*Et est quidem illa ad nos transmissa à
P. Secretario Societatis, sine subscriptione tamen
Notarij publici, & sigillo Prælati, aut personæ
in dignitate Ecclesiastica constitutæ munita,
quod ad fidem eidem adhibendam in iudicio &
extra illud Sanctissimus prærequirit; vnde non
videtur hucusque, si trasumptum aliud non extet iuxta præfata authenticum, adeò distantes obligare. Sed quidem vt præfata desint, ea tamen
videntur concurrere, quæ pro facienda plena fide
saltim extra iudicium, sufficientia debeant meritò
iudicari. Impressio scilicet in typographia Cameræ Apostolicæ, peculiaris auctoritatis, subscriptio Secretarij, viri quidem admodùm Religiosi, & exploratæ iam diu fidei, licet non in ipso trasumpto; cui nullus queat publicus Notarius exæquari. R. P. Generalis mandatum, sine
quo ad Prouincias scripta huiusmodi minimè
transmittuntur. Hæc cùm adsint, nemo, nisi
proiectæ audaciæ circa Constitutionem præfatam
valeat dubitare. Et in ijs quidem, quæ fauorabilia
sunt, non opus esse trasumpto authentico, sed sufficere moralem certitudinem quomodocumque
habitam, probatum à Nobis
Tomo 2.
Thesauri Tit.
12.
num. 104. Possumus ergo ijs frui, quæ in
Constitutione huiusmodi fauorem præseferunt,
sine scrupulo aliquo, aut periculo, cùm de nullius Sacramenti valore in talibus agi compertissimum habeatur. In alijs autem quæ onerosa videntur, negotium Episcoporum agitur, & vt Religiosos vrgere Constitutionis vigore queant, non
sunt trasumpto, quod Nobis est missum, vsuri,
sed authentico alio, quod cùm exhibeant, aut de
eo sufficientem præstent fidem, parendi erit obligatio manifesta. Neque enim virtute missi Nobis trasumpti sunt acturi, neque tenemur arma
ipsis, quibus contra Nos pugnent, ministrare.
Si qua autem minimè fauorabilia prætereà sint,
in quibus sine Episcoporum potest notitia procedi, parendum sanè Pontifici in vim citati trasumpti iuxta dicta.