SECTIO XVIII.

SECTIO XVIII.

An decoctores publici, qui scilicet multa accepta pecunia, aut gratis, aut cum lucro, se subducunt, si Familiares S. Inquisitionis sint, eius foro gaudere possint.
271
*REs in controuersiam deducta est in
Casus propositio.
casus prædicti contingentia; & cùm pro vtraque parte rationes viderentur vrgere, competentia formata est concursu iudicum, iuxta formam in Concordia præscriptam, ca prærogatiua Regiæ Limanæ Cancellariæ seruata, vt quia vacante Proregnatu, gubernatio totius regni ad illam deuoluta est, & antiquior Senator Præsidis dignitate sit clarior, non ipse, sed qui post eum antiquior cum antiquiore in S. Tribunali ad articuli huius determinationem conueniat. Quod quidem pro futuris temporibus hoc loco aduertisse oportuit, & forsitan aliquando legentibus occurrisse iuuabit. Solent namque compugnantiæ istæ, bono vtrimque zelo exertæ, nimium quantùm caussarum expeditionem retardare. Et sancti quidem Tribunalis erga Regiam Maiestatem obseruantia, sicut etiam circa eos, qui eam cum auctoritate Proregia repræsentant, dignissima quidem est, cùm Regum nostrorum verissimè in hoc Catholicorum, effectissima beneuolentia, ad eum sit euectum excellentiæ gradum, vt venerabilius nihil, sicut neque firmidabilius hostibus nominis Christiani. Factum hinc vt in pulcherrimo sacello magnis ad communem admirationem extructo sumptibus in hoc Limano caussarum sublimiorum Prætorio, iuxta ip
sam aram Catholicorum Regum Ferdinandi & Isabellæ pulchra fuerint simulacra collocata, vtpotè à quibus illius cœpit maiestas propagari. In quo neutiquam hærendum, quasi aliquod in eo extet Sacris Decretis de non collocandis sanctis in locis imaginibus eorum, pro quibus Apostolicæ Sedis non est indulta facultas. Id namque de ijs accipiendum, quæ eorum sunt, qui titulo sanctitatis in locis huiusmodi collocantur: quod hic non accidit, quandoquidem alio titulo agitur, beneficentiæ inquam singularis, & Christianæ magnificentiæ Regia in sublimitate. Licet autem profanarum personarum imagines in templis locari nequeant, quod est Apostolicæ Sedis cautione præuentum, nec vt par erat obseruatum, id nequit item obstare: reuera enim profanarum personarum imagines dici non possunt, quæ ad testimonium egregiæ pietatis apponuntur. Sic Carolus V. prædictarum Nepos statuam argenteam viri armati genibus nixi, manibus in cælum sublatis, supplici habitu, dedit, dicauitque Virgini Hallensi, vt scribit Iustus Lipsius. Quæ quidem statua & stabit tenerrimi tanti Herois erga mundi Imperatricem monumentum & pignus amoris.
272
*Fundamenta pro vtraque parte esse pos
Pro parte negante fundamenta.
sunt. Pro negante Primum quia decoctores tales sunt latrones, & non vtcumque, sed publici, vt declarauit Pius V. in Bulla edita An. 1570. sicut l. 1. & seqq. nouæ Recopilat. Tit. 19. Lib. 8. vnde in
1. Quia latrones publici.
illos Capitalis sententia vtrobique constituitur. In Bulla etiam Gregorij XIV. sat celebri de immunitate Ecclesiæ publici latrones ab Ecclesiæ beneficio excluduntur. Ergo & à foro S. Inquisitionis, quia non est credibile velle Pontifices huiusmodi Ecclesiæ pestes, contra quos tot damnificatorum clamores ad cælum ascendunt, patrocinio S. Tribunalis frui, quibus Ecclesiæ refugium denegatur, & ita in antiquiore Concordia die 10. Martij. An. 1552. statuitur de raptore publico.
273
*Secundum ex Capitulo 5. Concordiæ.
