CIRCA TITULUM VI. De Prætoribus Indorum.

§. Unicus.

Aliqua circa ipsos percurruntur.
1040
*QUidquid eorum potest onerare
conscientias conati sumus compendiarijs assertis explicare. Et addi quidem non pauca possent, si de modis, Regia vulnerata auctoritate, furandi, quos nonnullorum non cessat avaritia insatiabilis parturire, utilis esset operæ pretium disputare. Et quomodo disputationi locus sit, ubi dubitationi esse nullus potest, nisi velimus circa furtum inquirere, hoc aut illo modo perpetratum, an licitum sit. Sunt enim adeò manifestæ iniquorum quæstuum artes. ut nihil Theologis discutiendum relinquant, cùm circa illas Theologus esse quicumq;quicumque possit doctrinędoctrinæ ChristianęChristianæ rudimenta pernoscens. Cur ergo non jam in æquivoco, sed in univoco pessimo laboremus, cùm Prætor & fur pro eodem stent, ut ipsi per
Vide Tit. 7 n. 6.
jocum dicere soliti? Pareneticè potiùs videtur agendo exhortationibus Christianis, quàm Theologicis documentis. Sed, ut cum Persio loquar, Quis leget hæc num tu istud ait? Nemo
Persius. Satyr. 1.
hercule nemo. Nemo inquam opportunè, ut esse remedio possit, etiam per digniorem canalem ad aures dociles perventuro. Miseret me hominum istorum, ut cum docto ex Nostris auctore loquar, de quibusdam alijs lucifugis disserente. Et quomodo non misereat, ubi adeò certa perditio, & formidabile præcipitium. Qui non in
Ioan. 10. v. 1 & 7.
trat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliundè, ille fur est & latro. Christi verba sunt Joan. 10. v. 1. Circa quæ sic celebris & eruditus Inter
Novarinus.
pres: Ascensus iste non tam ascensus est, quàm præcipitium. Malè de ovibus agitur, cùm, qui illas recturus est, ascensum tantùm cogitat, non curam: & culmen spectat, neglecta ovium solicitudine. Ille fur est & latro. Fur, qui surripere, latro qui mactare oves quærit: Sed cum ovibus etiam se: sicque dum furatur alienum, perdit se: dum occidit ablatum, sui est carnifex. Sic ille. Indorum provincia ovile quidem est. Quid enim illi nisi oves imbellis indolis, & quanti quanti sunt communibus utilitatibus destinati? Nisi quandoque accidat, ut eos desperatio reddat armatos, & violatæ contra divinas Regiasque leges vindices libertatis. Ad hoc ergo ovile, dum non per ostium, sed aliundè paratur ascensus juxta expositionem dictam, perditio est, & pręcipitiumpræcipitium, & propria ascendentis carnificina. Jntrandum ergo, non ascendendum, sursum cupiditatis | igne tollente; intrandum inquam per ostium. Et quale ostium? Ego sum ostium: per me si quis introierit salvabitur. v. 7. Per Christum ergo intrandum, sin minùs, de salvatione actum. Christianè intrandum, Christianè agendum, & ita tractandæ oves, ut esse utiles possint; erunt enim, salvo Christianarum obligationum in Christiano Prætore respectu.
1041
*Et sunt quidem multi per ostium
intrantes, circa juramenti obligationem attenti, ijsq́ue contenti, quæ moderata cum industria potuerint comparare. De quibus id usurpare non immeritò possumus, quod post adducta nuper verba à Christo additum: & ingredietur, & egredietur, & pascua inveniet. Ingredietur inquam per ostium ChristũChristum, Christianè scilicet,
Ioan. 10. v. 7.
& egredietur pariter Christianè, & sic pascua inveniet, commoda videlicet non spiritualia solùm, sed temporalia, per pascua designata, sic enim Psal. 22. v. 1. In loco pascuæ ibi me col
Psal. 22. v. 1.
locavit. Pro quo & illud Pastoris summi Matth. 6. v. 26. Respicite volatilia cæli &c. & Pater vester cælestis pascit illa. Nonne vos magis pluris est is
Matth. 6. v. 26.
illis? Ubi supplendum, quod ab ipso omissum, & satis volebat intelligi: Nonne vos magis pluris estis illis, ut vos Pater cælestis pascat? Ut in loco pascuæ vos curet Paterna solicitudine collocare. Inveniant ergo ij, de quibus agimus, egredientes pascua, quia ipsis oves utiles cum Christiana moderatione tractatæ, & sic commodis competentibus divitati, quibus honestè vitam transigere queant, eorum antipodæ, qui aliundè ascendentes, etsi multa corradant, nihil tandem inveniunt in manibus suis, de quibus vates Rex Psal. 75. v. 5. Dormierunt somnum suum, & nihil invenerunt omnes viri divi
Psal. 75. v. 5.
