Vol. 6

R. P. DIDACI DE AVENDAÑO SOCIETATIS JESU, CVRSVS CONSVMMATVS, SIVE AVCTARII INDICI TOMUS QUARTUS ET THESAURI TOMUS SEXTUS, Multa continens peculiaria, & generatim utilia.

ANTVERPIÆ, Apud HIERONYMUM VERDUSSEN, ANNO M. DC. LXXXVI.
RATIO OPERIS.

RATIO OPERIS.

SCribendi studio jam pridem intentus, licet gravis annis, de quibus prælusum aliàs, ut non immeritò possem senile otium affectare; novum opus moveo, quod non solùm expediens pro meo instituto, sed sum etiam necessarium arbitratus. In Operibus siquidem, quæ meo nomine nec pauca, nec mole parva prodierunt, nonnulla extant, quæ minùs accuratè dicta, aut pleniore ornatu digna, quin & multa Typographiæ vitio absurda, quibus oportuit manum pro veritate vindicem, pro complemento providam, pro remedio solicitam adhibere. Non enim ex ijs sum, qui dum se errasse in quibusdam deprehendunt, id ingenuè fateri verentur, famæ jacturam eatenus extimentes. Ex quibus apud Diogenem Laërtium Lib. 4. de Vitis Philosophorum, Arcesilaus, qui deprehensus cùm fuisset quædam sua emendans scripta, in lucem ea edere noluit, & uti asseruerunt quidam, flammis ipsa tradidit, ne scilicet errasse aliquando videretur.
Simile aliquid Virgilio videtur accidisse, qui cùm emendare, ut statuerat, Æneidos libros, morte præventus minimè valuisset, igne absumendos jussit, de quo antiqui Scriptores. Errores ergo visus est agnovisse, sed ne alij agnoscerent, famæ consuluit, quam operibus alijs affatim fuerat aucupatus. Errorum hujusmodi duos profert Dom. Caramuel in nominibus Religio & Connubium. In priori enim ex tribus brevibus syllabis confecit Dactylum, duplicato L. & errore pariter duplicato, neque excusabili ex aliorum imitatione, non enim excusat peccatum exorbitantium multitudo. In altero, quia longam syllabam corripuit, contra servatam aliàs ab ipso legem quantitatis. Omitto proutroque carmina ex Lib. 1. 2. 4. 7. 8. & alibi, ex quibus aliqua cùm adducat citatus Scriptor in Haplote, seu Opere de restrictionibus mentalibus. N. 244. & 245. Sic concludit: Hæc & alia similia, quæ exciderunt, corrigere voluerat Virgilius antequàm Æneis publicaretur: sed quia morte præventus illa reformare non potuit, ultimis illam in Tabulis flammis devovit. At Augusti prudentia, ob paucos, & in alijs Poëtis permissos aut toleratos nævos, opus illud divinum perire non permisit. Sic ille audiendus, ut reor, sine repulsa nemini, cùm sit prorsus incredibile, ob paucos illos nævos, ut ipse loquitur, divinum opus flammis auctorem devovisse, quos fuerat correxisse facilè tales reputatos, vel permissos, & aliorum exemplo tolerandos, ut censuit Augustus, nihil incommodi aut Operi, aut famæ parituros. Cùm tamen reverà nævi non sint, sed studiosa affectatio in Poëtica majestate. Georgicorum Libros quatuor devovendos flammis neutiquàm in votis summo fuit vati: in quibus tamen multa occurrunt, quæ similiter posset præfatus Auctor uti peccata gravia contra Prosodiæ præcepta | condemnare. Asiæ priorem syllabam producit in Primo, corripit in Secundo, sicut initio Tertij Æneidos. Auroque effulgere fluctus. Sic in Primo, sicut 6. Æneid. Quos fulgere cernis in armis. Et in Secundo Miscueruntque herbas, initium est carminis. Et quod specialiùs pro instituto præsenti facit. Libro item Primo morale illud extat documentum, quod à nostra usurpatum videri Theologia potuisset, nisi temporis antecessus obstitisset: Sic enim ibi:
Quippe etiam festis quædam exercere diebus
Fas & jura sinunt: rivos deducere nulla
Relligio vetuit.
Alia ergo caussa concremandæ Æneidos suo succurrit auctori circa cujus investigationem non est cur anxiè laboremus. Et quidem in eruditissimo & oculatissimo D. Caramuele erit fortè qui observet prolapsum illum eodem in genere, nisi se velit licentijs inusitatis excusare: nam Tomo 1. Theologiæ fundamentalis sic habet:
Quidlibet insipiens proprio si Themate gaudet:
Hoc mihi Thema placet, hoc mihi Thema licet.
