SECTIO XXVIII.

SECTIO XXVIII.

An, & quomodo sit iudici licitus vsus opinionis minùs probabilis.
267
*DIfficultatem euoluit Auctor Quæst.
24. nu. 7. & seqq. & pro ea sequentes statuit Assertiones. Prima est. Ex natura rei iudex in ferenda sententia licitè sequi potest opinionem, quam iudicat minùs probabilem, & secundùm eam iudicare. Immò sæpè expedit eum teneri ad taliter faciendum. Id probat; quia potest ferri lex vt iudices sequantur in iudicando sententias alicuius magni Doctoris, quiquscum ille semper non sentiat. Item priuilegium tale potest locis aliquibus aut personis concedi, vt hospitalibus &c. Secunda. Iudex in caußis ciuilibus proferens sententiam definitiuam iuris, in quibus personæ &
caussæ exigunt probationem æqualem, neque specialibus legum priuilegijs muniuntur, tenetur sequi opinionem, quæ omnibus inspectis ipsi probabilior videtur. Probat fusiùs, & bonis quidem fundamentis, iuribus, Auctoribus, ac obiectorum solutionibus. Tertia. In eisdem caußis ciuilibus quando iura v
triusque partis creduntur æqualia, iudex in neutrius partis fauorem ferre potest sententiam definitiuam aduersus partem æmulam, sed declarare debet vtriusque partis ius esse æquè verisimile, adeoque debet vel rem diuidere, vel compositionem inter partes facere. Citat pro ea Syluestrum verb. Iudex. & Bañez Quæst. 63. Arti. 4. quamuis fateatur plurimos alios oppositum tenere apud Cardinalem Lugo Disp. 37. de Iust. Sect. 10. & pro qua stare ait omnes, aut ferè omnes rationes, quæ pro præcedenti, concludens id non esse reddere vnicuique quod suum est, & ita neque esse actum iustitiæ, & consequenter neque iudicium iustum, sed iniquum, quia omne iudicium iustum est actus iustitiæ. Quarta. Hæc Propositio. Iudici in iudicando
licet sequi opinionem minùs probabilem ab ipso pro tali euidenter cognitam, aut absolutè creditam vt talem, non est probabilis. Probat, quia argumenta illam tenentium sunt debilia, & qui illam tenuerunt Theologi paucis lineis rem tanti momenti expediuerunt, à paritatibus quibusdam arguentes, vnde posteriores ferè vnanimes contrarium amplexi sunt, quia motiua penetrarunt à prioribus minimè penetrata. Addit tamen secus accide
Exceptio notabilis.
re posse, quando diuersitas inter opiniones non est euidenter discernibilis: tunc enim iudex comparando rationes vtrique parti fauentes, & reflectendo ad stimulum, quem singulæ imprimunt in suum animum, fieri poterit vt erret, ac bona fide credat rationes has cum stimulo ab eis orto esse vehementiores rationibus cum stimulo allicientibus in contrarium, quamuis oppositum sit verum. Tenetur ergo sententiam ferre pro parte minùs probabili, quam tamen ipse inculpabiliter errando iudicat probabiliorem. Neque potest esse lex obligans ad præferendam partem verè probabiliorem quia obligaret ad impossibile, vt scilicet non sectaretur iudicium suum. Quinta. Hæc Præpositio: Licet iudici in iudicando sequi
5. Circa eamdem censuram.
quamlibet ex sententijs, quæ omnibus inspectis bona fide ab illo habentur æquè probabiles, meo iudicio non est intrinsecè probabilis. Probat, quia aliter sentientes, ex ignorantia aut inaduertentia procedunt. Vnde sic subdit: Hoc vnum audacter dico: Nemo ex aduersarijs hactenus expendit argumenta, quibus nostram sententiam stabiliuimus. Præsumendum ergo est illos ex ignorantia principiorum nostrorum suam opinionem tradidisse. At quando &c. Sic ille.
268
*Quam etiam sententiam adductis eis
dem rationibus, textibus, & Auctoribus, & quandoque verbis, tenet P. Antonius Perez Tractatu de Iust. & Iur. Disput. 4. Cap. 4. qui etiam circa censuram eodem modo locutus, vt videatur sanè P. Terillus diu post scribens, nec editionem posthumi operis assecutus, manuscriptis eius instructus, cùm & substantiam totius discursus & modum loquendi, cùm ad censuram deuenitur, obseruet, vt quæ sequuntur ex fine citati Capitis, deprompta demonstrabunt. Sic enim ibi: Respon|deo, mihi esse valde probabile aut ferè certum, paucos iudices id posse facere (scilicet sine conscientiæ scrupulo taliter operari.) Nam si examinantur auctoritates apparebit Iurisperitos non posse in hac re sedare conscientiam: nam licet illi concedant caussas pro amicis, & dicant in iure controuerso non teneri de syndicatu, intelligindi sunt de foro externo, nam iudicium de foro interno & conscientiæ non spectat propriè ad Iurisperitos; quòd si velint sine notitia Theologiæ de hac re interponere suum iudicium, reijciendi sunt, sicut sutor vltra crepidam. De Theologis verò illud ego ausim dicere non aduertisse omnes textus & iura à nobis allata: non enim ad illa respondent, & plerique breuißimè quæstionem tractant, & vix afferunt aliud argumentum præter illud, quod ducitur à paritate rationis aliorum casuum. Sed meo iudicio in hac re argumentum ductum à sola similitudine numquàm habet probabilitatem, propter manifestam rationem discriminis. Itaque licet concedam posse aliquos decipi inuincibiliter; tamen existimo non habere oppositam sententiam talem statum, vt si examinentur benè fundamenta vtriusque posset apparere probabilis: manifestè enim vincunt argumenta nostræ sententiæ, neque argumenta oppositæ vim habent, nisi apud illum, qui nostræ sententiæ argumenta non audiuit. Quando autem probabilitas fundatur in ignorantia probabilioris principij, supra diximus eam nullo modo sufficere ad faciendam sententiam probabilem apud eos, qui non ignorant illud principium probabilius. Adde dictis illud principium naturale. Quod tibi non vis, &c.
