SECTIO VI.

SECTIO VI.

Quædam P. Bonæ Spei argumenta proposita & soluta, cum ampliori veræ sententiæ firmitate.
36
*PAg. 115. & seqq. contra D. Caramuelem
arguit contendens stante formidine circa obiectum opinionis probabilis non posse stare actum certificantem de honestate operationis, cuius doctrinam præmiserat pag. 110. & seqq. quæ & est communis apud eius sententiæ defensores. Quòd scilicet agens morale vt licitè operetur, debet habere certitudinem de sui actus honestate formali, non de materiali, & quantùm ex discursu impugnationum colligi potest, nihil omnes illæ nouum continent, nisi vsum formalitatum more Theologico, qui in Auctore ab ipso propugnato non apparet. Concedendo ergo quòd formalis opinio trahat ad se formidinem opinionis obiectiuè, quatenus obiectum potest esse & non esse secundùm se licitum; quid inde ad actum formalis certitudinis, ob principium illud, quod Dom. Caramueli est de fide, licitum scilicet esse vsum opinionis probabilis.
37
*Et quidem distinctionem illam certitudi
nis admittit ipse, dum respondet ad casum à Dom. Caramuele inductum de Patre Dominicano, qui circa probabilem sententiam aliquam oppositam sententiæ Diui Thomæ formidinem habet opinioni congeneam; & tamen sine formidine Diui Thomæ sententiam amplectitur, quia pro doctrina S. Doctoris sequenda obstrictus est iuramento. Ait enim per iuramentum (sicut & per scientiam) impediri formidinem obiectiuam de errore morali obiectiuo, de quo solo est sermo, quidquid sit de physico obiectiuo, qui parùm curatur, dummodò ille vitetur. Vbi quidem moralis error ille intelligitur, qui circa mores versatur, quatenus aliquid potest esse licitum aut illicitum, pro quo sunt opiniones. Tunc vltra. Habens opinionem probabilem circa mores contrariam opinioni, quæ est contra Diuum Thomam, cum formidine versatur circa ipsam, & ita sine morali certitudine, & tamen ratione iuramenti nulla est in eius vsu formido: Ergo iam datur in certitudo moralis obiectiua circa obiectum non purè physicum, & quod materiale dicitur respectu actus, in quo est moralis certitudo.
38
*Sed argui ex eo potest, quod habet n. 25.
Nam ideò dubium ad conscientiæ securitatem non sufficit, quia dubitans reflexè dubitat (siue ob rationes dubias, siue ob leues, quod perinde est) an sit licitum vel illicitum, & ideò securitatem conscientiæ non habet, quam haberet, si inuincibiliter iudicaret se inuincibiliter ignorare non esse licitum; Atqui opinans probabiliter pro se habet rationes fortes, & etiam illas habet contra se, & ita æquè dubius hærere debet, ac si nullas, aut leues haberet: ergo ad securitatem conscientiæ non sufficiet. Adde dubitantem non posse habere actum reflexum illum, quem Moderni statuunt: ergo neque opinans. Consequentia probatur, quia eadem est ratio, formido inquam faciendi contra legem, & periculum, quod in eo apparet, cui & se committit, qui ita operatur. Ad quod concessa Maiori, nego Minorem, quatenus in ea dicitur æquè dubium hærere opinantem; talis enim verè affirmat rem ita esse, & sic non hæret, vti ille qui dubitat, etiam si fortes vtrim
Ratio discriminis gemina.
que sint rationes. Vnde opinioni modus aliquis certitudinis conuenit, quatenus certitudo est determinatio ad vnam partem, vt eam definit D. Thomas in 3. dist. 23. q. 2. quæstiun. 3. quod ex eo
D. Thom.
contingit, quia licet pro parte contraria fortes rationes sint, respectu tamen opinantis non adeò videntur fortes, & fortiores iudicat, quæ pro eius opinione militant, adhibita contrarijs congrua solutione. Quo euentu cùm possit prudenter talis agendi modus vsurpari, rectè illi principium, de recta opinionis probabilis sequela venit applicandum, quod in dubio non accidit, neque illud Doctores admittendum, & meritò quidem, censuerunt. Vnde & cessat quod de periculo dicitur, quia formalis transgressio esse nequit, vbi prudenter agitur, iuxta dicta.
39
*Deinde argui ex eodem potest num. 27.
omisso exemplo, circa ea, in quibus illius discursus versatur, & generalius procedendo, iuxta ea, quæ habet num. 31. & 32. Quærit enim an actus, quo Petrus præcisè dicit aliquid, quod sub opinione est, quatenus id præcisè dicit, sit certò honestus, certò licitus, certò bonus, vel non nisi ratione alterius obiecti, quod attingit per se, aut per actum adiunctum? Si prius; cùm istam certitudinem accipere debeat ab obiecto pręcisèpræcisè, tale obiectum præcisè debet esse certò honestum, licitum, & bonum, vt patet: nam aliàs omnes erunt excusabiles hæreses, dum quisque proprio ductus spiritu, falsum vt verum amplectitur. Atqui tale non esse constat, cùm sit tantùm probabile. Si posterius, non apparet quod illud adiunctum esse queat generaliter loquendo, ratione cuius sit actus certò honestus, nisi dicendo esse honestum, quia est probabilis; quod constat non satisfacere, quia probabilitas formaliter non importat certitudinem, cùm inuoluat formidinem & dubietatem: certus autem dici non potest, quia obiectum est probabile. Respondetur actum illum non esse
certò honestum, sed probabiliter secundùm se sumptum, vnde & ab obiecto etiam talem. Cum verò dicitur: Iste actus hic & nunc factus iuxta opinionem probabilem est honestus secundùm se, alius est à priori distinctus, & ratione adiuncti honestatem habet, scilicet ratione alicuius, in quo est certitudo, probabilitatis scilicet, quia obiectum est certò probabile, iuxta dicta, & certum etiam iuxta illam posse operari, quod prior actus non habet: vide n. 28.
