Circa Indos confitentes Sacerdotibus non bene callentibus eorum Jdioma, vt possint absolui.

1121
*QVod ad mortis spectat articulum aut
Certum pro periculo mortis.
periculum, vti certum statuendum posse absolui, sic enim est communis Ecclesiæ sensus, & consensus Doctorum, neque modò de necessitate interpretis agimus, de qua alibi. Solùm ergo circa sanum versatur difficultas, an scilicet possit confiteri non plenè intelligenti. Et posse quidem confiteri & absolui instante præ
cepto annuæ Confessionis docent P. Henriquez, P. Granadus, P. Layman, quos adducit & sequitur Leander Tomo 1. Tract. 5. Quæst. 56. P. Sa Verb. Absolutio. nu. 10. In primigenia editione, qui absolutè loquitur in hunc modum: Posse etiam absolui sanum, qui ob linguæ ignorantiam quædam solùm explicat, non omnia, probabile est: facit enim talis, quantùm potest, integram confessionem. Sic ille; quod eisdem verbis retentum in Romano exemplari, vbi Victorellus addidit auctoritatem Nauarri Consil. 14. de pœnit. & remiss. nu. 1. & quòd instante mortis periculo, non so
lùm possit absolui, sed etiam quod ad Confessionem teneatur, eadem est certitudine tenendum: an autem pro implendo Ecclesiæ præcepto, similis vrgeat obligatio, non ita videntur citati, & alij Scriptores affirmare, & non teneri, ex eo deduci potest quòd tantùm probabile dicitur posse absolui: ergo & probabile est non posse, & consequenter neque ad confessionem teneri, quæ pro obtinenda, absolutione fit; & ita si illa probabiliter est impossibilis, etiam impossibilis erit Sacramentalis Confessio. Hic enim non confessus periculo se minimè damnationis exponit, aliàs non de præcepto Ecclesiastico, sed de diuino ageretur.
1122
*Circa quod tamen, vt quod sentio in
Contrarium statuitur.
genuè proferam, non solùm mihi videtur probabile, quod præfati Scriptores asserunt, sed | etiam certum, posset scilicet absolui, & consequentur ad Confessionem annuam eum, de quo agimus, obligari. Si enim ratio aliqua dubitandi subesset, ex obligatione integritatis sumeretur, de qua in Cap. Omnis vtriusque sexus de pœnit. & remiss. Atqui illam non obstare receptissima Doctorum omnium sententia est, asserentium propter varias caussas posse Confessionem dimidiari instante præcepto: ergo & propter prædictam: quæ est irrefragabilis consequentia. Maior est certa, & Minor similiter, vnde Leander suprà, Quæst. 58. ita scribit: Sed probabilius respondeo, non solùm licere pœnitenti dimidiare Confeßionem in articulo mortis, & quando obligat præceptum diuinum aut Ecclesiasticum confitendi, in quo Auctores conueniunt &c. Ergo & in casu licebit & vrgebit obligatio, de quo agimus, quia pro eo nulla est ratio specialis, neque affertur aut afferri ab vlla potest.
1123
*Addo non solùm instante præcepto id
accidere, sed etiam quando longo tempore differenda esset Confessio id fieri posse. Quod deducitur ex sententia eorum, qui id generaliter asserunt, vt videri potest apud citatum Scriptorem Quæst. eadem, qui ex eo id probant quòd priuari fructu huius Sacramenti est notabile nocumentum: ergo ad illud vitandum licebit non integrè confiteri quando aliter non potest ex defectu Confessarij. Et pro hoc Scriptores varios casus adducunt; videturque valde rationi consonum vt id Confessarij prudentiæ relinquatur: stante enim licita possibilitate, vix determinari potest certum quid, immò & ne vix quidem, circa quod sit possibilitas contrahenda, & non valeat verosimiliter improbari. Et P. Suarez resolutioni huiusmodi non obscurè suffragatur Tomo 4. in 3. p. Disp. 23. Sect. 2. n. 7. pag. 339. (non 557. vt apud Leandrum) vbi ita scribit: Quintò contingere potest vt nulla sit Confeßionis neceßitas simpliciter, sit tamen magna vtilitas, quam per se affert Sacramentum, & augetur ex frequentia eius. Vnde si propter eam occasionem multo tempore differendum sit, consultius erit, ita confiteri, licet non sit sub obligatione. Et hoc significauit Soto supra. Denique quando nulla caussa huiusmodi interuenit, sed post breue tempus speratur commoditas integrè confitendi, tunc melius erit differre Confeßionem: immò si cessaret omnis caussa rationabilis, esset præceptum: quia tunc commodè potest seruari integritas Confeßionis etiam materialis, quod per se necessarium est, quando moraliter fieri potest: in eo autem casu ita fieri potest: quandoquidem nulla rationabilis caussa cogit ad alium Confeßionis modum: ergo. Sic ille. Iuxta quæ id stat, quod de Confessarij iudicio dicebamus. Cùm enim quamlibet rationabilem caussam sufficientem asserat ad dimidiandam Confessionem, id certè nullus alius aptiùs, quam Confessarius poterit iudicare. Et videtur sanè casus, in quo id non liceret, & à præfato Magistro proponitur, minimè admittendus, quando scilicet cessaret omnis caussa rationabilis: ad frequentiam siquidem Sacramenti Pœnitentiæ semper adest caussa rationabilis. Et ita ipse Pater frequentiæ vtilitatem sufficientem esse caussam arbitratur. Sit tamen magna vtilitas, quam per se affert Sacramentum, & augetur ex frequentia eius, quæ sunt illius verba.
1124
*Et quidem de Indis loquendo, si in periculo vitæ versentur, non solùm admittenda
Praxis circa Indos.
frequentia, sed ad illam inuitandi sunt, possunt enim aut insufficienter dispositi quandoque accedere, licet dispositi videantur, ob eorum exiguam capacitatem, quæ in illis frequentior: aut quia iustificati, relabi non rarò contingat, ex diaboli instigatione, aut innata fragilitate. Extra periculum autem, Confessario, vt dixi, iudicio relinquendum, & accidere non raro poterit in quibusdam populis, quorum incolæ peculiari Idiomate vtuntur, & licet generali alio vt in plurimum loquantur, feminæ tamen vix nisi materno vtuntur, vnde curandum Parocho ne in hoc misellis hisce desit. Et licet multa non capiat ex ijs, quæ ab illis dicuntur, permittendæ tamen vt omnia, quæ voluerint, dicant; ne si prohibeantur, aliqua præ pudore aut timore subticeant, in quibus eorum solet fragilitas claudicare.
Loading...