Ubi quidem in nomine Thema producit priorem syllabam natura brevem, ut est apud Lexicos compertum. Et licet apud Aratorem veterem Christianum Poëtam longa inveniatur, talis licentia proerrore habenda, ut docet P. Joannes Baptista Ricciolius in sua Prosodia, Monito. 7. ante Indicem quantitatis syllabarum: junctis ijs, quæ habet circa Auctorem post finem Libri 6. pag. 129. pro quo & Cavallus in Scala Parnaßi pag. 1005. In Secundo etiam Tomo Theologiæ Regularis n. 3883. emendaturus carmen sic pro critica potestate reponit:
Semel clausa fui, clausaque semper ero.
Præclaro pro Monialibus documento: ubi lapsus manifestus in adverbio Semel: & erat facilior, & veneranda correctio, si diceretur:
Clausa Semel fueram, clausaque semper ero.
Tale & illud in Metologica. n. 1149.
Ista sub initium vulgus. Quando omnia certò, &c.
Nominis Initium, in quo syllabæ omnes breves, priori absque necessitate protracta, cum dici posset: Hæc sub principium vulgus. Nec propterea Opera illa communi plausu recepta transmitti incendio, aut aboleri aliter voluisset, & meritissimò illud: neque enim cùm scribimus, Canonicorum Scriptorum prærogativa perfruimur, quibus Divinus assistens Spiritus, non errorem solummodò, sed etiam errandi periculum amolitur. Sufficiat nobis lucubrationum nostrarum subsidiarijs officijs, venialium licet interventione lapsuum, multis, immò etiam & paucis, profuisse.
Est autem in parte felicitatis ponendum, si pro correctione opportunum à divina providentia tempus concedatur, cujus favorem circa hoc, ubi de Recognitione agitur corditus recognosco. Et quod ad errores typographiæ spectat, licet sint qui censeant sine peculiari erga illos cura esse tolerandos, nescio quo paradoxico Philosophandi modo; alij tamen saniùs & utiliùs hac in caussa discurrunt quos præstat, levibus quibusdam abdicatis respectibus, æmulari. Et quidem Dom. Caramuel parùm aliàs de errorum adnotatione solicitus, eam desideravit citato Tomo Theologiæ | Regularis n. 3343. & sequenti. Dum ob Typographi incuriam non bene ejus est percepta doctrina: ubi & circa commune hoc malum cum eruditis alijs Scriptoribus eruditissimus ipse perorat. Et ego quidem pro Thesauro Indico, & Problematibus Theologicis, quorum aliqua mihi transmissa volumina, typis Limanis usus, errorum curavi conficiendos & adjiciendos Indiculos. Sed ij, qui sunt inter tantos? Inter dispersos inquam Tomos, ad quos non poterunt pervenire. Ideò curandum modò, ut veritati suus reddatur candor, qualem potuerit industria nostra, Deo auspice, conciliare, cujus tantùm gloriæ studui, & studeo, meo pro modulo, militare.
Quia verò in Tomis Auctarij, tribus inquam, JESU, MARIÆ, & JOSEPH, Peculiare est Patrocinium Hymnorum Obsequijs imploratum; Juvat nunc Divi Parentis IGNATII Simili honoris officio & affectu Paternam solicitudinem implorasse. Quia & honorabile nomen ejus coram ipsis Et filialis ardor, licet ostensus aliàs, nec semel, nec leviter, extremum hunc observantiæ fructum videtur postulare, sic ergo dicebam:
IGNATI, Miles inclyte,
IGNATI Dei Victoria,
IGNATI Fidei Signifer,
IGNATI Dux ad fortia.
IGNATI Seraph Cantaber,
IGNATI Mens heroîca,
IGNATI Mastyx hæresum,
IGNATI Sparsos Congregans.
IGNATI Pavor Inferi,
IGNATI Salus proxima,
IGNATI Totùm omnibus,
IGNATI Jesu gloria.
IGNATI morum Regula,
IGNATI zeli Spongia,
IGNATI Sal prudentiæ,
IGNATI Ecclesiæ Adorea.
IGNATI Flamma Spiritus,
IGNATI Vivens Hostia,
IGNATI Spes puerperis,*
IGNATI cælis Orbita.
IGNATI Fons miraculis,
IGNATI pellens Orgia,
IGNATI Templis gratia,
IGNATI Triados Schola.
IGNATI Asylum parvulis,
IGNATI vitalis Rota,
IGNATI filijs Splendide,
IGNATI Nate ad omnia.
IGNATI Junior Christifer,
IGNATI IGNATII Formula,
IGNATI Triumphus hostium,
IGNATI Vis innoxia.
IGNATI Parens Optime,
Hunc filium rege, & robora,
Ut felix adeat perpetis
Hereditatis commoda.
AMEN.

INDEX TITVLORVM OPERIS. Numeri sunt Marginales serie unica.

