APPENDIX.

APPENDIX.

Circa contractum Æthiopicorum mancipiorum à Rege initum cum Genuensibus Mercatoribus.

530
*ANte annos nouem sic factum, cùm
futurus contractus talis & Regijs necessitatibus opportunus, & Indicis hisce Prouincijs vtilissimus crederetur. Illud enim in ipsis experimur incommodum, vt sine mancipijs huiusmodi viuere non possimus sicut nullibi gentium sine famulis, agrorum cultoribus, & ceteris necessitatum communium administris. Ad illa enim non suppetunt Indi, neque Hispanorum est copia, qui & seruire etiam iustam mercedem accepturi refugiunt, cùm videant in ministerijs talibus viles personas occupari. Hac ergo de caussa cum Grillis pactum vt septem proximis annis vigintiquatuor mille & quingenta mancipia in tres portus Indicos Terræ firmæ, & Nouæ-Hispaniæ conducere tenerentur, ter mille inquam & quingenta per annos singulos, sub certis conditionibus in meliorem contractus cursum & exitum ordinatis. Et illi quidem dixerunt, sed non facta
sunt; & si quid factum plus profectò detrimenti per illud, quàm vtilitatis reportatum. Vnde Peruuianus Consulatus obligationi, de qua dictum nu. 528. studens satisfacere, & commune istud, ac Commercio speciale damnum auertere, cùm aliàs Mercatores præfati cōtractationemcontractationem suam in interiora Regni conentur prouehere, designatis portubus non contenti, coràm Excellentissimo Comite de Lemos Peruuiano Prorege libellis exhibitis agit ne damnum istud serpat vlteriùs. Libellos autem præfatus nuper Assessor conformauit, quos quia rem istam eleganti dilucidatione proponunt, & aduersantium machinamenta conuincunt, in huius calce operis lector inueniet, sicut & factum aliàs præcedenti Auctarij Tomo, vt suis ille loquens verbis audiatur: nec latina illa reddere curæ est, cùm materia præsens ad Hispanos spectet, vel ad eos, qui licet extranei sint, student tamen Hispanæ linguæ non haberi penitus imperiti.
531
*Et vt circa negotium istud aliquid pro
feramus, mirari iuuat quomodo Regium Indiarum Consilium, cùm tanti illud momenti fuerit, non iudicauerit opportunum, immò & necessarium, Prouinciarum Indicarum sensum prænouisse. Licet enim contractus fuerit visus conueniens, & earum caussa vtiliter peragi, prudentium tamen, & eximiè prudentium fuit, quales illo fouentur in gremio, id quod accidit, posse accidere præuidere; quod quidem Prouinciarum sensu cognito anteuerti potuit, numquàm post quæstuosam enormiter experientiam reparandum. Notissima regula est, Quod omnes tangit,
Regula Quod omnes in 6.
debet ab omnibus approbari. 29. in 6. Scio plures illam exceptiones pati, sed nescio an in casu nostro aliqua ex illis possit habere locum. Consilium quidem in arena sumere aliquando necessitas ipsa compellit; sed quando illa non talis, nullis prudentiæ regulis poterit adaptari; & perinde est cum Consilio insciorum in re, de qua agitur, fecisse, ac nullum adhibuisse consilium: estque hoc ingens, quod Indiæ patiuntur incommodum, à remotissimis gubernatæ. Ante annos aliquot
classis Indicæ reditus occasione hostilium incursionum vltra expectationis terminos insolitè retardatus. Habuit id nimiùm & Regem, & Curiam, & quotquot agnouere, solicitos. Indicitur à Rege consultatio, vt & circa caussas inquirant, & de remedio peruideant viginti primarij viri, in quibus erat Excellentissimus Manceræ Marchio Prorex paulò ante Peruuianus, cuius vidi epistolam Religioso amico scriptam, in qua id se pro certo asseruisse dicebat; moræ caussam minimè motui alicui Peruuianorum incolarum adscribendam (nam & erant tale aliquid suspicantes) eo quòd eorum haberet fidelitatem vsquequaque perspectam. Dolebatque solum se in ea consultatione inuentum, qui rei, de qua agebatur, aliquam experientiam haberet, reliquis profunda ignorantia laborantibus rerum Indicarum. Cùm ergo in Curia experientia desit, & necessarium sit pro Consiliarijs ipsis consilium, Viris alioqui magnis, inde petendum, vnde venire potest, & potest solùm ab ijs, qui res habent præ oculis, & commoda ac incommoda possunt bono cum zelo fideliter recensere.
