ignotis emptoribus diuersorum statuum &c. Apertiora hæc sunt figmenta, quàm vt ea oporteat confutare.
719
*Propositio 12. hæc est: Maior est perfe
ctio habere animum indifferentem ad exequendum, quod Deus reuelauit, quàm determinatum ad id, quod in Euangelio reuelauit, & docuit. In libello primitiuo Exercitiorum Iesuitarum fol. 31. & 32. in editione Burgensi an. 1574. Respondet Amadæus opponens Bullam Pauli Tertij, librum in ea Ex ercitionum approbantis ex certa scientia cum omnibus in eo contentis post approbationem Cardinalis Burgensis hæreticæ prauitatis Inquisitoris,
Quanta illorum aut veritas.
Philippi Episcopi Saluciarum, & Fr. Ægidij Foscarij Magistri sacri Palatij: ex grauiumque Theologorum, quos allegat, sententia probat Pontificem in ijs, quæ ad mores spectant, approbandis errare non posse: quod adeò certum reputat Mag. Bañez 2. 2. q. 1. arti. 10. dub. 8. Con
Mag. Bañez.
clus. 4. vt sic concludat: Tam certa est conclusio, vt oppositum non dubitem esse hæreticum. Pro quo & in Editione 4. adducit Mag. Ioannem à S. Tho
M. Ioan. à S. Thoma.
ma 2. 2. q. 1. Disp. 9. fol. ipsi (meliùs pagina) 769. vbi sic ille: De fide est quòd moralitas talis præcepti seu regulæ non est mala, & est de fide in virtute illius vniuersalis quòd quæcumque dicuntur ex Cathedra sunt seruanda & facienda. Sic ille. Refert tandem S. Patris verba, ex quibus calumniandi occasio desumpta à lectore maligno, cùm sanctissima sint, & regulam in negotio spiritus, atque electionis status contineant singularem, & concludit D. Hieronymi verbis Epist. 25. Diuum sic
D. Hieron.
Augustinum alloquentis: Macte virtute: in orbe toto celebraris. Catholici te conditorem antiquæ fidei venerantur; & quod signum maioris gloriæ est, omnes hæretici detestantur. Hæc ille.
720
*Circa quæ Auctor admittens illas D.
Augustini laudes D. IGNATIO adaptari, impatienter audit ea, quæ in Exercitijs continentur, ita certa pronuntiari, vt eorum æquent certitudinem, quæ in Canonicis libris certa habentur: quod & iustam ait præbiturum hæreticis ansam de sic scribente, & de Catholicis omnibus, si illi assenserint, expostulandi, cùm citra hæresim nequeat obijci libello Exercitiorum quidquam. Criminabuntur enim Catholicos singulis diebus librorum Canonicorum numerum augere, eoque prouehi quotquot habuerint præfixam Pontificiam opprobationem, quod citra ludibrium fidei Catholicæ nec dici potest; nec cogitari. Sic ille postquàm ita fuerat locutus: Duode
P,P. Baron.
cima Propositio etiam deprompta est ex Aquilæ 29. seu potiùs ex libro primitiuo Exercitiorum D. IGNATII, qua illustris ille Patriarcha Societatis videtur innuere maioris esse perfectionis animum habere indifferentem ad exequendum quod Deus reuelarit, quàm determinatum ad id, quod Euangelium nos docuit. Sic Auctor ferè cum Anonymo impostore conueniens, quatenus quod ille Sanctissimo Parenti tribuit, ait ipse videri innuere, & Proposi
tionem ex primitiuo libello depromptam: vnde & non obscurè significat expunctam ab alijs tenquàm sanæ doctrinæ contrariam. Quod quidem D. Patriarchæ non potest non iniurium accidere, quidquid eum Auctor aliàs collaudarit. Pro quo in primis hæc vltima propulsanda calumnia; in primitiuo inquam libello Propositionem dictam extitisse, in alijs expunctam, & quidem ad id prospicuæ falsitatis conuincendum satis esse potest Bulla approbationis post doctissimorum illorum virorum diligentissimum examen: non est enim credibile Propositionem dictam adeò absurdam, aut non lectam, aut lectam sine correctione permissam: cùm Cardinalis Burgensis omnia à se lecta testetur, & Pontifex, Omnia &
Pontificia approbatio.