    • REcognitio I. Circa Dissertationem proæmialem Epithalalamij Christi, & Sacræ Sponsæ 1.
    • §. I. Titulus Divi & Sancti an poßit attribui non Canonizatis. ibidem.
    • Circa Sulpicium Severum. 12
    • §. II. Circa Auctorem Psalmi. 44
    • Auctarium ex Patribus. Ad §. n. 3 17
    • §. III. Conficti à nonnullis Psalmi alij Auctores expuncti. 24
    • §. IV. Ex erroris occasione. D. Ignatii, & institutæ ab eo Societatis instructa laudatio. 29
    • §. V. Circa Num. 30. 35. & 36. cum utilibus documentis. 56
    • §. VI. De Virginis merito ab instanti purißimi conceptus. Ad Num. 71. 62

    Recognitio II. circa Partem I. Tituli In finem.

    • §. I. Circa Num. 7.
    • Circa Ministrorum Regalium electionem doctrina utilis. 68
    • §. II. Circa Patronorum electionem. Vbi de S. Hierotheo Episcopo Segoviensi. Circa Num. 9. 71
    • Discussa alia circa S. Hierotheum. 79
    • Quid ultra pro Episcopatu faciat. 83
    • Quid circa ritum Patronatus. 85
    • §. III. Circa contentionem pro Virgine collaudanda. Et nonnulla alia ad Num. 19. &c.
    • §. IV. Notabilia quædam circa modum existendi Christi in Eucharistia. Et alia circa Num. 54. & 66. 94
    • §. V. Circa Christum offerentem seipsum in sacrificio Eucharistico. Ad Num. 84. & seqq. 99
    • §. VI. Circa decretum Incarnationis independenter à peccati prævisione. Ad Num. 107 & seqq. 103
    • §. VII. Circa D. Petri negationem observatio peculiaris. Ad Num. 177. & seqq. 113
    • §. VIII. Circa Christi gratiam, an infinita. Ad Num. 271. 178
    • §. IX. Pro Maternitate Virginis aliquid peculiare. Ad Num. 219. &c. 121
    • §. X. Circa locum ad Ephes. 5. Sacramentum hoc magnum est. Conciliata & notanda doctrina. Ad Num. 299. & alios. 127
    • §. XI. Quomodo Christus sit caussa electionis ad gloriam ut electio est. Circa Num. 371. & seq. 130

    Recognitio III. Circa II. Partem Tituli. Proijs, qui commutabuntur.

    • §. I. Pro Rosis cum jucundo auctario. Ad Num. 368. 136
    • §. II. Circa Virgines Rosas. Ad Num 279. 139
    • §. III. Quòd Christus lilium. Vbi singulare aliquid. Ad Num. 390. 142
    • §. IV. Circa Virgines cum humilitatis nexu. Ad Num. 402. §. 8. 146
    • §. V. Circa D. Teresiam auctarium laudis. Ad Num. 509. 148
    • §. VI. Circa locum. 1. Petr. 3. v. 18. Cum doctrina utili. Ad Num. 605. 151

    Recognitio IV. circa III. Partem Tituli.

    • §. I. De regnorum securitate ex Dei amicitia. Ad Num. 672. 155
    • §. II. De antiqua & firma in Hispania fide. Ad Num. 673. 157
    • §. III. Errores adnotati aliqui, & ex quibusdam multiplicata doctrina, cum D. Petri Veronensis laude. Num. 674. &c. 161
    • §. IV. Circa desiccationem pedum Christi à Magdalena, cum ejus encomio. Ad Num. 718. 165

    Recognitio V. Circa Partem. IV. Tituli.

    • §. I. Versiones aliquæ, & pro divini Verbi proceßione notanda doctrina. Ad 761. &c. 171
    • §. II. Pro excellentia gratiæ Christi illustre testimonium, cum errorum quorumdam correctione. 177
    • §. III. Errores correcti cum Virginis laude peculiari. 182
    • §. IV. Ex errorum quorumdam tenebris lux doctrinæ utilis Circa locum ex Cant. 5. v. 10. 185
    • §. V. Doctrina multiplex erratorum occasione. 191
    • §. VI. De vero gaudio, & alijs utiliter adnotatis. Ad Num. 818. &c. 198
    • §. VII. Errores nonnulli cum utilibus documentis. 200
    • §. VIII. Commodæ ex erroribus præceptiones. 208
    • §. IX. Ex errorum inevitabili concursu lucellum. 215.
    • §. X. De Religionibus Dominicana & Franciscana. Ad Num. 914. 219
    • §. XI. Pro Societate Jesu, pro elogio à n. 916 224
    • §. XII. Discursus doctrinalis ex occursu errorum. 229

    Recognitio VI. Partis V. Tituli.