532
*Et Regij quidem Consilij stylus hic esse
solet, cùm aliqua à Regia Maiestate postulantur, iubetur enim vt fiat informatio, inquisitione præ habita, & adhibita consultatione. Cur ergo in casu nostro, cùm tanti fuerit momenti, ab ipso prætermissus? Dicant qui sciunt, & nobis de subtili contractantium efficacia liceat aliquantulùm suspicari, qui Regi ingentes, & indefectibiles prouentus acceleratione contractus promiserunt; nulla maledicis fide habita, qui eos, ad quos dispositiones huiusmodi spectant, dicunt non bonis artibus incantatos, vt non viderent cælum, nec recordarentur iudiciorum iustorum. Daniel. 13. v. 9.
Dan. 13. v. 9.
| Absit, absit, à viris tantis vel minima labis tantæ suspicio, integritatis & sapientiæ opinione non dubia commendatis. Vtinam notitiæ defectus, ex quo errores parari faciles Regia prouidentia suppleatur. Hæc cùm scriberem, hoc ipso inchoato §. adueniens amicabili officio vir primarius cognatum habens in Regia Camera Consilij Indiarum ab eo se litteras nuper accepisse testatus est, quibus ingenuè fatebatur, cùm ad ipsum propositio tractandorum in Consilio CameręCameræ spectat, non maiorem eorum habere notitiam, quàm is, ad quem scribit, rerum Anglicarum; & in eo sibi consimiles reliquos Consiliarios. Et quid ad hæc? Orandus Deus vt sinceras eorum suæ lucis affusione dirigat voluntates. Orandi & ipsi vt eam rerum Indicarum notitiam comparare studeant, ad quam sub mortalis culpæ reatu teneri Tomo 1. Thesauri Tit. 2. Cap. 1. habetur euidenter demonstratum.

Dubij incidentis enodatio.

533
*AN scilicet asportata mancipia contra
pacti conditiones, atque ita pœnæ Commissi subiecta, vt vendi Regis nomine queant, aut aliàs, ita sint vendenda, sicut à præfatis Mercatoribus per Fatores suos occultos vendi solita, aut pretio moderato quale annis ante contractum prædictum habuerunt. Et videtur posse maiori illo vendi, quo à præfatis Mercatoribus vendi solita.
  1. Quia illud erat iam pretium currens, licet
    ex accidentibus infaustis auctum: Sic enim videmus in multis accidere, quorum pretia etiam caussis incrementi cessantibus perseuerant.
  2. Quia sunt merces vltramarinæ, quibus iuxta multorum sententiam nequeunt pretia moderata taxari.
  3. Quia mancipiorum huiusmodi vrget necessitas, nec tot illa sunt, vt eidem possint satisfacere: est autem dogma certum apud Theologos & Iurisperitos pretia crescere iuxta mercium raritatem.
  4. Quia sic Regijs necessitatibus occurritur sine speciali grauamine vassallorum, qui mancipia ista erant pretio empturi à Genuensibus designato.
  5. Si Regio nomine non fiat venditio, sed benignitate immerita cum præfatis agatur, ex minorato pretio, Regia iura pariter minorantur, iuxta id, quod priori in libello exactè ponderatur: id autem conueniens non apparet.
  6. Quia quod de minori pretio annorum præteritorum dicitur, non videtur ita esse, siquidem ante contractationem istam iam pretium auctum fuerat, occasione Lusitanicæ rebellionis, vnde & rerum pretia, pro quibus mancipiorum istorum labore est opus, etiam increuerant, nec leui quidem incremento.