Que los Comissarios, y Familiares de las dichas Inquisitiones, que fueren Mercaderes, Tratantes, ô Encomenderos, no sean exentos de pagar los derechos Reales, y las Iusticias Reales les compelan à ello, y les puedan reconocer sus casas ô mercaderias, y hallando auer cometido algunasalgunos fraudes en los Registros, castigarlos conforme las leyes y Ordenanzas Reales, y los Inquisidores no les amparen y defiendan. Ex quibus apparet crimen defraudationis aliquorum Regalium iurium, in quo species aliqua latrocinij est, ad forum S. Inquisitionis minimè pertinere: ergo neque illud, de quo agimus, quod incomparabiliter maius est: vnde non credendum Reges nostros his velle fauendum, ex quorum enormi facinore adeò grauia incommoda in Rempublicam veniunt, quibus & Regium patrimonium tenuatur.
274
*Tertium ex Capitulo 6. in quo ita dici
3. Quia iuxta Aliud eiusdem.
tur: Que nombrando la Iusticia Real seglar por depositario de algunos bienes à algun Familiar, lalo puede compeler à que de quenta de los tales bienes, y castigarle siendo inobediente. Ex quo similiter argui potest. Nam tale Depositarij crimen genus latrocinij publici est, cui tamen S. Tribunal nequit auxilium impertiri, nec ad forum suum trahere: ergo neque in casu, de quo loquimur, vbi damnum manifestius: non enim in casu Depositarij de eo agitur, qui cum deposito se subtrahit, sed de eo, qui renuit depositi reddere rationem, contra quem est præsumptio suffurationis.
275
*Quartum ex 19. tenoris sequentis: Que
4. Quia iuxta Aliud item.
los Familiares; que tuvieren Oficios publicos, y delinquieren en ellos, sean castigados por las Iusticias Reales, y los Inquisidores no les defiendan y amparen &c. Constat autem eos, qui in officijs huiusmodi delinquunt, frequentiùs ex eo esse, quòd aliena vsurpent, & peculatus crimen ex illis multi committant; vnde & latrones habendi, grassatoribus viarum non rarò deteriores, quos necessitas ad infanda compellit. Inde ergo pro decoctoribus argumentum, qui velut publici officiales habentur, ad quos fiducialiter promiscua turba concurrit, vti ad securum pecuniarum traditarum asylum.
276
*Quintum: quia vt decoctores dicto fo
ro S. Inquisitionis frui queant, debet agi criminaliter contra illos, quia solum in criminalibus hoc est illis, priuilegium ab Apostolica Sede, & Regia Maiestate concessum: atqui stare potest vt nequeat criminalis caussa contra tales criminaliter agi, quia sine culpa contingit multos in eum statum deuenire, contra quos pœnæ in decoctores latæ non procedunt, vt notat Ioannes de Heuia in Curia Philippica Tomo 2. Lib. 2. Cap. 11. n. 4. & seqq. Immò communiter omnes ita sibi contigisse contendunt, ne infamiæ notam crimini huic adnexam incurrant: non ergo potest S. Tribunal eos tamquàm sui fori à laicali abiunctos vindicare.
277
*Vltimum. Quia Auctores de hoc agen
tes, de priuilegiatis inquam circa forum, Familiares in hos crimine exemptos non affirmant, neque de illis agunt, vt ij faciunt, qui de Ecclesiæ immunitate loquuntur: quod quidem ex eo factum videtur, quia de hoc non videntur dubitasse: quandoquidem minora alia crimina in hoc genere bonorum temporalium commissa excepta dignoscebant. Nec dici potest per contrarium posse argumentum efformari, ex eo quòd crimen dictum non videatur exceptum, quia id satis improbatum manet ex dictis, exceptum enim non esse probant alia eiusdem generis non excepta, vnde negatur quod assumitur, scilicet exceptum non inueniri; eadem enim est ratio taciti & expressi, quando tacitum in expresso continetur, vt Textibus & Auctoribus exornat Batbosa Tractat. de Axiomatibus. Axiom. 218. nu. 1. & 2. qui nu. 6. illud aliud adducit: Taciti & coniecturati par est virtus cum expressi.