    • §. I. Circa discrimen Psalmi, Cantici & Hymni, de quo Sectione I. 235
    • §. II. Ex quibusdam erroribus fructus eruditionis. 241
    • §. III. Æstimabile ex erroribus compendium. 246
    • §. IV. Errorum utilis depulsio. 249
    • §. V. Lux èex tenebris erratorum. 252
    • §. VI. Recta quædam ab erroribus. 257
    • §. VII. Postrema ex erroribus fortunata meßis. 261
  • RECOGNITIONES Circa Amphitheatrum Misericordiæ.

    • Recognitio I. circa discursum Isagogicum.

      • §. I. Circa Epistolam Dedicatoriam, cum auctario | laudis & notandis alijs. 269
      • § II. Expuncti errores cum fructu eruditionis. 272.
      • §. III. Adnotatio errorum utilis adjectione doctrinæ. 277
      • §. IV. Eruditionis cumulatio ex erroribus cumulatis. 296
      • §. V. Ex errorum spinis pretiosæ doctrinæ seges. 305
      • §. VI. Cum adnotatione errorum opportunæ veritates. 309
      • §. VII. Notati errores superinducta doctrina. 310
      • §. VIII. Pronuntiata utilia ex erratorum occursu. 323
    • Recognitio II. Circa priorem Partem Amphitheatri misericordiæ.

      • §. I. Ab errorum correctione auspicatum initium. 331
      • §. II. Præceptiones utiles correctioni errorum adnexæ. 350
      • §. III. Notati errores cum doctrinæ fructu. 354
      • §. IV. Eruditionis aliquid ex errorum occasione. 359
      • §. V. Errorum pertinacia doctrinali eruditione sanata. 364
      • §. VI. Nova ex errorum semente & utilis seges. 369.
      • §. VII. Par doctrinæ & errorum cursus. 375
      • §. VIII. Circa errores cum correctione proventus. 381
      • §. IX. Pergunt errores utiliter observati. 388
      • §. X. Errorum emendatio doctrinalis. 394
      • CIRCA EMPYREUM AMPLIOR EXORNATIO. 401
      • §. XI. Empyreum an corpus simplex. 402
      • §. XII. De incorruptibilitate Empyrei. 406
      • §. XIII. Empyreum an solidum penitus, aut ex parte. 411
      • §. XIV. Empyreum an penitus sphæricum. 416
      • §. XV. De empyrei influxu in inferiora. 417
      • §. XVI. In empyreo quæ & qualia ædificia. 418
      • § XVII. De incomparabili empyrei magnitudine. 424
      • §. XVIII. Errores aliqui utili animadversione correcti. 426
      • §. XIX. De D. Iacobo Hispaniarum Patrono nonnulla cum utilibus alijs. 432
      • §. XX. Errores nonnulli cum utilibus documentis proponuntur. 438
      • §. XXI. Correcti errores, formati mores. 446
      • §. XXII. Cum errorum adnotatione utilis eruditio. 450
      • §. XXIII. Ex errorum tenebris lux splendens. 456
    • Recognitio III. Partis III. Amphitheatri misericordiæ.

      • §. Vnicus. Eruditio multiplex ex errorum adnotatione. 462
    • Recognitio IV. Amphitheatri misericordiæ.

      • §. I. Aliqualis doctrinæ utilis apparatus. 464
      • §. II. Aliqua pro gloria Virginis cum utili appendice. 468
    • Recognitio V. Partis IV. Amphitheatri misericordiæ.

      • §. I. Ex erroribus documenta. 474
  • RECOGNITIO TOMI I. Problematum Theologicorum.