tiarum in manibus suis. Ubi quod non inveniant, ad mortem referunt communiter Interpretes, ex quibus Cardinalis Bellarminus ita scribit: Toto tempore vitæ bujus quasi sopore gravi concu
Cardinalis Bellarmin.
piscentiæ & ignorantiæ oppreßi quietè dormierunt, somniantes se divites & beatos esse: sed ubi per mortem evigilaverunt (pœna enim aperit oculos, quos culpa clauserat) nihil invenerunt in manibus suis: & tunc intellexerunt, bona huius vitæ non vera bona, sed ludibria somniantium fuisse: & ex ijs nihil sibi remansisse, nisi vermem conscientiæ, & pœnæ sempiternæ reatum. Sic ille. Sed non sic tantùm illi, de quibus sermo; quia ante mortem etiam ex ijs, quæ somniantes futuros se felices collegerant, nihil inveniunt in manibus suis, nisi vermem conscientiæ, & sempiternæ pœnæ formidinem, justo Dei judicio malè partis cursu brevissimo dissipatis.
1042
*Ex dictis id satis habetur perspi
Circa juramentum ut obliget.
cuum quanto conscientiæ gravamine ij, ad quos electio Prætorum spectet, possint in illa prægravari; dum sine delectu huic muneri præficiuntur, de quo dictum aliàs: quod & oporteret ipsis frequentiùs inculcari. Quoad juramentum circa contractus, de quo Cap. 1. dictum, addi potest id, quod circa illius interpretationem Doctores tradunt, faciendam quidem illam in favorem jurantis, quia qui jurant se quantùm possunt minùs intendunt obligare, salva juramenti veritate, & expressa se obligandi voluntate. Quod equidem in juramento Prætorum potest sæpiùs accidere: multi siquidem jurant, quid jurent non penitus percallentes, unde ad convenientem intellectum revocandi sunt, juxta dicta ibidem. Id quod si aliquando fallit, in hac certè caussa debet maximè locum habere, ubi de amovendis injustis oneribus agitur, Indorum scilicet miserabilium maximè personarum; quandoquidem juramentum spontaneum non est, sed à lege dispositum & minimè in jurantium utilitatem. Ratio
Regula pro interpretatione.
enim quæ pro regula præfata adducitur, quia semper præsumitur jurans minùs voluisse suæ libertati nocere, ut ex mente Doctorum, quos citat, & aliorum, quos citare posset, proponit P. Tamburinus Lib. 3. in Decalogum Cap. 3. §. 4.
P. Tamburinus.
nu. 1. id tantùm videtur intendere, quod de spontaneo juramento, aut etiam ad spontaneos contractus applicatur, non verò quando de non gravanda aliorum, miserorum præsertim, libertate agitur, pro qua tantùm à lege dispositum invenitur. Unde interpretationes, quæ in materijs alijs esse verosimiles possent, in præsenti non sunt generaliter admittendæ, sed standum exactè legis verbis, & legislatoris intentioni, ac legis fini, ne aliàs inutilis ferè reddatur. Et cùm hoc loco de ijs præsertim agamus, qui Dei timore postposito, juxta dicta non verentur Indorum, ac suimetipsorum esse carnifices, non est cur pro illis favorabiles intellectus conquiramus, qui tamen pro alijs Christianè agentibus possunt meritò in Auctoribus inventi, aut ab eisdem verosimiliter indicati, ministrari. Extat etiam apud citatum Scriptorem recepta doctrina nu. 2. quòd si ex
circumstantijs certus sit jurans se promisisse observantiam statutorum, ad ea tenetur. Itaque licet expressè de promissione non constet, quia neque expressa ac formali voluntate, si tamen ex circumstantijs voluntas saltem virtualis aut legi conformis colligatur, pro certo habendum est juramentum, licet tergiversari quis velit, quando observantia urgere incipit. Id quod in casu præsenti usu venit, ubi jurans ex circumstantijs certus esse debet de sua promissione, cùm legis intentioni debuerit esse conformis, & res ipsa ita clamet, quia aliàs Catholicorum Regum circa hoc providentia inutilis redderetur. Accedit quod circa dubium non cadens circa juramentum ipsum, sed supra rei juratæ conditionem habet P. Suarez Lib. 2. de Iuramen
P. Suarez.
to Cap. 35. nu. 10. quando scilicet dubitatur an rei juratæ sit tanta facta mutatio, ut juramentum desinat obligare: tunc enim stat pro juramento possessio. Idem enim est quando de modo juramenti dubitatur, cùm constet revera fuisse juratum: stat siquidem pro eo possessio, quia stat etiam jurandi legitima consuetudo, & legis minimè dubia intentio, unde & duplex est possessio. Perinde namque est de varietate rei juratæ dubitare, aut mutatione facta circa illam, ac de occurrente secundùm jurantis apprehensionem, quia difficilior apparet, circa quam tamen difficultatem an sit sufficiens dubitatur.
Loading...