228
*Et hæc mihi criminosis dictis aduersa oc
currunt, quid iam pro ipsis faciat adijciendum, & illud Primò criminosos huiusmodi iuxta Constitutionem Gregorij XIV. non venire nomine raptorum publicorum, & ita eos gaudere immunitate Ecclesiæ tenent multi, quos adducit & sequitur Diana Parte 1. Tract. 1. Resolut. 32. & ijs
Diana. Tancredi.
addendus P. Vincentius Tancredi de Religione Tract. 1. Lib. 4. Disput. 7. n. 1. & 2. vbi alios alle
gat. Licet autem in Hispania dicta Constitutio recepta non sit, vt aduertit ipse Diana cum Portel Tomo 1. verb. Ecclesiæ immunitas nu. 9. quod & praxis ipsa confirmat; habemus tamen ex eo sufficiens argumentum pro instituto præsenti, quia S. Inquisitionis Tribunal maximè attendit Pontificias Constitutiones, vt secundùm eas optimum modum procedendi teneat, eas consuetudines non attendens, quæ diuersis in locis circa illarum obseruantiam esse possunt. Cùm ergo inueniat iuxta Constitutionem dictam criminosis talibus Ecclesiam beneficium defensionis impendere, meritò iuxta eumdem spiritum operatur, tales ad suum sinum confugientes admittens, iustitiam creditoribus pro vt facultates iuuerint, minimè negaturum.
279
*Deinde Secundò, & valde fundamentali
ter, quia hoc crimen exceptum non est: ergo cum alijs non exceptis venit. Antecedens de non expressione illius est certum, vnde & vrget consequentia. Si dicat, vt dictum est nu. 277. licet expressè non sit exceptum, esse tamen tacitè, cum eâdem ad effectum, de quo agitur, efficacia. Contra est, quia ex maioritate criminis non benè arguitur, quando materia odiosa est, quod alibi à me ostensum, & est quamplurium grauiumque
Scriptorum valde recepta sententia. Quod ergo de expresso & tacito dicitur, tunc accipiendum quando tacitum includitur in natura expressi, vt explicat Marius Antoninus Variar. Resolut. Lib. 2. Resolut. 57. n. 72. Item, in prohibitis non est ratio vtriusque eadem, vt ex Castrensi, & Craueta habet Barbosa Supra Axiom. 228. n. 5. Constat autem crimen, de quo agimus non inesse in natura aliorum, quæ videntur maiora: & hîc de prohibitis agi, quia Inquisitoribus prohibitio incumbit circa delicta illa, de quibus dictum, & in Concordia extant; quare non debet ad non prohibita dispositio extendi.
280
*Prætereà Tertiò, quia cùm res ista videa
tur dubia, sancto est Tribunali fauendum, iuxta communes regulas de fauore religionis, de quo dictum alibi, nec semel, & obuium in multis. Quod vrgeri potest ex eo quòd ex Alfonso de
Alfonsus Narbona.
Narbona, alibi datum in Glossa 19. n. 2. circa leg. Concordiæ; vbi affirmat crimen ipsum læsæ Maiestatis nequaquàm exceptum in ministris Salariatis. Qui singularis fauor ex affectu illo Princi
pum sic statuentium descendit, quo caussas fidei supra omnes alias prosequuntur. Quid ergo mirum, si pro Familiaribus illud, quod adeò est minoris momenti concedatur? Vnde & argui ex Axiomatibus Iuris potest, quod scilicet, si plus
licet, etiam quod minus est, licebit. De quo citatus Scriptor Axiom. 180. & quòd maius cui conceditur, etiam minus concessum esse videtur. De quo Axiom. 140. & si quod est aliud his simile, applicanda non personis in particulari, sed S. Tribunali, cui concessum debet intelligi quod est minus, cùm id quod plus est concessum esse comperiatur.