    • §. I. Circa Prolusionem ubi pro definitione purissimi Conceptus Virginis nonnulla momenti non exigui proponuntur. 483
    • Circa probabilitatem occasionalis discußio cum confirmatione sæpiùs stabilitæ doctrinæ. 486
    • §. II. Circa existentiam Dei in spatijs imaginarijs. Ad Sect. 3. Problema 2. 450
    • §. III. Circa æternitatem Dei, & tempus imaginarium difficultas quædam expedita. 493
    • §. IV. Circa impoßibilitatem naturæ, cui naturalis esse visio beata queat. 495
    • §. V. Circa lumen gloriæ, de illius certitudine. Ad Probl. 2. 508
    • §. VI. Circa æqualitatem visionis non obstante intellectus inæquali perfectione. 516
    • §. VII. Ex ratione substantiæ spiritualis quomodo scientia legitimè deducatur. 525
    • §. VIII. Circa intellectum divinum an rationem habeat actus primi & potentiæ. Ad Probl. 2. 532
    • §. IX. Deus quomodo se in creaturis aut ex creaturis poßit cognoscere. Ad Probl. 5. Sect. 5. 540
    • §. X. Scientia Dei quomodo caussa rerum. Circa Probl. 7. Sect. 7. 546
    • §. XI. Circa scientiam mediam. Ad Probl. 1. & 2. Sect. 8. 558
    • §. XII. Circa sententiam P. Bonæ-Spei. 565
    • §. XIII. Circa Illustrißimum Caramuelem. 582
    • §. XIV. Circa P. Ioannem Baptistam Gonet. 590
    • De nonnullis alijs Scriptoribus Societatis. 615
    • §. XV. Circa peculiarem scientiæ mediæ explicationem. 619
    • §. XVI. Circa Controversias de Voluntate Dei Recentioris cujusdam explosa injuriosa libertas. 625
    • §. XVII. Circa voluntatem Dei, an ex ratione intellectivi legitimè deducatur. 629
    • §. XVIII. Circa actus liberos divinæ voluntatis. 633
    • Additio circa propriam sententiam. 652
    • §. XIX. Circa æternitatem divinorum decretorum. 656
    • §. XX. Circa puram omißionem in Deo,. 661
    • §. XXI. Circa amorem creaturarum poßibilium. 670
    • §. XXII. Circa Optimi amorem in Deo. 676
    • §. XXIII. Pro prædestinatione an unicus sufficiat actus. 683
    • §. XXIV. Circa electionem præcisam à medijs. 687
    • §. XXV. Circa peculiarem sententiam in modo divinæ electionis. 694
    • §. XXVI. Circa electionem ante merita recentioris Scriptoris argumenta discussa. 697
    • §. XXVII. Circa axioma Theologicum, Facienti quod in se est, Deus non denegat suam gratiam. 707
    • §. XXVIII. Circa meritum prædestinationis. 711.
    • §. XXIX. Circa usum scientiæ mediæ in prædestinatione specialis difficultas. 714
    • §. XXX. Circa meritum Christi electionis ut electio est. 718
    • §. XXXI. Circa permißionem peccati, quomodo esse effectus prædestinationis poßit. 720
    • §. XXXII. Circa reprobationem aliqua utiliter adnotata.
  • RECOGNITIO TOMI II. Problematum Theologicorum.

      • §. I. Circa immunitatem Virginis à debito contrahendi originalem labem. Pro stabilitis in Præludio splendido & votivo. 735
      • Peculiaris difficultas circa doctrinam Dom. Caramuelis pro debito in Virgine removendo. 743
      • §. II. Circa conceptum divinarum Proceßionum pro ut intellectionem & volitionem concernunt. 751
      • §. III. Circa subsistentiam absolutam. 757
      • §. IV. An mysterium SSS. Trinitatis poßit per negationes explicari. 763
      • §. V. Circa perfectionẽperfectionem divinarum relationũrelationum. 767
      • §. VI. Proceßio Verbi quomodo esse per voluntatem queat, & proceßio Spiritus sancti per intellectionem. 776
      • §. VII. Circa proceßionem Verbi, cur sit generatio, & non proceßio Spiritus sancti. 780
      • §. VIII. Proceßio Verbi an ex contingentibus. 786
      • §. IX. Circa proceßionem Verbi ex omnibus necessarijs intra & extra Deum. 796
      • §. X. Circa distinctionem Filij à Spiritu sancto ratione solius proceßionis ab ipso. 799
      • §. XI. Circa principium in divinis proceßionibus. 803
      • Circa Scriptorem alium propositæ doctrinæ aliter adversantem. 805
      • §. XII. Circa modum existendi divinarum Personarum ratione gratiæ sanctificantis. 810
    • Circa Appendicem superioris Tractationis. Pro Mysterio Incarnationis.

      • §. I. Circa assumptionem unius creatæ naturæ à tribus divinis Personis. 818
      • §. II. Circa specialem modum existendi SSS. Trinitatis in Christi humanitate. 823
      • §. III. Circa unam Personam plures naturas assumentem. 830
      • §. IV. Circa sanctificationem Humanitatis rationis hypostaticæ. 835
    • Pro materia de Religione.

      • §. I. Circa Litanias Patris æterni. 841
      • §. II. Circa Missam SSS. Trinitatis. 845
    • Ex materia de Sacramentis.