Tandem. Quia mancipiorum copia indies minor, ob continuatam tot retro annis extractionem, neque enim infinitus eorum est numerus, neque generationes generantibus abactis cum eadem possunt numerositate procedere, vt in Hispania accidit, occasione Indiarum, Belgij, & Italiæ indigenarum abundantia nimium quantùm minorata.
534
*Pro opposita autem positione hæc fun
Quæ pro parte opposita.
damenta succurrunt.
  1. Pretium esse exorbitans, & posse illud publica auctoritate diminui, tum ex generali doctrina, de qua suprà n. 83. & seqq. & loco Thesauri ibidem indicato: tum ex generali monopoliorum stylo, cùm pro bono Reipublicæ permittuntur, solent etiam moderata præfigi.
  2. Quia hoc pacto pretium vsu venit, quod est futuris temporibus, plus minùsve retinendum; ne si secus venditiones istæ decurrant, Indicæ Prouinciæ, & Peruuiana hæc præsertim omnium nobilissima, ad miserrimum statum prouoluantur.
  3. Quia licet necessitas ob raritatem pretium augeat, id stare nequit cum exorbitantia inducta, & quia Mercatores isti caussa huiusmodi raritatis extiterunt, non adimplentes contractus initi conditiones; si enim eum, quem promiserunt, mancipiorum numerum asportassent, pretium proculdubio fuisset moderatum.
  4. Quia sic bono communi consulitur sine aliquo Regij fisci detrimento. Si enim mancipia eius vendantur nomine ob pactum violatum, magnum ex venditione emolumentum capitur, etiamsi moderato pretio vendantur, vt est manifestum. Item Rex vt vidimus paciscens, aut eius potiùs Consiliarij, damni fuit caussa subsecuti ex ipso: ergo damnum aliquod si patiatur ex venditione, non debet venire in considerationem. Ex quo vrgetur, si dicatur nomine Regis non vendi.
  5. Quia venditio ex eo fit, quòd Consulatus allegatæ rationes contractus certissima damna conuincunt, quæ in eo comperiuntur, quòd adeò excessiuo pretio vendantur: ergo debet consequenter ad ista procedi, & eius postulationi stari, ex pretij immoderantia conquerentis, aliàs sibi contrarius Magistratus euincetur, apud quem negotium istud agitatur, nec sine periculo scandali, dum communi bono non videtur consuli, & fisco potiùs quàm Christo militari.
  6. Quia si moderatum assignetur pretium, ij qui ob mancipiorum defectum, eo quòd diuites non sint, qui summo etiam pretio emunt, terras suas ægrè colunt, & ad extremam paupertatem numerosis cum familijs vergunt, poterunt commodè emere, si dimidium pretij numeratò tribuant, & reliquum post elapsum annum, quo pacto venditiones istæ felicioribus temporibus, vt in libellis dicitur, solitæ celebrari. Ad quod quidem consideratio debet Gubernatorum extendi. Et simile etiam argumentum fieri potest in nonnullis alijs, quorum victus ratio ex opificio pendet, pro quo mancipia necessaria.
Postremò, Quia simili habito respectu, mancipia huiusmodi, quæ in Portu de Buenos ayres, in quo sub seueris pœnis est prohibita contractatio, intercipi solent, moderato valde pretio venduntur, vnde & accidere solet ab ipsis, quibus pœna commissi infligitur, artificiosè emi, vt maiori vendantur pretio, semper tamen moderato, & non sine considerabili Mercatorum lucro. Ex quo apparet, quàm ingens sit illud, quod Grilli obtinent, sine iacturis dictis, & cum Regia, vt sic dicam, benedictione vendentes tot eorum | millia, continuata nouem per annos venditione.