281
*Item Quartò. Quia ex nullo Capite inferri
potest hoc esse Tribunali sancto denegandum: si enim ex aliquo, maximè ex ijs, de quibus paulò superiùs; quod tamen non ita esse ostenditur. Nam de Primò iam dictum, quod ad immunitatem Ecclesiæ spectat. De Secundo autem probatur, quia in eo de iuribus Regijs agitur: constat autem ea, quæ ad Regem spectant, esse maximè
priuilegiata: nec credibile est voliturum illum vt ex alijs coniectura fiat ad ipsius læsionem. De Tertio verò ratio conuenientiæ peculiaris deduci potest ex fidelitate maxima, quæ in Depo
3. De depositariis.
sitario requiritur per auctoritatem publicam designato: eo enim ipso ciues securi redduntur, vt apud ipsum deponere pecunias possint, vnde nullo | modo, si fraudem committat, dispendium inde secutum imputari deponentibus debet. Et ita per laicos indices meritò debet puniri, pœnas talibus assignatas per leges infligendo. Quod non ita accidit quando Mercatores cum multorum damnificatione se subtrahunt, quia deponentes apud eos pecunias, solicitiores circa hoc esse debuerunt, cùm nulla pro ijs publica auctoritate sit constituta securitas. Itaque Depositarij publica auctoritate positi, æquum est vt officium secum illegaliter agentes, publica etiam auctoritate, per quam positi sunt, puniantur: non ita qui aliter pecunias, quas decoquerent, receperunt: vnde circa hos iudicium potest S. Tribunalis conuenienter exerceri, licet à creditoribus plus moræ sit aliquid sustinendum. Ex quo pro Quarto etiam argui potest, quia illi
sicut Depositarij officia publica auctoritate demandata gerunt, vnde ab eadem auctoritate conuenit in eos animaduerti. Quemadmodùm in Capitulo 14. Concordiæ statuitur vt lites carceratorum, etiam pro caussis fidei, in carceribus S. Tribunalis, quæ ante carcerationem apud iudices Ordinarios agebantur, etiam post carcerationem apud eosdem peragantur. Licet autem pro Ministris Salariatis aliter sit dispositum, qui in præfatis foro Inquisitionis gaudent, id non obstat, quia ob speciales rationes ita fieri potuit, non ea seruata proportione, quam in Familiaribus vidimus ad effectum, de quo agimus, suffragari. Quod ad Quintum etiam pertinet, ex eo conuellitur, quia
5. De Criminali agendi modo.
licet creditoribus sufficiat ciuiliter & non criminaliter agere, iudices tamen ex officio possunt procedere contra tales, qui communiter loquendo inueniuntur culpabiles, quando ex fortuitis euentibus infortunium huiusmodi non constat accidisse. Et licet ipsi se aliàs iustificare pergunt, re tamen ipsa criminosos se ostendunt, dum ad forum S. Inquisitionis prouocant, in quo soli criminosi iudicantur.
282
*Quod insuper in Vltimo fundamento
dicebatur de hoc casu à Doctoribus tacito, pro hac parte potiùs facit, quia ideò non locuti de illo quòd existimarent non esse de ipso dubitandum, cùm pro eo addita non fuerit exceptio, & quæ pro alijs adiecta hoc firmare videatur, iuxta vulgarem regulam, Exceptio firmat regulam in contrarium. Quo fundamento Narbona, vt vidimus, n. 280. crimen læsæ Maiestatis ad forum Inquisitionis spectare dixit in prædictis Ministris, quia exceptum non inuenitur, licet id negent Simancas & Paramus, quos adducit & sequitur P. Fragosus Tomo 2. Disput. 13. §. 10. n. 15. Cùm tamen
adeò enorme & horribile sit, & tantoperè Principibus odiosum. Ex quo arguere prætereà possumus confirmantes id, quod n. 279. dicebamus, scilicet ex maioritate criminis non benè argui pro maiori pœna, aut magis odiosa prohibitione. Crimen enim læsæ Maiestatis maius est crimine corruptarum pecuniarum, & Sodomiæ; nec tamen illi, sicut istis, ignis est pœna constituta, & homicidio maiora alia crimina sunt, nec tamen pœna capitis pro istis, sicut pro illo fulminata; Neque tamen aberrare ab æquitate dicendi sunt legislatores, quia ad sic faciendum bonis sunt ducti rationibus, & proportiones dignæ consideratione seruatæ.