      • §. I. Circa præpositionem In ut sit neccessaria in forma Baptismi. 850
      • §. II. Circa conjunctionem Et. 852
      • §. III. Circa Sacramentum Confirmationis. 854
      • Circa Eucharistiam remißivè.
      • §. IV. Circa formam in Sacramento Extremæ Vnctionis. 857
      • §. V. Circa Sacramentum Ordinis. 860
      • De Subdiaconatu. ibid.
      • §. VI. De Diaconatu. 861
      • De Presbyteratu. 862
      • Difficultas I. pro casus contingentia. 863
      • Difficultas II. 867
      • §. VII. Circa Sacramentum Matrimonij. 870
      • Circa Sectionem XXXI.
      • §. I. Quomodo natura divina videri sine personis queat. 872
      • §. II. Divinarum Personarum visio quomodo ad Beatitudinis substantiam spectet. 874
      • §. III. Circa neceßitatem fidei SSS. Trinitatis. 878
      • §. IV. Fides erga mysterium SSS. Trinitatis, qualis in Angelis. 883
      • §. V. Circa cultum SSS. Trinitatis. 891
  • RECOGNITIO TOMI PRIMI THESAURI INDICI.

    • Præfatio. 893

      • Circa Regem. Tit. I.
      • §. I. De jure Indiarum in Catholicis Hispaniæ Regibus titulo Pontificiæ donationis. 894
      • §. II. Circa obligationem Regum Catholicorum Ministros Evangelicos pro Indijs suis sumptibus providendi. 901
      • §. III. Circa compensationem laboris in conquisitoribus. 904
      • § IV. Circa Regiam provisionem Indicorum beneficiorum. 908
      • §. V. De venditione officiorum. 911
      • § VI. Circa Indorum servitutem. 917
      • §. VII. Circa labores quosdam Indorum sine justa compensatione. 921
      • Quomodo se gerere debeat Rex Catholicus erga gremium Mercatorum. 924
    • Circa Regium Indiarum Consilium Tit. II.

      • §. I. Circa decimalium caussarum cognitionem. 927
      • §. II. Circa Registrum pro Religiosa gubernatione. 931
      • §. III. Circa cessantem rationem legis, ut illa non obliget, pro Pontificiarum Bullarum valore sine Registro. 938
      • §. IV. Circa obligationem legum à Consilio conditarum. 943
    • Circa Proreges Indicos Tit. III.

      • §. I. An sit expediens Prælatos Ecclesiasticos esse Proreges. 949
      • §. II. Circa commercia Proregum Indicorum. 962
      • §. III. Circa munerum acceptionem. 965
      • §. IV. Circa venditionem officiorum. 971
      • §. V. Circa opiniones, quas sequi judices tenentur. Vbi de Proregibus. 973
    • Circa Regios Auditores. Tit. IV.

      • §. I. Circa accuratam diligentiam in Auditorum Indicorum provisione. 976
      • §. II. Percurruntur aliquot Auditorum Regiorum obligationes. 979
      • Circa Regios Officiales pro patrimonii Regij administratione. Ad Tit. V.
      • § I. Circa Majores Rationarios. 990
      • §. II. Circa Regios Officiales. 995
      • §. III. Circa pretiosorum metallorum quintationem.
      • §. IV. Circa argentum vivum. 1003
      • §. V. Circa præscriptionem. Ad dicta Cap. 14. §. 4 1007
      • §. VI. Circa Regia emolumenta ex Gabellis. Ad Cap. 15. &c. 1011
      • §. VII. Circa pœnas commißi. Ad cap. 18. 1015
      • §. VIII. Circa confiscationes. Ad cap. 20. 1018
      • §. IX. Circa terras auctoritate Regia distributas. Ad cap. 21. 1021
      • §. X. Circa leges invitis impositas. Ad cap. 22. 1024
      • §. XI. De Monopolio nivis, & quibusdam alijs Regijs emolumentis. Ad cap. 24. &c. 1027
      • §. XII. Circa papyrum signatam. 1031
      • §. XIII. Circa Bullam S. Cruciatæ. Ad cap 28. 1034
    • Circa Titulum VI. de Prætoribus Indorum.

      • §. Vnicus. Aliqua circa ipsos percurruntur. 1040
    • Circa Titulum VIII. De Capitulis Civitatum, &c.

      • §. Vnicus, pro Vrbanis Senatoribus, & officialibus alijs breves discursus. 1046
    • Circa Titulum IX. De Consulatu Mercatorum, & eorum Contractibus.

      • §. I. Circa Tribunal Consulatus. 1052
      • §. II. Circa contractum pinnarum argentearum. Ad Cap. 3. 1058
      • §. III. Circa Barrarum negotiationem. Ad cap. 4. 1063
      • §. IV. Circa argentum vivum. Ad cap. 5. 1066
      • §. V. Rebus vendibilibus ut pretium taxari queat. Circa cap. 8. 1069
      • §. VI. Circa titulum lucri cessantis. Ad cap. 9. 1073
      • §. VII. De titulo periculi in mutuo. Ad cap. 10. 1081
      • §. VIII. De titulo damni emergentis. Ad cap. 11. 1086
      • §. IX. Circa contractus Ecclesiasticorum. Ad cap. 12. 1092
    • Circa Titulum X. de Minerarijs.