535
*Et hæc quidem adeò videntur vrgentia,
vt non videatur, si ritè expendantur, posse circa venditionis formam dubitari. Vnde quæ ex opposito sunt adducta aut iam sunt plenè soluta, aut possunt facilè dilui, cùm ex illis ad summum habeatur pretium posse aliquantulùm augeri: quod neque penitus admittendum, quia cùm ratione monopolij sit ingens mancipiorum vendibilium copia, inde vendentium etiam valde moderato pretio lucrum est immensum, sic enim fieri solet, & debet profectò fieri quando huiusmodi monopolia permittuntur, iuxta dicta Tomo 1. Thesauri. Tit. 1. nu. 157. quia in non permissis pretia iuxta vendentium libitum adaugentur. Et etiamsi moderata sint, neque contra iustitiam in venditione peccetur, sed contra charitatem, vt ibidem dictum, toleranda non sunt, nisi vbi manifesta habetur vtilitas, idque pretij designatione, quæ omnibus grata sit, vt de monopolio niuis dictum Tit. 5. num. 189. pro qua est taxa pretij constitu
ta, iuxta communem Doctorum sensum, ex quibus P. Lessius de Iust. Lib. 2. Cap. 21. num. 148. ita scribit: Priuilegium iusta aliqua ratione concessum est, vel non: si iusta ratione concessum est (v. g. quia aliter nemo tales merces sufficienti copia vellet inuehere ob sumptus, quos non facilè potest recuperare, nisi ad tempus aliquod priuilegium habeat: vel quia Princeps eget pecunia pro bono publico, ad quam
P. Lessius.
constandam tale priuilegium aliquibus vendit) tunc tale monopolium est licitum; modò iustum pretium à Principe taxatum, vel prudentium iudicio, spectatis circumstantijs omnibus, taxandum, non excedant. Hæc ille. Sit ergo licitum ex venditione Regij priuilegij monopolium dictum, dum tamen taxatum à Principe pretium non est, neque prudentium iudicio, ex eo factum vt vendentium tyrannidi Prouinciæ Indicæ obnoxiæ remanerent. Pro quo & Cardinalis Lugo de Iust. Tomo 2.
Cardinalis Lugo.
Disput. 26. num. 170. vbi post stabilitam monopoliorum licitam aliquando permissionem, ita subdit: Quo casu taxari debet pretium moderatum à Republica, vt sine præiudicio boni communis poßint venditores moderatum lucrum habere. Sic ille. Vbi non omittendum quod apud Patrem Sa extat
P. Sa.
Verb. Venditio num. 6. vbi ita ille: Illicitum est priuilegium, vt quis solus vendat cum populi damno: secus si detur ex caussa iusta, non grauatis emptoribus. Sic doctus Pater citato num. per errorem 6. cùm esse 5. debuisset. Est autem manifestum grauari emptores, dum cariùs, non taxato moderato pretio, emere compelluntur.
536
*Est autem valde opportuna præsenti in
stituto quædam Cardinalis citati doctrina sensui communi conformis nu. 172. vbi quærit quomodò debeat intelligi illud pretium summum iustum, in quo Mercatores conspirant absque iniustitia (quidquid de charitate sit) an scilicet sit pretium iustum summum idem, quod esset, si monopolium non fieret: an verò illud, quod supposita illa difficultate & conspiratione venditorum, æstimaretur iustum. Videtur enim non posse geri conspirationem illam, quin eo ipso varietur pretium iustum, cùm iustitia pretij desumatur ex facilitate & copia, vel difficultate & charitate venditorum. Ad quod ille sic respondet: Respondetur tamen proculdubio intelligi in primo sensu de
Cardinalis Lugo.
pretio iusto summo, quo, secluso eo monopolio, merces illæ venderentur: & ita supponunt prædicti Doctores: pretium enim iustum non debet desumi ex statu ab ipso monopolio introducto, sed ex statu, quem eo se
Vnde generaliter desumendum.
cluso merces haberent, cuius rationem statim reddemus. Scilicet nu. 176. vbi ita inquit: Ratio autem est, quia iustitia pretij non debet pendere ab arbitrio venditoris nolentis nisi tali, vel tali pretio vendere aut emere: alioquin nullum esset pretium iniustum: sed debet desumi ex alijs circumstantijs antecedentibus, nempe ex copia vel inopia mercium, & pecuniæ, ex multis vel paucis, qui vendant aut emant, & ex neceßitate etiam vendendi aut emendi, quam habent. Hæc ille. Iuxta quæ etiam stante priuilegio Principis pretium eorum, quæ venduntur; non est arbitrio venditorum relinquendum, sola auaritia regulando, sed illud esse debet, quod secluso monopolio haberent, idque est casui, de quo agimus, penitus applicandum.