283
*Addi insuper potest Quintò, Nam si lai
cale forum non esset declinandum, ratio aliqua, quæ Creditoribus fauorabilis esset, videretur conducere. Et tunc quidem posset id non ægrè S. Tribunal sustinere. Atqui non ita accidit: ergo non est cur debeat declinari. Circa Maiorem non est difficultas, & ita Minorem probo. Nam S. Tribunal non ideo Familiarium caussas ad se aduocat, vt Creditores, aut aliàs iniuriam passi, maiores quàm in laicis tribunalibus molestias patiantur, sed potiùs vt minores; quod ex eo patet: Nam cum illius Ministris minori cum dispendio pecuniarum agitur; iudices adiri facilè possunt, & sunt illi pauciores, pro quorum captanda beneuolentia neque munera, neque intercessiones multiplicare oportet. Quibus commodis aliqualis mora in expeditione caussarum compensatur. Et quidem quæ ad id genus spectant, de quo agimus, alijs sunt semper moratiores, cùm ea, quæ decoctores relinquunt bona, aut pauca, aut recuperatu difficilia sint, & vt proratæ fiant, multum debeat operæ impendi, faciendæque expectationes (Esperas vulgo) aut legitimæ, aut priuilegiatæ. Nullum ergo grauamen notabile creditoribus ingeneratur.
284
*Tandem, quia Concordia pro Indijs fa
uorabilior est quàm communis pro alijs regnis Coronæ Hispanicæ: & tamen in ista non inuenitur prædictum crimen exceptum, vbi tamen alia excipiuntur, scilicet crimen læsæ Maiestatis, nefandum contra naturam, & rebellionis, vel seditionis publicæ vt ex Simanca habet P. Fragosus citato n. 15. vbi indifferenter loquitur de Familiaribus & Ministris: constat autem in Ministris Salariatis, qui præsertim ad officium sanctum propiùs accedunt, criminum, de quibus loquimur, exceptionem locum non habere. Cæsar
Cæsar Carena.
Carena citans alios de Officio S. Inquisit. Titulo 15. n. 17. Sed plura alia esse delicta constat ex l. 20. Lib. 4. Additionum ad nouam Recopilationem, de quibus à Nobis in Thesauro dictum, quia & illa pro Indijs obseruare iussa est, vt ex Regijs Sche
D. Solorzanus.
dulis testatur D. Solorzanus Tomo 2. de Iure Indiarum Lib. 3. Cap. 24. n. 60. & quidem cum tot crimina inueniantur excepta, decoctorum tamen mentio nulla; ex quo fieri videtur minimè illud exceptum haberi.
285
*Illud tamen difficultatem ingerere ali
qualem potest, quod tandem additur: Y en otros delitos mayores que estos. Videtur autem crimen prædictum maius aliquibus ex præmissis ibidem, sic enim dicitur post illa, de quibus suprà: Fuerza
de muger, ô robo de ella, y de robador publico, y de quebrantamiento de casa, Iglesia, ô Monasterio, en quema de campo, ô de casa, con dolo, y en resistencia y desacato calificado contra las Iusticias Reales.
Crimen siquidem decoctorum maius est crimine, quod constuprator violentus committit, cùm in hoc damnum & iniuria ad singularem personam spectet, in alio autem ad multos propagatur. Idem videtur de raptore publico; tales enim magnas non solent pecuniæ summas subripere, sed viatores inualidos spoliare. Sicut & domus præfractor aliquali summa pro necessitatis succursu contentus. Et etiam resistens Regijs ministris iustitiæ, vbi præter irreuerentiam damnum nullum, Quod & de incendiario dici similiter potest, qui | inimici campum cum illius tantùm nocumento, ad moto igne, corrupit.