singula in eis contenta auctoritate prædicta, & ex certa scientia approbet, collaudet, & scripti sui patrocinio communiat: omnibus enim verbis illis vtitur, & hæc quidem ratio moralem videtur certitudinem continere. Quidquid de gradu certitudinis sit, quem habent ea, quæ peculiarem approbationem Pontificis èex Cathedra decernentis adquirunt. Quod quidem hoc loco non videtur necessarium, quia de Propositione vt modò extat non agitur, quæ irrefragabilis veritatis est quantùm ad suam conuenientiam: sed de illa, quæ in libello primitiuo contenta dicebatur, & à Sanctissimo, à Deoque illuminatissimo Diui Patriarchæ spiritu est penitus aliena. Doctrina autem illa, quam ex probatis Theologis Amadæus statuit, solidissima est, nec verenda hæreticorum expostulatio, quia libri approbati à Sede Apostolica eo modo, quo Exercitia, rari erunt: in Canonizationibus autem sanctorum, quæ frequentiores, illud deuorandum est: fore enim hæreticum, qui contraierit, grauissimorum Theologorum sententia est, quia iuxta illos de fide est Pontificem in eo errare non posse. Accedit, prædictis noua Bulla Alexandri VII. peculiari etiam
approbatione Exercitia condecorantis, dum illa obeuntibus per octo dies Indulgentiam plenariam impertitur, eamque perpetuam, qualem concesserat nullam, vt R. P. Generalis Goswinus Nikel ad Prouincias scripsit, pro quo & apud nos extat authenticum exemplar.
721
*Carpit deinde Amadæum, dum in eo | desiderat æquum & gratum animum: si quæ
enim occurrit occasio grauandi Dominicanos; nusquàm patitur elabi, sed nomen & familiam diligentissime adnotat, vt errorem inurat, aut calumniam: tunc vero diligentissimè occultat Dominicanæ familiæ nomen, sicubi locus aliquis sit comprobandi in omnes, maximè in Societatem bene merendi studium. Etribus autem Censoribus Pontificia auctoritate designatis pro examine Exercitiorum, duo erant Dominicani, nempe Ioannes Toletanus Cardinalis Episcopus Burgensis, & Ægidius Foscarius Episcopus Mutinensis,
Ægidij Foscarij laus.
auctor Catechismi Romani, & Corrector Missalis ac Breuiarij Romani, in cuius excurrit laudes, concludens Amadæum in Dominicanos scribere, vti in eos, qui Societatem, & eius institutum Vatiniano odio prosequuntur: Sed absit vt hoc de viro, qualem superiùs dedimus, adeò aberrans iudicium suspicemur. Nomina, & titulos exhibuit vt in Bulla extant, & ante Exercitia ipsa vti approbatores proponuntur: neque enim ibi Ordo, ex quo duo illi clarissimi Præsules assumpti sunt, habetur expressus. Et quod ad Foscarium attinet, cùm Magister Sacri Palatij dicatur, satis ex eo notum extitit ex præclaro commilitio Diui Dominici fuisse. Ioannem à Toleto si prætermisit ille à Religioso Ordine commendare, id alij ingenuè præstiterunt, & in primis P Petrus de Paradeneyra. Nec credo Philippum Saluciarum Episcopum expostulatum iri quòd eius nobile cognomen omissum, cùm dictus sit Archintus. Addo, negotio, de quo agebatur, commodius proculdubio futurum, si in duobus prædictis Religiosus fuisset status declaratus, siquidem Amadæi scopus is erat; quem Scriptor ipse, & Præfatio eius manifestant: non inquam à PP. Dominicanis absurdarum opinionum inuidiam in Societatis scriptores regerendam; quandoquidem & ipsi easdem scriptis comprobarunt. Quid ergo Propositionem in Exercitijs contentam insectantur, quam ipsi conuincuntur approbasse? Sic poterat, sed non sic factum ab ipso: vnde neque alienationem animi in bene meritos de Societate & eius instituto licet in eo coniectare.