269
*Hæc cùm ita se habeant non est animus
modò quæstionem hanc ita discussione exacta prosequi, vt vel assertam à præfatis Scriptoribus sententiam comprobem, quod doctè ab ipsis & alijs præstitum, vel oppositam contra ipsos, eorum disiectis argumentis, & fauentibus eidem propositis studeam comprobare. Solùm ergo circa probabilitatem addendum aliquid, & videndum an præfati Scriptores merito sint eo locuti rigore, quem eorum verbis adductis, excepimus, cùm aliàs ex ijsdem possit probabilitas elici: pro quo sequentia deseruient.
Primò dicunt Iurisperitos in hoc negotio non
1. Iurisperitorum Auctoritas,
curandos. Ergo neque curandi, qui illicitum affirmant talem minùs probabilis sententiæ vsum. Atqui ipsi Tiraquellum & Menochium, qui alios suæ facultatis Scriptores allegant, patronos adducunt, ex quo suæ sententiæ robur conciliari existimant. Ergo deficiente; eo ex capite probabilitas minuitur, & nihil oppositæ sua ex probabilitate detrahitur.
270
*Secundò. Sententia dicta destituta fun
2. Multa fundamenta.
damentis asseritur, & vnum illud tantum afferri, quod ex paritate desumitur. Atqui hoc immeritò dicitur, quandoquidem apud eosdem decem argumenta habentur, in quorum responsione non Ieuiter occupantur. Deinde ipsi arguunt ex obligatione iudicis arbitri, quod est à paritate arguere. Quòd si infirmum argumentum, quod à paritate desumitur ex eo asserunt, quia in iudice alia est ratio: idem etiam in iudice arbitro dici potest, pro quo rationem diuersam constat militare.
Tertiò. Ignorantia legum adscribitur Docto
ribus. sed quæro vnde illam colligant, quæ sine eorum iniuria nequit affirmari. Leges illas ipsi apud Tiraquellum & Menochium inuenerunt, quos pro ijs citant. Atqui Auctores prædicti non sunt in Bibliotheca tantùm Vaticana, aut S. Laurentij Escurialensis, vt promptum non sit eos adire, sed obuij & facile obnoxij lectioni.
271
*Quartò. Leges non aduertisse dicuntur
4. Leges ab ipsis ponderatæ.
ab ipsis adductas, quia ad illas non respondent. Atqui hoc sine sufficienti fundamento profertur, sicut & præcedens: potuerunt enim leges, iura, & textus aduertere, & ad illa non respondere, quia nullum in illis robur deprehenderunt.
Quintò. Quòd plerique breuissimè quæstio
5. Breuitas falsò carpta.
nem tractant, non videtur obstare; eo enim quòd plerique dicuntur ita in eo versati, plures alij non breuissimè, sed ex professo eam tractantes indicantur. Et quidem Auctorum attendenda conditio: quidam enim etsi breues, doctissimi sunt, qui meritò debent censeri rem intimè penetrasse, & breuiter digestam protulisse. Tales certè Cardinales Caietanus, & Toletus, ac P. Sa, vt alios missos faciam.
272
*Sextò. P. Antonius Perez citato in loco
sic locutus: Respondeo. Si iudex examinati fundamentis & auctoritatibus nostræ sententiæ & oppositæ, poßit formare iudicium liberans se ipsum à scrupulo conscientiæ tunc posse sequi opinionem nostræ contrariam. Sic ille. Ergo fundamenta talia non sunt, vt irrefragabilia debeant censeri, quandoquidem vt possibilis permittitur operatio contra illam, eorum non obstante firmitate, ei qui ea exactè ponderârit. Quòd autem id euenire queat, quæ sequuntur, & iam dedimus, manifestant: paucos scilicet iudices id facere posse. Sed & posse plures, probabile eidem est, quamuis addat, & ferè certum: quod non tollit id, quod de probabilitate dixerat, aliàs id inutiliter & incongruè præmisisset. Habent ergo fundamenta prædicta probabilem solutionem à doctis iudicibus natam adhiberi.