286
*Sed certè licet hoc vrgere aliquomodo
videatur, non tamen ex eo ratio à nobis adducta conuellitur: quia licet in rigore scholastico loquendo aliqua ex prædictis criminibus minora esse videantur, in ordine tamen ad gubernationem politicam, quæ præcipuè attenditur, alia ratio esse potest, & ita quæ maiora reipsa sunt, possunt non esse excepta, vt non est exceptum homicidium, quod maius est violentia facta mulieri; & ita illud, de quo agimus, reputari potest, & prætereà de rigore etiam scholastico loquendo non est ita exploratum id, quod de maioritate dicebatur; nam malitia peccatorum quoad eorum specificam rationem, non desumitur ex actionum extensione, quæ ad circumstantias aggrauantes spectare potest, sed ex peculiari difformitate, iuxta diuersos illam explicandi modos, qui apud Theologos occurrunt. Iuxta quod vis illa facta mulieri
De stupro.
maius peccatum est furto, licet illud notabile sit: quia hoc contra solam iustitiam est, illud autem & contra iustitiam, dum vis infertur, & contra charitatem, quia scandalum, dum feminam in periculum manifestum grauiter peccandi violenter inducit: & contra castitatem. Quod autem ad raptorem publicum pertinet, iam vidimus n. 278.
De raptore publico.
quid sit de eo in casu præsenti dicendum. Et maius quidem peccatum esse ex eo conuincitur, quia præter subtractionem bonorum est in eo violentia peculiaris valde iniuriosa cum præparatione animi ad continuandum scelus, & vitęvitæ etiam innocentium insidiandi. Præfractio domus pecu
De præfractione domus.
liare etiam aliquod habet, propter quod non veniat tale crimen ei, de quo loquimur, exæquandum, quia securitas publica læditur, qua sublata nihil tutum, neque facultates, neque vxores, aut filiæ, neque instrumenta publica, neque vita ipsa. Incendium segetum inhumanitatem arguit non
Incendium segetum.
solùm Christiano homine, sed etiam indignam Pagano: estque bono publico nocentissima, quia id destruitur, quo sustentanda vita est, & licet damnum esse possit respectu tantùm inimici cuiusquam, id non debet patrocinium criminis immanitati præstare, quia si quisque inimici sui campum velit incendere, neque per publicam id auctoritatem vigilantissimè caueatur, cùm tot sint inimicos habentes, & etiam segetes, damnum inde grauissimum promanabit. Domus etiam
Concrematio domus.
conflagratio grauissimum damnum est, quia præter id quod secum affert applicitus ignis, periculum est præsentissimum, vt & vicinæ domus, & magna etiam populi pars, conflagratione dispereat. Et quidem si præfractio domus id habet, quod vidimus, circa incendium ratio est manifestior. Iam quod ad resistentiam attinet facilè
perspicitur quàm sit pro illa ratio vrgens: fundamentum namq;namque politici status subiectio est, quam seruare subditi debent sublimiorum respectu potestatum. Non ergo ex prædictorum criminum exceptione legitimè argui potest pro eo, de quo agimus. Iuxta quæ
287
*Dico Primò. Crimen decoctorum, si
verè tale sit in Familiaribus, ad Tribunal sanctum spectat. Id probant adductæ nuper rationes.
Dico Secundò. Si tantùm ciuiliter agatur dicta
caussa, ad sanctum Tribunal non est aduocanda. Constat, quia pro ciuilibus caussis non est fori priuilegium.
Dico Tertiò. Si caussa ciuiliter cœpta est, &
apud iudices Ordinarios illam creditores prosequuntur, aliqui autem eorum criminalem querelam apud maiores iudices intentauerint, caussa est ad S. Tribunal pertrahenda: sed quod ad ciuilem prosecutionem attinet, iudicibus est relinquendum, apud quos cœpit agitari. Primum liquet, quia est consequens ad dicta: quòd enim ciuiliter cœpta caussa sit, criminalem prosecutionem non tollit, & ita neque priuilegio exemptionis obest. Secundum autem ex eo suadetur, quod habetur in Capitulo 14. Concordiæ, sic enim ibi:
Capitulum Concordiæ.