722
*Et præfatis non contentus id subdit,
quod Exercitiorum, videtur auctoritatem infirmare, Patres scilicet Benedictinos Monasterij S. Germani Parisiensis libellum Ioannis de Cisneros ex sua familia, & ex Monte Serrato editum Barcinone an. 1530. sua in Bibliotheca seruare dono datum Caroli de Montahal Archiepiscopi Tolosani, & Petri de Maria proximi decessoris. Eo verò asserunt ad minùs prima lineamenta & rudimenta Exercitiorum contineri P. Ignatii, quæ exceperit, cùm primùm apud Monserratum rerum diuinarum & spiritualiũspiritualium peritia imbutus est sub magisterio Benedictinorum, quæ ipse longo huius diuinæ scientiæ vsu absoluerit: atque illa Exercitia varijs incrementis mutata esse, eos nosse ait, qui Hispano & Latino sermone exarata legerunt, non minùs inter se, quàm à primis Ioannis Cisneros elementis; vt certa illa & Apostolica traditio non potuerit illis auctoritatem asserere, quam vindicat Amadæus; pro quo verba multi
plicat. Sed aliter proculdubio censuisset, si Præfationem Latinam, quæ ipsis in Latinum versis versione duplici iam pridem est affixa, prælegisset. Vt enim ibi dicitur, duobus sunt versa modis. Altera versio non solum sensum sensui, sed
Præfatio Exercitio.
pænè verbum verbo: altera (quæ visa est præferenda) sensum tantùm sensui, sed fideliter reddebat. Quid deinde? Cùm ante approbationem Summi Pontificis destinatis Censoribus videnda proponerentur, vtraque translatío est eis oblata: & licet omnino liberæ censuræ eorum subijcerentur, vt adderent, minuerent, mutarent, prout in Domino videretur: tamen, ne verbo quidem mutato, vtramque versionem (quod testimonijs eorum in architypis exemplaribus patet) approbarunt. Hæc ibi. Quæ quidem P. Ioannis Polanci esse Diui Parentis Secretarij testatur P. Petrus de Riuadeneyra inferiùs adducendus, & scripta sunt Diuo ipso Patre viuente, anno videlicet 1548. versio autem illa sic approbata ad vsum retenta est additione, minutione, aut mutatione nulla. Vnde quod secus accidisse asseritur, mera calumnia est. Is verò qui collatione Hispani exemplaris facta id testatus est, quod ab auctore dictum, ex eo deceptus fortè fuit, quòd in versione, quæ præferenda visa fuit, non verbum verbo, sed sensum sensui redditum deprehendit.
723
*Iam quod ad libellum Fr. Ioannis de
Cisneros attinet, in primis error est nominis amouendus, non enim Ioannes, sed Garcias dictus, de quo & eius spirituali Tractatu, qui Exercitatorium dictus P. Mag. Fr. Antonius de Yepes Tomo 2. historiæ D. Benedicti, Centuria. 5. Cap. 2. fol. 236. Col. 3. & seqq. vbi & quæstionem circa Exercitia versat, asserens quidem Divum Patriarcham Exercitatorio præfato iuvari in spiritu potuisse, ductore ipsius P. Fr. Ioanne à Chanones viro valde exemplari, & magni spiritus. Librum autem Exercitiorum non eo tempore ab eo conscriptum, quo Manresæ fuit: tunc enim litterarum expers; cùm tamen in Exercitijs Sacræ scripturæ auctoritates ab eodem adducantur vnde & Paulus Tertius in Bulla approbationis affirmat ea ex Sacris
Paulus Tertius.