273
*Septimò. Idem Pater nu. 12. ita scribit:
Supponendum est opiniones aliquando versari circa eam quæstionem, vtrùm liceat iudici hoc facere, aut illud: hanc sententiam proferre, aut non proferre. In hoc casu nulla est peculiaris difficultas, potest enim iudex non minùs quàm in alijs rebus sequi opinionem minùs probabilem: nam licet poßit iudicare ex probabiliori opinione se peccare, si non proferat talem sententiam, tamen propter probabilitatem oppositæ opinionis potest suspendere hoc iudicium, qua suspensione facta non poterit peccare. Est enim regula generalis mihi verißima, quam aliàs fusè ostendi, & si per tempus licuerit, ostendam, peccatum pendere à dictamine actualis rationis illud prohibente. Quarè si inculpabiliter possumus suspendere tale iudicium & dictamen, fieri non poterit vt peccemus. Sic ille, id confirmans nu. 34. Iuxta quod sequi videtur id, quod, quod pro sententiæ, de qua agitur, probabilitate, apertè conducit, cùm aperte asseratur iudicem in proferenda sententia posse minùs probabilem sententiam amplecti. Quomodocumque autem id explicetur, ex eo fundamenta ab ipso adducta penitus infirma præcipuumque illud ex propria officij iudicis ratione desumptum: Ecce enim iudicem sine violatione obligationis ratione officij competentis, quod est magis probabile derelinquit. Ecce sine transgressione legum id stat, quod ingenuè profertur. Ergo probabile est neque ratione officij, neque vi legum, id quod adeò | acriter contenditur, repugnare. Quod vrgetur
Et in criminalibus absolutè.
ex eo quod ab eisdem conceditur, scilicet in criminalibus posse benignam sententiam, & si minùs probabilem, amplecti iudicem, vt videri apud P. Antonium potest n. 64. & seqq. & P. Terillus, licet quod de minùs probabili sententia dicitur refugiat admittere, quia eo ipso quòd illam amplectatur, probabiliorem reddit, iuxta dicta Sect. præced. ad concedendum tamen re ipsa quod citatus Pater eidem suggessit, ea habet quæ extant n. 30. & 31.
274
*Octauò. Lex illa præcipua, Ob carnem
ff. de testibus, quam & dedimus n. 200. de testibus agit, iuxta quorum fidem sine humano respectu motum animi sui debet iudex confirmare. Tunc sic. Quod ad motum animi spectat non potest lex humana præcipere, vt est communissima Doctorum sententia, pro qua & ipse P. Antonius Tractatu de Sacramento Pœnitentiæ. Disp.
4. Cap. 2. nu. 12. vbi probat, quòd si confessio à Christo non fuisset præcepta, minimè ab Ecclesia præcipi potuisset, quia non potest præcipere confessionem peccati merè interni. Ergo quod lege præcipitur id est, cuius violatio possit exteriùs deprehendi, & puniri, quia contra iustitiam indicatum. Tunc vltra. Qui secutus est probabilem sententiam non punitur in Syndicatu: ergo lex dicta ad nihil amplius vim suam extendit. Antecedens conceditur à dicto Patre, cuius verba dedimus nu. 268. Verba ergo illa legis exhortationem continent id ostendentem, quod est legi naturali conforme, vnde iuxta illius dictamina procedendum. Vidimus autem nu. 267. P. Terillum asserentem ex natura rei in ferenda sententia licitè posse iudicem minùs probabilia sequi, probabilioribus relictis. Qui & Quæst. 9. num. 33. ad leges, quæ adducuntur de testibus, respondet tantùm pro externo foro procedere.
275
*Lex autem, Rem non nouam, Cod. de iu
dicijs, quæ etiam adducitur, vbi præscribitur iudicibus cum veritate, iuramento præstito, iudicare, parùm vrget. 1. quia vbi iuramentum adhibetur, cessat quæstio. 2. quia falsum est quod dicitur iurare iudices se facturos, quod eis melius & tutius visum fuerit, ex quo apparet textum non peruisum. Tantùm ergo in eo dicitur cum veritate & legum obseruatione iudicium disposituros. Quod equidem ita faciendum vbi veritas clarè dignoscitur, & lex illam sine controuersiæ interpositione proponit. Vbi ergo ius controuersum est, iuramenti cessat obligatio, cùm circa illud nihil sit, quod, vt vidimus, debeat plectere Syndicatus. 3. lex illa Iustiniani, quæ in lite qualibet iuramentum adhibendum præcipiebat, in vsu non est, in Hispania præsertim, vbi Cæsareis legibus non iudicatur. Adducitur etiam à P. Terillo §. Hodie, legi eidem adnexus, sed illud ad solos pertinere aduocatos aduertere potuisset.
276
*Nonò. Sententiam latam iuxta minùs
probabilem sententiam iustam esse in foro externo affirmat P. Antonius Perez, licet sit lata iuxta minùs probabilem sententiam, nec esse locum compensationi. In casu enim de quo loquimur, ipsa probatio sententiæ, quæ in foro externo non fuit iniusta victori, tribuit efficaciter ius, propter auctoritatem rei iudicatæ, vt ille loquitur. In foro ergo externo iusta habetur sententia iuxta minùs probabilem lata opinionem, etiamsi de eo constet. Ergo leges, quæ veritatem sequendam, & iustè ac rectè iudicandum, siue sacræ, siue ciuiles disponunt, internum conscientiæ statum non attingunt, & externa sunt iustitiæ probabilitate contentæ: aliud enim velle implicatissimum esset forensibus tractatibus negotium aggrauare.