Que estando presos en la Inquisicion alguna ô algunas personas por algun delito, aunque sea de la fe, los Inquisidores no den mandamientos contra las Iusticias para que sobresean ô paren en los pleytos, que los tales presos tuuieren ante las tales Iusticias. Hæc ibi: iuxta quæ ciuiles caussæ carceratorum iudicibus, apud quos agi sunt cœptæ, relinquendæ sunt. Et quidem in fortioribus terminis dispositio procedit, in caussis inquam etiam Fisci, vbi bona, de quibus agitur, apud Ordinarios iudices, Fisco sunt applicanda, & Tribunalis areis inferenda. In qua Tribunalis erit sancti iuxta merita caussæ reum aut damnare, aut absoluere: Ordinariorum autem iudicum (qui in negotio præsenti esse possunt iudices Consulatus mercantilis contractationis) bona non occultata diuidere, iure creditorum attento.
288
*Dico Quartò. Si criminalis actio inten
tata sit circa bona aliqua in particulari, quæ dicantur occultata, dolosè accepta, aut fraudulenter alienata, præter cognitionem criminis prædicta bona ab alijs sequestrari possunt, & ad Tribunal sanctum, quod detectum ex ipsis fuerit, adducendum est, & inter creditores prorata, attento eorum iure, & priuilegijs circa debita, distribuendum. Sic factum in casu simili, cùm inter Consulatum & Regios Auditores criminalis fori, iurisdictionis fuisset competentia exorta in caussa cuiusdam decoctoris; sequestrata sunt enim bona, de quibus in speciali criminaliter agebatur, vt ea sic criminaliter agentibus, fauentibus probationibus, aut ex integro, aut pro rata traderentur. Ratio est, quia attenta Iuris dispositione, iudicium vbi cœptum est debet terminari. l. Vbi cœp
l. Vbi cœptum.
tum est. D. de iurisdiction. omn. iud. ne scilicet actores apud diuersos iudices caussam suam prosequentes duplicatam molestiam patiantur, de quo in Thesauro dictum circa citatum Capitulum Tit. 20. num. 51.
289
*Dico Quintò. Si post criminalem actio
nem is, contra quem est intentata, deprehendatur inculpabilis, non est à Tribunali sancto ad vlteriora procedendum, nec de rata bonorum pro satisfaciendo creditoribus agendũagendum. Id ex eo ostenditur, quia comperto non esse crimen commissum, ciuilis tantùm actio restat, quæ ad S. Tribunal non spectat. Petat ergo sic agens coràm eo, qui aliàs esset, si criminalis non fuisset interpositus strepitus, adeundus, & tam ipse quàm reus, sibi consulant, nihil iam cum S. Tribunali, quod ad caussam pertineat, habituri. Pro quo deseruire doctrina potest, quam ex Ioanne Moure adducit Diana Parte 4. Tract. 8. Resolut. 111. & versatur | circa explicandam clausulam Cap. Accusatus, de
hæreticis §. sanè in 6. vbi sic dicitur: Sanè, cùm negotium fidei (quod summè priuilegiatum existit) per occupationes aliàs non debeat impediri, pestis Inquisitores hæreticæ à Sede Apostolica deputati, de diuinationibus aut sortilegijs (nisi hæresim saperent manifestè) intromittere se non debent, nec punire talia exercentes, sed eos relinquere suis iudicibus puniendos. Sic Alexander IV. circa quæ citatus Scriptor à Diana probatus, (si de temporibus ante Sixtum V. loquamur, qui sortilegia, etiam cùm
Ioannes Moure.
non sapiunt manifestè hæresim, ad sacrum Inquisitionis Tribunal voluit pertinere) affirmat ita esse intelligenda, vt si prima facie non appareat in sortilegio manisestus sapor hæresis, non possint DD. Inquisitores cognoscere, sed teneantur re
linquere rem intactam alijs iudicibus. Si verò ea qualitas appareat, cognouerunt, præuioque examine inuenerunt non subesse talem saporem, seu suspicionem, tenentur reum dimittere impunitum, quantumuis eis constet de delicto: sicut cùm ob blasphemiam, quæ videbatur hæreticalis, res examinatur, vel reus capitur, & præuio examine reperitur quidem blasphemasse, sed non hæreticaliter, tenentur reum dimittere; non quidem remittendo eum ad alios iudices vt eum puniant pro tali delicto, sed eum simpliciter relinquendo, iuxta prædictum verbum; Relinquant, id est, dimittant, & non impediant. Iudex autem ad quem punitio spectauerit, poterit & tenebitur cognitionem rei præsumere, & constito sibi quod S. Tribunal eum proptereà tantùm dimisit, quia delictum non qualificabatur hæresis suspicione, poterit procedere. Sic ille. Ex cuius doctrina id generaliter habetur, vt postquàm S. Tribunal functum est munere suo circa caussæ cognitionem, & eam ad se non pertinere deprehendit, id quod ad illam secundùm se sumptam spectat, ordinarijs debeat iudicibus relinquere, & reos in sua constituere libertate. Quod quidem in casu nostro potiori ratione agendum, in quo nullum supponimus delictum deprehensum: vnde quidquid est reliquum, ciuile est, & ita ciuiliter à proprijs iudicibus dirimendum.