scripturis, & vitæ spiritualis experimentis elicita: pro quo & alias rationes accumulat, concludens vsum quidem prædicto Exercitatorio pro se & alijs, quorum ab initio conuersionis spiritualem salutem eximitus procurauit, donec studio litterarum, & vsu diuinæ communicationis altiùs & profundiùs edoctus, id scribere potuit, quod magnum scientiæ Theologicæ & mysticæ præsidium requirebat. Tunc ergo in Exercitatorio, cùm esset iam potens opere, sermone, & scriptis, multa posuisse, addidisse, abstulisse, illudque suo instituto & viuendi modo accommodasse: quo adeò ingentem vtilitatem mundo contulit, & eius filij ac discipuli extraordinarios effectus peragunt, magni Magistri vestigijs insistentes. Ex quo
quidem (vt verum sit) nihil elici potest, quod Auctori possit, cum quo est concertatio, suo illo in commento suffragari. Adiutus libro P. Garciæ de Cisneros, viri quidem magni spiritus, & sublimis magisterij, quem & Beati titulo dictus scriptor insignit, cui multa, demptis plurimis, adiecit; alium planè confecit magno discrimine à priori diuersum, vt scriptor idem fatetur. Hunc ergo summus Pontifex approbauit, & omnia in eo contenta. Quid inde obstaculi, vt non debeant omnia in eo contenta inconcussæ veritatis reputari? Pro quo præstat Auctorem eumdem sic lo|quentem auscultare: & quemadmodùm Angelicus
Mag. Antonius de Yepes.
Doctor S. Thomas nihil de opinione amittit, eo quòd ijs fuerit vsus in summa Theologica, quæ ipsi suus prælegerat Magister Alexander de Ales, quia nullus doctus nascitur, & summa est auctoritas & sapientiascire alienis laboribus vti, eos condigerendo, & proprios reddendo: Ita nec Exercitia à B. IGNATIO ordinata suum pretium non amittunt, eo quòd ea in suæ conuersionis exordijs apud Dom. Nostram de Monserrato didicerit, vbi illis temporibus adeò sublimiter tractabatur via vitæ spiritualis & perfectæ. Sic ille ex Hispano versus. Iuxta quæ fatendum profectò est, cùm Christus Dom. Angelicùm Doctorem allocutus dixit: Benè scripsisti de me, Thoma, ea etiam, quæ ex Alexandro, sed facta iam propria, summæ Theologicæ inseruerat, à Christo item approbata: sicut & necessariò affirmandum summam Theologicam D. Thomæ à summa Alexandri esse absolutè diuersam, quin debeat obstare profecisse ex Magistro irrefragabili. Quæ omnia præsenti caussæ veniunt lineis paribus adaptanda.
724
*Sed Divum Parentem Exercitia tunc
temporis composuisse, quo Manresæ fuit, testatur P. Petrus de Riuadeneyra in Epistola ad Patrem Giron Rectorem Salmanticensis Collegij an. 1607. die. 18. Aprilis Matrito, quem dictus P. Mag. Yepos consulendum voluit circa huiusmodi quæstionem, & quam citato loco integram repræsentat. Vbi concedens quidem ab Exercitatorio dicto verosimilem in Diuo Parente profectum, negat opus illud cum Exercitiorum libro in re quapiam ex præcipuis conuenire, cùm circa hoc facta ab ipso fuerit accurrata collatio, vnde & ita concludit: Itaque dubitari nequit quin duo isti
P. Riuadeneira.
libri diuersi sint, & secundum à priore non desumptum. Assi que no se puede dudar, sino que estos dos libros son diferentes, y que el segundo no se tomò del primero. Ad id verò, quod de Sacræ scripturæ notitia obijciebatur respondet ex speciali lumine à Deo infuso id accidisse. Quod mirum quidem, sed quia mirum & novum, ab Ecclesia inter eius mirabilia in officijs sacris celebratum. Sic enim in Lectione. 1. Secundi Nocturni: Quo tempore (cùm Manresæ inquam degeret) homo litterarum planè
Sacrum Officium S. Ignatij
rudis admirabilem illum composuit Exercitiorum librum, Sedis Apostolicæ iudicio, & omnium vtilitate comprobatum. Sic ibi. Habuisse etiam tunc scripturæ Sacræ notitiam, ex ijs, quæ ibidem habentur, potest non obscurè deduci, sic enim dicitur ante prædicta: Claris adeò illustrationibus à Deo recreatus, vt poste à dicere solitus sit: Si Sacræ scripturæ non extarent, se tamen pro Fide mori paratum ex ijs solùm, quæ sibi Manresæ patefecerat Dominus. Sic ibi. Claris ergo illustrationibus ea, quæ in Sacris Litteris continentur, agnouerat, paratus mori pro illis, quamuis omnis de ipsis abesset scriptio, vnde & non lecto Genesi, quod in eo de mundi creatione dicitur, & modum à Deo in ea seruatum, ad ripam fluminis cùm staret, reuelatum ipsi, in eius vita scriptores referunt: ex quo pro alijs instrui poterit argumentum. Pro quibus & hæc satis.