      • §. Vnicus. Nonnulla circa illos. 1103
    • Circa Titulum XI. De Protectoribus Indorum & nonnullis alijs.

      • §. Vnicus. Circa præfatos quædam. 1108
  • RECOGNITIO TOMI II. THESAURI INDICI.

    • Circa Titulum XII. De privilegijs Indorum.

      • §. I. Privilegia Indorum ut sint favorabilia, & quid inde emolumenti. Circa cap. 1. & 2. 1113
      • Specialis difficultas circa necessariam praxim opinionis probabilis ratione amplæ interpretationis faciendæ. 1116
      • §. II. Circa perpetuitatem Indicorum privilegiorum, & illorum exactam durationem. Ad cap. 3. & 4. 1124
      • §. III. Circa Constitutionem Innocentij X. pro gubernatione in Societate Jesu. 1128
      • §. IV. Circa communicationem privilegiorum præcipuè inter Religiosos. Ad cap. 6. &c. 1133
      • Circa privilegia pro Festis.
      • Circa privilegia habentia peculiarem limitationem. 1140
      • Circa excursionem pro Formulis Adnotationum in Compendio Indico, de qua n. 176. & seq. 1147
      • Circa dubium pro praxi utilißimum, de quo n. 188. & seqq. 1149
      • §. V. De privilegijs circa Baptismum. Ad cap. 8. 1151
      • §. VI. Circa Sacramentum Confirmationis. Ad cap. 9. 1160
      • §. VII. Circa privilegia pro SS. Eucharistiæ Sacramento. Erga cap. 10. &c. 1164
      • Circa Altare portatile. 1169
      • Circa horam celebrandi Missam. 1170
      • Circa vasorum Sacrorum consecrationem. 1176
      • §. VIII. Circa privilegia pro Sacramento Pœnitentiæ. Ad cap. 11. &c.
      • Circa potestatem Episcoporum pro absolutione ab hæresi. 1180
      • De neceßitate Episcopalis approbationis. 1182
      • Circa casus Episcopis reservatos. 1185
      • §. IX. De privilegijs circa Sacramentum Extremæ Vnctionis. Ad cap. 12. De quo & Tomo I. Auctarij, &c. 1190
      • §. X. Circa Sacramentum Ordinis. Ad cap. 13. &c. 1194
      • §. XI. De privilegijs circa Sacramentum Matrimonij. Ad cap. 15. &c. 1197
      • §. XII. De Privilegijs circa præcepta Ecclesiæ. Ad cap. 15. & seqq. 1207
      • §. XIII. De privilegijs circa vota Castitatis, Religionis, &c. Ad cap. 20. 1215
      • §. XIV. De privilegijs circa dispensationem in petitione debiti. Ad cap. 21. 1220
      • §. XV. De privilegio Indorum circa Censuras. Ad cap. 22. 1222
      • §. XVI. Circa Indulgentias. Ad cap. 23. 1225
    • Circa Titulum XIII. De Indiarum Episcopis.

      • §. I. Metropolitanus ut queat in caussa recusati Episcopi Suffraganei ab ejus Capitulo procedere. 1230
      • §. II. Circa Indicos Archiepiscopos difficultates aliquot enodatæ. Ad cap. 5. 1242
      • §. III. Circa dispensationem pro Indijs, ut unus pro consecratione sufficiat Episcopus. 1244
      • §. IV. Circa habitum Indicorum Episcoporum. 1252
      • Circa Rochetum. 1257
      • Circa convenientiam in mutatione habitus. 1262
    • Circa Vicarios generales Episcoporum, de quibus Titulo XIV. Et in Auctario Tomo I. & II. 1268

      • §. Vnicus aliqua circa illos utilia percurruntur. 1268
    • Circa Titulum XV. de Visitatoribus Episcoporum, de quibus & in Additionibus, & Tomo III. Auctarij. 1273
    • Circa Parochos præsertim Indorum. Ex Titulo XVI. Additionibus, &c.

      • §. I. Circa obligationes pro Parochis Hispanorum. Ad cap. 1. 1278
      • Circa Parochos Indorum.
      • §. I. Vt teneantur ad restitutionem ob divini officij omißionem, & nonnulla alia, de quibus cap. 2. 1284
      • §. II. Circa proximam occasionem. Ad cap. 3. 1288
      • §. III. Circa Sacramentum Baptismi. Ad cap. 4. &c. 1294
      • §. IV. Circa Sacramentum Pœnitentiæ. Ad cap. 5. &c. 1301
      • §. V. Circa alia Sacramenta. Ad cap. 6. 1306
      • §. VI. Circa Altaris ministerium. Ad cap. 9. 1312
    • Circa Titulum XVII. de Religiosis Parochis.