290
*Et iuxta resolutionem propositam pars
Caussæ conclusio.
S. Tribunalis post hæc scripta tandem obtinuit. Licet enim Regius Auditor, vir quidem doctus, & in Regijs Tribunalibus veteranus, illi fuerit aduersatus ex fundamento legum adductarum, iuxta quas raptores publici foro Inquisitionis non gaudent, cum aliàs decoctores raptores sint publici declarati in eisdem, ex quo videtur per legitimam consequentiam intentum haberi. Nihilominùs vnus ex Præbendarijs Metropolitanæ Ecclesiæ, iuxta id quod in Concordia Indica dispositum habetur, delectus, discordiam duorum iudicum suo pro Tribunali adhibito suffragio temperauit, reo ad carceres eiusdem adducto, & actis criminaliter contra ipsum cancellatis. Quantam autem vim discursus aduersantis partis habeat,
iam vidimus, & modò addendum illud etiam si decoctores vti raptores publici iudicandi sint, id tamen circa eos obseruandum quod de raptoribus publicis graues scriptores affirmant, requiri inquam actuum frequentiam, pro quo Diana citata Resolut. 32. ex Peregrino, inde pro immunitate decoctorum arguente P. Gambacurta de Immunit. Eccles. Lib. 5. Cap. 11. P. Vincentio Tan
P. Tancredo.
credi de Religione Tractatu 1. Lib. 4. Disputat. 8. Quæs. 5. n. 7. qui alios adducunt. Qui ergo semel crimen decoctoris commisit, non est publicus raptor reputandus: & talis est, de quo in præsenti. Ex quo habetur regulariter loquendo huiusmodi crimen ad forum S. Tribunalis pertinere, quia aut numquàm, aut rarissimè accidit vt quis illud committat iteratò.
291
*Potest autem dici in decoctoribus non
esse iteratum delictum expectandum, sicut in raptoribus alijs: quia vnum illud æquiualet multis, vt superiùs dicebamus. Iuxta quam considerationem sunt qui censeant in raptoribus alijs non esse iteratum delictum expectandum, vt immunitate Ecclesiæ priuentur, quando ingentem rapuerunt quantitatem, vt videri potest apud citatum P. Gambacurtam adducto. Cap. 11. Sed licet
P. GambacartaGambacurta.
hoc non videatur sua probabilitate carere, verosimilius est quod citatus Pater tenet de necessitate frequentiæ in crimine raptorum vt Ecclesia eos beneficio immunitatis excludat. Quod probari potest ex criminibus alijs non exceptis, quæ licet circumstantias habeant, ex quibus notabiliter militia eorum accrescat, non ideò alterius fori dicenda sunt, etiam si fortè ratione illarum crimina alia non priuilegiata videantur exæquare, immò & superare. Sic homicida non qualificatus qui vnum occidit, immunitate Ecclesiæ gaudet, nec ex eo quòd plures occiderit, in quo maior esse malitia potest, quàm in vnius proditoria occisione, priuilegium immunitatis amittit. Et fur occultus, cui non negatur Ecclesia, maiorem vsurpans quantitatem quàm publicus raptor, beneficio non est prædicto priuandus. Pro quo & alia possunt exempla glomerari: sed adducta sint satis, vt nos iam ad alia gradum faciamus.
Loading...