277
*Et vt de sacris legibus id addamus, quod
& ab Auctoribus citatis allatum: Citatus D. Ambrosius apud Gratianum, nec tamen indicato Capite. Sic P. Antonius S. Doctorem allegans & sententiam proferens ex Sermone 2. in Psal. 19. P. Terillus ex Serm. 20. in Psal. 110. mendacissima citatione, quia neque sermones tales extant, & quæ afferuntur verba habentur Octonario 20. in Psal. 118. ad illud: Miserationes tuæ multæ, Domine. & apud Gratianum in Cap. Iudicet. 3. q. 7. & sunt ista: Bonus iudex nihil ex arbitrio suo facit, & domesticæ proposito voluntatis: sed iuxta leges & iura pronuntiat, statutis iuris obtemperat, non indulget propriæ voluntati; nihil paratum & meditatum domo defert, sed sicut audit, ita iudicat, & sicut se habet negotij natura decernit. Obsequitur legibus, non aduersatur: examinat caussæ merita, non mutat. Discite iudices sæculi quem in iudicando tenere debeatis affectum, quam sobrietatem, quam sinceritatem. Sic ille, Ad quod in primis dicendum, Doctorem Sanctum, & iudicem quidem peritissimum, vt expenditur, iudices sæculi ad Christi æmulationem exhortari, vnde ab illis non id tantùm, quod strictæ est obligationis exigit, sed quod perfectionis, ad quam constat neutiquam obligandos. Deinde dici conuenienter potest, quidquid ab eo exigitur, ab ijs præstari, qui secundùm probabiles sententias, etiam si minùs aliquando tales, iudicant: non enim ex arbitrio id faciunt, neque ex proposito domesticæ voluntatis, sed iuxta id, quod est ratione & auctoritate roboratum: vnde & iuxta leges & iura, quæ, vt diximus, eo sunt iudicandi modo contenta, vt nihil iniustum appareat exteriùs; in quo & statutis obtemperant, neque propriæ indulgent voluntati: multoties enim quia probabilitas non est certa, contra omnem carnalem affectum sunt dispositi pronuntiare, vnde nec paratum & meditatum domo deferunt, sed sicut audiunt ita iudicant, quando res ad testium debet dicta reuocari. Obsequitur legibus, nec aduersatur, dum nihil contra illas rationabiliter operando perpetrat, examinatis caussæ meritis, nec mutatis. Quæro nunc quando iudex secundùm probabilem sententiam probabiliori reiecta iudicat: iuxta dicta nu. 273. quomodo stet Magni huius Doctoris instructio? Certè quidquid à præfatis dictum Scriptoribus fuerit, eidem poterunt applicare.
278
*Decimò, vt vidimus nu. 267. iuxta P.
Terillum licitum est sequi sententiam minùs probabilem, quando ad maiorem probabilitatem solus additur stimulus affectionis circa illam. Ergo tunc iudex indulget propriæ voluntati. Qui stimulus cùm haberi etiam erga minùs probabilem possit, semper erit licitum eidem, si consequenter ad suam de possibili circa minùs probabiles assensu sententiam sit loquendum, iuxta illas operari. Vnde & contra D. Ambrosij mentem, pro qua certat, & contra se ipsum amplissimam iudi|cibus licentiam indulgebit. Quia verò Doctorem sanctum sibi non patietur aduersum, exponet equidem, & expositionem accommodabit pariter nobis, vt ea nos etiam tueamur.
279
*Vndecimò. Præter graues Theologos,
ex quibus plures recensui Tomo 1. Thesauri. Tit. 9. n. 7. & Auctarij Parte 1. n. 697 de quibus & suprà n. 54. sunt innumeri Iurisperiti licitum vsum, de quo agimus, asserentes. Vult autem P. Antonius Perez illos non curandos, quia negotium conscientiæ agitur, in quo illi sunt iudices incompetentes, cùm ad Theologos tantùm constet pertinere, de quo & dictum nu. 269. Atqui id stare nequit, quia licet reuera Iuristæ puri hallucinari soleant, sunt tamen inter eos, qui Theologicis sunt imbuti notitijs, vnde & cum Theologis numerantur, cùm de casibus conscientiæ agitur, vt Hostiensis, Panormitanus, Couarrubias, Nauarrus, & sic alij. Inter eos autem, qui dictum vsum probant, suntque innumeri, proculdubio inueniuntur multi, qui prædicta excellunt qualitate, & ita opinioni præfatæ non leue auctoritatis pondus accumulant, quod ei adiunctum, quod ex consensu Theologorum habetur, non potest non sententiam istam inter probabiles collocare. Quæ ratio vim accipit ex aduersarijs, quatenus ob defectum Theologi Iurisperitos arcendos clamitant in præsentis caussæ iudicio, futuri ergo: vbi defectus talis non apparet. Et licet tales summi Theologi esse nequeant, dum tamen ex iuris exacta notitia pariter procedunt, negari nequit quin pondus dictum eorum possint habere sententiæ.
