CAPVT VIII.

CAPVT VIII.

Proreges Indici quomodò debeant Regios Ministros honorare.
59
*QVòd debeant, & ad id obligatione
conscientiæ teneantur, nequit in dubium reuocari. Primarium enim & honorabilius eorum gremium est, in quo & Proreges ipsi præsident, & sic honoris consortio potiuntur. Vnde Athelaricus rex Romano Senatui ita scribit Cassiodori manu & verbis Lib. 8. 11. Retinetis, me Senatûs semper fouisse cœtum sed
Cassiodorus.
nunc maximè, cùm vestrum videor intrare Collegium. Sic ille: qui tandem ita rescriptum claudit. Interest nostræ gloriæ, vt quorum numerum auximus, eos propitiâ diuinitate tueamur. Hæc ille. Pro quo & extat Regium rescriptum, de quo Dom. Solorzanus Lib. 4. Cap. 9. num. 42. & in Politicâ pag. 867. §. Y tambien. Circa gradum autem obligationis esse quæstio potest, pro quo
60
*Dico primò. Proreges sic debent Re
gios Ministros, & Togatos præ aliis honorare, vt ex honoris defectu possint lethalibus piaculis innodari. Indubitata est doctrina ex obligatione iustitiæ, quæ se ad honoris materiam extendit, vt omnes Theologi contestantur. Pro quo præsertim Societatis Scriptores, plurimi sanè, qui rem exactè discutiunt, & ex iis videri possunt, qui | præcesserunt præclari duces P. Molina Tomo 5. Disput. 1. & sequenti. & Disput. 19. vbi specialiter lethalem culpam in hoc genere occurrentem exponit: sicut & Disput. 26. vbi contumeliam, quæ generaliter actionem significat honori contrariam, grauius peccatum esse ait detractione à tergo factâ. Et præterea P. Lessius Libr. 2. Cap. 11. Dubit. 27. Quibus accensendus, inter primarios quidem numerandus Cardinalis Lugo Disp. 1. de Iustitia num. 25. Disput. 14. Sect. 11. Ex quibus & aliis constat Superiores etiam inhonorantes eos qui inferiores sunt, grauiter peccare posse: vnde & de modo restitutionis inquirunt, & varios pro eôdem assignant.
61
*Dico secundò. Circa hoc ea esse regula potest, vt tunc graue peccatum reputari debeat,
quando attentis circumstantiis contemptus est notabilis, & qui potest in dehonorato grauem dolorem excitare, ad amicitiæ dissolutionem sufficientem. Et potest vlteriùs declarari ex doctrina P. Molinæ Disput. 19. citatâ numer. 1. vbi obseruat contumeliam grauius peccatum esse furto, quia damnum infert in bonis maioris apud homines æstimationis. Sicut ergo in materia furti grauiter peccatur ablatione eius quantitatis, quāquam Doctores diuersimodè assignant, vt non sit necessarium esse excessiuam, sed quæ damnum non leue, dum aufertur, inducat: ita cum proportione de inhonoratione philosophandum; in quo tamen nequit determinatum aliquid designari; vnde ad prudentium est arbitrium in casibus particularibus reuocandum. Illud addendo, ex qualitate personarum inhonorationem augeri, & minui; vnde cùm Ministri Regij, Togati præsertim, viri primores sint, eorum inhonoratio grauis esse poterit ex actione, quæ erga alios leuis posset iudicari.
62
*Iuxta quæ id potest in quæstionem ve
nire, quod in hac Regum Ciuitate ante annos non multos accidit. In publicâ enim supplicatione procedens Prorex Regij Senatûs comitatu, cùm vidisset duos ex Auditoribus, quorum alter ex equestri erat Diui Iacobi Ordine, communi galero vtentes, & non honorario, serico inquam, plicis, & circumligamine curiosiùs concinnato, eos in ipso maiori foro, spectante multitudine, recedere iussit, & comminatione coëgit, cùm rubore pariter & dolore: In quo, quidquid de facto fuerit, & agentis intentione, sed reipsa secundùm se spectatâ, non videtur de grauitate iniuriæ posse dubitari, circumstantiis euentûs ponderatis: cùm præsertim illi reuerenter abnuerent, & occultationem galeri proponerent, aperto capite processuri. Sic enim id, quod minoris reuerentiæ videbatur, vitari poterat: quando & addi etiam posset, vsu non esse legem illam de singulari capitis operimento penitus confirmatam. Sed confirmatam demus, non debuit certè defectus ille tali inhonoratione mulctari, quam neque attendebant circumstantes, & ex cuius tolerantiâ non poterant scandalum incurrisse. Sic illud Cassiodori accipio Lib. 10. 13. Non debet Se
Cassiodorus.
natus corrigi, qui debet alios paternâ exhortatione moderari. Non inquam debet corrigi publicè, & cum dedecoris adiectione: de quo specialiter
Vt corrigendi Senatores.
loquitur rescriptum Regium citatum numer. 59. Moneri cautiùs poterant, & id satis vt in posterùm se viri præstantes emendarent. Vnde & apud eumdem Scriptorem sequitur: Sufficiunt hæc nobilibus, sufficiunt ista verecundis. Verba sunt
Idem.
Theodahadi regis: vt inde Proreges nouerint, quâ debeant honoris significatione Regios prosequi Senatores. Quod & de aliis dictum sit consimilis dignitatis.
Loading...