*Videri etiam potest Remigius in
Praxi
Remigij obseruanda doctrina.
Parochorum ac Confessariorum Tract. 2.
Cap. 7. §. 16.
vers. vlt. prudenter circa hoc locutus, ait enim
Antuerpiæ, quæ Brabantiæ est Emporium, circa
pecuniæ mutuationem taxam haberi, aliquando
enim sex tantùm pro centum rependuntur, & quandôque ad duodecim excrescere, iuxta legem
Caroli V. latæ Bruxellis
an. 1540. & subdit quidquid Doctores circa hoc disputent, videri sibi in
hac materia sicut in Cambijs, conductionibus
pecuniæ, mutuationibus cum pignoribus aut sine
illis, &c. non posse præmium determinatum assignari, nec futurum Theologum, qui circa ista
exactè loqui, nisi qui & Mercator sit, sciat valorem monetæ, in vno currentem loco vt ad alium
deferatur. Et ita iustam compensationem à viris
negotiatoribus probæ vitæ, & timoratæ conscientiæ pendere, qui iuxta circumstantias temporis, abundantiæ, aut penuriæ pecuniæ, periculum
mutationis illius, & conductionis, possunt & soliti sunt, quod liceat incrementum, iudicare. Et
ita censuisse affirmat viros doctos à se consultos.
Additque sic:
& ita ego interrogare pœnitentem
soleo, cum scrupulo circa excessum accedentem, an
iuxta præmia tunc in foro currentia sit operatus? & si
respondeat sic inter personas probæ vitæ & conscientiæ praxim extitisse, aio illi suam esse securam. Sed
si dicat à semetipso disposita suæ tantum vtilitati
intento, eum obligo ad restituendum omne illud, in
quo mutuatarius defraudatus inuenitur. Quæ doctrina ad Confessarij est leuamen opportuna, dum
eum ab euoluendis multis summis excusat, quas viri
docti de Cambijs, conductionibus &c. conscripserunt.
Et sæpè accidit vt post eas visas & reuisas, maiori
cum confusione remaneant, quia illis conscripsere
temporibus, & aureis sæculis in contractatione &
commercio æqualibus, neque horum, in quibus viuimus, mutationibus & varietatibus subiectis. Sic ille, qui si P. Molinam legisset, consultatione aliorum, quasi pro re noua & inaudita, non indiguisset.