280
*Duodecimò, Obijcitur regula 45. Iuris
in 6. Inspiciendum in obscuris quod est verosimilius, vel quod plerumque fieri consueuit. Sed certè, si regula hæc quidquam in proposito probat, ad alia omnia pariter extendenda, in quibus occurrit obscuritas, & ita non licebit in obscuris minùs tuta complecti: quod quidem à P. Terillo ex præfata regula arguente non admittitur, sed contra illud per plures Quæstiones insurgit. Sed non prætereundum id, quod habet Quæst. 18. in fine, vbi ita scribit: Hoc vnum suppono neminem vnquàm in du
Ex P. Terillo contra eumdem.
bio iuris aut facti excusari à peccato, si minùs tuta sectetur, nisi prudenter dubium deponat: simulque noto Theologos omnes & Canonistas vnanimiter docere, quòd in dubio tam facti quàm iuris, pars minùs tuta sæpè sit licita, etsi nulla sit certitudo directa de veritate rei dubiæ: nemo enim de hac re tractatum edidit, qui id expreßè non tradat. Vnde videat quàm immeritò Recentiores aliqui contendant partem tutiorem in omni casu esse sectandam, vbi certum non est nullam, ne materialem quidem legis violationem in sectanda parte minùs tuta contineri. Iuxta hæc ergo, regula præfata ita exponenda, vt verosimilius quidem sit inspiciendum & tenendum, nisi prudens ratio aliud persuadere possit, qualis in sequela opinionis minùs tutæ inuenitur. Et idem est cùm plerumque aliquid fieri consueuit: talis enim consuetudo supponitur vim legis non habere, sic enim non esset obscuritas: cumque ea perstet, idem est pariter asserendum. Iuxta hæc ergo videtur.
281
*Dicendum opinionem, quam prædicti
Patres impugnant non esse improbabilem. Quod equidem ex eo admittendum venit, quia si nimis circa hoc velimus vrgere, & vsum Tribunalium receptissimum condemnemus vt penitus iniquum, occasiones accrescent multa peccata perpetrandi. Et quidem qui ita animo destinaret, vt semper iuxta suæ sit iudicaturus placitum voluntatis, siue plus, siue minùs probabiles opiniones pro varietate caussarum occurrerint, non videtur à grauis reatu criminis excusandus: hoc enim nullus qui excusat Auctor occurrit, & animum arguit prauè erga iustitiæ administrationem affectum, periculo expositum ab eius rectitudine aliquoties declinandi, & obnoxium scandalis, quæ vix moraliter euitari possunt. Quòd autem ali
Pro praxi vtilia.
quando id præstari queat, salua etiam pietate, ex eo constat, quia si pauper cum diuite litiget, & ius illius minùs sit probabile, sicut & opinio fauens reo in caussa capitali, aut eidem proxima: non est profecto cur carpendus veniat iudex, in quo vt sic ferat sententiam nullus prauus affectus dominatur. Immo etiam in caussa capitali sententięsententiæ minùs probabilis vsus contra reum esse potest quandoque laudabilis, si iudex sibi persuadeat reum suæ libertati redditum, Reipublicæ perniciosum futurum, nec modus conueniens appareat damna huiusmodi præcauendi. In summa, sit iudex doctus, aut docilis, Deum timens, & seriò ac solidè Christianus, & operetur vt velit suffragio probabilium opinionum, eligens cùm placuerit mitiores. Neque vbi ciuiliter inter partes agitur, nimis est de priuando aliquem obscuro iure curandum, quod verosimili actione prosequitur, aut re, pro qua satagit: nam eam, quam ille non habuerit, habebit alter, & nihil Reipublicæ deperibit.
282
*Illustrissimus Caramuel conformiter ad
prædicta sic scribit in Theologia fundamentali nu, 901. Hinc oritur quòd in varietate opinionum teneatur etiam iudex sequi minùs probabilem, si reo fauorabilior sit, quia debet pro reo facere quantùm potest, & habere illam sententiam potest. Coriolanus nu. 380. Nota hoc, quod non benè intelligitur à multis Ethicis. Sic ille. Ethicos intelligens moralium rerum tractatores, qui videlicet sententiam, quam præfati tenent Scriptores ab ipso non visi, etiam amplectuntur.