725
*Ad propositionem 13. deinde progre
ditur, quæ talis est: Si IGNATIVS cellecturuscollecturus Societatem, gladium exacutum relinqueret, saccum, cilicium, famem ostentaret, quoties hypocrisis notam incurreret? verùm sapientior ipse gladius acutus, non hypocritum imperium portans, pallio & calceis obtegit gladij duritiem. Sunt formalia verba Iesuitæ Baëza Tomo 1. in Euang. Lib. 2. Cap. 7. §. 11. Ad quem quidem Amadæus adhibita explicatione loci à P. Baëza in commendationem altæ prudentiæ D. Parentis inducti ex Sap. 18. v. 14. & 15. vbi de morte primogenitorum in Ægypto agitur Angelorum ministerio peracta, de qua Exodi. 12. verbis illis: Cùm enim quietum silentium contineret
Sap. 18. v. 14. & 15.
omnia, & nox in suo cursu medium iter haberet, omnipotens sermo tuus de cœlo à regalibus sedibus, durus debellator, in mediam exterminij terram prosiliuit, gladius acutus in simulatum imperium tuum portans &c. vbi pro In simulatum Græcè est ανυπόκριτον, anypocritum, idest, non hypocriticum, non fictum, sed verum. Vnde P. Baëza suo more subtile documentum elicuit, cuius summa est D. Ignativm eum habitum suæ Religioni elegisse, qui non præ se ferret austerius quidquam, sed honestis Clericis, communem, quia illum instituto suo est commodiorem arbitratus: acturi enim cum hominibus pro eorum æterna salute procuranda, communi meliùs habitu, quàm horrido, negotium tale tractabunt, nihil quod familiari agendi modo obstare possit habituri: quam agendi rationem cùm habuerit
Conuenienter explicata.
Christus, non potest non satis conueniens iudicari. In quo & illud est commodi, longè scilicet à nota hypocriseos futuros, cui sunt habitus austeriores obnoxij, sancti licet, & omni laude dignissimi. Imperium ergo hypocriticum eo sensu accipiendum est, non equidem quòd reuera tale sit, sed quòd occasionem aliquando præbere possit, non tamen proptereà damnabile, quia & multa sunt talia laudabilia & sancta, quæ retinenda sunt, periculis remotis non attentis, quæ si attendẽdaattendenda semper, multis rebus momenti maximi impedimentum compararent. Iuxta hæc benè concludere Amadæus potuit nihil esse acerba animaduersione dignum in illa panegyrica & concionatoria applicatione, cùm in similibus non soleant, quæ dicuntur, cum omni Theologico rigore pronuntiari, quamuis ego ita fieri conuenientius semper iudicaui.