Notandæ aliquot Illationes.

537
*PRima sit eum, qui excessiuo pretio à
præfatis Mercatoribus emit, excessu iuxta id, quod diximus, computato, non teneri illud soluere, si commodè possit, vt accidit, cùm emitur non numerata pecunia. Patet, quia iniustum illud est, & obligationem restitutionis inducens. Debet autem pretij moderatio solo ementis arbitrio non fieri, regulariter loquendo, nisi is sit, qui rem habeat penitus exploratam, & dirigere alios possit ipsum sincerè & candidè consulentes.
538
*Secunda posse sic ementem necessitate
Et posse vti compensatione.
compulsum, facta solutione, si occasio succurrat, compensationem facere. Constat ex nuper dictis, & communi Scriptorum doctorum doctrina circa dispensationem. Hic enim non agitur de opinione probabili, quam ad compensationem non sufficere volunt multi, de quo dictum Parte 4. nu. 78. & seqq. sed de re moraliter certa, cùm in ea Doctorum receptissimum dogma conspiret, de moderatione scilicet pretij minimè in ijs, quæ ad necessarium vsum spectant, venditorum arbitrio relinquenda, & in monopolijs retinenda.
539
*Tertia, de emente ab eo, qui excessiuo
pretio emit, idem est dicendum, propter easdem rationes. Quæ quidem in externo foro parùm sunt fortè valituræ, & ita ad internam aduocandæ. Venditorem autem excusare poterit bona fides, & errore detecto ad restitutionem excessus tenebitur, quia in eo factus est locupletior: habebat enim seruum iustæ æstimationis octi regalium 500. & modo in numerato habet 800. aut plus aliquid, vt frequentes habent venditiones. Licet oppositum verosimile videatur; nam quamuis reuerà pretium serui tale sit, is qui ab eo emit, non illud, sed excessiuum, si à Grillis emere contingeret, tribuisset; non ergo minus habet ex eo quòd ab alio emerit, & ita neque iste quidquam tenetur restituere; nec locupletior reputandus, nihil enim plus habet, quàm ante serui habebat emptionem, vnde respectu solius primi venditoris ea locum videntur habere, quæ præcedentibus illationibus continentur. Et consequenter videtur dicendum ementem non posse vti compen|satione, quia à primo venditore erat empturus, quod à secundo emit, vnde nihil habet minùs, propter quod habeat actionem contra illum, benè tamen contra primum venditorem, vnde vitium venditionis descendit, & certa iniustitiæ labes. Et hoc quidem in ordine ad compensationem, licet in ordine ad integram solutionem non eadem videatur esse ratio, quia respectu illius immediatus venditor debet attendi vendentis maiori pretio id, quod reuera minoris est æstimationis; primus autem venditor sibi imputet errorem, qui non debet ab ipso ementi, & iustum exhibenti pretium, præiudicium generare.
540
*Quarta Regem non teneri contractui
præfato stare, Regiumq́ue Indiarum Consilij Fiscalem debere pro distractu strenuè proclamare. Constat, quia & Regi, & bono publico deprehensus est exitialis. Sic videmus frequenter fieri venditione aliquorum officiorum, in qua læsio posteà non leuis reperta; fitque ita minimè temerata promissionis Regiæ veritate. Licet enim vt Cassiodori verbis asserit Theodoricus
Cassiodor.
Lib. 3. variarum 35. esse inconcussum debeat Principis votum: id quidem de liberali est, & minimè præiudiciali largitione tenendum: secus cùm de pactis onerosis agitur, in quibus sicut priuati, læsione propria, aut communi recognita, potest gradum reuocare. Pro quo Cardinalis Tuschus plures Auctores congerit Tomo 6. Lit. P. Conclus. 690. nu. 62. & seqq. & iuxta Alexandrum adductum nu. 70. ex Concilio 16. nu. 30. Lib. 5. requiritur vt caussa vera sit, & iusta, & cognitio caussæ sit adhibita, quod quidem in negotio præsenti concurrit, vt nequeat dubio locus aliquis remanere. Nec de his plura.
Loading...