283
*P. Antonius Naldus toties à Diana cum
Item Antonius Naldus.
veneratione citatus, vtpotè non solùm doctus Theologus, sed Canonista, vt eius eruditæ Allelegationes ostendunt, in Quæstionibus practicis verb. Doctor n. 3. præfatis consonans ita loquitur: Vnde mente teneas doctrinam Alciati in 5. Responsa
Alciatur.
prudentum Col. 6. cum seq. in fine Instit. de iure natur. gent. & ciuil. vbi ait: Si liquet quidnam omnes, vel maior pars Doctorum sentiat, iudex periculo suo contra communem opinionem iudicare dicitur, etiam si multorum opinionem secutus fuisset. Dictum enim Doctoris communiter approbatum est argumentum necessarium: communis namque opinio habetur pro lege. Si verò non liquet, non possunt dici mala consilia, quæ contra opiniones, aliter sentientes, non contra ius apertè data sunt: in arbitrio enim iudicantis est quam maluerit partem gratificare. In hoc autem casu post Hostiensem tenet Nauarrus. Cap. Si quis autem nu. 53. de Pœnit. dist. 7. quando scilicet sumus inter diuersas opiniones, & diuersa iudicia, semper humaniorem & æquiorem sententiam præferendam esse: pro quo & facit l. sinal. ad fin. Cod. | Qui bonis cedere poßit & ex recentioribus & antiquis etiam omnes in eamdem videntur sententiam ire. Sic ille.
284
*Thomas Zerola Episcopus Minorensis
Thomas Zerola.
in Praxi Episcopali Parte 1. verb. Iudex, vers. Decimo sexto, sic habet: Iudex non debet tenere insolitas opiniones, sed inhærere opinioni Maiorum, seu communi. Glossa & Salicet. in l. 2. C. de sentent. Nouella de iure pro tim. §. Tertius n. 770. Nam iudex secutus communem opinionem, licet in rei veritate illa non esset iuridica, tamen est excusatus, nec dicitur peccare, & se potest defendere in syndicatu, si suæ sententiæ propter hoc fuerint reuocatæ. Ita Geminianus in Cap. 1. per illum textum de postulat. Prælat. Lib. 6. vers. Secundò sic doctus Scriptor. de minùs probabili, dummodò insolita non sit sententia locutus: de magis enim probabili nullus in syndicatu argui potest, vt est manifestum. Quæ autem dicatur communis ex Moditio & Nauarro tradit Bordonus Tomo 3. Cap. 49. nu. 88. vers. Primò, dicens eam esse communem, quæ approbatur à sex Doctoribus ex professo tractantibus. Pro ea autem, de qua agimus, sunt viginti Doctores apud Vericelli in Quæstionibus moralibus & legalibus Tract. 2. Quæst. 15. quos & ille sequitur. Pro qua & Bordonus Tomo 5. Cap. 87. Praxeos criminalis §. 25. ita scribit: Quæres 18. Quam
Bordonus,.
opinionem sequi poßit (iudex) sine peccato, tam in condemnando, quàm in absoluendo reum? Resp. sequi posse minùs probabilem, reiecta probabiliore; cum enim in agendo prudenter se gerat, non peccat. Ita communis sententia cum Diana &c. contra magis communem. Sic ille, qui in Cap. 88. num. 49. idem cum Sperello resoluit Decis. 118. nu. 41.
285
*Thomas Del bene de Immunit. Ecclesiast.
Thomas del Bene.
Parte 1. Cap. 7. Sect. 4. in casu immunitatem eamdem concernente, quando scilicet iudex laicus ab Episcopo excommunicationem incurrat, ita loquitur: Si loquamur de opinione probabili, quamuis minùs probabili, negandum est contra Doctores,
Notanda doctrina.
quos refert & sequitur Diana Parte 5. Tract. 1. Resol. 23. quia cùm tunc iudex laicus operetur probabiliter, & sic non temerè & imprudenter, sed prudenter & cum fundamento, non committit peccatum, quod & mortale, excommunicatio, cùm sit pœna grauis, necessariò supponit, vt communiter Doctores in Tractatu de Censuris. Quapropter ob eamdem rationem rectè dixit Ioannes Valerus in differentijs vtriusque fori. verb. Opinio. diff. 1. Cap. 1. & Sancius in Selectis Disput. 44. nu. 72. in fine quòd neque poßit iudex syndicari, si in iudicando secutus fuerit opinionem etiam minùs probabilem, relicta probabiliori & communiori: quia si in tali casu syndicaretur, sine culpa puniretur, quod est iniquum, & rectæ rationi valde dissentaneum. Sic doctus Pater & Theologus, & à peritia Canonici iuris meritò collaudatus.
286
*Illustrissimus Augustinus Barbosa ex ce
Illustrissim. Barbosa.
lebrioribus sæculi huius scriptoribus vnus, in votis decisiuis & consultiuis, lib. 1. voto 1. n. 136. ita scribit: Negari non potest probabilem esse opinionem, quòd metus reuerentialis per se solum matrimonium reddit inualidum, sicut & importunæ preces ac dolus idem operantur. Et circa hunc articulum nullam esse propositionem, doctrinam, aut sundamentum. quod ad minùs probabilitatem non habeat, vnde in consulendo & iudicando potest tuta conscientia sequi hæc opinio probabilis, relictâ alia forsan probabiliori, vt per Nauarrum in Manuali Latino Cap. 17. nu. 288. Angelum. Verb. Opinio. n. 2. Valentiam in 1. 2. Disput. 2. q. 12. pun. 4. quæst. 2. Super Verb. Dubium, Sayrum in claui regia Lib. 1. Cap. 6. n. 8. Azorium Institut. moral. Parte 1. Lib. (quem non citat) Cap. 7. Quæs. 6. Torres de fide. Disput. 85. Dub. 3. Vasquez 1. 2. Tomo 1. Disput. 62. Cap. 4. n. 12. Sanchez in Præcepta Decalogi Tomo 1. lib. 1. Cap. 9. n. 7. Ioannes Sancius in Selectis Disp. 44. n. 61. Dom. Ioannes à Solorzano de Indiarum iure lib. 3. Cap. 2. n. 38. Sic ille, P. Azor