726
*Quæ cùm sensum, vt dixi, habere con
uenientem possint, nihilominùs P. Baron redarguendum P. Baëzam censuit, dum ait abesse à se vt patiatur eiusdem eum dicto Patre instituti professores ipsi in Propositione præfata assentiri, quod Pharisaico typho non careret, si ex vita communi, honesta quidem, sed minùs austera, quam profitentur, putarent se alijs asperioris vitæ studiosis anteponendos hoc nomine quòd isti propiùs Ioanni Baptistæ austerissimæ vitæ cultori, illi Christo (eiusque Discipulis) qui vitam communem vixerit, & instituerit, nec dedignatus sit nuptijs interesse, & Pharisæorum conuiuijs. Alienissima namque est ista cogitatio à viris modestissimis & Religiosissimis. Addit tamen, vt viam sternat narratiunculæ, non dubitare se quin aliquorum mentem subire possit, pro quo exemplum cuiusdam minùs circa hoc prudentis adducit: admonens tandem conuenientius esse ad domandæ libidinis necessitatem, austeriorem vitam, ieiunijs, lecto duro, & alijs corporis macerationibus amplecti, quam Christum in ijs, quæ ad vi|tam spectant communem imitari: illa enim non hypocrito imperio, sed gratiæ Christi potiùs tri
buenda. Sic ille censet, suo cum aculeo, dum laudat, qui in Amadæo laudes eorum, quos iniqua, vt censet, impugnatione percellit, nequit æquanimiter sustinere. Et id quidem studio strictioris obseruantiæ indulgendum, quam in eo, sicut & in similibus, laudamus, & glorificamus, nec de prælatione contendimus: & P. Baëzæ non alia fuit mens, vt vidimus: id vnum pro explorato habenti, modum scilicet, quem Societas in vitæ ratione obseruat, valde esse conuenientem; quod cùm ita Divus Parens iudicauerit, & à Sede Apostolica in Confirmationibus Instituti, atque à Concilio Tridentino sic etiam iudicatum sit, negari aut reuocari in dubium, sine ingenti præcipitatione, temeritate, & grauiore censura nequit. Circa quod quidem multi multa, & præ alijs Eximius Doctor P. Franciscus SuarexSuarez Tomo
P. Suarez.
4. de Religione Tract. 10. Lib. 1. Cap. 9. vbi & à n. 17. inueniet qui legerit Societatis Regulam valde strictam esse, vnde & meritò dici poterit eius alumnos strictiorem obseruantiam profiteri, non quidem Monachalem, sed Clericalem.
727
*Habet autem illa ad moderandos affectus & castitatem tuendam media satis opportuna, ex PP. Patrum nobiliori magisterio petita, quæ non sint ad macerationes corporis (de quibus non pauca in ipsa, sed secretioris arbitrij, immò & sæpiùs admiranda) restringenda, dicente Apostolo 1. Tim 4. v. 8. Nam corporalis exercitatio ad modi
cum vtilis est; pietas autem ad omnia vtilis. Circa quod P. Ambrosius, vel quisquis ille est Commentariorum auctor, ita scribit: Exercitium autem corporale ad modicum vtile dicit Ieiunare enim, & abstinere à cibis, manente auctoritate Creatoris (de quo immediatè fuerat locutus Apostolus) non multùm prodest, nisi addatur huic pietas, cuius opera multorum precibus àdiuuatur ad Dominum promerendum. Sic ille. Quòd si pietas recta vita est, iuxta D. Hieronymum: quantùm pro ea in So
D. Hieron
cietate communis solicitudo peruigilet, nullus nequit nisi per affectatam ignorantiam dubitare. Vbi cum eodem cælesti Magistro claudendum Rom. 14. v. 2. & 5. Is qui manducat, non mandu
Rom. 14. v. 2 & 5.
cantem non spernat: & qui non manducat, manducantem non iudicet: Deus enim illum assumpsit. Vnusquisque in suo sensu abundet. Vbi animaduersione dignum illud, quod D. Ioannis Chrysostomi subtilem intelligentiam non subter fugit, verba inquam illa, Deus enim illum assumpsit, non fuisse de non manducante prolata, sed de manducante: cùm tamen de priori dicenda viderentur. Reddit autem rationem sic dicens: Deus enim il
D. Ioan. Chrysost.
lum assumpsit: hoc est ineffabilem suam gratiam erga illum ostendit, & ab omni crimine liberauit. Sic ille. Et quidem meritò: nam ita vsu venire solet, vt manducantes, hoc est legibus abstinentiæ non adeò seueris vtentes, & cum moderatione carnibus, alijsque cibis vescentes, ad excellentiora diuinæ gloriæ facinora à Deo mirabiliter assumantur: qui potens est illos gratiæ suæ præsidijs ab omni crimine, & ita etiam à libidinis lubrico liberare. Quod cùm ita contingere possit, & in Societate non leuia veritatis huius argumenta succurrant, præstat à iudicijs abstinere præposteris eos, qui de abstinentiæ seuerioris consuetudine possunt, sed in Domino gloriari vnusquisque ergo in suo sensu abundet, sed rationabiliter, & iuxta cælestis prudentiæ regulas temperato.

Loading...