40
*Pro quo succurrit exemplum in eo, cui
superior præcipit aliquid, quod est probabiliter bonum, qui scit suum actum formalem, quo | obedit, honestum esse, & tamen an materia & obiectum, circa quod actus versatur, bona sint, incertum est. Circa quod Auctor, cùm casum admittat, fallere ait, dum sic arguens non ponit ex parte materiæ & obiecti, id quod est obiectum actus, quo certò scit obediens suum actum formalem, quo obedit, honestum esse: nam si illud ponat, statim apparebit obiectum hac ratione adiuncti talis obiecti, tam esse obiectiuè certum, quàm actus, quo obedit, sit formaliter certus, ratione adiuncti talis scientiæ. Quæ responsio vim instantiæ non eneruat: quod enim obediens honestè operetur, non habetur ratione scientiæ alicuius, quæ euidentiam afferat, præter eam, quæ circa licitam sequelam probabilis sententiæ versatur: frequenter enim tantùm est probabile teneri obedire subditum, vt est apud Doctores obuium, & Auctor ipse pag. 255. col. 1. ita scri
P. Bonæ Spei.
bit: Ad Sextum; tenetur illi obedire, quia melior est conditio poßidentis Prælati aduersus potestatis sufficientiam inuincibiliter ignoratam; & in caussa pariter dubia præsumundum est pro Prælato contra subditum &c. Vbi quod de dubia ait, etiam de opinione intelligendum constat ex eodem num. 339. Sicut etiam constat id, quod de titulo possessionis dicitur, tantùm esse probabile, & à pluribus negari, de quo num. 1, & etiam inferiùs.
41
*Dici potest principium dictum de lici
ta opinionis probabilis sequela tantùm esse probabile, vnde illud negant citati duo Scriptores, & nonnulli alij, habetque quibus se tueri possit eorum sententia, non leuia fundamenta, nec contemnendam auctoritatem. Ergo non est certum aliquid, ex quo possit actus honestari iuxta probabilem sententiam operantis. Ad quod quidem responsum à nobis Parte 1. nu. 137. & seqq. & 157. & seqq. & vbi contra Gonet & Baronum egimus, & Parte 4. in qua contra Mercorum. Et modo dicimus principium illud esse saltim moraliter certum, & tale ab innumeris Au
ctoribus reputari, vnde iuxta illud operantes sine formidine procedunt, & cum inuincibili ignorantia excusante à peccato. Sicut enim Auctores dicti moralem certitudinem iuxta sua principia fundant, alius sic, & alius taliter, cum tamen qui contra dicant non desint: ita & contrariam tenentes viam eo modo philosophantur, vt existiment, rem istam, quantùm materia patitur, demonstrari. Et Auctor quidem, quocum agimus, non veretur asserere sententiam suam demonstrari posse, & à D. Fagnano ferè demonstratam; videri vt potest pag. 27. num. 5. & 6. vbi & certam & indubitatam esse ait, prout omnium Theologorum consensus & doctrina manifestè persuadet. Qui & pag. 232. Col. 2. id confirmat, & demonstratam moraliter asseuerat. Vbi profectò tam est certum demonstratam illam, quàm certum est esse indubitatam, & omnium Theologorum consensu & doctrina manifestam: cùm euidenter constet Doctores esse pro illa paucissimos, præsertim Theologos, eorum agmine ex opposito militante. Quid ergo si certam dicamus esse moraliter, vbi communis vox pro ea stat, & apud Theologos & Iurisperitos inualuit; ex quo auctoritatis pondere euincitur robustas pro illa rationes stare; neque enim alijs, ad consensum huiusmodi possunt illi moribus & sapientia insignes permoueri.
42
*Et pro Auctoribus quidem præfatus Scri
ptor illustre testimonium perhibet citata pag. 232. Col. 1. vbi ita scribit: Ceterùm nos non intendimus quorumcumque Doctorum sententiam conditionibus sex Resolut. 2. ex nostro Lezana & D. Fagnano allatis, aut similibus qualificatam reijci debere (attendendo ad occultam ipsorum mentem verosimiliter non satis expressam) vt speculatiuè & ab intrinseco improbabilem, aut velle decem Resolutiones præmissas esse speculatiuè & ab intrinseco rigorosè demonstratiuas: quia temerarium putarem vel solùm cogitare, contra torrentem celeberrimorum Doctorum, qui probabilitatum sententiæ vt sic conditionatæ (id est dictas habenti conditiones seu qualitates) patrocinantur, aliquem posse rationes afferre, quæ euidenter ac in rigore demonstratiuè illos, attenta ipsorum mente, erroris aut improbabilitatis conuincant &c. Iuxta quæ constat neque id, quod habet, de morali demonstratione, locum habere posse, vt proptereà aliquid de sententiæ probabilitate detrahi debeat. Quia similiter temerarium est etiam cogitare celeberrimos Doctores improbabiliter locutos, & contra eos esse moralem demonstrationem, quæ in materia, de qua agitur, speculatiuæ, & ab intrinseco tali æquiualet, cùm non sit alia requisita, illis sic fatentibus, & aduersarijs etiam suffragantibus.
Loading...