P. Azorius ut faueat.
lib. 2. citato. Cap. & Quæst. de iudice non agit, sed generaliter statuit in agendo licitum esse aliorum opinionem sequi. & lib. 5. Cap. 1. Quæs. 2. de responsis sapientium agens, qui ab Imperatoribus vt dubia circa ius occurrentia deciderent, constituebantur, à quibus non erat licitum in iudicando recedere, ait id intelligendum temerè & facilè: quo satis indicat ab eorum opinionibus posse inculpatè recedi, & ita probabilium opinionum amplexu. Quidquid autem de exacta citatione sit aliquorum ex dictis, illud nobis sit satis, virum tantum in ea esse sententia, in qua suffragantibus eidem multis, nullum pro iudicibus offendiculum deprehenderit.
287
*Sicut neque P. Martinus Del Rio Dis
P. Martin. del Rio.
quisit. magicar. lib. 5. Appendice 2. Quæst. 1. §. 5. Quia hæc sententia. vbi circa casum, de quo ibidem, adducta sententia Vniuersitatis Ingolstadiensis, ita subdit: Quidquid autem sit de ratione illa, quam adiungunt, hoc est, siue illa opinio verior & probabilior sit, quàm contraria negatiua, quæ & ipsa à magnis Theologis & Iuristis defenditur, quod ad rem non facit, illud certum est, licet illa sententia communis verior non foret, adeò tamen probabilem & receptam esse sententiam, vt iudex eam in rem deducens, quieta & tranquilla conscientia esse debeat. Sic doctissimus ille & Theologus & Iurista, prauè quidem citatus ab Angelo Bossio Tomo 1. Tract. 1. nu. 478. non indicata Appendice, & § addito, qui in illa non extat, scilicet Quotiescumque. & est quidem §. aut versus, qui post hæc verba, Primò inquiunt, illam habet immediatè particulam, in quo & si habeatur ex nonnullorum mente pro sententia, quam tuebantur fundanda, ex duabus opinionibus æqualibus mitiorem à iudicibus eligendam; nihil tamen ex propria Auctoris mente dictum occurrit contra illorum Auctorum sententiam pronuntiante. Ibidem autem ille id confirmat quod à nobis dictum n. 281. de licito vsu opinionis minùs benignæ, etiam in caussa capitali, quando ex reo superstite damna possunt ineuitabilia pertimere, quod in Sagis & lamijs ostendit. Videndus etiam. vers. anteced. Fateor in primis.
288
*Sed & citatus P. Bossius, licet contra
P. Angelus Bossius.
riam sententiam teneat n. 485. citato. supra viginti Auctores refert, qui vti probabiliorem & veriorem, eam, de qua agimus, amplectuntur. Neque ipse penitus videtur aduersari: suam enim sententiam proponens, sequentem limitationem adijcit: Si excessus probabilitatis iuris fuerit notabilis. Quod equidem, vt credo, & aduersantes admittent: notabilis enim probabilitatis excessus indicat oppositam vix esse probabilem, & talem iudicem in iudicando amplecti, quantùm de formitatis habeat statim apparet; vnde nec sine scan|dalo videtur posse constare, sicut de iudicante semper iuxta minùs probabilem sententiam nu. 281. dicebamus.
289
*Omitto alia, id solùm addens, prædictos
scilicet duos scriptores id non assequi suis sentiendi modis, quòd scilicet pro ipsis stet communis sentiendi modus id necessarium iudicans, sicut & ipsi, vt iudicialis puritas stare possit. Satisfactio Reipublicæ, pauperum & inualidorum fiducia, & legum comperta mens. Id ostendo. Nam communis Doctorum sensus est, vt communes etiam & receptæ vti veriores sententiæ in tribunalibus vigeant, neque totum iudicij negotium arbitrio iudicum relinquatur. Magis enim communes sententiæ veriores & probabiliores iudicantur. Vnde ita scribit citatus Angelus Bossius suprà n. 486. & hanc sententiam præter Doctores suprà nu. 476. relatos proculdubiò tenent omnes Legistæ & Canonistæ asserentes iudices in iudicando teneri sequi opinionem magis communem & receptam apud Doctores; id enim ideò aiunt, quia sententia magis communis & recepta præsumitur probabilior & verior (vt dixi suprà nu. 91.) & post alios innumeros à se relatos notarunt Antonius Maria Carocius in Præfatione Tractatus de communi opinione nu. 26. & 42. & Lib. 2. Tit. 8. n. 9. Azeguidus de communi opinione Lib. 1. Cap. 1. Sylu. nupt. Lib. 5. Cap. 2. Menochius de Præsumpt. Lib. 2. Præsump. 71. num. 2. Mascardus de Probation. Conclus. 1143. n. 1. Zeballos commun. contra commu. in Præfatione n. 15. referens se ad Menochium de Præsumpt. dicta Præsumpt. 71. Nam à multis, vel pluribus peritis veritas perfecta haberi potest, quod non est in paucis l. final. post medium. vers. Lex etenim C. de fidei commißis, & quia integrum est iudicium, quod plurimorum sententia comprobatur. Can. Extra. dist. 64. Cap. Prudentiam, in fin. primi, vbi Abbas 3. Notab. n. 4. de Officio deleg. Antonius Maria Carocius d. tit. 8. num. 20. & quia faciliùs inuenitur quod à pluribus quæritur. Cap. vlt. & ibi Glossa vlt. d. n. 20. Abbas vbi supra d. nu. 24. & post plures alios Carocius d. n. 20. & Ioannes Valerus de differentia vtriusque fori. verb. Opinio. differ. 1. n. 1. in fine. Sic ille. Pro quo & facit quod ex Alciato dedimus n. 283. communem scilicet opinionem haberi pro lege, & quæ dabit Cardinalis Tuschus Tomo 5. verb. Opinio.