      • §. I. De convenientia Paræcialis curæ in Religiosis, & gravis obligationis circa administrationem. Ad tria priora Capita. 1315
      • §. II. Circa obligationem acceptandi Paræcialem curam à Prælatis impositam, præcipuè in Societate Jesu. Ad cap. 6. 1319
      • §. III. Circa visitationem. Ad cap. 7. 1322
      • §. IV. Circa obligationem ex voto paupertatis. Ad cap. 8. 1327
      • Circa votum Castitatis. 1328
      • Circa votum obedientiæ. 1330
    • CIRCA TITULUM XVIII. De Præbendarijs Ecclesiarum.

      • §. I. De obligatione non prorogandi Regiæ præsentationis acceptationem. Ad cap. 1. & Addit. n. 126. 1331
      • §. II. Vbi Præbendarij pauci quid circa distributiones. Circa cap. 2. 1334
      • §. III. De Canonico Religioso, obligatione eleëmosynæ, & congrua Præbendariorum. Ad cap. 3. &c. 1337
      • §. IV. Circa obligationem aßistendi divinis officijs, & non aßistentium jacturam. Ad cap. 6. &c. 1341
      • §. V. Circa remißionem distributionum, & menses vacationis. Ad cap. 8. & 9. 1344
      • §. VI. Nonnulla specialia circa Indicos Præbendarios. Ad cap. 10. 1348
    • Circa Capitulum Cathedralium Indicarum Ecclesiarum. PRO TITULO XIX.

      • §. I. De potestate Capituli circa statuta. Ad cap. 1. 1354
      • §. II. Circa Ecclesiæ vacationem, quando incipiat. Ad cap. 2. 1357
      • §. III. Circa electionem Vicarij generalis. Ad cap. 3 1360
      • §. IV. De potestate Capituli circa dispensationes. Ad cap. 6. 1363
      • Difficultas specialis circa pollutam Ecclesiam consecratam sede vacante. 1367
    • CIRCA TITULUM XX. De Apostolicis Inquisitoribus.

      • Multa ad S. Tribunal spectantia extant in Tomis Auctarij, quæ dabunt Indices, & præsercim Tomo II. Parte VII.
      • Circa conscientiæ obligationes. 1374
      • CIRCA CONCORDATA.
      • Circa I. 1381
      • Circa II. 1382
      • Circa III. 1383
      • Circa IV. 1384
      • Circa V. & VI. 1385
      • Circa IX. 1386
      • Circa XI. 1387
      • Circa XIII. 1388
      • Circa XIV. 1389
      • Circa XV. XVI. & XVII. 1390
      • Circa XVIII. 1393
      • Circa XIX. 1395
      • Circa XX. 1396
      • Circa XXI. 1397
      • Circa XXIII. 1398
      • Circa XXIV. 1399
      • §. III. Circa excursionum pro Indicis universitatibus. 1401
      • Adnotata quædam circa nuperum ScriptorẽScriptorem. 1406 & seqq.

FACULTAS R. P. PROVINCIALIS.

BAlthasar de Egues Præpositus Provincialis Societatis IESU in Provincia Bœtica, potestate ad id mihi factâ à Reverendo admodum Patre nostro Carolo de Noiele, Præposito Generali Societatis IESU, facultatem concedo, ut Liber inscriptus Cursus Consummatus, à P. Didaco de Avendaño Societatis IESU Theologo compositus, ejusdem Societatis gravium, Doctorumq́Doctorumque; virorum judicio examinatus, & approbatus typis mandetur. In quorum fidem has literas manu nostra subscriptas, & sygillo officij nostri munitas, ac testimonio Secretarij nostri munitas dedimus in nostro Collegio Societatis IESU Xerezano, die vigesimaquinta Iunij, anni millesimi, sexcentesimi, octogesimi-quarti.
BALTHASAR DE EGUES. JACOBUS DE SQUARTIAFICUS Secret.

SUMMA PRIVILEGII REGII.

CAROLUS Dei gratiâ Hispaniarum Indiarumque, &c. Rex Catholicus, Archidux Austriæ, Dux Burgundiæ, Brabantiæ, &c. Serenissimus Belgarum Princeps, diplomate suo sanxit; ne quis librum, cui titulus est R. P. Didaci de Avendaño Societatis JESU, Thesaurus Indicus, &c. citra Iacobi Meursij voluntatem, proximis novem annis imprimat, aut alibi terrarum impressum in Germaniæ inferioris ditiones importet, venalémve habeat, qui secùs faxit, confiscatione librorum & aliâ gravi pœnâ mulctabitur, uti latiùs patet in litteris datis Bruxellæ, &c.
Signat
LOYENS.
Privileges
VIdua Iacobi Meursij transtulit jus suprascripti Privilegij Hieronymo Verdussen Typographo Antverpiensi, ut constat ex pacto inter eos inito.
Loading...