290
*Hæc cum ita se habeant, duo citati scri
ptores pro se nequeunt præfatam doctrinam habere, cui non obscurè aut leuiter aduersantur: volunt enim iudices eas teneri in iudicando amplecti sententias, quæ ipsis probabiliores visæ fuerint, siue communes sint, siue non communes. Vnde P. Terillus, vt vidimus nu. 267. audacter pronuntiat nullam esse legem posse, quæ iudicem obliget vt non sequatur iudicium suum & P. Antonius Perez num. 40. eodem modo de obligatione philosophatur asserens non dici in hoc casu opinionem minùs probabilem eam, quæ est minùs communis: fit enim comparatio auctoritatis & rationis: & potest sæpè ratio præponderare auctoritati etiam sapientiorum: nam aliquando ratio ita potest esse valida, vt possit homo de sapientioribus dicere eos in hac re fuisse minùs sapientes, & quandoque bonum dormitare Homerum. Iuxta quæ apparet liquidò id quod superiùs obijciebam, dictos inquam Patres pro se non habere communiorem Scriptorum sensum, quem expressimus; ex quo etiam fit plures eorum rationes, vt videri apud ipsos potest, infirmari; ac proinde minùs certam eorum reddi sententiam, quàm, exaggerationibus superadditis, arbitrantur.
291
*Ne autem nobis ea, quæ attulimus, in
commodare queant, quòd scilicet communis debeat opinio præferri, neque oppositum habere locum possit in conscientiæ tribunali, vti improbabile, obseruandæ sunt præfatæ regulæ restrictiones, quas adducit Cardinalis Tuschus suprà. Conclusione enim 149. vbi explicat quæ sit dicenda communis opinio ex Apostilla ad Alexandrum Conc. 202. in fin. verb. Numerosus l. 7. ait quòd à ratione maiori & meliori attendatur communis opinio, non à numero, & auctoritate Doctorum, Conclusione seq. aliæ occurrunt. Et Conclus. 151. ex Barbatia, quòd aliquando melior sit opinio vnius etiam minimi, quàm plurium. Sic ille Consi 1. nu. 2. circa finem lib. 1. vbi plures allegat ad hoc, & quòd non sit iudicandum ex multitudine Auctorum est textus in l. 1.
C. de veter. iur. enucl. Abbas in sua q. 4. Col. 6. vers. Item habemus. Et quòd communis opinio in tantùm sequenda, in quantùm validioribus rationibus sustinetur: si melioribus singularis fulcitur, præferenda, pro quo & in Conclus. 153. ex Geminiano Cons. 48. nu. 4. vers. 1. Quia. Item, quæ in ratione naturali fundatur, ex Riminaldo Cons. 476. nu. 22. & quæ maiorem habet æquitatem iuncta ratione naturali ex Decio Cons. 31. nu. 117. Lib. 1. Item, quæ fauet iuri communi Cap. Cùm dilectus, de Consuetud. Alexander Cons. 227. §. Ponderatis, in fin. lib. 6. Sic sunt aliæ pro quibus citatus Cardinalis ita scribit: Aliæ innumerabiles
Cardin. Tuschus.
conclusiones similes poni possent, quas Doctores miro labore vt communes constituunt; & tamen per discretam contradictionem similium opinionum communium destruuntur, ex quibus constat ea, quæ in opinionibus nostris consistunt, posse semper sustinere fallaciam. Pro vt in exemplis, quibus vno tempore communis opinio indubitata fuit apud antiquos, quæ hodie communiter reprobata reperitur. Hæc ille Conclus. 152. in fine, ex quibus collegisse iuuat in negotio opinionum, dummodò verè probabiles sint, nihil quod firmum censeri debeat, apud Scriptores haberi, vnde aut has, aut illas in operando aut iudicando sit necessarium amplexari. Vt ex hoc firmum id vnum stet, quod intendimus, sententiam scilicet, de qua agimus, & duo illi Scriptores improbabilem reputant, neutiquàm talem esse iudicandam. Quidquid etiam velit P. Bardi suprà Cap. 27. nu. 11.
Loading...